Primùm igitur, confeſsionem integrã eſ ſe debere, apud Theologos exploratiſsimũ eſt: vt patet in. 4. diſtin. 16. &. 17. vbi ea de re ab ſcholaſticis Theologis diſ ſeritur. Habetur autem manifeſtè huius aſ ſertionis definitio in Concilio Florentino: vbi, poſtea quàm decretum eſt, confeſsionem eſ ſe huius ſacramenti materiam: ad confeſsionem id pertinere defi nitur, vt quis omnia peccata ſua, quorum memoriam habet, integrè confiteatur: & concilium Lateranenſe, in capi. Omnis vtriuſque ſexus, De pœnitentiis & remiſsionibus: Omnia (inquit) peccata ſua proprio ſacerdoti confiteatur. Quod etiam vſu totius eccleſiæ declarari facilè poteſt: nam, qui tacet aliquod peccatum mortale, eum communi conſenſu fideles damnant.