Primum igitur, confessionem integram es se debere, apud Theologos exploratissimum est: vt patet in. 4. distin. 16. &. 17. vbi ea de re ab scholasticis Theologis dis seritur. Habetur autem manifeste huius as sertionis definitio in Concilio Florentino: vbi, postea quam decretum est, confessionem es se huius sacramenti materiam: ad confessionem id pertinere defi nitur, vt quis omnia peccata sua, quorum memoriam habet, integre confiteatur: & concilium Lateranense, in capi. Omnis vtriusque sexus, De poenitentiis & remissionibus: Omnia (inquit) peccata sua proprio sacerdoti confiteatur. Quod etiam vsu totius ecclesiae declarari facile potest: nam, qui tacet aliquod peccatum mortale, eum communi consensu fideles damnant.