QVINTA PARS. QVOD igitur pœnitentiæ ſacramentũ non ſit fidelibus ad ſalutem neceſ ſariũ , primùm ſuadetur ex eo, quòd poſt baptiſmum qui in peccatum inciderit, non poteſt per pœnitentiam reparari, vt Apoſtolus ad Hebr. 6. videtur affirmare, cùm ait: Impoſ ſibile eſt eos, qui ſemel ſunt illuminari, & participes facti ſunt ſpiritus ſancti & prolapſi ſunt, rurſum renouari ad pœnitentiã . & cap. 10. Voluntariè peccantibus nobis poſt acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hoſtia: terribilis autem quedam expectatio iudicii, & ignis æmulatio, quæ cõ ſumptura eſt aduerſarios. Præterea, à præciſo ſacerdote non poſ ſumus etiam in mortis articulo hoc ſacramentũ { 4. diſ. 19. art. 2. q 3 Et. 3. p. q. 82. atti. 7. ad. ſecundum. } ſumere, vt D. Thom. autor eſt. Liceret aũt ſi eſ ſet ad ſalutem neceſ ſarium: cùm ob id ab hæretico & ſchiſmatico ſacramentum baptiſ mi licitè ſuſcipiamus. Præterea, Deus non deficit in ſupernatura{ 3. de anima. text. capit. 45. } libus neceſ ſariis: ſicut nec natura in neceſ ſariis deficit, ſi ergo ſacramentũ hoc ex diuina inſtitutione eſ ſet medium ad ſalutem neceſ ſarium, certè prouidiſ ſet Deus de miniſtro in articulo mortis. Quare iure diuino quilibet ſacerdos quemlibet tunc temporis poſ ſet abſoluere: ſicut & baptizare tũc quilibet quẽ libet poteſt. Quo circa talem Eccleſia pote ſtatem ſacerdotibus ſimplicibus adimere nõ valeret, quod abſurdum eſt. Præterea. Si ſine hoc ſacramento non con ſtaret ſalus: ergo ſummo pontifici via ſalutis non pateret, cùm nullum habeat interra ſuperiorem & iudicem. At miniſter huius ſacramenti iudex & ſuperior eſt: pœnitens, inferior, ac iudicatus, non igitur eſt hoc ſacramentum de neceſsitate ſalutis. Præterea, Si hoc ſacramèntum neceſ ſariũ eſ ſet, id maximè ex verbis thematis. Niſi pœ nitentiam habueritis &c. Sed inde non probatur: pari enim ratione oſtenderetur, ſacramentum Euchariſtiæ eſ ſe ad ſalutem neceſ ſarium: cùm in eundem modum dicat Domi{ Ioan. 6. } nus, Niſi manducaueritis carnem filij hominis &c. Præterea. D. Chryſoſtomus homilia in Pſal. 50. ſecunda, Peccata tua (inquit) dicito, vt deleas illa, ſi cõfunderis alicui dicere, quia peccaſti: dicito ea quotidie in anima tua, non dico, vt confitearis cõ ſeruo tuo: dicito Deo, qui curat ea. Et in oratione de beato Philogonio, Ego teſtificor, (ait) vt, ſi quiſque noſtrum recedens à priſtinis malis ex animo vereq́ue promittat Deo, ſe poſtea nunquã ad illa redditurum: nihil aliud Deus requirat ad ſatisfactionem vlteriorem. Idem in ſermone De pœnitentia & confeſsione: & homil. 20. in Geneſim: & ſuper epiſtolam ad Heb. homil. 31. referturq́; à Gratiano de pœnitentia. di. 1. cap. Quis aliquando: & à Magiſtro in. 4. diſt. 27. Igitur ſacramentũ cõfeſsionis , & abſolutionis ſacerdotalis nõ eſt ad ſalutẽ neceſ ſariũ . Et confirmatur: quia Nectarius epiſcopus Conſtantinopolitanus Chryſoſtomi anteceſ ſor abrogauit confeſsionem, quæ ſacerdotibus fit, (vt libro. 9. hiſtoriæ tripartitæ capi. 35. Sozomenus refert) non autem vir ſanctus abrogaret, ſi ſacramentum confeſsionis eſ ſet ad ſalutem neceſ ſarium. Et confirmatur rurſum: quia apud Græcos poſt illa tempora confeſsio, quæ ſacerdoti fit, reiecta eſt atque abolita, non erat ergo medium neceſ ſarium ad ſalutem, aliàs, exinde, nullus Græcorũ ſalutem fuiſ ſet conſecutus, quippe (vt ante docuimus) in mediis ad ſalutem neceſ ſariis nemini ignorantia patrocinatur: vt ſine illis æ ternam ſalutem poſsit adipiſci: quæ eſt ratio gloſ ſ æ de pœnitentia, d. 5. ſtatim à principio: vbi tenet, confeſsionem eſ ſe inſtitutã ex Eccleſiæ traditione, potius quàm ex noui teſtamenti authoritate. Idem tener Panor. ſuper caput. Omnis vtriuſque ſexus, de pœnitentiis & remiſsionibus. D. quoq; Bonauentura diſt. 17. quarti ſententiarum, q. 3. art. 3. aſ ſerit, confeſsionem non eſ ſe inſtitutam à Chriſto, ſed ab Apoſtolis, nõ ergo ita grauis eſt error, negare confeſsionem ſacramentalem apud ſacerdotes eſ ſe ex diuino iure ad ſalutem neceſ ſariam. In contrarium eſt. D. Thomas. 3. p. q. 84. art. 5. vbi ex verbis Thematis colligit, pœnitẽ tiæ ſacramentum eſ ſe ad ſalutem neceſ ſariũ . Quemadmodũ enim de baptiſmo inſtituendo dominus loquitur, cùm ait, niſi quis rena{ Ioan. 3. c } tus fuerit ex aqua & ſpiritu ſancto, &c. ita & de pœnitentiæ ſacramento, quod erat inſtituturus, videtur loqui, cùm dicit. Niſi pœni tentiam habueritis &c. In huius controuerſię explicatione ponẽ da mihi ſunt fundamenta quædam ad futurã fabricam conſtituendam neceſ ſaria. Primum eſt, Pœnitentiam exteriorem, in qua ſacerdos pœnitẽtem à peccatis abſoluit, eſ ſe ſacramentum. Hoc fundamẽtum primi Nouaciani euertere voluerũt , negarũt enim ſacerdotes per abſolutionem peccata remittere: atque ex conſequenti negarunt pœnitẽ tiæ ſacramentum: quod vtiq́ue nullum eſt, ſi remiſsio peccatorum in eo non eſt. Aduer ſus quos diſputat Ambroſ. lib. 1. De pœnitentia, cap, 2. &. 6. &. 7. Hos Vuiclephiſtę poſtea ſecuti ſunt (vt autor eſt Thomas Vualdenſis lib. De ſacramentis, cap. 135.) negauerũt enim etiam ipſi, ſacerdotes verè abſoluere pœnitẽ tes . Quæ tamen eſt aperta hæreſis. Primùm, ex cap. Ad abolendam, extra. De hæreticis: vbi Lucius tertius, Vniuerſos (inquit) qui de ſacramento corporis & ſanguinis domini no ſtri, vel de baptiſmate, ſeu de peccatorũ confeſsione, vel reliquis eccleſiaſticis ſacramentis, aliter ſentire, aut docere non metuunt, quàm ſacroſancta Romana Eccleſia prædicat & obſeruat, vinculo perpetui anathematis innodamus. Deinde, ex Concilio Florẽt . ſub Eugenio. 4. in decreto ſuper vnione Armenorũ , vbi pœnitentia numeratur inter reliqua nouæ legis ſacramenta. Item ex Concilio Tridentino ſeſ ſ. 7. Can. 1. De ſacramentis in genere. Præterea, ex capit. Firmiter: vbi definitur, quòd IESVS CHRISTVS claues Eccleſiæ commiſit Apoſtolis, eorumq́ue ſucceſ ſoribus, clauis autem à catholico intelligitur, poteſtas aperiendi regnum cœlorum, ac proinde abſoluendi à peccatis: per quę regnũ cœlorum peccatoribus clauditur. Nec huiuſ modi intelligentiam aliunde quàm à Chri ſto Domino accepimus: qui Matthæ. 16. cùm claues Petro pollicitus eſ ſet, explicans eue ſtigiò, quidnam ipſi polliceretur. Quodcunque (inquit) ſolueris ſuper terram, erit ſolutũ & in cœlis. Communis quoq; Eccleſiæ conſenſus id cõfirmat , quæ eſt columna & firmamentum veritatis: (vt dicitur. 1. ad Timoth. 3.) Credũt autẽ omnes fideles, cùm peccata ſua ſacerdotibus confitentur, & ab eis percipiunt abſolutionis formam, remiſsionem quoq; peccatorum ſimul percipere. Meritò igitur Concilio Conſtantienſi præ ſidẽs Martinus quintus in bulla condemnationis Ioannis Vuicleph definit, quòd ſacerdos poteſt peccatorẽ cõfeſ ſum à peccatis abſoluere: & quòd ſacerdos, etiam malus, cum intentione faciendi, quod facit Eccleſia, verè cõficit , verè abſoluit &c. Suppetunt etiam ſacrarum literarum teſtimonia ad huius rei confirmationem: vt illud (quod Ambroſius adducit) Matthæ. 16. Tibi dabo claues regni cœlorũ : & quodcũq; ſolueris ſuper terrã , erit ſolutum & in cœlis. Item illud. 2. ad Corinth. 2. Si quid dona ſtis, & ego: nam & quod ego donaui propter vos in perſona Chriſti. Et cùm ſacerdotes in baptiſmo abluant à peccatis, eo quòd baptiſ mi miniſterium illis cõmiſ ſum eſt, pari ratione & in pœnitentia. Quid enim intereſt (Ambroſ. ait) vtrum per pœnitentiam, an per lauacrum hoc ius ſibi datum vendicent ſacerdotes? Nempe vnum in vtroque miniſteriũ eſt. Nam vt illis dictum eſt Matth. vltimo, Baptizate omnes gentes &c. Ita Ioãnis . 20. Dominus ait: Sicut miſit me pater, & ego mitto vos: accipite ſpiritum ſanctum: quorum remiſeritis peccata, remittuntur eis: & quorum retinueritis, retenta ſunt. Si ergo acceperunt ſacerdotes poteſtatem remittendi peccata, & eam exercent abſoluendo confitentes peccata ſua, ſine dubio ſigna illa ſenſibilia ſunt ſacramentum. Secundũ fundamentum. Hæreſis eſt negare ſacramentum pœnitẽtiæ eſ ſe iudiciũ quoddam ex Chriſti inſtitutione, hoc eſt, ſacerdotes remittentes peccata, eſ ſe veros iudices à Chriſto dño conſtitutos. Decipiuntur enim nonnulli exiſtimantes confeſ ſores eſ ſe iudices arbitros, habentes, videlicet, poteſtatem ex electione iudicandorum. Quod profectò errant in media luce. Nam poteſtas remmittendi peccati ſacerdoti à peccatoribus conferri nõ potuit, ſed à ſolo Chriſto, cuius ſunt iudices delegati. Præterea. Claues non conferunt ſacerdotibus ipſi peccatores: ſed ipſe Dominus leſus Chriſtus contulit eas apoſtelis, eorumq́; ſucceſ ſoribus: vt in ca. Firmiter, De ſumma trinitate definitur. Poteſtas ergo ſoluendi atque ligandi peccatores à Chriſto domino ſecerdotibus collata eſt. Præterea. Manifeſtiſsimè hæc res oſtenditur ex illis verbis iã citatis. Sicut miſit me pater, & ego mitto vos, quorũ remiſeritis peccata, remittuntur eis &c. Sunt ergo iudices à Chriſto conſtituti, à quo acceperunt poteſtatem peccatores iudicandi. Quod ſi princeps, qui haberet à Cæ ſare poteſtatem delegandi, diceret cuipiam. Sicut miſit me pater, & ego mitto te. quorum remiſeris delicta &c. Non dubitaremus eiuſmodi hominem eſ ſe à principe filio Cæ ſaris iudicem delegatum. Cũ igitur filius Dei, homo Chriſtus Ieſus, cui omne iudicium darum eſt, omniſq; poteſtas in cœ lo & in terra, dixerit Apoſtolis, Sicut miſit me pater &c. ambigi nulla ratione poteſt, eos eſ ſe iudices peccatorum à Chriſto Domino conſtitutos. Præterea. Eccleſiæ conſuetudo apertiſsimè indicat, pœnitentiæ ſacramentum exerceri iudicialiter: eſt enim ibi reus & accuſator, eſt ſententia: eſt pœna iniuncta. Sed hæc poteſtas, quam exercent ſacerdotes in ſacramento eſt à Chriſto (vt probatum eſt) ergo ab eodem inſtituti ſunt iudices. Ad hęc, in Concilio Florentino definitur, quòd miniſter huius ſacramenti eſt ſacerdos habens autoritatem abſoluendi, vel ordinariam, vel ex commiſsione ſuperioris. Ergo, ſi iuriſdictionis poteſtas in miniſtro huius ſacramenti requiritur: iam palam fit, ſacramẽtum hoc eſ ſe iudiciale ex inſtitutione Chriſti. Nã ſicut paſtores ouium Chriſti non ſunt paſtores ab ouibus, ſed à Chriſto, Ioan. 21. Paſce oues meas: ad Epheſ. 4. Ipſe dedit quoſdã quidem Apoſtolos, alios paſtores &c. Ita non ſunt iudices ouium ob ouibus, ſed à Chriſto, nam quibus commiſit, vt oues paſcerent, cõ miſit ſimul, vt de ouibus iudicarent. Tertium fundamentum. Non poſ ſunt iudices conſtituti à Chriſto iudicare de peccatis, niſi ea cognoſcant. Hoc lumine naturali manifeſtum eſt, niſi enim innoteſcãt delicta iudicanti, ignorare neceſ ſe eſt, vtrum ſoluere debeat, an ligare: remittere, an retinere. Qua re, ſiue abſoluat, ſiue retineat: vtraque ſentẽ tia erit imprudens. Item, quia, vel iudex delegatus aliquã pœ nam iniungit pro delicto, vel nullam, ſi nullam, iniquus eſt miniſter iuſtitiæ, ſi aliquam, imprudentiſsimus eſt, quam libet iniungẽdo ſine cognitione delicti. Nam & æquali pœna inæqualia crimina vindicabit & æqualia inæ quali. Cùm igitur Chriſtus non inſtituerit iudicium abſurdum, & imprudentia plenum: certè, inſtituendo iudices, pariter inſtituit, vt delictorũ haberent cognitionem: ne turpiter in iudiciis aberrarent. Quartum fundamentum. Omnium peccatorũ tã publicorum quàm occultorum, tã exteriorum, quàm interiorũ , ſacerdotes con ſtituti ſunt iudices. Patet ex vniuerſali ſermone. Quorum remiſeritis peccata remittũtur eis &c. Ioannis. 20. Et Matth. 16. Tibi dabo claues regni cœlorũ , &, Quodcunq; ſolueris &c. Alioqui tota Eccleſia ſeduceretur, quæ putat ſe accipere etiã remiſsionẽ delictorum occultorũ , quę ſacerdotibus cõfitetur . Seduceretur ( inquã ) ſi non accepiſ ſent poteſtatẽ remittẽdi cũ publicis etiam occulta peccata. Præterea. Si Chriſtus de ſolis exterioribus loqueretur: ergo per abſolutionem ſacerdos remitteret ſolùm exteriora peccata, & nõ interiora, quare dimidiatam veniam prę ſtaret, (ait enim) Quorum remiſeritis remiſ ſa ſunt, & Quorum retinueritis retenta ſunt. Quintũ fundamentũ , Pœnitentiæ ſacramentũ tres partes habere, contritionem cordis, confeſsionem oris, ſatisfactionem operis. Quæ videlicet quaſi materia ſunt huius ſacramenti. Nam verba abſolutionis ſacerdotalis, forma ſunt, qua hoc ſacramentum perficitur. Nec me clàm eſt, Scotum in. 4. d. 14. q 4. &. d. 16. q. 1. id negare, quod nos tanquàm fundamentũ iacimus, credit enim ſolam ab ſolutionem ſacerdotis, eſ ſe integrũ pœnitentiæ ſacramentũ , quia ſola (inquit) ea ſignificat gratiã : ſolaq́; proinde gratiã præ ſtat, Durand. etiam in ea dem erroris naui verſatur. Qua{ 4. d. 16. q. 1. } tuor de cauſis dixit, contritionem & ſatisfactionem non eſ ſe huius ſacramẽti partes. Primã poſuit, quòd forma, id eſt, abſolutio, non applicatur niſi confeſsioni: ergo ſola cònfeſ ſio eſt materia, cui, ſcilicet, ſoli forma tota adiungitur, nam & rei artificialis materia ea eſt integra, cui forma integra artis admouetur. Alteram, quod contritio non eſt ſignum ſen ſibile, res autem ſenſibiles ſacramentotũ materiæ ſunt. Tertiã , quòd attritione ſola verũ , atq; integtũ conficitur ſacramentum, quòd ſi cõtritio eſ ſet huius ſacramenti pars, non poſ ſet alia loco illius ſubrogari. Quartã cauſam eſ ſe, eamq́ue vel maximã : quòd ſatisfactio ſit poſterior tempore, quàm abſolutio ſacramẽ talis : ergo non eſt de integritate ſacramenti, nec enim eſt totum ſucceſsiuum, ſed permanens: quod ſuas omnes partes ſimul habere neceſ ſe eſt: cuique iam exiſtenti, ſi poſterius tempore quicquàm contingat, non eſt pars: ſed accidens rei, & confirmatur, quia tãta poteſt eſ ſe contritio, vt tota pœna remittatur, erit ergo tunc ſatisfactio ſuperflua, quare nõ eſt pars, nunquam enim pars ſuo toti ſuperuacanea eſt. At vero omnia hæc commentitia ſunt, nec poſ ſunt fundamẽtum quod iecimus infirmare, habetur enim ex Concilio Florentino, cuius autoritatem. Theologi ſanè tenere debemus: in Concilio ſiquidẽ Florentino definitur: omne ſacramentum materia formaq́; conſtare: & poſtea. Quartum (inquit) ſacramentum eſt pœnitentia, cuius qua ſi materia ſunt actus pœnitẽtis : qui in tres di ſtinguntur partes, cordis contritionem, oris confeſsionem, operis ſatisfactionem, forma autem, ſunt verba abſolutionis: hactenus Cõ cilium Flor. Et Concilium Thrident. ſeſsione. 6. cap. 14. docendum eſt (inquit) Chriſtiani hominis pœnitentiam, (quam ſecundam tabulam poſt naufragium ſancti patres aptè nuncupauerunt,) non ſolùm continere ceſ ſationem à peccatis, & eorum deteſtationem, verumetiam eorundem ſacramentalem con feſsionem: itemq́; ſatisfactionem. Hæc Synodus Tridentina. Ratio quoque in promptu eſt. Quia cum pœnitẽtiæ ſacramentũ , quoddam iudicium ſit: eius integritas ex his omnibus conſtat, ſine quibus integrum iudicium non eſt. Sicut & proceſ ſus iudicialis multis actionibus continetur, videlicet, accuſatione, teſtimoniis, confeſsione ipſius rei, ſententia iudicis &c. Omnia hæc enim ad integrum iudicium requiſita ſunt. Contritio itaque pars huius ſacramẽti eſt, quatenus eſt ratio exterioris confeſsionis: vt videlicet confeſsio non ficta ſit, ſed verus pœ nitentiæ actus. Et indicere mulctam, atq; eã executioni tradere, ad integritatem iudicij pertinet. Siquidem non eſt perfectum iudicium, quo abſoluitur reus à culpa: niſi pœna, per ſententiam indicta, executioni tradatur. Quapropter, ſatis factionem à ſacerdote iniunctam, ſacramenti iudicialis partem eſ ſe, negare nullo modo debemus. Ad argumentum verò Scoti, non eſt difficilè inficiari ſolam abſolutionem gratiam cõ ferre . Nam, ſicut in iudicio. fori exterioris, ſi quis per legitima teſtimonia & ſuam confeſ ſionem abſoluatur, omnia hæc ſunt verè cau ſa illius abſolutionis, licet iudicis ſententiam vt præcipuam cauſam ſpectemus: ita quoque in foro conſcientiæ interiori princeps quidẽ cauſa abſolutionis, ſacerdotis ſentẽtia eſt, ſed ratio tamen & cauſa concurrens, vt ritè pœ nitens abſoluatur, teſtimonium illud etiam fuit, quod aduerſum ſe pœnitens dixit, (ſiue accuſationem vocare malis) qua ſe accuſauit. Vnde patet error gloſ ſ æ De pœnitentia. d. 1. ca. 1. dicẽtis , nec cordis contritione, nec oris cõfeſsione peccata dimitti, ſed tãtùm gratia Dei. Nã in omnibus aliis ſacramentis, non ſolùm forma, ſed etiam materia eſt cauſa inſtrumentalis, qua Deus vtitur ad remittendum peccatum, aqua enim baptiſmi, nedum forma verborum, corpus tangit, & cor abluit, vt Auguſt. aſ ſeruit. Quod idem in cæteris ſacramentis inducere poſ ſumus. Cùm ergo tã cõ tritio , quàm confeſsio partes ſint huius ſacramenti: conſequens fit, vt gratiæ cauſa etiam exiſtant. Ad primum verò argumentum Durandi reſpondetur. Non omnes partes integrales eiuſdem rationis eſ ſe, etenim, (vt modo dicebamus) in iudicio prophano, aliter eſt pars confeſsio rei, aliter teſtimonium teſtium, & aliter mulcta à iudice inflicta pro culpa commiſ ſa. Et licet per ſententiam quis abſoluatur à morte, & abſolutio delicto applicetur, quod morte non erat dignum: ſi tamen iudicatur à iudice pecuniaria mulcta, illius executio ſpectat ad iudicii integritatem: licet abſolutio non adiungatur, & ideo Diuus Thom. 3. par. quæ ſtione. 90. articulo ſecundo, docuit, has tres partes, materiã appellari ſacramenti: quia partes, ex quibus integratur totum, habent ſe, vt materia. Et Concil. Florentinum. non dixit, huius ſacramenti materiam eſ ſe actus pœnitentis: ſed, quaſi materiam. At ſecundum reſpondet D. Thomas, (eſt enim primum argumentum illius ſecundi articuli) quòd contritio virtualiter pertinet ad exteriorem pœnitentiã , in quãtum implicat propoſitum confitendi & ſatisfaciendi. Contritio ſiquidẽ (vt rectè Caietanus admonuit) non quomodocunq; eſt pars huius ſacramenti: ſed quatenus refertur ad claues Eccleſiæ, habet enim pars, in eo quòd pars, ordinẽ ad totum, & ad reliquas partes. Sic ergo contritio accepta, includit voluntatẽ compenſandi delictum ad arbitrium ſacerdotis: qua con ſideratione initium eſt & ratio exterioris pœ nitentiæ. Cõ ſtat autem, interiores actus hoc modo ad exterius iudicium pertinere, aliter enim iudicatur offendens ex odio, aliter offendens ex ira. Compenſatio item pœnitentiæ, niſi ſponte fiat à reo, non eſt reconciliatiua. Quare velle compenſare delictũ , quod in cõtritione clauditur, eſt prima huius iudicii pars, quod eſt nö ſolũ vindicatiuũ , ſed cõ conciliatiuum. Non igitur oportet, quamlibet partem huius ſacramenti eſ ſe ſenſibilem, ſed ſatis eſt, ſi ſit ratio, quare aliæ partes ſenſibiles ad hoc ſacramentum & iudicium pertineãt . Idq́; eò magis, quòd hoc forum interius eſt, quò nihil vetat, actus etiam interiores referri. Ad tertium, primò dicitur, quòd nomine contrionis in præ ſentia complectimur attritionem, ſignificamus enim dolorem de peccato cum propoſitio cauendi in futurũ . Nec id nos ſomniamus, ſed ipſum Cõcilium Florentinum ita nomen contritionis explicuit. Deinde reſpondetur, quòd contritio ponitur pars ſacramenti, quia eſt certa & indubitata materia. Quòd autem attritio ſufficiat, quanuis verum ſit, non eſt tamen adeò certũ & indubitatum, & ideo Conciliũ Florentinũ communiſq; ſententia, tenens certum, reliquens incertum, ponit contritionem, partẽ eſ ſe huius ſacramenti. Ad quartum. Nego conſequentiam, capilli enim & vngues partes hominis ſunt: nec tamen ſimul cum homine naſcuntur. Accuſatio quoque, teſtimonium, ſententia iudicis, ſolutio pœnæ cùm non ſint ſimul: ſunt tamẽ de integritate iudicij. Breuiter. In omnibus, cuius partes quendam ſucceſsionis ordinem habent, non oportet partes integrãtes ſimul eſ ſe. Ad cõtritionẽ vero facilè dicitur: quòd cùm ſacramenta per homines adminiſtrentur, quibus illa grandis contritio conſtare nequit, an idonea ſit ad integram pœna remiſ ſionem, ſemper opus eſt ſatisfactionẽ iniungi: ſine qua ſacramentum quidem eſ ſe poteſt ſed ſine qua tamen mancum, & imperfectũ eſt. Quemadmodum & quodcunque aliud iudicium, in quo probatus reus ſine mulcta abſoluetur. Nam & homo ſine digito poterit eſ ſe: ſed erit tamen incommodè ſine digito. Nec nos aſ ſerimus, quamlibet ſatisfactionem eſ ſe partem huius ſacramẽti . Satisfactio quippe, quæ ex arbitrio pœnitentis proficiſ citur, nec eſt pars iudicij ſacramẽtalis , nec habet ordinem ad Eccleſiæ claues. Vnde Concilium Florentinũ , Tertia (inquit) pars eſt ſatisfactio pro peccatis ſecundum arbitrium ſacerdotis. Quintum igitur fundamentũ (vt cætera omnia quæ poſuimus) cùm firmũ ſit, nihil aliud ſupereſt, niſi vt quæ ſtioni propo ſitæ reſpondeamus. Prima igitur concluſio ſit. Non eſt neceſ ſarium ad ſalutem, ſacramentum pœnitentię in re ſuſceptum: hoc eſt, poteſt aliquis ſaluari, etiam ſi re ipſa non ſuſcipiat hoc ſacramentum, vbi non eſt facultas ſuſcipiendi. Ac loquor etiã de eo qui peccauit mortaliter poſt bariſmum . Id definit imprimis Leo Papa in epiſtola ad Theodorum Epiſcopum, numero. 6 9. Si autem aliquis (ait) quocunque interceptus obſtaculo, à munere indulgentiæ præ ſentis exciderit, & priuſquam ad conſtituta remedia peruenerit, temporalem vitam humana conditione finierit: non neceſ ſe eſt nobis eorum, qui ſic obierint, merita diſcutere, cùm dominus Deus, quod ſacerdotale miniſterium implere non potuit, ſuæ iuſtitiæ reſeruauerit, loquitur autem de pœnitentiæ ſacramento. Item. Baptiſmus non eſt neceſ ſarius in re ſuſceptus: ſed ſatis eſt in voto, ſi haberi aliter nequit, ergo nec pœnitentia. Antecedẽs probatur ex Auguſt. lib. 4. de Bapti. contra Donatiſtas ca. 22. ex Ambroſio de obitu Valentiniani ad Theodoſiũ , ex Bernardo epiſtola ſeptuageſsima ſeptima ad Hugonẽ , vbi id eruditiſsimè cõmonſtrat ex Innocẽtio de Baptiſ mo, ca. debitum & De preſbitero non baptizato. cap. 2. Sed & de pœnitentia. d. 1. ca. Pœ nitet. & de. 6. cap. Qui vult, refertur teſtimonium Auguſtini, ex lib. De vera & falſa pœ nitentia, cap. 10. &. 12. &. 26. q. 6. capit. Si aliquis: refertur in idem teſtimonium Concilij Epanenſis. Nonnulla verò capita eiuſdẽ cau ſ æ & quæ ſtionis, quæ in cõtrarium obiici ſolent, faciliora ſunt, quam quibus à nobis ſit reſpondendum. Illud verò, quod dominus ait, Quorum retinueritis, retenta ſunt, Ioã . 20. eandem intelligentiam habet, quam & illud. Niſi quis renatus fuerit ex aqua &c. ſcilicet, quum adeſt facultas, nam, cùm deeſt, ſufficit votum ſuſcipiendi huiuſmodi ſacramenta, quęcunque dicuntur adultis ad ſalutem neceſ ſaria. Secunda concluſio. Sacramentum pœnitentiæ eſt medium ad ſalutẽ neceſ ſarium peccatoribus baptizatis in hunc ſenſum, vt ſit neceſ ſariũ in re, ſi facultas adeſt: ſit neceſ ſariũ in voto. Hanc concluſionẽ probat Diuus Thomas. 3. p. q. 65. art. 4. &. q. 84. articulo. 5. Quia peccator non ſaluatur niſi applicetur ei paſ ſio Chriſti, vel in re, vel in voto. Nõ eſt enim aliud nomen ſub cœlo, in quo nos oporteat ſaluos fieri Actorum. 4. Paſsio autem Chri ſti applicatur in ſacramentis. In baptiſmo quidem, his qui ante baptiſmum peccauerũt : in pœnitentia verò, his, qui peccauerũt poſt baptiſmum. Deinde probat. Quia ægroti, niſi per aliquod remedium ſalutis, ſanari non poſ ſunt. Matth. 9. Non eſt opus valentibus medico, ſed malè habentibus. At pœnitentiæ ſacramentum eſt medicina ſalutis: vt ante nobis demonſtratum eſt. Tertiò probat Diui Hieronymi teſtimonio in commentariis ſuper. 3. caput Eſaiæ, & in epiſtola ad Demetriad. De virginitate ſeruanda dicentis, ſecundam tabulam poſt naufragium eſ ſe pœnitentiam, nam primam tabulam baptiſmum vocat: patet facilè legenti. Idem aſ ſerit Ambroſ. ad virginem lapſ. ca. 8. & Tertulianus in lib. De pœnitentia. Confirmatq́; Tridentinum Concilium, ſeſsione. 6. cap. 14. inquiens, pœnitentiam, ſecundam tabulam poſt naufragiũ , ſanctos patres aptè nuncupauiſ ſe. Ne quis autem hanc eſ ſe Diui Thomæ mentem poſsit ambigere, legat libri quarti aduerſum gentes capi. 72. Eandem quoque concluſionẽ tenuit Thomas Vualden. lib. de ſacramentalibus titulo. 8. cap. 68. citatq́; Originem in eandem: qui homilia. 10. ſupernumeros, Laicus, ſi peccet (inquit) ipſe ſuum non poteſt au ferre peccatum: ſed indiget ſacerdote, vt peccatorum remiſsionem poſsit accipere: & cap. 69. docet Vualdenſ. Ioanem Vuicleph oppoſitum huius concluſionis tenuiſ ſe: quem ſecuti Lutherani, negant, ad ſalutem eſ ſe hoc ſacramentũ neceſ ſarium. Quam ob rem firmiora (ſi poſ ſumus) argumenta debemus afferre, vt hære ſis contraria manifeſtiùs reuincatur. Hæc itaque cõcluſio primùm certa eſt per definitionẽ Leonis Papæ in epiſtola ad Theodorum epiſcopum. 69. & refertur De pœniten, d. 1. cap. Multiplex (inquit) miſericordia Dei ita lapſibus ſubuenit humanis, vt non ſolùm per baptiſmi gratiam, ſed etiam per pœ nitentiæ medicinã ſpes vitæ reparetur æternæ. Et qui regenerationis donum violaſ ſent, proprio ſe iudicio condemnantes, ad remiſ ſionem criminum peruenirent: ſic diuinę bonitatis præ ſidiis ordinatis, vt indulgẽtia Dei, niſi ſupplicatione ſacerdotũ nequeat obtineri, mediator enim Dei & hominum hanc præpoſitis Eccleſiæ tradit poteſtatẽ , vt & pœ nitentibus actionem pœnitentiæ darent: & ſalubri ſatisfactione purgatos ad communionem ſacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Et concludit tandem in hæc verba. Neceſ ſarium eſt, vt peccatorũ reatus ante vltimum diem ſacerdotali ſupplicatione ſoluatur. Pręterea, Matth. 16. Tibi (inquit dominus) dabo claues regni cœlorum: & quodcunque ſolueris &c. Ergo, cum per peccatum mortale à baptiſmo commiſ ſum, cœlum peccatori obſeretur, neceſ ſe eſt, vt per claues Petri & ſucceſ ſorum aperiatur, quod non aliter profectò fit, quàm per ſacramentum abſolutionis, nec enim ſoluta erunt in cœlo, quæ non ſoluerit Petrus in terra. Præterea, Ioannis. 20. Quorum remiſeritis peccata, remittuntur eis: & quorum retinueritis, retenta ſunt, ergo quæ nõ abſoluũt ſacerdotes, retenta erunt. Qua propter, neceſ ſe eſt, ſi retineri non volumus, vt à ſacerdotibus abſoluantur. Tertia concluſio. Nõ ſatis eſt ad æternam ſalutem conſequendam peccatoribus baptizatis, votum implicitum huius ſacramẽti ſed explicitum, & formale requiritur. Quòd ad eundem modum pœnitentiæ ſacramentum eſt neceſ ſariũ peccatoribus baptizatis: ad quẽ baptiſmus non baptizatis, eo quòd per vtrũ que virtus paſsionis & ſanguinis Chriſti in peccatorũ remiſsionem applicatur, ſine qua quidem applicatione ne vnum quidem mortale peccatum remitti poteſt. At ſine voto explicito baptiſmi nullꝰ ſaluatur Marci vltimo, Prædicate Euangelium omni creaturæ, qui crediderit, & baptizatus fuerit ſaluus erit: qui verò non crediderit, condemnabitur. Vnde primum colligitur, baptiſmum in voto ſatis eſ ſe, cũ re ipſa ſuſcipi non poteſt. Idcirco enim non dixit. Qui non fuerit baptizatus condẽ nabitur : ſed. Qui nõ crediderit. Colligitur de inde, fidem huius ſacramenti, hoc eſt, baptiſ mi, eſ ſe ad ſalutem neceſ ſariam, id eſt, quòd per baptiſmũ in nomine christi præ ſtatur remiſsio peccatorum omnibus gentibus. Id enim eſt euangelium, quòd, qui non crediderit, condemnabitur, vt Lucæ vltimo declaratur. Nec hanc huius loci nos intelligentiam comminiſcimur: ſed etiam nobis ſancti patres tradidere. Vualden. in lib. De ſacramentis, cap. 130. Hugo de ſancto Victore lib. 2. de ſacramentis, parte. 6. capit. 7. Bernardus epi ſtola. 77. ad Hugonem. Auguſt. lib. 1. de Baptiſm. contra Donatiſt. cap. 8. & lib. 4. capit. 21. &. 2. libro. contra Creſcon. capit. 13. Si igitur citra baptiſmi votum explicitum nullus omnino ſaluari poteſt, cùm non adeſt facultas baptiſmum re ipſa ſuſcipiendi: nec ſine voto quidem pœnitentiæ explicio ſaluabitur, qui peccatum mortale poſt baptiſmum perpetrauit. Noluit enim Deus ſine Chriſto, & eccleſia ſua cuiquàm patere ſalutem, ac remiſsionem peccatorum, Cùm igitur peccatores poſ ſunt Chriſto & eccleſiæ ſuæ vniri, & reconciliari, exteriùs etiam, ſuſceptis ſacramentis, id Deus requiſiuit. At, cùm non adeſt facultas exterioris vnionis & conciliationis, voluntas pro facto cedit: ſuppleturq́ue per interiorem exterior vnio. Confirmat etiam hanc concluſionem id quod vſu venire videmus: vt quantuncunque mors ſubito occurrat, pœnitentiæ remedia fideles offlagitent, nec ſanè ſentiunt de ſalute eius, qui moriens, nec re, nec voto hoc ſacramẽtum accepit. Ex his colligere licet, quæ ſunt ad ſalutem neceſ ſaria, ea eſ ſe in duplici differentia. Nam quædã ſunt neceſ ſaria, ſolùm quia præ cepta: vt eruere innocentẽ à morte, vota reddere, iuramenta ſeruare, quorum neceſsitas videtur eſ ſe præ ſcripta, ibi, Si vis ad vitam ingredi, ſerua mãdata . Alia verò ſunt ad ſalutẽ neceſ ſaria, vt media: & inde in præcepto quia media neceſ ſaria: vt credere in Chriſtũ , ſuſci{ Matth. 9. } pere baptiſmũ , pœnitentiam agere. Inter hęc autem haud mediocre diſcrimen eſt. Nã , quę ſunt tantum, quia præcepta, ad ſalutem neceſ ſaria, non eſt opus in voto habeantur explicito ad ſalutem conſequendam: ſed ſatis eſt implicitè, & in genere propoſitum habituale tenere implendi diuina mandata. At, quæ ſunt ad finem ſalutis media neceſ ſaria, ſi in re haberi nequeunt, oportet teneantur in voto: vt ſacramentum baptiſmi, & pœnitentiæ, quod paulo ante docebamus. Sed eſt tamen quæ ſtio non parua, an exigatur votum explicitum huius ſacramẽti ad remiſsionem peccatorum, quæ poſt baptiſ mum admiſ ſa ſunt. Nam ad æternam ſalutẽ conſequendam, iam diximus, huiuſmodi votum explicitum eſ ſe neceſ ſarium. Et quidem de hac re inter viros doctos magna diſ ſenſio eſt. Sunt enim qui credant, votum explicitũ huius ſacramenti, non eſ ſe opus ad remiſsionem peccatorum: vt ſi quis commiſit adulterium poſt baptiſmum, per ſolam contritionẽ (aiunt) quæ eſt actus virtutis, conſequi poterit veniam ſine propoſito explicito ſuſcipiendi hoc ſacramentum. Id tenet Adrianus. q. 1. De confeſsione ad ſecundum principale. Eſt autem argumentum huius, quòd baptiſmus non eſt neceſ ſarius in re, vel in voto explicito ad iuſtificationem, vt. 3. parte. q. 69. art. 4. ad ſecundum Diuus Thomas aſ ſeruit. Cornelius ſiquidem & Eunuchus ante fidem explicitam euangelii iuſtificationem quidẽ cõ ſequi potuerunt, licet æternam ſalutem potuerint adipiſci. Item, quilibet ſe poteſt cõuertere ad Deũ in momento: & tamen notitiam baptiſmi habere in quolibet momento non poteſt, quomodo enim audiet ſine prædicante? aut quomodo credet, niſi audierit? Igitur, nec ſacramenti pœnitentiæ votum explicitum ad peccatorum remiſsionem neceſ ſarium eſt. Nec ab hac ſententia abhorret D. Thomas. 3. par. q. 86. articulo. 2. Si quis tamen contrariam ſententiam tenere voluerit, habebit pro ſe quantum coniectura colligere licet, Magiſtrum ſententiarum. 4. d. 17. cap. 2. &. D. Thomam. eadẽ diſt. q. 3. art. 5. q. 1. & apertius, art. 1. q. 1. &. d. 18. q. 1. arti. 3. q. 1. & lib. 4. contra gentes. capit. 72. & tertia parte. q. 84. art. 5. Sunt quoq; argumenta non leuia ad hanc opinionẽ confirmandã . Primùm ex Concilio Complutenſi ſub Alphonſo Carrillo archiepiſcopo Toletano: quod probatum eſt à Sixto quarto, in bulla, qua condemnauit Petrum Oxomenſem, cuius prima cõcluſio ibi damnata eſt, in hanc formã . Peccata mortalia quantũ ad culpam & pœnã alterius ſ æculi, delentur per ſolã cordis contritionem ſine ordine ad claues. At, ſi per pœnitentiã , quæ eſt actus virtutis, peccata remituntur ſine explicito voto huius ſacramenti: re vera delentur peccata ſine ordine ad claues. Rurſum in concilio Tridentino, ſeſsione. 6. capit. 14. definitur, quòd pœna æterna cum culpa, vel ſacramento, vel ſacramenti voto remittimur. Itẽ , Ioannis vltimo. Quorũ retinueritis retenta ſunt, ergo quando quis nec re, nec voto accepit hoc ſacramentum, cùm ſacerdotes eiuſ modi peccata retineãt , retenta ſunt. Præterea, nulli hæretico vel ſchiſmatico remittitur culpa, niſi formaliter & explicitè proponat eccleſiæ vniri, atque ab ea veniam peccati implorare, ergo ſola cõtritio , quæ eſt actus virtutis, non ſatis eſt ad remiſsionẽ peccatorum ſine ordine ad claues eccleſiæ. Antecedens aſ ſerit Auguſt. libro de vera & falſa pœnitentia cap. 12. Sacramentum igitur pœnitentiæ eſ ſe ad ſalutem neceſ ſarium, hũc in modũ ſit difinitũ . Sed enim, Cùm hoc ſacramentũ quatuor habeat partes: neq; omnes ſint æquè neceſ ſariæ ad huius ſacramenti conſtitutionem: meritò poterit in quæ ſtionem reuocari, an ſingulæ huius ſacramenti partes ſint ad ſalutem neceſ ſariæ. Et quoniã de abſolutione & contritione, poſt ea, quæ diximus: aut parua, aut nulla controuerſia eſt: de confeſsione primũ quæritur: An ſit ad ſalutem æternam neceſ ſaria. Nam Vuicleph impudentiſsime docuit, eam eſ ſe ſuperfluam & inutilem: vt Thomas Vuladenſis refert lib. De ſacramentis, cap. 135 & in Concilio Conſtantienſi ſeſsione. 8. inter illius errores ſeptimus ponitur in hãc formam, Si homo debitè fuerit cõtritus , omnis confeſsio exterior eſt ei ſuperflua, & inutilis. Maſsiliani etiam negauerunt neceſsita{ Vide Rophẽ ſ . art. 8. &. 9. } tem confeſsionis: vt autor eſt Damaſcenus libro De hæreſibus. Deinde Iacobitæ referẽ te Guidone Carmelita in lib. etiam hęreſum. Hos ſequuntur noſtro tempore Lutherani: atque adeò Eraſmus in libro De ratione veræ Theologię circa finem: & in colloquio cui index, Pietas puerilis in ſumma, omnes qui tenuerunt confeſsionem nouitiam eſ ſe, & inſtitutionis eccleſiæ. In quibus fuit. B. Rhe{ In annotiationibus ſuper libellum Tertuliani de pœ nitentia. } nanus in aſ ſerenda confeſsione parum beatus & pius. Aduerſum quos concluſionem ſtatuimus. Confeſsionem exteriorem, quæ ſacerdoti fit, eſ ſe ad ſalutem neceſ ſariam ex Chriſti in ſtitutione, confeſsionem (inquam) omnium mortalium, tam publicorum, quã occultorũ Probatur efficaciter. Quia peccata occulta non remittuntur, niſi remittentibus ſacerdotibus: vt patet ex teſtimonio Ioannis citato. Quorum retinueritis, id eſt, non remiſeritis, retenta ſunt. Ex eo enim quòd dixit. Quorũ remiſeritis, remiſ ſa erunt: ſatis oſtẽditur , verbum è regione additũ , ſcilicet. Retinueritis, perinde eſ ſe, ac ſi dixiſ ſet Chriſtus. Non remiſeritis. Sed remittere ſacerdotes non poſ ſunt, niſi cognoſcant: (vt oſtẽ ſum eſt) cogno ſcere autem nequeunt, niſi peccatores conſiteantur: ergo confeſsio etiam occultarũ culparum ex diuina inſtitutione eſt ad ſalutem neceſ ſaria. Qui enim inſtituit finem neceſ ſarium, media etiam inſtituit, quæ eſ ſent ad eũ dem finem neceſ ſaria: niſi legiſlatorem velimus in neceſ ſariis defuiſ ſe. Nam eandem rationem eiſdem quoque verbis reſumere nõ piget. Præterea, in concilio Conſtantienſi Martinus quintus in bulla condemnationis articulorum contra Vuicleph, Ioãnis hus, & Hieron. Pragenſis: condẽnans errores Vuicleph, ac reliquorum diſcipulorum ait, Vtrum credat, quòd Chriſtianus vltra contritionẽ cor dis, habita copia ſacerdotis idonei, ſoli ſacerdoti de neceſsitate ſalutis confiteri teneatur, vbi licet non explicetur, an ex inſtitutione diuina, an ex humana ſit illa neceſsitas: ſine dubio tamen eſt intelligen da ex diuino iure: id enim Vuicleph negabat. Præterea, hoc manifeſtè determinatũ eſt in concilio illo Complutenſi, & in illa extrauaganti Sixti quarti contra Petrum Oxomẽ ſem . Nam, poſt illam primam damnatam cõ cluſionem , quam ante retulimus: hoc eſt, peccata mortalia deleri per ſolam cordis contritionem ſine ordine ad claues, damnatur ſecũ da in hanc formam: Confeſsio de peccatis in ſpecie fuit ex aliquo ſtatuto vniuerſalis eccle ſiæ, nõ de iure diuino. Deinde damnatur tertia in hæc verba: Prauæ cogitationes cõfiteri non debent, ſed ſola diſplicentia delentur ſine ordine ad claues. Præterea, in Concilio Florentino definitũ eſt, idq́; nos adeo firmiter conſtituimus, materiam huius ſacramenti præcipuam eſ ſe confeſsionem. Si igitur ſacramentum pœnitentiæ eſt ad ſalutem neceſ ſarium: certè non forma ſolùm & abſolutio ſacerdotis, ſed & materia, hoc eſt confeſsio peccatorum ad ſalutem neceſ ſaria eſt, nec enim ſacramentum ſola forma ſubſiſtit. Cuius etiam rei definitio habetur in Concilio Tridentino. ſeſsion. 6. capit. 14. vbi cùm Concilium docuiſ ſet, hoc ſacramentum eſ ſe ſecundam tabulam poſt naufragium, per quam fieret lapſi hominis poſt baptiſmum reparatio, ſubdit: Docendum eſt, Chriſtiani hominis pœnitentiã multò aliam eſ ſe à baptiſmali: eaq́ue contineri, non modò ceſ ſationem à peccatis, & eorum deteſtationem, verumetiam eorundem ſacramentalem confeſsionem: ſaltem in voto, & ſuo tempore faciendam: & ſacerdotalem abſolutionem. Quibus ita conſtituis, manifeſtiſsimè colligitur, hanc ſecretam confeſsionem de peccatis ſecretis (quam quidem alij auricularem vocant, alij clanculariam) inſtitutionis diuinæ eſ ſe, non humanæ, hoc eſt, Chriſtum inſtituiſ ſe, peccata ſecreta ſecretò eſ ſe confitenda. Nam publicorum, publicè fieri confeſsio poteſt. Nec id Caietanus inficiatur, nam licet in cõmentariis ſuper ca. Ioannis. 20. aduerſari videatur: at ipſe tamen mentem ſuam explicuit, reſpondens ad cenſuras Pariſienſes ſedecim articulorũ articulo. 5. Probatur hoc corollarium imprimis, quia confeſsio de peccatis occultis eſt neceſ ſaria, vt ex fundamentis iactis conſtare facilè poteſt. Conſtituit enim ſacerdotes dominus iudices, non ſolùm publicorum: verumetiam occultorũ . Sed rationis naturalis eſt, vt occul ta peccata occulta correctione purgentur: ergo cũ Chriſtus inſtituerit hoc iudicũ fieri ſecundũ rectã rationẽ : inſtituit ex conſequenti, occulta peccata occultè eſ ſe iudicanda. Præterea, ſi modus confitendi ad aurẽ de peccatis occultis ex eccleſiæ inſtitutione eſ ſet, in arbitrio eccleſiæ etiam eſ ſet, oppoſitũ conſtituere: quemadmodum poteſt de immerſione, vel aſperſione, vel infuſione in baptiſmo, legem pro ſuo arbitratu, & ferre, & tollere. At non eſt in facultate eccleſiæ præ ſcribere, vt cordis occulta peccata peccatores publice conſiteantur. Pręterea, Leo Papa epiſtola ad vniuerſos epiſcopos Campaniæ: numero. 57. & refertur De pœnitentia diſt. 1. cap. Quamuis plenitudo: illam (inquit) contra Apoſtolicã regulam præ ſumptionem, quã nuper agnoui à quibuſdam illicita vſurpatione cõmitti , modis omnibus coſtituto ſubmoueri: de pœnitentia videlicet, quæ à fidelibus poſtulatur, vt ſcripta profeſsio publicè recitetur: cũ reatus cõ ſciẽtiarũ ſufficiat ſolis ſacerdotibus indicare cõfeſsione ſecreta: & infra, Remoueatur ergo improbabilis cõ ſuetudo , ne multi à pœnitẽtiæ remediis arceantur hactenus Leo. Id ergo quod aduerſatur remedio à Chr̃o in ſtituto ad remiſsionẽ peccatorũ , nimirũ cõ tra diuinam inſtitutionem eſt: cùm contra apoſtolicam regulam id fieri ſummus pontifex aſ ſerat, Ex apoſtolorum certè traditione ſecreta peccata in aurẽ ſunt cõfitenda : quod vel ex eo liquet, quòd in eccleſia non habetur memoria, vnde inceperit ſecreta confeſ ſio. Nam & Origenes eius meminit homilia prima, & ſecunda in Pſalm. 37. & homilia. 10. ſuper numeros: Baſilius item in libello De in ſtitutione monachorum, capitulo. 21. &. 98. Dionyſius etiam in epiſtola ad Demophilũ . 8. & Sozomenus lib. 9. hiſtoriæ tripartitæ ca. 35. Quoniam ij (inquit) qui confiteri refugiũt maius peccatorum onus acquirunt: propterea viſum eſt antiquis pontificibus, vt velut in theatro ſub teſtimonio eccleſiaſtici populi, delicta pandantur: & ad hanc cauſam pre ſbiterum bonæ conuerſationis, ſeruantemq́; ſecretum, ac ſapientem virum ſtatuerunt, ad quem accedentes ij qui deliquerunt, delicta propria fateantur. Nota ſeruantem ſecretum nam ſi non eſ ſent occultè cõfitenda peccata, non oporteret ſeruare ſecretum. Poſtremò. Sigilum confeſsionis nõ eſt ex humana inſtitutione, ſed ex diuina, ergo ex diuina eſt, quòd aliqua peccata, ſcilicet, occulta, iudicentur ocultè, & confirmatur. Quia magiſter Oxomenſis in Concilio illo Complutẽ ſi dãnatus eſt: quòd aſ ſereret, confeſsionẽ non debere eſ ſe ſecretam, & à Sixto quar to in illa extrauaganti cuius initium. Ad perpetuam rei memoriam, definitur contra eundem, neceſ ſario exigi, vt confeſsio ſecreta ſit. Quamobrem ex reuelatione & inſtitutione Dei eſt, quòd confeſsio ſit ſecreta, alioqui non eſ ſet hæreſis, ab euangelica veritate penitus aliena, aſ ſertio contraria. Cùm tamen aliena eſ ſe ibidem decernatur. Sed oritur circa ea quæ diximus dubium. Si enim peccata oportet confiteri, vt innoteſcant ſacerdoti: ergo peccata publica, quæ aliàs ſunt illi manifeſta, non erit neceſ ſarium confiteri: quippe ob hanc cauſam, ſi circun ſtantia manifeſta eſt, non eſt opus eam explicare cõfeſ ſori : vt ſi quis ſacerdos, vel maritatus: idq́ue confeſ ſori liqueat, non eſt neceſ ſe: vt, cùm confitetur fornicationem, exponat ſe eſ ſe, vel ſacerdotem, vel maritatum. At, erroneum eſt credere, ſine confeſsione publicorum etiam peccatorum cuiquam patere ſalutem. Primùm, quia delictum iudicandum in aliquo foro, debet eſ ſe notum in illo foro: ſed, etiam ſi peccata ſint publica, nõ ſunt confeſ ſori nota in foro ſacramenti: ergo opus eſt vt peccator illa ſacerdoti cõfiteatur . Et hoc eſt quod Diuus Thomas diſt. 17. q 3. arti. 2. p. 1. ad primum, docet, inquiẽs . Quã uis ſacerdos aliquando ſciat peccatum, vt homo: non tamen ſcit vt Chriſti vicarius: ſicut etiam iudex aliquando ſcit peccatum, vt homo: quod neſcit, vt iudex. Præterea, cõfeſsio eſt materia pręcipua huius ſacramenti: ergo etiam ad abſolutionem publicorum peccatorum eſt neceſ ſaria, nam ſacramentum ſine pręcipua materia eſ ſe non poteſt. Deniq́; , ſi peccator publicum peccatũ non confiretur, nõ poteſt innoteſcere iudici, an pœniteat nec ne: an proponat emendationem, an non. Quare non valet diſcernere, an ſoluere debeat, an ligare. Neceſ ſarium eſt igitur, vt non modò ſecreta etiam peccata verũ etiã publica pecccator ſe ſacerdoti ſubiiciens confiteatur. Iam verò poſterior illa quę ſtio relinquitur An ſatisfactio, ad ſacerdotis arbitrium, ſit ad ſalutẽ neceſ ſaria. Sunt enim autores, qui negant, in quibus Diuus Thomas. 4. diſ. 17. q. 3. art. 1. q. 1. ad primum argumentũ videtur eſ ſe: Dicendũ (inquit) quòd poſt remiſ ſam culpam, adhuc eſt peccator debitor pœnæ temporalis: ſed gratiæ tamen infuſio ſuffici ad culpæ remiſsionem, ad gratiæ verò infuſionem conſequendã ordinata ſunt gratiæ ſacramenta: ante quorum ſuſceptionem, vel actu, vel propoſitio peccator gratiã non conſequitur. Sed tamen, ex hoc quòd operatur confeſsio ad pœnę remiſsionẽ , nõ habet, ꝙ ſit de neceſ ſitate ſalutis: quia pœna iſta eſt temporalis, ad quã poſt culpæ remiſsionem remanet homo ligatus. Vnde ſine hoc, quòd in præ ſenti vitæ expiaretur, eſ ſet via ſalutis, habet igitur confeſsio, quòd ſit de neceſsite ſalutis, ex hoc ꝙ ad remiſsionem culpæ ordinatur, hactenus D. Tho. At, vel fallor ego, vel contrariũ probabilius eſt. Nam, ſicut ante docuimus, exterior pœnitentia eſt ad ſalutẽ neceſ ſaria, ergo quemadmodum contritio in lege naturæ & ſcripturæ habebat annexum propoſitum cõ fitendi & ſatisfaciendi Deo, iuxta illud, Dixi. Confitebor iniuſtitiam meam domino &c. ita & in lege noua habet annexum propoſitũ confitendi ſacerdoti, & ſatisfaciendi ad arbitrium eius, hoc eſt enim ſubiicere ſe clauibus, & iuditio eccleſiaſtico, quod eſt ad ſalutem ſine dubio neceſ ſarium. Præterea. Concilium Tridentinum ſeſsione. 6. cap. 14. poſteaquàm difiniuit, ſacramẽ tum penitẽtiæ ad lapſi reparationẽ , velut ſecundã poſt naufragiũ tabulam, neceſ ſarium eſ ſe: decernit protinus, hoc ſacramẽto contineri, non modo ceſ ſationem peccatorum, & eorundem ſacramentalem confeſsionem, & ſacerdotalem abſolutionem: verumetiam ſatisfactionem: per ieiunia, eleemoſynas, orationes, & alia pia ſpiritualis vitæ exercitia, non quidem pro pœna æterna, ſed pro pœ na temporali, & de hac (inquit) pœnitentia ſcriptum eſt. Memor eſto, vnde excideris, & age pœnitentiã , & prima opera fac, & iterũ . Quæ ſecundum triſtitia eſt, pœnitentiam in ſalutem ſtabilem operatur, & rurſus, pœnitentiam agite, & facite fructus dignos pœnitentiæ. Quæ omnia loca de pœnitentia exteriori eſ ſe intelligenda, per quam ſcilicet exterior ſatisfactio pro peccatis fit, ſuperius certis argumentis commoſtrauimus. Præterea. Leo Papa, epi. 69. ad Theo. epi. Mediator (inquit) Dei & hominum hãc præ poſitis eccleſiæ tradidit poteſtatem: vt & pœ nitẽtibus actionẽ pœnitentiæ darent & ſalubri ſatisfactione purgatos ad communionẽ ſacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Igitur: niſi proponant pœnitentes, ſe eccleſiæ poteſtati ſubiicere, vt iuxta eiꝰ arbitriũ peccata cõpenſent , ſeruari non poſ ſunt. Iam enim docuerat ſummus Pontifex, hanc ſacerdotalem autoritatem, & iudiciũ , eſ ſe ad ſalutẽ neceſ ſaria. Denique, cùm de ſatisfactione ad arbitriũ ſacerdotis præceptum ſit, (vt nos proximè definiemus) certè ſatisfactio eſt ad ſalutẽ neceſ ſaria, nã ſi nõ eſ ſet, nõ eſ ſet in præcepto. Ac revera fruſtra fuiſ ſent ſacerdotes iudices cõ ſtititi , ſi eorum ſententiæ parêre non eſ ſet neceſ ſarium. Inanis enim eſt autoritas iudicandi, quę impunè reiici poteſt: idq́; eò magis, quòd iudicium hoc non eſt ad dirimẽdas lites, ſed ad vindicanda ſcelera. Et quod iudicibus neceſ ſarium eſt, ſcilicet, pœnam in dicere reis, ne ſint iudices iniqui: id nos exequi neceſ ſariò debemus, ne falſi pœnitentes & inobediẽ tes tum videamur, tum etiam ſimus. Nec argumentum quod in contrarium inſinuamus operę pretium eſt nunc eludere: partim, ꝙ facile eſt: partim, quòd poſtea eluere debemus. Quapròpter eadem argumenta confutanda ſunt, quæ à principio huius controuerſiæ fecimus. Ac primum quidem argumentum à pleriſq; ſanctorum facilè diluitur, nam vtrunq; apoſtoli Pauli locum interpretantur, non de pœnitẽtia , quæ poſt baptiſmum fit: ſed de pœ nitentia, quæ fit in baptiſmo. Qui videlicet ſemel dumtaxat percipi poteſt: nam pœnitẽ tiam baptiſmum appellari, habes apud Lucã capitulo vltimo, Oportebat (inquit) prædicari in nomine eius pœnitentiam & remiſsionem peccatorum in omnes gentes. Vbi, quæ Matthæus de baptiſmo dixit, Lucas nomine pœnitentiæ ac remiſsionis peccatorum tradidit. Hanc expoſitionem Chryſoſtomus, & Theophilactus ſequuntur in eadem loca. Itẽ Ambroſius lib. 2. De pœnitentia cap. 2. & Auguſt. lib. De vera & falſa pœnitẽtia cap. 3. Colligunt autem ex multis coniecturis, hãc eſ ſe eorum teſtimoniorum intelligentiam. Quas ego coniecturas referrem, niſi ad metam huius diſputationis feſtinaret oratio Poteſt tamen vterq́; locus intelligi etiã de pœnitentiæ ſacramento: vt, videlicet, intelligamus, impoſsibile eſ ſe per pœnitentiæ ſacramentum rurſum renouari: id eſt, priorẽ nouitatẽ , quã per baptiſmum accepimus, iterũ accipere. Vnde Gregorius Nazianzenus oratione. 3. in ſanctum lauacrum. Non ſupereſt (inquit) regeneratio ſecunda, nec reformatio ſeu in priſtinum ſtatum reſtitutio: etiã ſi perquàm vehementer illam lachrymis, & multis quæramus ſuſpiriis: ex quibus vix quidẽ cicatricum obductio euenit. Nec te moueat, ꝙ apoſtolus ait, eſ ſe impoſsibile: nã per exceſ ſum loquitur: atq; hyperbolicè ingentem rei difficultatem impoſ ſibile vocat: non, vt deſperent audiẽtes : ſed, vt terreantur. Idcirco enim ſubdit apoſtolus. Confidimus tamen de vobis dilectiſsimi meliora, & viciniora ſaluti: tametſi ita loquimur. Loquutus ſum (inquit apoſtolus) ita, vt vos à peccatis retraherẽ , & deſperationis metu facerem cautiores. Cæterum cõfido de vobis, & reliqua, quæ ſequuntur. Quæ quidem huius loci interpretatio. mea nõ eſt, ſed Hieronymi, lib. aduerſus Iouinianũ. 2. referturq́; à Gratiano De pœnitẽtia , d. 2. c. Si enim. Nec modus hic loquẽdi à ſacris literis alienus eſt. Nã Matth. 19. qđ ante dñs dixerat, difficilè eſ ſe diuitẽ intrare in regnũ cœlorũ , eueſtigiò dixit, eſ ſe impoſsibile, quemadmodũ expoſuit Hieronymus ſuꝑ caput Eſaiæ. 60. Sed & Ari ſtoteles. 1. libro De cœlo capite. 11. inter reliquas ſignificationes huius vocabuli, impoſ ſibilis, eam annumerauit, vt (quod non facilè, neq; citò, nec benefieri poteſt) impoſsibile dicatur. Et ad eandem formam per hyperbolem capit. 10. eiuſdem epiſtolæ Apoſtolus locutus eſt: vt oſtenderet, qua animaduerſione pecata nr̃a digna ſint, poſt acceptã notitiã veritatis, ſi ad iuſtitiæ rigorẽ examinentur. Sed aliud tamẽ eſt quod iuſtitia poſtulat: aliud quod clemẽtia , & miſericordia ſuggerit. Ad ſecundum argumentum certè poſ ſemus reſpondere, negando maiorem, ſentiũt enim plures viri docti, licitum eſ ſe, ab hæretico recipere pœnitentiam in articulo mortis: vt Petrus Paludenſ. 4. diſt. 25. q. 1. Sylueſter in verbo Confeſ ſor, primo. §. & Maioris. d. 17. & gloſ ſa extra. De ſponſalibus, capite. Non eſt vobis. Quia licet recipere baptiſmum ab eiuſmodi præciſis, cùm extrema neceſsitas cogit: vt Auguſtinus tradit, capit. Si quem forte. 24. diſtinctione. 1. Ergo & pœnitentiæ ſacramentum licet ab exciſo ſuſcipere. Huic verò loco ſolent occurrere, negãdo cõ ſequẽ tiã . Quia miniſter baptiſmi eſt inſtitutus quilibet de iure diuino: quam ob rem eccleſia id tollere non poteſt. At pœnitentiæ miniſter, non eſt quilibet ſacerdos diuino iure: ſed cui eccleſia demãdauerit . Quocirca ſicut poteſt committere, cui voluerit: ita & poteſt auferre. Sed hæc reſponſio non facit ſatis argumẽ . Primum, quia probabiliſsimum eſt, quemlibet ſacerdotẽ in mortis articulo habère autoritatem abſoluendi iure diuino. Idq́; aſ ſeruit Palu. diſt. 20. q. 1. art. 2. Dur. diſtin. 19. q. 2. Capreolus eadem diſtin. arti. 3. ad quartum. Idquoq; D. Thomas ſentire videtur. diſt. 19. q. 1. art. 3. q. 1. & diſt. 20. art. 1. q. 2. Atque eſt prę terea, rationi conſentaneum: quia Deus non deficit in neceſ ſariis, nullus enim prouidus gubernator in neceſ ſariis deficit ergo quẽadmodum prouîdit, vt in articulo mortis, quicũq; poſ ſet licite baptizare, nõ obſtante quacunq; eccleſiaſtica cenſura & prohibitione, ita etiam cauit, vt in eodem articulo quilibet ſacerdos licitè abſolueret. Cùm vtrunq; ſit ſacramentum neceſsitatis: vtrunq; iure diuino præceptum. Eſt inſuper alia ratio, qua id confirmari poſsit. Quòd, autore Auguſtino quarto libro De baptiſmo contra Donatiſt. ca. 24 quod vniuerſa tenet eccleſia, ſemperq́; retentum eſt: nec à Pontificibus, aut Conciliis tempore aliquo poſt apoſtolos diffinitum: tradi tione Chriſti & apoſtolorum rectiſsimè creditur conſtitutum. At, quòd, quilibet ſacerdos in mortis articulo quẽlibet poſsit abſoluere, ſemper in eccleſia obſeruatum eſt: nec noua aliqua hominum conſtitutione ſancitum, à Chriſto igitur, & apoſtolis eſt inſtitutum. Præterea eccleſia non poſ ſet hoc reſ cindere & abrogare, ferendo, ſcilicet, contrariam legem: ergo eſt de iure diuino. Antecedens ſuadetur. Quia, ſecluſa quacunq; eccle ſiæ lege, talis abrogatio eſ ſet cõtra rectam rationem: ſi (vt verùm eſt) pœnitentia eſt ſacramentum ad ſalutem neceſ ſarium. Sic igitur rationi maximè conſentaneum eſt, quẽcunque ſacerdotem in articulo mortis pœnitentiæ miniſtrum diuino iure eſ ſe conſtitutum. Quo fieri, per eccleſiæ cenſuram talem autoritatem abrogari non poſ ſe. Quòd ſi Chriſtus dominus non cõ ſuluiſ ſet in mortis articulo periclitantibus, mini ſtrum abſolutionis neceſ ſarium exhibendo: eccleſia tamen, cuius prudentiæ dicitur eſ ſe commiſ ſum, cum pia mater ſit, non eſt credẽ da filiis ſuis in articulo mortis deeſ ſe voluiſ ſe: idq́; eò magis, quò exemplo Chriſti ſpon ſi ſui facere, & potuit & debuit: quem cõ ſtat in ſacramento baptiſmi (quod neceſ ſarium eſ ſe ad ſalutem voluit) nulli in articulo mortis defuiſ ſe. Præterea. Neceſsitas non habet legem, vt habes in capit. quod non eſt, de regulis iuris, non ergo exiſtimanda eſt eccle ſia, legem, qua præciſum amouet à ſacramentorum miniſterio, ad extremum neceſsitatis articulum extendere voluiſ ſe. Præterea, odio reſtringi, fauores conuenit ampliari: vt etiam iuris regula tradit. Quòd autem quilibet ſacerdos in articulo mortis quemlibet poſsit abſoluere, gr̃a eſt & fauor populi Chri ſtiani. Quocirca, ampliare potiùs, quàm ſtringere debemus. Quòd autem præciſi ſacramentorum miniſterio priuantur, in odiũ eſt: reſtringendũ itaq; eſ ſe videtur: nam pœnæ, legũ interpretatione, molliendæ ſunt, non exaſperandæ, De pœnitentia. d. 1. cap. Pœnæ. Probabile igitur eſt, à præciſo ſacerdote fideles poſ ſe ſacramentũ abſoltionis in mortis articulo recipere: videlicet, ſi abſque periculo fidei recipi poteſt. Ac profectò non ambigo, quin à catholico excõmunicato , etiã nominatim, in mortis articulo pœnitẽtię poſsimus ſuſcipere ſacramentũ : ſi alius deſit. Quippe, nõ video cau ſam, quare fideles in articulo mortis, p̃ ſente ſacerdote catholico, priuẽtur ſacramento ex diuina inſtitutione ad ſalutem neceſ ſario. Quod vtiq; eſ ſet minus tolerabile, quàm in mortis articulo caſus reſeruare: præ ſertim cùm homines ferè, non contritionem, ſed at tritionem habeant, quapropter durum eſ ſet, hominibus maiori ex parte imbecillis, in tali periculo velle deeſ ſe. Quòd ſi hæc exceptio miniſtri catholici, etiam per excommunicationem præciſi, iure optimo defenditur: non eſt abſurdum, & alios præciſos excipere, tantùm in mortis articulo. Quoniam extrema neceſsitas, ſiue corporalis, ſeu ſpiritualis ſit, ab omni eccleſiæ lege videtur excepta. Id verò, quod obiici in contrariũ ſolet ex. 24. q. 1. cap. Audiuimus, per hæc facilè diluitur, cui ſimile eſt, quod Ambroſiꝰ ait, De pœ nitentia, d. 1. cap. Verbum. & cap. Poteſt fieri: ob idq́; ſi mili ratione ſoluitur. Illud autẽ , quod opponitur ex ca. vltimo eiuſdem cau ſ æ & quæ ſtionis, aduerſus hanc ſententiam nihil penitus facit. Primum, quòd ibi ſermo eſt de Euchariſtiæ ſacramento: quod non eſt ſacramentum neceſsitatis. Deinde, quòd id fecit Hermogildus, ne Arriano epiſcopo faueret: quẽ rex ob eum finem diſtinauerat. In quo euentu ne ſacramentum quidem baptiſ mi ab hæretico recipiendum eſ ſet. Nã , quod in extrauaganti, Vnam ſanctam de maioritate & obediencia Bonifacius docet, extra eccleſiam non eſ ſe remiſsionem peccatorum: & ex dictis modò, explicari facilè poteſt, & quemadmodum intelligendum eſ ſet, in ſuperioris ani relectione docuimus. At, ſiquis communem opinionem ſequi velit, cuius etiam D. Tho. fuiſ ſe videtur. 4. d. 19. artic. 2. quæ ſtione. 2. ad tertium: & diſtin. 17. quæ ſtione. 3. articulo. 3. quę. 1. ad ſecundũ : &. 3. p. quæ. 82. art. 7. ad ſecundum: reſpondere aliter poteſt, negãdo minorem. Nec eſt ſimile de baptiſmo & pœnitentia, quoniam baptiſmus multò magis eſt neceſ ſarius, quàm pœnitentiæ ſacramentum. eò quòd non ſolũ opus eſt, quatenus remediũ peccati, ſed quatenus profeſsio eſt Chr̃ianæ fidei, & in Chri ſtum incorporatio. Vnde ad tertium argumentum, iuxta duas has differentes opiniones dupliciter item re ſponderi poteſt. Nam, difficilè eſt de doctiſ ſimorum virorum iudicare ſententiis: & in medio ſeniorũ , iuuenes ſedere arbitros. Itaq; ex his duabus vtra ſit opinio deligenda, prudentiorum ego & doctiorum arbitrio derelinquo. Ad quartum, vbi difficultas eſt, à quo nam habeat iuriſdictionem, qui Summum Pontificem abſoluit, communis opinio reſpõdet , quòd Summus Pontifex eligendo confeſ ſorem, confert ei poteſtatẽ , quã tamẽ ipſe exercere non poteſt, vt diaconus, electus epiſcopus, poteſt demandare abſolutionem à peccatis: cùm ipſe tamẽ peccatores abſoluere nõ queat: quæ eſt ſolutio Cardinalis Turrecre mata, lib. 1. ſummæ eccleſiaſticæ, capit. 98. & D. Bonauenturæ. 4. d. 19. & D. Thomæ, d. 16. q. 1. art. 3. q. 3. At, Paludanus eadem diſt. q. 2. & Capreolus eadem diſtin. q. vnica, art. 3. melius ſentire videntur: iuriſdictionem, qua ſacerdos electus à Pontifice eũ abſoluit, à Chri ſto eſ ſe, & non ab ipſo Pontifice, quia Deus non deficit in neceſ ſariis. Quare Summo põ tifici de miniſtro ſacramenti ad ſalutem neceſ ſarij prouîdit. Item Summus Põtifex poſt peccatum mortale factus eſt ſubditus in foro interiore: nam obligatur confiteri ſacerdoti, ſicut & quilibet alius, qui mortaliter peccauit, iudicio huius fori ſacramẽtalis obnoxius fit, ergo ſine commiſsione ipſius eſt in eccle ſia iudex, cui ſcilicet, confiteri teneatur. Præterea. Licet epiſcopus diaconus cõmittere alteri abſolutionem poſsit, ſed nõ tamẽ , niſi eorum, quorum eſt paſtor, committere poteſt, hoc eſt, ſuorum ſubditorum. At. Summus Pontifex non eſt paſtor ſui ipſius, nec iudex, quam ob rem ſui ipſius abſolutionẽ cõ mittere alteri non poteſt. Nec me fugiunt, quæ Cardinalis Caietanus vir aliòqui doctiſ ſimus, ſcripſit quæ ſtione vnica de miniſtro huius ſacramẽti : quæ mihi nõ placent omnia ſed ( humanorũ ingeniorum ea, vel ſors, vel conditio eſt) aliis non placebũt noſtra. Equidem, quamdiu ratio melior nõ ſuccurrit, nõ auderẽ aſ ſerere, confeſ ſorem Summi Pontificis nullam habere iuriſdictionis poteſtatẽ ſuper ipſum, nec à Chr̃o , nec ab eccleſia, nec ab ipſo Summo Pontifice, quod Caietanus videtur admittere. An admittendum ſit viderint alii, nam ego, principium abſolutionis ſacramentalis exiſtimo, nõ ſolam eſ ſe poteſtatem ordinis, verumetiã iuriſdictionis. Quippe, cùm miniſter huius ſacramenti (iuxta Cõ cilium Florentinum) ſit ſacerdos habens autoritatem, vel ordinariam, vel ex commiſsio ne ſuperioris: cumq́; etiam ſacramẽtum hoc iudiciale ſit, miniſtrum eius, niſi iudicem intelligere non valeo: iudicem autem ſine iuriſ dictione, ne cogitatione quidem informare poſ ſum, eo vel maximè, quòd miniſter huius ſacramenti ſoluit, & ligat: ac proinde, iuriſdictionis poteſtatẽ habet. Igitur, ſicut Sũ mus Pontifex propter crimen hæreſis ſubditus fit eccleſiæ in foro exteriore, idq́; ex diuina inſtitutiõe : ſic per quodlibet mortale peccatum Eccleſiæ ſubiicitur in foro interiori, Chriſto inſtituente & obligante Pontificem Sũmum , vt coram ſacerdote cõparet : tametſi hanc illi dederit facultatem, vt eligat, quem maluerit. Quam traditionem ſicut & cæteras Chriſti, licet ſcriptas non habeamus, ab apoſtolis accepimus. Itaq; ſacerdos ſimplex, cũ initiatur, nõ or dinis modò poteſtatẽ , ſed iuriſdictionis etiã accipit, non ſimpliciter & quãtum ad omnes ſed primũ , quantum ad venialia peccata. D. Tho. d. 18. art. 3. q. 1. ad tertium, & eſt cõmunis opinio. Deinde, quantũ ad mortalia: quibus eſt iam peccator à proprio ſacerdote ſolutus: quoniam illud iudicium eſt penitùs arbitrarium, cùm nulli tenear me ſubdere: neq; apparet vnde propius ſacerdos habeat ſolus poteſtatem in illa peccata, cùm non ſit materia ſubiecta proprio ſacerdoti. Præterea, quã tum ad omnia in articulo mortis: denique ad Summũ Pontificem abſoluendũ . Atq; horũ omniũ radix eadem eſt, etenim, (vt Capreolus & Durandus. d. 19. 4. diligenter annotauerunt) in vniuerſum apoſtolis dictũ eſt. Accipite ſpiritum ſantum: quorũ remiſeritis peccata &c. Reſtrictio autem facta ex ſpeciali commiſsione facta Petro: cui, quoniam claues tanquàm primo clauigero collatæ ſunt, id conſequenter eſt demandatum, vt eius autoritate, quicunque alius aperit, aperiat &c. nam illa commiſsio de aliis à Petro facta eſt. Ideoq́ue Petrus, & eius ſucceſ ſores non ſubiacent illi reſtrictioni, quin poſsint abſolui à quolibet ſacerdote. Ad quintum verò argumentũ , nõnulli re ſpondẽt , illud verbũ domini, nõ de corporali ſeu ſacramẽtali mãducatione corporis dñi , ſed de ſpirituali eſ ſe intelligendum. Qui autem per fidem Chriſtum habet in ſe manentem, is ſpiritualiter manducat corpus, & bibit ſanguinem: quia Chriſti membrum efficitur: ac proinde particeps ipſius, & carnis, & ſanguinis. Id autem neceſ ſarium eſt ad ſalutem, non ſolùm adultis, verumetiam paruulis. Atq; huius ſententiæ videtur eſ ſe D. Thomas. 3. p. q. 65. artic. 4. ad ſecundum: &. q. 80. arti. 9. ad tertium. Et Hieronymus in primũ cap. epiſtolæ ad Epheſ. De conſ. d. 2. ca. Dupliciter. 10. Imò Origenes homil. 7. in Leui. & Auguſt. lib. 3. De doctrina Chriſt. cap. 16. manifeſtè docent, hunc locum figuratè eſ ſe accipiendum, vt per metaphoram, qui credit in Chriſtum, eiq́; incorporatur, Chriſtum dicatur manducare. Eandemq́; expoſitionẽ vbique locorum Auguſtinus probat: vt tractatu in Ioannem. 26. &. 27. Et lib. 1. contra duas epiſt. Pelag. cap. 22. & lib. 1. ca. 4. De conſecratione. d. 4. cap. In eccleſia: & capite ſequẽ ti : vbi & refert, Innocentium huius ſentẽtiæ fuiſ ſe, acre vera fuit: vt patet in epiſtola eiuſ dem Innocentii ad Concilium Cartaginen ſ ẽ . Et ratio quoq; illis ſuffragatur quia, ſi de ſacramentali manducatione dominus loqueretur, falſum eſ ſet illud. Qui manducat meã carnem, & bibit meum ſanguinem in me manet, & ego in illo, conſtat enim multos car nem Chriſti, atq; eius ſanguinem in ſacramẽ to accipere, & non eoſdem in Chriſto manere. Item etiam, cùm ſermo vniuerſalis ſit: ſi de ſacramentali manducatione intelligeretur, iam paruulis eſ ſet euchariſtia neceſ ſaria, vt vitam haberent in ſemetipſis, quod eſt erroneum. Ac Laicis præterea ſumptio huius ſacramenti ſub vtraque ſpecie eſ ſet ad vitam neceſ ſaria: quæ eſt hæreſis Lutherana. At verò, licet dominus ibi de ſpirituali mã ducatione ſermonem faciat: non tamen excluditur ſacramentalis: vt patet ex D. Auguſ. in Ioannem, tractatu. 26. atque ex. Thoma. 3. p. q. 80. art. 11. Vnde & eiuſdem partis. q. 65. art. 4. ad ſecundum, ait, Illud verbum domini itelligendum eſ ſe de ſpirituali mãducatione , & non de ſola ſacramentali. Non dixit. Et non de ſacramentali. Quòd autem de ſumptione etiam ſacramentali verba fiant, mihi facile perſuadeo. Primùm, quia de futuro loquitur dominus dicens: Panis quem ego dabo, caro mea eſt, nondum enim inſtituerat euchariſtiæ ſacramentũ . Deinde, quia diſcernit manducationem & potationẽ , inquiens. Niſi manducaueritis carnẽ , & biberitis &c. vbi integrum ſacramentum carnis & ſanguinis, quod in cibum & potum daturus erat, apertè diſtinxit. Accedit ad hoc, quòd Ioannes Euangeliſta, ſi eo capite de euchariſtiæ ſacramento non feciſ ſet mentionem, omnino nullã altiſsimi ſacramenti rationẽ habuiſ ſet: cùm in reliquis ſui Euãgelii partibus, ne verbũ quidem vllũ de euchariſtia fecerit. Adde, quod pleriq́; ſancti de euchariſtiæ ſacrmẽ to illum locũ interpretantur: vt Chryſoſtomus in Ioannẽ homil. 45. & lib. 3. De dignitate ſacerdotali cap. 4. & Auguſti lib. 1. de Baptiſ. paruu. capi. 20. Ambroſ. lib. 4. De ſacramentis. Bernardus in ſermone De reſurrectione, cuius initium. Vicit Leo. Cyrillus quoque, ac Theophylactus in cõmentariis ſuper Ioannẽ : atque alii, quos refert Gratianus De conſecratione. d. 2. Certè eccleſia, cùm aduer ſus hæreticos de euchariſtiæ ſacramẽto diſputat, ex eo capite, vel maximè teſtimonia ſumit. In Concilio præterea Conſtantienſi ſeſ ſione. 13. cùm hæreticorum argumento obiter reſponderetur, qui ex hoc teſtimonio ſumebant, Laicis ſub vtraq; ſpecie hoc ſacramẽ tum eſ ſe conferendum: non confugerunt patres ad ſpiritualem manducationem, ſed crediderunt, id quod dominus dicit, Niſi manducaueritis &c. etiã à Laicis ſub ſpecie panis seruari: cùm firmiſsimè ( inquiũt ) credendum ſit, ſub vtraq; ſpecie integrum Chriſti corpus & ſanguinem contineri. Et (ne longum faciam) Concilium Epheſinum in epiſtola ad Neſtorium, hunc ipſum locum, de quo diſ ſe rimus, de ſumptione ſacramenti corporis & ſanguinis domini interpretatur. Atq; id nos latè perſecuti ſumus: vt vim argumenti con ſeruaremus: ſcilicet, quod difficilius eſt, quam vt per illam priorem intelligentiam eludi poſsit. Igitur, (vt ex locis citatis apud D. Thomã colligere licet) teſtimoniũ illud, licet diſsimiliter, vtramq; tamẽ expoſitione complectitur, & ſpiritualis & ſacramentalis manducationis. Non enim qui corporaliter dentibus terit euchariſtiæ ſacramentum, habet vitam æternam: niſi & ſpiritualiter manducet, hoc eſt, credat in CHRISTVM viua fide: & Eccleſiaſtici corporis, cuiꝰ CHRISTVS caput eſt, membrum fiat. Ergo ſpiritualis manducatio per fidem, medium eſt neceſ ſarium ad ſalutem & adultis, & paruulis. Suſcipiturq́ue hoc medium, cum baptiſmus ſuſcipitur: vt Diuus Auguſtinus exponit, libro primo, De baptiſmo paruulorum, capite vigeſsimo, & locis quoque paulo ante citatis: ac, Diuus Thomas tertia parte, quæ ſtione, ſeptuageſsima tertia, articulo tertio. Sacramentalis autem manducatio non hoc modo eſt de neceſsitate ſalutis, ſicut baptiſmus: videlicet, quia Baptiſmus eſt neceſ ſarius, non ſolum neceſsitate præcepti, verumetiam, vt medium, ſine quo ſalus non conſtat. At ſacramentalis euchariſtiæ manducatio ſolùm eſt neceſ ſaria, vt præceptum: ac proinde ſolis adultis: quibus duntaxat præceptum imponitur. Quòd autem hæc ſit mens Diui Thomæ, colligere poſ ſumus ex tertia parte, quæ ſtionæ. 65. articulo quarto, & quæ ſtione. 80. art. 11. Quid autem in cauſa ſit, quamobrem ſimilibus verbis non ſimilis neceſsitas præ ſcribatur, non facilè dicitur: niſi ad eccleſiæ ſenſum noſtras intelligentias referamus: quæ ſacramẽtalem euchariſtiæ ſumptionem nunquàm intellexit eſ ſe medium ad ſalutem neceſ ſarium: pœnitentiam eſ ſe intellexit, vel vtrumq; ſacramentum neceſ ſariũ eſt in re vel in voto, ſed aliter tamen vtrumlibet nam votum euchariſtię in baptiſmo continetur: votum autem pœnitentiæ in nullo alio ſacramento. Quo fit, vt votum euchariſtiæ ſatis ſit implicitum, votum pœnitentię requiratur explicitum. Atque id forſitan eſt ad. D. Thomæ ſenſum accommodatius. Ad ſextũ argumentum reſpõdetur , quòd Nectarius anteceſ ſor Chryſoſtomi cõfeſsionem ſecretam de medio ſuſtulerat, vt illo capite Sozomenus tradit. Quamobrem, Chry ſoſtomus Nectario ſuccedens, de confeſsione hac auriculari, populo verba facere noluit quia enim nondum ſcandalum ſedatũ erat,{ Nectarius vir ꝓbus fueſ ſe vi đtur , quã tũ colligere licet ex eodem li. 9. cap. 13. } quod in eccleſia Cõ ſtantinopolitana per oc caſionem ſecrete confeſsionis fuerat exortum: non eſt auſus, eam reſtituere: quam, ſcilicet, vir probatæ fidei apud Conſtantinopolitanos abiecerat. Nec apud Græcos confeſ ſio quæ ſacerdotibus in aurem fit, tam eſt recepta, quàm apud Latinos, vnde Sozomenꝰ loco illo citato, apud occidentales eccleſias ritum confeſsionis aſ ſerit maximè & traditum & retentum. Sed & de pœnitencia, d. 1. capit. finali Theodorus dicit, Gręcos exiſtimare ſolum Deo eſ ſe confitenda peccata. Quem admodum itaque baptiſmus nõ ſtatim à paſsione Chriſti cœpit eſ ſe medium omnibus neceſ ſarium ad ſalutem, ſed poſt ſufficientem euangelij & baptiſmi euulgationem: ita & cõ feſsionis ſacramentum ex eo tempore cœpit omnibus hominibus eſ ſe neceſ ſarium, etiam de peccatis ſecretis, quo ſufficienter promulgatum eſt. Quo fit, vt Gręci ante plenam inuulgationem ſine peccatorum confeſsione occultorum ſaluari potuerint. Iuriſconſultis verò, ac nonnullis etiam Theologis ſanè parcendum eſt, ꝙ in quæ ſtione perobſcura, & quæ eo tempore nondum erat ſatis explicata ac definita, ignoranter errauerint. Sed quoniam plus nimio longa facta eſt diſputatio, iam ad partem relectionis poſtremam pergamus. In qua illud quærebatur, An de pœnitentiæ ſacramento diuinum præce ptum ſit: & quoniã primam huius ſacramenti partẽ , hoc eſt contritionẽ cordis, quemadmodum in præcepto diuino eſ ſet, oſtendimus. Reliquæ ſunt duæ, (de quibus nobis in ſtituenda eſt diſputatio) confeſsio videlicet oris, & ſatisfactio operis: nam alterius præceptum hæretici negant, alterius etiã catholici. Ad illud igitur explicandum prius aggrediamur, An confeſsio, quæ ſacerdotibus in aurem fit, euangelico iure ſit pręcepta. Suadetur enim non eſ ſe. Primùm, quia tale præceptũ diuini iuris nullo ſacrarum literarum loco reperitur. Quod ſi ita eſt, vt certè videtur eſ ſe, non eſt cur diuini iuris pręceptũ eſ ſe fingamus. Dein de. Si confeſsio diuinæ inſtitutionis eſ ſet, eius quoq; integritas ab euangelico iure proficiſceretur: vnde fieret vt & pœ nitens omnium peccatorum & ſpecies & numeros dicere, & confeſ ſor ſolicitè vtrum que interrogare deberet, quod eſ ſet re vera moleſtiſsimum. Ac præterea non liceret eccleſię vlla ex cauſa confeſsionem partiri. At partitur: vt, cùm ſunt caſus reſeruati, abſoluit Romanus pontifex ab iliis: pro aliis verò non re ſeruatis remittuntur pœnitentes ad proprios ſacerdotes. Nõ igitur diuinæ inſtitutionis eſt omnia ſimul peccata ſacerdoti confiteri. Pręterea. Si hoc præceptum Euangelicum fuiſ ſet, tunc non obſtante damno, vel pro prio, vel alieno, confiteri teneremur, ſicut & baptizari. At aſ ſerũt doctores, iacturam, aut meam, aut alterius idoneam eſ ſe cauſam, cur ego non debeam confiteri: non eſt ergo diuini iuris obligatio. Præterea. Si Chriſtus dominus confeſsionem iuſsit, certè eam iuſsit quæ medium eſt neceſ ſarium ad ſalutem, ſcilicet, formatam. Quamobrem, qui præ ſtaret confeſsionem informem, eam iterũ facere teneretur, q́uod eſ ſet profecto duriſsimum. Præterea. Si præceptum de confeſsione diuinum eſ ſet, mutus hac etiam lege conſtringeretur. Id verò tam eſt abſurdũ , quàm eſ ſet abſurda cõfeſsio , quę à muto proficiſceretur. Item & abſens per epiſtolam confiteri deberet abſenti ſacerdoti, atq; adeò peccator ignotæ linguæ præ ſenti per interpretem. Ad hæc. Eadem ratione Dei præceptum eſ ſet, ſolis propriis ſacerdotibus confiteri: cũ ſoli ſint, à Deo iudices conſtituti, vnde & in capit. Firmiter, De ſumma trinitate, claues ſolis apoſtolis, & eorum ſucceſ ſoribus dicuntur eſ ſe collatæ. Poſtremò. Si mandatum hoc ex euangelio poſ ſet haberi: id vel maximè ex illo Ioannis. 20. capite. Quorum remiſeritis peccata, remittũtur eis: & quorum retinueritis retenta ſunt. At inde nõ habetur, pari enim ratione oporteret, venialia confiteri: cùm de illis etiam ibidem ſermo fit, aliàs confeſsio venialium ad hoc ſacramentum non pertineret, & ſi de vtriſque loquitur Chriſtus, cùm ait, Quorum remiſeritis peccata, ad vtraq; etiam pertinet, quod dicit, Quorum retinueritis &c. Compertum igitur videtur eſ ſe, aut vtrorumq; , aut neutrorũ confeſsionem in præcepto diuino eſ ſe. In contrarium eſt, quòd ſacramentum pœ nitentiæ ad ſalutem neceſ ſarium eſt, vt ante docuimus. Quod vtique ſacramentum citra confeſsionem conſtare non poteſt: quæ, videlicet, eſt præcipua huiꝰ ſacramẽti materia. Cùm itaque peccata mortalia confiteri, opus ſit ad ſalutem: efficitur manifeſtè, de confeſ ſione diuinum eſ ſe præceptum. In hac controuerſia, poſt ea, quæ in ſuperiore definita ſunt, vix quicquã ſuꝑeſt , quod adiicere debeamus. Quippe certum & perſua ſum nobis eſ ſe debet, omnem exteriorẽ virtutis actum ad ſalutem ex diuina inſtitutione neceſ ſarium: ex eadem quoq; inſtitutione in præcepto eſ ſe. Faciamus enim hominem peccatorem contritionẽ habere peccati ſui. Tunc quæritur, an hic teneatur confiteri ex diuino iure, nec ne. Si tenetur id fides catholica docet. id nos in præ ſentia conficere volumus. Sin non tenetur, ſine peccato morta li poterit confeſsionem omittere. Quare per ſolam contritionem ſaluabitur: ac proinde confeſsionis ſacramentum non eſt ad ſalutẽ neceſ ſarium. Præterea, (vt reliqua argumenta prætereamus, quæ modò repetere moleſtum negotiũ eſ ſet) definitio illa Concilii Complutẽ ſis ſub Reuerendiſsimo Archiepiſcopo Tolletano Alfonſo Carrillo, manifeſtà conuincit, non ſolùm confeſsionem diuina lege iuſ ſam eſ ſe, verumetiam id negare, hæreticum eſ ſe. Prima igitur concluſio Petri Oxomenſis ibidem damnata, ſic habet: Peccata mortalia, quantum ad culpam, & pœnam alterius ſ æculi delentur per ſolam cordis contritionem ſine ordine ad claues. Secunda concluſio. Quòd confeſsio de peccatis in ſpecie fuerit ex aliquo ſtatuto vniuerſalis eccleſiæ, non de iure diuido, Tertia concluſio. Quòd prauæ cogitationes confiteri non debent, ſed ſola diſplicentia delentur ſine ordine ad claues. Quarta concluſio. Quòd confeſsio nõ debet eſ ſe ſecreta. Has omnes & ſingulas hæreticas eſ ſe ſynodus definiuit. Eſt autem cõgregata autoritate Sixti quarti: & confirmata po ſtea ab eodem Sixto in Extrauagãti , cuius retro mentionem fecimus: vbi denuo condẽ nantur tanquàm hęreticæ illę propoſitiones. Quo fit, vt quia aſ ſerũt hũc errorẽ eſ ſe temerariũ , aut hæreſim ſapere, hãc Sixti definitionẽ minimè viderint: quam non piguit ſemel atque iterum ſumere, vt frequentiùs ob oculos poſita perenni memoria teneatur. Ad primum argumentũ . Iam oſtendimus locum in euangelio Ioannis, vnde confeſsionis præceptum ducitur. Nã quod Caietanus in cõmentariis ſuper hunc locum aſ ſerit: in ſtitutionem ſacramenti pœnitentiæ inde haberi, non præceptũ : certiſsimè ſaluabitur. Habetur enim neceſsitas comparendi corã iudicibus à Chriſto conſtitutis, atq; ex conſequẽ ti præceptum confeſsionis: ſine qua peccata noſtra à ſacerdotibus iuſtè ac prudenter diſ cerni, iudicariq́ue non poſ ſunt. Iam, quod hę retici tradunt, Innocentium tertiũ fuiſ ſe confeſsionis auricularis autorem, imprudenter errant. Leo ſiquidem Papa multis annis ante Innocentium præcepit confeſsionem, non publicè fieri, ſed occultè. Quinetiam aſ ſeruit contra apoſtolicam regulam publicam confeſsionem poſtulari: vt patet epiſtola. 57. ad epiſcopos Campanię: &. 69. ad Theodorum epiſcopum. Huius etiam iudicii ſacramentalis apud ſacerdotes meminit Innocẽtius primus in epiſtola ad Decentium capi. 7. Sed & Clemens in. 1. epiſtola ad Iacobum fratrem domini, Petrum apoſtolum tradidiſ ſe refert, cogitationes etiam malas oportere Chriſtianos mox ad Chriſtum illidere, & ſacerdotibus domini manifeſtare. Eius etiam eſt mentio apud Hieronymum in illud Ecccleſiaſt. 10. Sim ordeat ſerpens in ſilentio &c. Nam quod ſuper Pſal. 84. referri ſolet, forſitã reiicietur, quòd cõmentaria illa, an D. Hieronymi ſint, incertum eſt: quemadmodum lib. 2. De viſitatione infirmorũ : & libellus Ad comitem, & liber De vera & falſa pœnitentia, D. Auguſtini eſ ſe negantur. Sed eſt tamen in Auguſtino locus, quẽ euertere ne Eraſmus quidem poſsit: in lib. 3. De baptiſmo contra Donatiſt. cap. 17. &. 18. vbi nititur iudicium hoc ſacerdotale eodem hoc ipſo Ioannis aſ ſerere teſtimonio: vide etiã , tractatu. 2. in Pſal. 101. ſuper illud, Vt audiret gemitus compeditorum. Cyprianus quoq; ſermone. 5. De lapſis, etiam eos, qui corde tantũ lapſi ſunt, docet, hoc ipſum, apud ſacerdotes Dei dolẽter debere confiteri. Pœnitentiæ huius inſuper, quæ apud ſacerdotes fit, mentionẽ fecit Tertulianus in libro. De pœnitentia. Ambroſius autẽ lib. 1. De pœnitentia cap. 2. hanc ſententiam eodem, quo & nos Ioannis teſtimonio confirmat. Nam alia, quæ ſolent afferri, vt eſt illud Iaco. 5. Cõfitemini alterutrũ etc. Et illud Lucæ. 17. Ite oſtẽdite vos ſacerdotibus &c. nõ adeò firma vident̃ aduerſus hęreticos teſtimo nia, tametſi dici etiam facilè poterat, quòd licet ex ſacra ſcriptura huiuſmodi præceptum non haberetur: habetur tamen ex traditione Chriſti & apoſtolorum: quem admodum & alia pleraq́ue naturę fidei documenta. Quòd ſi rara apud antiquos ſecrætæ cõfeſsionis mẽ tio eſt, frequẽs verò publicæ, vt in Cõcilio Niceno ca. 9. & aliis itẽ plurimis, ad ſanè nihil noſtræ huic definitioni aduerſatur. Oſtõ ſum eſt ſi quidem, non ſolum ex traditione maiorum, verumetiam ex euangelico teſtimonio: confeſsionem peccatorum ſacerdoti fieri debere: quod quidem eſt de neceſsitate ſacramenti. Secreram verò, aut publicam confeſ ſionem fieri, prudentiæ eſt naturali relictum quæ dictat, vt occulta peccata occultè, publica, publicè iudicentur. Ad ſecundum argumentum, non poſ ſumus breuiter reſpondere: quoniam rei grauitas & vtilitas multa nos dicere compellunt: quæ præteriri nulla ratione debent. Primùm igitur, confeſsionem integrã eſ ſe debere, apud Theologos exploratiſsimũ eſt: vt patet in. 4. diſtin. 16. &. 17. vbi ea de re ab ſcholaſticis Theologis diſ ſeritur. Habetur autem manifeſtè huius aſ ſertionis definitio in Concilio Florentino: vbi, poſtea quàm decretum eſt, confeſsionem eſ ſe huius ſacramenti materiam: ad confeſsionem id pertinere defi nitur, vt quis omnia peccata ſua, quorum memoriam habet, integrè confiteatur: & concilium Lateranenſe, in capi. Omnis vtriuſque ſexus, De pœnitentiis & remiſsionibus: Omnia (inquit) peccata ſua proprio ſacerdoti confiteatur. Quod etiam vſu totius eccleſiæ declarari facilè poteſt: nam, qui tacet aliquod peccatum mortale, eum communi conſenſu fideles damnant. Diuus quoq; Tho. 4. d. 17. q. 3. artic. 4. q. 2. rationibus hoc ſuadere cõatur . Prima, quòd confeſsio mutila, non eſt confeſsio, ſed confeſsionis ſimulatio: non enim verè vult ſanari ab illis morbis, quos explicat medico, qui alios tacet: cùm medicina ſit eadem omnibus ſanãdis inſtituta: quæ ratio ſumitur ex Auguſti. De vera & falſa pœnitẽtia , cap. 15. Quidam (ait) vni cœlant, quæ alii manifeſta con ſeruant. Quod eſt ad hypochryſim tendere, & ſemper carere venia, ad quam totam per fruſta putant peruenire. Secunda, quòd confeſsio fit ſacerdoti vice Dei cum ſpe veniæ conſequendæ: ſed impium eſt, à Deo dimidiatam ſperare veniam, De vera & falſa pœnitentia cap. 9. Ergo & à confeſ ſore impium eſt dimidiatam peccatorum remiſsionem expectare. Quæ eadem eſt ratio Auguſtini in illo capi. 15. Tertia, quòd ſacramentum hoc ordinatur ad medicinã omnium peccatorũ mortalium quibus ſacerdos curationem adhibiturus eſt. Quòd niſi cognoſcat medicus ægri totã habitudinem, non poteſt prudenter medicinã apponere. Nam, quæ vni morbo cõperit , alteri affert quandoq; perniciem. Quæ ratio ſ mitur ex cap. Omnis vtriuſq; ſexus: vbi. Sacerdos more periti medici (Innocentius ait) diligenter inquirat peccatorum circunſtantias & peccati: quibus prudẽter intelligat, quale debeat ei præbere conſilium, & cuiuſmodi remedium adhibere, diuerſis experimentis vtendo ad ſaluandum ægrotum. Durandus tamen. d. 17. q. 15. hanc quidem rationem calumniatur, ſed eam tuetur Paludanus. q. 5. eiuſdem diſtinctionis: ac multo etiam magis Adrianus. q. 4. De confeſsione. Nos verò fatemur, concluſionem mathematica demonſtratione planè exploratam haberi non poſ ſe: ſed fide posita, afferuntur argumenta, quæ probant, conſentaneum eſ ſe, ita fieri oportere. Ac revera, cùm huius ſacramẽ ti finis, non tam vindicare ſit, quàm ſanare (non enim venit filius hominis in mundum, vt iudicet mundum, ſed vt ſaluetur mundus per ipſum, Ioannis. 3.) notitia, neceſ ſaria iudici ad hoc ſalutare iudicium, ex tali fine ſalutis depromenda eſt. Tantũ itaque criminum pœnitens confeſ ſori debet manifeſtare, quã tum opus erit ad ſalubre pœnitentis iudiciũ , atque vindictam. Et quemadmodum leges conſiderant, quod plerumque neceſ ſe eſt: raros autem euentus negligere ſolent ſic & rationes legis in ea ſpectant, quæ plurimum accidere ſolent: quæ verò rarenter incidunt, nec legem, nec racionem legis infirmant. Cõ pertum ſit igitur, confeſsionem peccatorum integram eſ ſe oportere. Sed, an id ſit de iure diuino, in dubium vertitur. Cui tamen (no longas moras trahamus) breuiter reſpondetur, confeſsionis integritatem ex diuina in ſtitutione fuiſ ſe. Qui enim confeſsionem in ſtituit, non mancam & mutilam, ſed integrã inſtituit. Dei quippe perfecta ſunt opera. Deinde, materia ſacramenti ex diuina in ſtitutione fuit. At confeſsio integra, eſt materia huius ſacramenti, vt Concilio Florentino definitur. Imò adeò, perſpicum eſt, cũ formæ abſolulutionis confeſsio mutila & dimidiata repugnet. Non enim abſoluit ligatum multis funibus, qui vnum præ ſcindit, aliis non præciſis. Deniq; Ioannis. 20. Sacerdotes iudices cõ ſtituuntur à domino ad remitenda peccata loco Dei. Si ergo ſacerdos partem peccatorũ remiteret, partẽ non remitteret, (quod paulò ante ratiocinabamur,) & Deus quoque partim abſolueret, partim nõ abſolueret quod impium eſt. Cumq́; omnium peccatorum mortalium ſint iudices: ſi quibuſdam cognitis, aliis neglectis, reus abſolueret̃ : procul dubio iudicium, non ſolùm imprudens eſ ſet verumetiam iniquum. Porrò, ſi omnia hæc argumenta defuiſ ſent vſus Eccleſiæ vſq; ab apoſtolis receptus id ſatis oſtendit: ſemper enim intellexit eccleſia, confeſsionem, quam à Chriſto accepit, integram eſ ſe debere. Veruntamen adhuc dubium eſt, An ſatis ſit confiteri omnia peccata, quorum quis forte memoriam habet: an oporteat etiam adhibere diligentiam, vt peccata in memoriã reuocentur. Nam videtur, illud prius ſatis eſ ſe: quoniam in concilio Florentino dicitur, ad confeſsionem pertinere, vt omnia peccata, quorum homo memoriam habet, integrè cõ fiteatur . In contrarium eſt communis ſentẽ tia Theologorum: atque adeò cõmunis vſus populi Chriſtiani. Pro huius rei explicatione, cumprimis aduertendum eſt, vnum, idemq́; præceptum eſ ſe de cõfeſsione , de eius integritate, de examine conſciẽtiæ , ac peccatorũ inquiſitione. Nã , ob id tenetur homo integrè confiteri, quia tenetur confiteri: & idcirco examinare conſciẽ tiam , & peccata quæ fecit inquirere, quia debet integritatem in confeſsione ſeruare. Illud deinde commemorãdum eſt, (quod aliàs ſ æpè diximus) huius iudicii ſacramentalis finem, non tam punitionem, & vindicationem iuſtitiæ eſ ſe, quàm vindicationem ſalutarem. Ex quo fit: vt, licet in iudicio purè vindicatiuo exacta culparum cognitio requiratur, vt videlicet tanta ſit pœna, quanta quis per culpas meritus eſt: at in iudicio hoc ſacramentali non exigitur exacta cognitio peccatorum: ſed qualis, & quanta neceſ ſaria eſt ad curationem, & ſalutem pœnitẽtis , hæc enim huius iudicii finis eſt, Quæ quidem doctrina habetur ex cap. Omnis, De pœnitentiis, & remiſsionibus. Ibi, More periti medici ſacerdos diligenter inquirat peccatoris circunſtã tias & peccati &c. Idem traditur ab eodẽ Innocentio, in cap. Deus qui: eodem titulo: Cũ pœnitentia (inquit) non tam ſecundum quantitatem exceſ ſus, quàm pœnitentis contritionem per diſcreti ſacerdotis arbitrium ſit moderanda, penſata qualitate perſonarũ , & con ſideratis circunſtantiis omnibus, pro vt ſaluti eorum viderit expedire. His animaduerſis, prima concluſio ſit. Nõ tenetur quis omnem operam, quam poteſt, dare: vt omnia peccata, quę fecerit, in memoria conſeruet: videlicet, vt poſtea tẽpore confeſsionis nullum intermittatur. Hanc conclu ſionem, vel eo ſolo argumento amplecti de beremus, ne Chriſti iugũ inſuaue, imò adeò importabile hominibus redderetur: ne Germani meritò poſsint obiicere (quod quidam illorũ impudẽter ) doctores ſcholaſticos, homines nimium argutos, confeſsionem hodie talem redidiſ ſe, vt iuxta illorum ætheroſin impoſsibile ſit confiteri. Præterea. Pauci admodum eorum, qui ſemel in anno confitentur, memoria tenẽt vniuerſa peccata mortalia, omnes circũ ſtantias , omnesq́; cogitationes: & tamẽ , ſi peccator ſimulatq; peccat, ſcriberet peccatum, obliuioni certè frequentiſsimæ mederetur. Non igitur quancunq; poteſt curam impendere homo tenetur, vt omnia peccata memoria teneat, niſi velimus ad hanc ſcribendi ſcrupuloſam diligentiam homines obligare. Item. Quidnam is faciet, qui literas neſcit? Num locis & ſignis peccata denotabit: vt eo pacto memoriæ imbecillitati ſuccurrat? Minimè gentium. Age verò, quid cum ruſticis agemus, ſi hæc ſententia vera non eſt? Nempe nihil aliud, quàm eos obligare, vt non ſemel modò, verumetiam centies in anno confiteantur, ſi quicquid valent præ ſtare tenentur, ne vllius peccati obliuiſcantur. Et, cùm ex duobus iactis fundamentis hæc concluſio maximè conſtet, non eſt cur nos in ea probã da amplius immoremur. Secunda concluſio. Tempore, quò quis tenetur confiteri, aliquam diligentiam adhibere debet peccatis omnibus, quę commiſit, inquirendis. Tenetur enim integram cõfeſ ſionem facere: quod nulla adhibita diligentia, eſt moraliter impoſsibile. Idem etiam patet ex fine confeſsionis, ſiue quatenus iudicium voluntarium eſt, ſiue in quantum eſt iudicium medicinale. Tertia propoſitio. Qui adhibet humanam vel mediocrem diligentiam, (qualem videlicet præ ſtare ſolent viri, mediocriter timẽtes Deum, quiſque iuxta conditionem gradus & ordinis ſui) verè implet legem de confeſsione integrè facienda. Verbi gratia, ſi ego adhibui aliquam diligentiam, & per paruam vlteriorem, probabiliter exiſtimo aliqua mortalia fore in memoriam reuocanda, teneor vlterius in quirere. Quòd ſi puto nullum aliud peccatum venturum in mentem, niſi forſitã ingenti quadam diſcuſione, & magni temporis inquiſitione, non oportet eſ ſe ſolicitum, ſatis nempe eſt illa mediocris, & humana diligentia. Quarta propoſitio. Si quis adhibuit diligẽ tiã & curam in examinanda conſcientia, quã credit eſ ſe ſufficientem, etiam ſi fallatur, excuſari talis negligentia à peccato mortali, & poteſt, & debet. Non in omnibus id quidem ſed in hominibus piis: qui timent Deum, atque habent mediocrem curam animæ ſuæ. Cęterum impios, quos videlicet nulla animę ſuæ cura tangit, ego nulla ratione à peccato mortali excuſarem: etiam ſi exiſtiment, ſe diligentiam idoneam adhibuiſ ſe: cùm, videlicet, omittunt, vel ignorantes, aliqua peccata, ex inſufficienti diſcuſsione. Nã , cùm huiuſcemodi hominibus minima diligentia eſ ſe videatur maxima, cũq; ſint ſoliti adhibere mediocrem, timere ſibi neceſ ſariò debent. Quòd ſi non timent, nullam excuſationem habent peccati ſui. Contrà, viri conſcientiæ ſobriæ & timoratæ, cùm adhibere diligẽtiam & curam ſoleant: ſi quando ex ignorantia & inconſideratione prætermittant: iure optimo, à mortali culpa ſaltem, excuſantur. Quòd ſi obiicias, eam diligentiam mediocrem non ſufficere, ex eo quod Auguſtinus ait De vera & falſa pœnitentia capi. 15. Ponat ſe omnino pœnitens in iudicio ſacerdotis, nihil ſibi reſeruans ſui, paratus facere pro reparanda animæ vita, quæcunq; faceret prouitã da corporis morte. Item doctores aſ ſerunt, eam diligentiam facturos pœnitentes, quam facerent in inquirenda pretioſa margarita. Probatiſsimum id eſt, quis negat? At, quoniam infirmis etiam oportet cõ ſulere , non præ ſcribimus quid faciant optimi, ſed quid ad ſalutem neceſ ſariò facere debeant, vel imbecilles. Ex his manifeſtè colligitur, numerum peccatorum mortalium ad confeſsionis integritatem pertinere. Nam, qui commiſsit decem & ſolùm exprimit nouem, cœlat vnum. Quare, non confitetur omnia peccata, quæ in memoria habet: fit deinde, nõ oportere, eos qui ſ æpe peccãt , ad mathematicos numeros peccatorum multitudinem exatè redigere. Difficilis ſanè propoſitio, ſed vera: quia vix poſ ſibile eſt iis, qui ſemel in anno confitẽtur , certum peccatorum numerũ recenſere. Sat igitur erit, mediocri diligentia adhibita, paulo plus vel minus, numerũ explicare: verbi cau ſa eſt, qui conſuetudinem habet fornicandi ſi maximam ſolicitudinẽ haberet, forſan certum poſ ſet exprimere: ſed non tenetur, inquam: quin ſatis fuerit ita dicere. Habeo con ſuetudinem ſemel, vel bis in hebdomada fornicandi: vel ferè quinquaginta, aut circiter cẽ tum &c. Hæc enim notitia ſufficit confeſ ſori: vt finem confeſsionis prę ſtet, ſiue cõ ſiliũ , ſiue remedium, ſeu vindictam ſalutarẽ : quẽ admodum exemplo medici facilè declarari poteſt. Colligo tãdem , interim non opus eſ ſe hãc mediocrem diligentiam, ad numerum pecca torũ exprimendũ , etiam pingui craſ ſaq́; Minerua. Sit proſtibulum, (exempli cauſa) decẽ annos in lupanari, hanc (inquam) nõ eſt opus ſolicitam reddere, vt explicet, an centum millia pecatorũ commiſ ſerit, plus, minus ve: ſed ſat erit ita dicere: Ego decem annos in hoc vitio fui, quoſlibet homines admiſi, qualibet hora parata fui, &c. Probatur, quia ex eo tantam accipit confeſ ſor notitiam, quanta opus eſt ad quemcunq; finem confeſsionis conſequendũ . Imò, quantam poteſt pœnitẽs ei dare, etiam ſi exprimat, ſexties milies peccauiſ ſe. Non ergo debet confeſ ſor vexare pœnitẽ tes , punctim interrogando de numero, per anxiam & puerilem ſuperſtitionẽ faciens eos vel mentiri, vel certè falſum dicere. Huic & aliud corollarium adiunctum eſt: videlicet, non neceſ ſe eſ ſe, vt pœnitens oẽs actus explicet, mortales etiam, ſingulatim, cũ in vno actu intelliguntur: vt, ſi volo inimicũ occidere, quæro arma, equum, &c. Item, qui furatur, ſcalas ſuſpẽdit , aperit ſeras, &c. Quia licet omnes illi actus ſint peccata, omnes tamen ordinantur ad perficiendum actũ vnũ , quẽ confiteor: licet enim in genere entis sint vna entia, ſed in mortalibus pro vno actu cõ putantur . Hæc tamen ratio calumniã habet: quia actus interior & exterior, in genere mortis, vna culpa cenſetur: & tamen nõ ſatis erit, actũ interiorem confiteri, niſi ſimul aperias actum exteriorem. Nam ille actus exterior eſt peccatum mortale: & omne mortale confiteri, neceſ ſum eſt. Ratio igitur vera huius concluſionis corollariæ fuerit. Quòd ſacerdos in actu præcipuo explicato per meam cõ feſsionem , ſufficienter intelligit actiones comitantes. Quemadmodum, qui confitetur exteriorem actum, ſtultus erit, ſi velit interiorem explicare. At, cùm in interiore non intelligatur exterior explicetur oportet: vnde fit, vt ſi ad perfectionem peccati principalis, actus alius adiunctus interuenire non ſoleat, explicandus ſit: vt ſi per internuncium ſolicitaui puellam, vel ſi ad occidendum, ſocium accerſiui. Sed iã quæ ſtio valde difficilis vrget: an teneamur peccatorũ circunſtantias cõfiteri , vt integra confeſsio ſit. Qua explicanda, primũ intelligatis, circunſtantias eſ ſe in duplici differentia. Aliàs minuentes, alias verò aggrauantes. Aggrauantes rurſum, bifariam partiri neceſ ſe eſt, quædam enim mutant ſpeciem, vt furtum in loco ſacro: aliæ non mutant, vt furtum centũ aureorum, quod eadem ſpecie cõ tinetur , ac furtum aureorum decem. Tunc ſit prima propoſitio. Circunſtantia quæ ita minuit, vt ex mortali faciat veniale, omnino debet explicari: vt communicare in diuinis cum excommunicatio, veniale fit: ſi ex incon ſideratione procedat. Quòd ſi confitear, me cum excommunicato in diuinis communicaſ ſe, ſacerdos ſeducitur in regraui ad iudicium pertinet. Nam intelligit, me peccaſ ſe mortaliter. Secunda propoſitio, ſi circunſtantiæ minunt peccati malitiam, intra latitudinẽ mortalis culpæ: tamen non eſt neceſ ſarium, illas confiteri, niſi forſitan rarus euentus contingeret, vbi tanta eſ ſet, ex circunſtantia adiacẽ te , culpæ diminutio, vt dupla, vel tripla à ſacerdote intelligeretur, tunc enim iudex in re graui decipitur. In vniuerſum tamen, ſi quis animo purè & ſimpliciter confitendi, & non vt quærat excuſationes in peccatis, eiuſmodi circunſtantias explicet, conſilium ſaluberrimũ eſt: nos reprobare nõ poſ ſumus. Nec in hoc ſenſu reprobarẽt , aut Petrus Palud. d. 16. q. 3. aut Sylueſter in verbo, Confeſsio. 1. §. 9. Tertia propoſitio. Circunſtantiæ mutantes ſpeciem, & ex noua ſpecie nouam peccato mortalem malitiam adiicientes, ſunt omnino explicandæ: vt ſtuprum cum virgine Deo ſacra, inceſtus cum conſanguinea. quia vera ibi continentur plura peccata cõtra plura præcepta, & contra plures virtutes. Item, quia aliàs maior pars malitiæ ſacerdoti, celaret̃ . Quãobrẽ , meritò pręcipit̃ ſacerdoti, in. c. Omnis, de pœnitentiis, vt diligenter inquirat, & peccatorum circunſtantias, & peccati, &c. Quod etiam præfinitum eſt in decreto quodam Vuormitienſis Concilii: quod re{ In Cõcil . Vuormatienſi. ca. 7. id habetur, licet non oĩa quæ Rhenanus refert ex eodem Concilio. } fertur à Rhenano circa finem Tertuliani: oportere, ſcilicet, ſacerdotes rei veritatem ad liquidum interrogando diſcutere, & ſtudiosè perſcrutari diuerſos pœnitẽtis errores. Idẽ eleganter præ ſcriptum eſt, in. 6. ſynodo generali apud Trullum congregata, canone vltimo. Eſt quoq; diligenter animaduerſum ab Aug. in libro De vera & falſa pœnitentia. ca. vltimo: & habetur de pœnitentia diſtinctione. 6. cap. 1. Sed argumentantur quidam contra hoc: quia etiam ſi confeſ ſor non inquirat eiuſmodi circunſtantias omnes, fiunt omnia quę ſufficiunt, vt pœnitens gratiam conſequatur: ergo eiuſmodi confeſ ſoris ſcrutinium nõ eſt neceſ ſarium. Deinde. Pœnitens non tenetur maiorem diligentiam adhibere in inquirendis peccatorum circunſtantiis, quàm adhibuit, ergo nec confeſ ſor. Præterea: quia confeſsio ex multis huiuſ modi interrogationibus fiet moleſta nimis, tum pœnitentibus, tum ac multò etiam magis confeſ ſoribus. Demum. Plurimę peccatorum ſpecies, at que earum differentiæ ignorantur, non ab indoctis modo, verumetiam à doctis. His argumentis priuſquã ego reſpõdeam : dico neceſ ſarium eſ ſe confeſ ſori, interrogare pœnitentem: quando probabile eſt, quòd pœnitens ex negligentia prætermittit aliquã eiuſmodi circunſtantiam, quam diximus explicandam eſ ſe: tum, quia aliàs pecaret abſoluendo ponentem obicem abſolutioni: tum quia iudex non ſeruaret debitã fidem officio ſuo: tum quia medicus & negligens, & malus haberetur, ſi ab ægroto morbi circunſtantiã , & qualitatem non exquireret. Secundò dico, quòd ſi confeſ ſori probabile eſt, pœnitentem diligentiam idoneam adhibuiſ ſe in inquirendis & peccatis, & peccatorum circunſtantiis, adhuc tenetur interrogare, atq; diſquirere, cùm probabiliter credit aliquam peccati circunſtantiam neceſ ſariam, ſe per huiuſmodi inquiſitionem inuenturum. Verbigratia, ſit ruſticus, qui pro ruditate ſua, mediocriter fuit diligens in peccatorum circunſtantiis commemorandis: ſi confeſ ſor probabili coniectura tenet, alicuius circunſtantiæ pœnitentem obliuiſci, tenetur ſine dubio interrogare. Primò, quia medicus etiam ſi cognoſceret ex obliuione in culpabili ægrotum tacere aliquas circũ ſtantias morbi peſtilentes, re vera teneretur inquirere. Se cundò, quia iudex infideliter ageret, ſi ſciens teſtes obliuiſci alicuius criminis, de quo ius habet interrogandi, omitteret tamen, ac diſ ſimularet. Tertiò, quia cõfeſ ſor inſtitutus eſt loco Dei ad compenſandas iniurias contra Deum factas, & taxandas pœnas pro offen ſis debitas: ergo hac etiam ex parte infidelis ſequeſter ac mediator eſt: quemadmodum is cuius fidelitati ego committerem, vt rationẽ dati & accepti ab œconomo meo acciperet, &c. Quartò, de illa peccati omiſ ſa circunſtantia non poſ ſet confeſ ſor præbere, nec conſilium, nec remedium: vt pœnitens in futurum caueret illam, &c. vnde in cap. Omnis, de pœ nitentiis, diligenter (Innocentius ait) Inquirat peccatoris circunſtãtias & peccati: quibus prudẽter intelligat, quale debeat præbere cõ ſilium , & cuiuſmodi remedium adhibere. Ad primum igitur reſpõdetur : quòd hoc ſacramentum, non ſolùm ordinatur ad recõ ciliationem pœnitentis cum Deo, & eccle ſia, ſed etiam ad compenſandas iniurias Deo factas, impoſita pœna iuxta quantitatem, & qualitatem culparum. Alioqui, ſuperflua eſ ſet tertia pœnitentiæ pars, ſcilicet, ſatisfactio. Ordinatur etiam hoc ſacramentũ ad medendũ vulneribus vniuerſis, & remediũ adhibendũ ægroto, debitumq; conſilium prę ſtandũ . ne eadem vulnera iterum accipiantur. Ad ſecundum negatur conſequentia: alia eſt enim diligentia adhibenda à teſte & reo in iudicio: alia à iudice: cui ex proprio munere competit inquiſitio. Ad tertium. Nolo ego confeſ ſores importunos eſ ſe, & intolerabile negociũ faceſ ſe re pœnitentibus. Quemadmodum ne eos quidem probo, qui imprudenter interrogando pœnitentibus ſcandalum iniitiunt, atq; adeò eos peccare docent. Qua in re cõfitenter etiã reprobo ſummas iſtas confeſsionum interrogationibus plenas, quæ idiomate vulgari non ſolùm eduntur vt in publicum prodeant, ſed paſsim etiã mulierculis & idiotis conferuntur, vt inde diſcant, non cõfitendi , ſed (vt ego ſentio) peccandi rationem, & normam. Sed id nos modo aſ ſerimus, cùm moraliter conſtat confeſ ſori, aliqua vel peccata, vel peccatorum circunſtantias ex obliuione præteriri oportere, vel commonefacere, vel interrogare, vt res in iudicio palã fiat. Quòd ſi mediocrem probabilitatem ſacerdos habet, qua ſibi perſuadet pœnitentem omnia peccata, & eorũ circunſtantias confiteri, non oportet confeſ ſorem eſ ſe ſolicitum & ſcrupuloſum, ſed ſanè intelligere, quod Sylueſt. in verbo, Confeſ ſor. 3. §. 14. &. 15. tradit. Hinc verò facilè patet, quid in ea quæ ſtione tenendum ſit, quæ Adrianum poſt quin tam quæ ſtionem de confeſsione, dubio. 7. malè habuit, An, cùm pœnitens ignorat, aliquam circunſtantiam non eſ ſe peccatum, & propterea non confitetur, oporteat confeſ ſo rem interrogare, & commonere. Et quidem, cùm ignorantia eſt vincibilis, nulla controuerſia eſt: ſed pœnitentem etiam inuincibiliter ignorantem confeſ ſor admonere tenetur illius peccati aut circunſtantiæ, quæ ex ignorantia præteritur, ſiue præceptum diuinum ſit, ſiue humanũ : quia moralirer loquendo, vt theologos decet, confeſ ſor tacens & abſoluens penitentem errantem circa materiam peccati mortalis, ſuo opere probat: cõfirmat q́ue pœnitentis errorem. Mox etiã , quia confeſ ſor doctor eſt, ad quem accedit pœnitens, tanquàm ad vicarium Dei, vt inſtruatur: vnde infideliter ageret contra magiſterium ſibi cõmiſ ſum , niſi doceret errantẽ , liquet enim pœnitentes accedere ad confeſ ſores, non ſolùm vt abſoluantur, ſed vt inſtruantur. Nam etſi confeſ ſor, quatenus confeſ ſor eſt, non ſit niſi aut iudex, aut medicus, at, quia proprius ſacerdos & paſtor, & doctor eſt, (ad Epheſios 4.) fit in de, vt omnes leges tam diuinas, quã humanas, quę ſpectant ad pœnitentem, eum docere teneatur: vnde in Concilio Vuomartienſi iam citato, interrogationes etiam proponuntur, quæ ad pœnitentis eruditionem neceſ ſariam pertinent. Quia verò proprii ſacerdotes vicarios conſtituunt ſui muneris & officii delegatos, ſentiant qui vices ſuſcipiũt propriotũ ſacerdotum, id ſibi negotii dari, vt non modo pœnitentes & audiãt , & abſoluãt verumetiam erroribus amotis inſtituant. Atque id ego intelligi volo, cùm exiſtimo me pœnitenti pro futurũ . Nam fruſtra niti, et nihil aliud quàm laborando odium quærere (vt Saluſtius ait) extremæ demẽtiæ eſt, & Auguſtinus De pœnitentia. d. 7. ca. Si quis: Ideo (inquit) do tibi pœnitentiam, quia neſcio, nã ſi ſcirem nihil tibi prodeſ ſe, non tibi darẽ , nõ te admonerem. Ratio quoq; perſpicua eſt, quia nulla lex obligat ad actus inutiles & ocioſos. Item, ſicut correctio ad bonum illius, qui corripitur: ita confeſsio ad bonum pœnitentis ordinatur, ſed, quando ſcio nihil me mea admonitione pro futurum, non teneor fratrem corripere, aut delinquentẽ , aut ignorantem, ergo, &c. Nam, ex fine ratio mediorum eſt. Hinc facilè diſcernetur, quid in multis euentis confeſ ſor habeat facere, ſi prudẽs eſ ſe velit: vt, ſi mulier nupſit Petro occultè non conſumato matrimonio: deinde contraxit cum Ioanne publicè, & conſummauit, cũ quo manet bona fide. Item, ſi mulier contraxit cum fratre ſuo, aut aſine quem inuicibiliter ignorat eſ ſe fratrẽ : &c. Nã in his omnibus ſi credo meũ cõ ſilium pro futurũ , teneor admonere: ſin verò minus, teneor nõ admonere, ſiue id ſit in detrimentũ proximi, ſiue nõ : ſit ſiue contra ius diuinũ , ſiue humanum. Teſtimonia verò, quæ Adrianus in cötrarium refert ex Ambroſio ſermone. 82. 83. &. 84. ex paulo apoſtolo Actorum. 20. ex Grego. 43. d. cap. Epheſiis: ex Innocen. 83. diſtin. cap. Error, de doctore publico intelligenda ſunt. Cuius doctrina licet aliis ſit odor mortis in mortem, debet tamen populo tradi, vt aliis ſit odor vitæ. Nam (vt idem Ambroſius ait ſermone. 83.) Prædicatio ſacerdotis in plebe, ſaluandis, correctio eſt: conteſtatio iudicandis. Doctrina ergo, quæ ad bonum publicum ordinatur, propter, malum priuatũ non eſt intermittenda. At, doctrina, quæ bonum priuatum pro fine habet: ceſ ſante fine, id eſt, priuato bono, ceſ ſare debet. Id verò intelligẽdum eſt, ſi nec ſtatim nec poſtea fructus admonitionis ſperatur. Deinde, cùm veriſimiliter credo, hanc ignorantiam eſ ſe duraturam. Nan ſi aliunde conſtaret, ſubmouendam eſ ſe ab alio, videlicet, cõ feſ ſore , qui imprudentius medebitur illi malo, certè conſultius ignorantem admonebo, præterquam ſi remedium eſt intolerabile: vt ſi, exemplis propoſitis, addas ſuſceptos filios ex exiſtimato matrimonio, diutinam cohabitationem, ſcandalum publicum, &c. Quo euentu, nullus tam imprudens erit, qui non periculum præ ſens horreat, nullus tam temerarius, qui ſibi fidat. Ad quartum argumentum reſpondetur ex Caietano in. q. 3. de confeſsione, quod, cũ circunſtantiæ ſpecificè differentes, nullam differentiam in iudicio ſacerdotali faciunt, non oportet explicẽtur : vt, diuinare per aſtra, vel per terram, ſpecie forſitan diſtinguntur. Itẽ , accedere ad beſtiam, vnius vel alterius generis, &c. At, circunſtantiæ ſecundum ſpeciem differentes, quæ in iudicio ſalutari diuerſum remedium exigant, ac medicinam, hæ mediocriter doctis notæ ſunt: eas nos aſ ſerimus eſ ſe explicandas. Sed enim, grauiſsimũ dubium eſt, An circunſtantię aggrauantes intra eandem ſpeciẽ , ſint neceſ ſariò confitendę. Suadent enim nõ nulli , eiuſmodi circunſtantias explicari non oportere: quia aliàs cogetemur, intenſionẽ , & cõtinuationẽ actus explicare? quas quidẽ circunſtãtias , nec confiteri populus ſolet, nec prudens confeſ ſor exiegere. Et confirmatur. Quia circunſtantia non mutans ſpeciem nũ quàm aggrauat in infinitum, ergo non eſt neceſ ſariò declaranda. Antecedens probatur: quia intendit pœnam, non extendit: extẽ ſio enim eſt infinita ſine circunſtãtia , & per nul lam circunſtantiam creſcit. Intenſio verò finita eſt: & per nullam circunſtantiam fit infinita. Quibus argumentis D. Tho. 4. d. 16. q. 3. arti. 2. q. 5. expreſsè tenet, ſolas circunſtãtias , quæ ſpeciem mutant, eſ ſe confitendas. Item D. Bonauentura in eadem diſt. & Palud. q. 3. ac Durandus. q. 4. eiuſdem diſtinctionis: & Sylueſter in verbo, Confeſ ſor. 1. §. 9. Quamuis in fine eo quæ dixerat, intertubare videatur. Adrianus tandem. q. 4. De confeſsione, id ſequitur: licet poſtea contrariam opinionem probabiliorem, & ſecuriorem videatur aſ ſerere. At contra viri quoq; graues & nobiles ſentiunt: Alexander. 4. parte. q. 77. membro. 3. articu. 5. Gabriel. d. 17. q. 1. & Maioris. d. 17. q. 4. Qui etiam Altiſiodorenſem in hanc ſententiam referunt: vt omnes circunſtantiæ ſint explicandæ: quæ etiam in eadem ſpecie mortaliter aggrauãt . Atque hæc opinio ſuadetur ante omnia ex Auguſtino lib. De vera & fal ſa pœnitentia, cap. 14. & habetur De pœnitẽ tia . d. 5. cap. Conſideret: qualitatem (inquit) criminis conſideret in loco, in tẽpore , in per ſeuerantia, in varietate perſonæ & quali tentatione fecerit, & inferius, Omnis iſta varietas (ait) confitenda eſt, & deflenda, & cap. 17. Verſum quidem puto, qui dolet de crimine: conuerſum, qui dolet de omni eius quam expoſuimus varietate: & cap. vltimo, Diligens inquiſitor, cognito crimine, varietates eius non dubitat inueſtigare, & locum, & tẽpus , & cætera, quæ ſupra diximus in exponendo eorum qualitates. Deinde, circunſtantia quæ non variat ſpeciem, maiorem malitiam nonnunquàm addit, quàm, quæ variat: ergo ſi hæc confitenda eſt, etiam illa. Nam malitiæ quantitas facit ad mores: ſpecies facit ad metaphiſicam. Methaphiſicum itaq; commentum videtur eſ ſe, cõ pellere pœnitentem: vt rerum ſpecies differentes ſacerdoti manifeſtet, propter malitiã additam: non item cogere vt explicet circun ſtantiam non differentem, cùm grauior ex ea iniquitas adiungatur. Præterea, ſi decem horis quis odiſ ſet proximum, ſic tamen, vt in fine cuiuſque horæ odium interrumperet, illa peccata eſ ſent neceſ ſariò confitenda: ergo ſi nulla facta eſt interruptio, cum odium illud æquè graue ſit, ac decem interrupta peccata. Præterea, qui vult fornicari bis eadem volitione, id explicare tenetur, ergo etiã ſi quis vnico actu velit occidere Petrum & Paulum. Ac proinde, &, ſi voluit furari ducẽtos auros. Præterea, ſi adderetur ſpecies noua, & nõ malitia mortalis, nõ tenemur explicare. Tota igitur cauſa neceſ ſaria explicationis, non eſt ſpecies differens, ſed adiecta malitia ergo vbi additur malitia dupla, ſiue ſit eiuſdẽ ſpeciei, ſiue alterius, oportebit exprimere. Equidem in re vehementer ambigua non mihi ſatisfacerem, ſi ſolas circunſtantias, quę mutant ſpeciem explicarem. Nec cuiquã cõ ſulerem , vt in eum modum confiteretur: oẽs quippe inceſtus (vt in. 22. Caietanus probabiliter aſtruit) ſunt eiuſdem ſpecie: & tamen ſi quis cum matre coiiſ ſet, ne ſibi quidem faceret ſatis, ſolùm exprimendo, ſe inceſtum cõ miſiſ ſe . Item, & peccata contra naturam non vidẽtur ſpecie diſcriminari, quod Caietanus etiam confirmat. At, non ſat eſ ſet confiteri, effudi ſemen contra naturam: circunſtantias verò illius peccati celare, aut etiam negare. Iſtæ ſpecierũ differentiæ (mihi credite) ad ſubtiliores diſputationes potius referũtur , quã ad Chriſtianas confeſsiones. Itaq; omnes eas & ſolas circunſtantias oportebit exprimere, quæ addunt malitiam mortalem: dum tamẽ illa noua malitia circunſtantiæ notabilis ſit: nec intelligatur à confeſ ſore in expreſsione culpæ principalis. Et per hoc ad primum argumentum facilè reſponderi poteſt. Intenſio enim actus, vel non addit notabilem malitiam, vel ferè intelligitur à confeſ ſore iuxta delicti quantitatem. Et eodem modo de continuatione re ſpondeo. Nam, ſi continuatio parua fuit, nõ eſt opus eam explicare: ſin verò diu, multũ q́; durauit, opus erit. Similiter dicendum eſt de interruptionibus. Nam ſi interruptio facta eſt per actũ contrariũ , neceſ ſe erit confiteri, quoties eiuſmodi culpam renouauit. At, ſi interruptio fuit naturalis, qualis plerunque fit, non oportebit exprimere, ſed ſatis erit in hunc modum confiteri, Tota die amaui Mariam, &c. ſufficiens nanque notitia confeſ ſori datur, & ad medendum, & ad iudicandũ . Sed, ſi maior pars ipſius culpæ iudici celaretur, quod iuxta contrariam opinionem fieret, tacendo, videlicet, circunſtãtias intra eadem ſpeciem aggrauantes, primùm quidem ſententia indicens pœnam, eſ ſet vehementer abſurda, neceſ ſet iuxta nomen, ſatisfactio. Deinde, etiam ſi pœna non eſ ſet ſatisfactoria, ſed medicinalis: maiori tamẽ morbo eiuſ dem quoq; ſpeciei, maior eſt adhibenda medicina. Ad confirmationẽ , quæ Paludenſem mouere potuit, tam facilis reſponſio eſt, vt poſtea quæ diximus, non ſit opus quicquam ſuper addere. Nã D. Thomas (vt mea fert opinio) ſententiam retractaſ ſet: ſi tertiæ parti extremam manum impoſuiſ ſet. Atque olim iuuenis opiniones ſ æpe communes ſui ſeculi ſectabatur. Multa hic de peccatorum circũ ſtantiis ad confeſsionem pertinentibus Theologi ſolẽt adiicere: quæ nos ſilentio volumus præterire: iuſtum atque integrum volumen vnius diei diſputatione conficiamus. Sed illud tamen paucis admonendum eſt, circunſtantiã loci eſ ſe neceſ ſariò confitendam: primò, quã do quis furatur à loco ſacro: ſecundo, cùm in loco ſacro ſemen effundit, etiam cum vxore propria: tertiò, cùm ſanguis humanus ibidẽ etiam funditur: & in genere, quando actus peccati commiſ ſus directè aduerſatur ſanctitati loci, id eſt, ei ad quod locus eſt ſanctificatus: vt ad immunitatem confugientium, & rerum, quæ ibi ſunt, vel depoſitæ, vel collocatæ, &c. At qui exiſtens in eccleſia vult, aut furari, aut ſeminare, aut occidere extra eccleſiã , non tenetur explicare, ſe in templo id voluiſ ſe. Nec enim talis volitio eſt ſacrilegiũ : imò nec aſpectum, aut etiam ſermonem turpem in templo factũ exprimere oportet. Tametſi Sylueſter in verbo confeſsio. 1. §. 10. repugnare videatur. De circunſtantia verò temporis ſacri, vt cum quis in die feſto fornicatur, non eſt neceſ ſe plebem ſolicitari, quoniam huius circũ ſtantiæ militia non eſt mortalis. Nec Aug. li. De vera & falſa pœnitentia, cap. 14. ſolas neceſ ſarias circunſtantias docet eſ ſe, & deflendas, & confitendas: vt patet de circunſtantia peccati in die ieiunii cõmiſsi : & cùm de hac quæ ſtione Sylueſter in Roſa aurea. q. 63. & Caietanus in opuſculo. 27. q. quæ ſtio. 10. copioſe, docteq́; diſ ſeruerint: non eſt nobis animus de ea re in præ ſentiarum plura verba facere. Nec verò ſumus tam, aut ineruditi, aut antiquitatis expertes, vt ignoremus, quæ Orige. homil. 18. ſuper Nume. & Ambroſi. in tertium decimum Lucæ caput, & Hieron. in Eſaiæ cap. 56. ac. 58. & Auguſti. epiſtola. 119. ad Ianuarium de obſeruatione ſabbati iuxta ſpiritualem intelligentiã tradidere. Quæ videlicet noſtræ huic ſententiæ nõ ſunt aduer ſa, ſi ſenſum ſanctorũ non verba inſectemur. De recidiuo etiam, minimè neceſ ſariũ eſt pœnitẽtes macerare. Nec D. Thom, (vt quidam illi imponit) ſomniauit oppoſitum: ſed ſolùm, cùm ingratitudo recidentis in peccatum, ſpecialis culpa eſt. Nam, cùm eſt generalis ingratitudo, etiam ſi non explicetur, intelligitur à confeſ ſore. Quãquam optimum conſilium eſt, recidiuum & peccandi conſuetudinem explicare ſacerdoti, non ob verecũ diam ſolũ , cuius fructus in confeſsione maximus eſt: verumetiam ob remedium: aliter enim ſimplici febri, aliter hethicæ medemur. An verò teneamur explicare circũ ſtantiã qua explicata intelligit confeſ ſor complicem criminis, paulo poſt oportunius definiemus. Cæterum ex difinitis ſecundum illud argumentum, ſatis ſuperq́; confutatum eſt: niſi ea parte, qua de partitione confeſsionis per ca ſus reſeruatos ambigitur: In qua ſcilicet quæ ſtione tot ſunt ſententiæ, quot capita: vide Durand. in. 4. d. 17. q. 15. & Paludanenſem. q. 5. & Gabriel. q. 1. & Adria. De confeſsione. q. 4. & Caietanum in ſumma verbo Cõfeſsio , conditione. 10. Poſt quorum tractationem, quoniam adhuc ſub iudice lis eſt, operæ pretium fuerit, quædam fundamenta ſupponere. Primùm, ſuperiores prælatos licitè poſ ſe aliqua peccata reſeruare, à ſe ſolùm abſoluẽ da . Hoc ponit cõtra Vuicleph Thomas Vualdenſis in libro De Sacramentis, cap. 149. probatq́ue teſtimonio Innocẽtii aſ ſerentis, quæ dam peccata eſ ſe, quorum abſolutio eſt Petro reſeruata. Item. 33. q. 2. cap. Latorem, refertur Ratholdus Argentoratenſis eccleſiæ epiſcopus, quendam parricidã ad Nicolaũ Papã miſiſ ſe, vt ab illo abſolueretur. Nec mihi, quæ ſo, obiicias alia nomina haberi apud Gratianũ : quoniã innumera ſunt in eo libro menda, nec omnia Gratiani culpa, ſed typographorum. Habes præterea Origenem Homi. 10. ſuper Numeros: vbi docet, laicum peccantem indigere quandoque, non ſolum ſacerdote, ſed & pontifice. Cyprianus quoque lib. 3. epiſtol. 16. &. 17. tradit, non eſ ſe lapſos reconciliandos niſi ab epiſcopo, præterquàm cùm mortis periculũ vrget. Vide etiam Gratianum de pœnitentia d. 1. cap. in actione: &. 26. q. 6. per totam: ſed maximè, cap. vlti. Præterea, Benedictus vndecimus in extrauaganti, cuius initium eſt, inter cunctas, enumerat quatuor crimina epiſcopis reſeruata. Eſt denique extrauagans Sixti quarti. Etſi dominici: vbi excommunicantur, qui abſoluũt à caſibus reſeruatis Romano pontifici. Secundum fundamentum. Non ſolũ cen ſuræ ipſ ę reſeruantur à ſuperioribus prelatis, ſed etiam culpæ, & earum abſolutio: hoc videtur eſ ſe contra Durand. loco citato: & probatur ex cap. 2. De Pœnitentiis in. 6. vbi dicitur, quòd ſi epiſcopus conceſ ſerit ſubdito, vt ſibi poſsit idoneum eligere confeſ ſorem, electus, in caſibus qui eidem epiſcopo ſpecialiter reſeruantur, nullam habet penitus pote ſtatem: quòd ſi nullam habet: nec in pœnas, nec in culpas habet. Et confirmatur hoc. Quoniam aliquorũ criminũ abſolutio reſeruatur epiſcopis, quæ non habent excõmunicationem ad iunctã : vt homicidium voluntarium: & alia pro quibus eſt imponenda pœnitentia publica. Nec valet dicere, homicidium habere irregularitatem annexam. Tum, quia irregularitas impedit, non pœnitentiæ, ſed ordinis ſacramentum: tum quia epiſcopus à culpa homicidii voluntarii abſoluere poteſt: irregularitatem tollere non poteſt. Nõ ergo reſeruantur culpæ propter annexas cẽ ſuras : ſed abſolute propter ipſas culpas. Præterea, idem oſtenditur ex extrauaganti, Inter cunctas: vbi Benedictus ait, fratres priuilegiatos non debere recipere confeſsiones criminum, pro quibus ſolennis eſt pœnitentia indicenda: quòd inconueniens ſit, vt à peccato abſoluat, qui pœnitentiam debitam imponere non poteſt. Id poſtremò manifeſtatur ex vſu eccleſia ſtico. Nam prælati religioſi reſeruant ſibi aliqua peccata, nulli cenſuræ ſubiecta: vt votorum tranſgreſsionem. Nec vſui ratio deeſt. Nam in omni iudicio & foro, ſuperior poteſt ſibi reſeruare aliquas cauſas, præ ſertim grauiſsimas, idq; principes in repub. facere ſolent: ergo & Summus Pontifex, cùm habeat ſupremam iuriſdictionem: non ſolum in exteriori foro quantum ad pœnas, verumetiã in interiori, quantum ad culpas. Tertium fundamentum. Non poteſt quis abſolui à iudice inferiori de crimine reſeruato ſine facultate ſuperioris. Quòd ſi tentet inferior ab eiuſmodi abſoluere, nihil facit. Quia nõ habet iuriſdictionem circa illa peccata excepta à ſuperiore, qui non commiſit abſolutionem eiuſmodi peccatorum. His iactis fundamendis , ſit prima conclu ſio. Si iudex ſuperior & inferior ſint præ ſentes, non poteſt inferior abſoluere à non re ſeruatis, niſi prius petatur facultas abſoluendi à reſeruatis. Probatur, quia integritas confeſsionis eſt de iure diuino, ergo, cũ ille pœnitens habeat copiam confeſ ſoris, cui poteſt integrè confiteri, non poteſt inferior diuidere abſolutionem, antecedens probatur: quia vel ſuperior poteſt integram abſolutionem præ ſtare, cũ præ ſto ſit: vel inferior, habita facultate ſuperioris. Probatur etiam hæc propoſitio ex vſu probatiſsimo religioſorum, qui nunquam abſoluũt à non reſeruatis, niſi prius petita facultate, vt etiam abſoluant à reſeruatis. Et idẽ eſt ſi parochus & epiſcopus ſint præ ſentes: & cùm patet faciles aditus ad ſuperiorem. Sed quid ſi ſuperior nolit dare facultatem ſed velit ipſe audire confeſsionem? Reſpondeo, quòd inferior non debet abſoluere ab aliquibus peccatis: ſed remittere ad ſuperio rem, & pœnitens tenetur id pati, quia quãdo poteſt integram confeſsionẽ facere confeſ ſori idoneo, violatius diuinũ de integritate confeſsionis, accipiendo abſolutionẽ ab eo, qui dimidiatam abſolutionem præbet. Secunda concluſio. Si ſuperior audiat cõ feſsionem priuſquam inferior, tenetur totã confeſsionem audire, & non ſolùm peccatorũ reſeruatorũ , ſi velit ſacramentalẽ abſolutionẽ impendere. Hæc eſt Adriani & Durandi contra Caietanum, & ſuadetur: quia integritas confeſsionis, eſt de iure diuino, ergo epiſcopus, vel prælatus alius ſuperior, illicite diuidit confeſsionẽ , & abſolutionẽ , cũ poſ ſit facilè integritatẽ ſeruare, & confirmatur, quia materia ſacramenti eſt confeſsio integra, ergo illa dimidiata cõfeſsio nõ eſt materia ſacramenti poteſt enim cõmode , (vt diximus) peccator, omnia ſuperior confiteri. Deinde, ſit Romani pœnitentiarii partiri abſolutionẽ poſ ſunt, parochus, nedũ epiſcopus, etiã poſ ſet ſuos parochianos ab vno peccato ſolũ abſoluere: pro cæteris verò dare facultatẽ eligẽdi confeſ ſorẽ . Abbas quoq; , vel Prior abſoluere monachũ ab vna culpa reſeruata, & pro reliquis pœnitentẽ ad alios cõfeſ ſores mittere: & ſic pro ſuo arbitratu, cõfeſ ſionem , atq; abſolutionem, tũ etiã partiri, cũ commodiſsimè fieri integra poteſt. Præterea, cũ ſacerdos ille ſuperior ſoluat vice Dei: & poſsit omnia ſoluere, ſi dimidiatam præ ſtaret veniam, quædam ſoluendo, alia non ſoluendo, cùm omnia tamen poſ ſet, certè ſignificaret, Deũ etiam, cuius miniſter eſt, dimidiatam præ ſtare veniam: & pœnitẽs quoq; ad talem ſuperiorem accedens, dimidiam à Deo veniã ſperaret: quod impiũ eſt. Sed arguit tamen Caietanus ex Romanæ Eccleſię vſu nam pœnitentiarii Summi Pontificis non audiunt, niſi à reſeruatis, &c. & tamen illa abſolutio eſt ſacramentalis: aliàs eluderentur pœnitentes: nec pœnitentiarii tenerentur confeſsionis ſeruare ſigillum. Adhoc cum Durando & Adriano, nego equidẽ talẽ abſolutionem eſ ſe ſacramentalem. Sed pœnitens accedens ad Romanos cõfeſ ſores , à cen ſuris excommunicationis abſoluitur. Nullum enim crimen eſt Pontifici Sũmo reſeruatum, quod non habeat excommunicationẽ annexam. Vnde ex conſequenti ſit ei copia, ut inferiori omnia peccata ſua fateatur: quo eo ipſo, reſeruatio tollitur, & facultas inferiori datur, vt poſsit ab omnibus ab ſoluere. Quòd ſi pœnitentiarii intendãt ab ſollutionem ſacramentalem impartiri, errãt inquit Adrianus. Nec is Eccleſiæ Romanæ vſus erit, ſed impietas ſacerdotum, qui exiſtimant, quæ ſtum eſ ſe pietatem. Cùm verò obiicitur, quòd pœnitentes deluderentur: nego id certè: quia iudex ſuperior, cùm ab eo caſus reſeruatus petitur, tenetur ſigillum confeſsionis ſeruare. Verbi gratia. Si confeſ ſor accedat ad Abbatem, vel priorem, petiturus facultatem abſoluendi, debet ſeruare ſecretũ , eodem vinculo, ac ſi ſacramentaliter ipſe abſolueret. Et ſi rurſum obiicias, neminẽ obligari ad aperiendum peccatum ſuum ſecretum extra confeſsionem ſacramentalem, ergo male faceret Summus Pontifex ſi pœnitentes cogeret, vt extra confeſsionem ſacramẽtalem peccata Romanis pœnitentiariis aperirent. Ad hoc primo reſponderi poteſt, ex cap. Ea noſ citur, de ſententia excõmunicationis : & cap. Eos qui, lib. 6. eodem titulo. Quòd ſi quis in articulo mortis abſoluatur ab excommunicatione Summo pontifici reſeruata: tenetur ſi euadat, ſiſtere ſe Romano Pontifici, atque conſequenter aperire peccatum, pro quo in excõmunationem inciderat. Et tamen certum eſt iam eſ ſe ab illo peccato abſolutum. Secundò etiam reſpondetur, illam confeſ ſionem quodammodo eſ ſe ſacramentalem, quemadmodum, cùm peto facultatem à ſuperiore, vt abſolui poſsim à culpis reſeruatis, cenſetur eſ ſe confeſsio ſacramentalis: quoniam id totum ordinatur ad ſacramentalem abſolutionem. Ideoq́; tenetur ſuperior ſeruare ſigillum. Secunda concluſio Contra Durandum & Adrianũ . Si non pateat aditus ad ſuperiorẽ : videlicet, quia epiſcopus eſt abſens, & inſtat neceſsitas celebrãdi : vel ſi quis religioſus iter agat ſine facultate recipiendi abſolutionem à caſibus reſeruatis: tunc inferior poteſt ab ſoluere à non reſeruatis: & pro reliquis peccator expectare abſolutionem ſuperioris, In quo euentu D. Tho. loquitur in. 4. diſt. 17. q. 3. art. 4. q. 2. ad quartum. Hæc concluſio probatur, quia, & confeſsio integra eſt, & abſolutio: cùm ille ſacerdos abſoluat ab omnibus, à quibus poteſt: &, quantũ ad reſeruata, pœ nitens nõ habeat copiã cõfeſ ſoris . Quẽadmodũ , ſi pœnitens tacet aliquod peccatũ , ex cau ſa rationabili tacendũ : quãuis ſacerdos id cognoſcat, debet abſoluere, & eſt tum confeſ ſio, tum abſolutio integra: hoc eſt de omnibus quæ ad illud iudicium ſpectabant, Hanc propoſitionem intelligo, niſi excõ municatio peccato ſit adiuncta: vt ſunt omnia, quæ reſeruantur Summo Pontifici in bulla cœnæ Domini. Tunc enim malè faceret inferior abſoluendo à non reſeruatis: cũ pœnitens ſit excommunicatus: & prius habeat tolli vinculum excõmunicationis , quã abſolutio ſacramentalis impendi. At verò circa hanc tertiam concluſionem graue dubium exoritur, an pœnitens tenatur omnia peccata, etiã reſeruata, inferiori iudici confiteri, quando non adeſt facilis aditus ad ſuperiorem. Et ſuadetur pars negatiua. Quia in tali euentu non requiritur vnitas abſolutionis: cùm inferior à nõ reſeruatis, ſuperior poſtea à reſeruatis abſoluat: ergo nec requiritur vnitas confeſsionis. Ideo enim confeſsio debet eſ ſe integra: vt abſolutio ſit integra. Quocirca ſi diuiſionem ſacramenti forma recipit, materiam quoq; recipere neceſ ſe eſt. Deinde, ſi ſacerdos nullam haberet pote ſtatem abſoluendi, nullam culpam teneretur pœnitens confiteri: ergo non poteſt à re ſeruatis abſoluere, ea pœnitens inferiori iudici confiteri non debet. Cõfirmat autem hoc vel maximè, quòd ſuperiùs oſtendebamur neceſsitatem confeſsionis: quia neceſ ſarium erat, peccata à ſacerdote remitti, ergo ſi peccatum aliquod ſacerdos nullo modo remittere poteſt, non tenetur pœnitens illud ſacerdoti confiteri. Oſtenſum eſt autem, iudicem inferiorem reſeruatam culpam remittere nõ poſ ſe. Itaq; non tenemur culpam eiuſmodi, illi ſacedoti cõfiteri . Niſi (quod abſurdũ eſt) eccleſia cogat, vt idem peccatum bis cõfiteamur : ſemel inferiori, à quo non abſoluimur: iterum ſuperiori, vt ab illo abſoluamur. Pro parte verò affirmatiua, primùm eſt Innocentius in capi. Omnis vtriuſque ſexus, De pœnitentiis, inquiens, Omnia ſua peccata ſemel in anno ſacerdoti ſuo confiteatur: non dixit Sacerdotibus. Deinde. Diuinum præceptum eſt, vt homo omnia peccata ſuo ſacerdoti cõfiteatur , vt deinceps oſtendemus: ergo prælati, reſeruando culpas, hanc obligationem tollere nõ queunt. In hac quæ ſtione D. Thomas loco citato aſ ſerit, omnia peccata eſ ſe inferiori reſeranda. Quem ſequuntur ferè doctores Theologi. Imò Durandus ait, aſ ſertionem oppoſitã , quippe quæ communem doctrinam ſit, periculoſam eſ ſe: quoniam iuxta eam diuiditur licitè, tam confeſsio quàm abſolutio. Quod videtur erroneum, inquit. At Gerſoni non videtur erroneum: nam (vt proximè nobis confirmandum eſt) nihil vetat ex cauſa rationabili confeſsionem partiri, id eſt, quædam peccata tacere, alteri confitenda: quæ eſt diuiſio confeſsionis mathematica, cùm pœnitens integram moraliter faciat, explicans omnia, quæ videlicet explicare tenetur. Nondum autem oſtendit Durandus, obligari peccatorem ad ea peccata confitendum, quę ſacerdos remittere nõ poteſt. Et, ſicut prælati reſeruãdo culpas, licitè faciũt vt quandoq; abſolutio diuidatur: ita non eſt pœnitus abſurdum, ſi proinde fiat, vt pœnitentes diuidant cõfeſsionem : cuius & neceſ ſitas & integritas ex abſolutione, tanquã ex fine, ſumitur. Nec mihi facit ſatis, quod nonnulli aſ ſeuerant, confeſsionem integram eſ ſe iniunctam peccatoribus: abſolutionem integram ſacerdotibus non item. Nam (vt ſ æpe reſumpſimus) confeſsio integra, materia ſacramentalis eſt: quoniam confeſsio mutila, cùm forma ſacramentali pugnat. Non igitur minus iniũ cta eſt abſolutionis integritas ſacerdotibus quàm confeſsionis integritas pœnitentibus. Alioqui liceret ſine ſacrilegio cõfeſ ſori , à quibuſdam pœnitentem abſoluere: & quorundam peccatorum abſolutionem in alium diẽ reſeruare. Sed quoniam Theologis nõ licet, ſine graui cauſa, noua placita cudere, communẽ ſententiam nos ſequamur: ea potiſsimum ratione, quòd lex nõ in id ſpectat, quod raro paucis euenire poteſt, ſed quod plerunq; hominibus vſu venit. Eſt autem neceſ ſarium ferè populo, vt omnia crimina ſacerdoti proprio confiteatur, vel reſeruata. Tum, quia ferè populꝰ ignorat, quæ peccata ſint reſeruata, quæ contra non ſint. Qua de re à ſacerdote proprio inſtituatur oportet. Tum etiam, quia me dicus ad eos morbos curandos, quorum ad ſe pertinet medicatio, vt plurimum neceſ ſe eſt, reliquos graueis morbos intelligat: vt & conſilium aptum, & remedium opportunũ impendat ægroto. Quòd ſi quis obijciat, poſ ſe doctum eſ ſe peccatorem, atque inſtructũ : peccataq́ue vſque ad eò ſe iuncta, atque diuer ſa, vt vel conſilium, vel medicina vni applicata, alteri nec obſint, nec proſint. Iã nos huic obiectioni reſpondimus, eiuſmodi priuatos euentus legibus non obſiſtere, quominus in vniuerſum obligent: quæ videlicet id conſiderant, quod maiori ex parte populo neceſ ſarium eſt. Verùm adhuc Adrianus inſtat aduerſus hanc tertiam concluſionem. Quia forma ſacramentalis, cùm ex vi ſacramenti conferat gratiam, vel nulla mortalia, vel omnia peccata remittit, &c. Et confirmat hoc: quia, ſicut ſacramenta, quæ pluribus formis conficiuntur, vnica forma confici nequeunt: ita ſacramẽtum , quod vna forma conficitur, pluribus confici non valet. Confirmat deinde: quia abſolutio, iure diuino debet eſ ſe integra. Superiores ergo præ lati eam partiri non poſ ſunt: vt videlicet inferiores abſoluant à non reſeruatis: ſuperiores à reſeruatis. Ad primùm, idem argumentum fieret, cũ ex cauſa rationabili tacetur aliquod peccatũ idem etiam de peccatis oblitis, cui tamẽ nos eueſtigiò reſpondebimus. Ad ſecundum. Nos minimè aſ ſerimus, vnicum eſ ſe ſacramentum, ſi quis abſolutus à non reſeruatis, poſtea confiteatur ſuperiori reſeruata. Quemadmodũ , ſi peccata oblita memoriæ occurrant poſt priorem abſolutionem, illorum confeſsio & abſolutio eſt veriſsimũ ſacramentũ : habetq́; integram materiam & formã , & illud prius, in quo homo confeſ ſus eſt omnia peccata, quorũ recordabatur. Atque idem omnino ſentio, ſi quis ex iuſta cauſa peccatum aliquod in priori confeſsione celauerit, reciperet quidem verum ſacramentum & gratiam. Cumq́; rurſum illud, quod tacuit, alteri poſtmodum confitetur, verùm quoq; ſacramentũ ſuſcipere, nouumq́; proinde & gratiæ & virtutis augmẽ tum . Quòd ſi vnũ eſ ſet, idemq́; ſacramentũ & collatio gratiæ ad poſteriore reſeruaretur abſolutionem (quod nonnulli perperã imaginantur) tunc certè, ſi pœnitens eſ ſet attritus, per primam abſolutionem non iuſtificaretur. Nec illud ſignum exterius adhibitum, eſ ſet ſanctificatiuum: quandoquidem, non ponenti obicem, gratiam minimè largiretur. Ad tertium. Nihil vetat, vt abſolutio, quę iure diuino, per ſe quidem integra eſ ſe debet, per accidens tamẽ mutiletur: vt propter obliuionem alicuius peccati, vel propter periculum, quod vrget, ſi exprimatur. Quare, ſi ex reſeruatione quorundam peccatorum quæ legitime in Eccleſia fit, & ſimul ex abſentia prælati ſuperioris per accidens eueniat, vt cõfeſ ſor præ ſens ſoluere omnia nequeat, non exinde integritas abſolutionis tollitur, iure diuino inſtituta. Quæ tunc, ſcilicet, tolleretur, cum confeſ ſor habens autoritatem abſoluendi ab omnibus, partim remitteret, partim retineret. Id verò (quod ſ æpe in huius argumẽti explicationem diximus) inferiorem à reſeruatis abſoluere non poſ ſe, intellectũ cupimus, donec ſuperior ab eis non abſoluerit. Quod ſi iam ſoluit, ratio reſeruatiõis ceſ ſauit. Quæ cum quodammodo pœnalis ſit & odioſa, re ſtringi non debet, ſed ampliari. Imò aſ ſerit Adrianus & benè, quod ſi præmiſ ſa ſufficiẽ ti diſcuſsione, confeſ ſus eſt quis habenti facultatem abſoluendi à culpis reſeruatis, & oblitus eſt fortè vnam ex illis, aſ ſerit ( inquã ) quòd non tenetur adire ſuperiorem. Cùm autem memoriæ occurrerit, poterit confiteri quicunque, qui ſemel habuit facultatem. Adrianus dicit, cuicunque ſimplici ſacerdo ti: quod equidem nulla ratione probarim: quoniam (vt ſupponimus) abſolutio requirit iuriſdictionem in abſoluendo. Simplex autem ſacerdos, iurisdictionem nunquam habuit, &c. Quemadmodum, ſi ego oblitus ſum confiteri aliquod peccatũ mortale proprio meo ſacerdoti, non poſ ſum deinde, cùm in mentem venerit, confiteri cuilibet ſacerdoti, ſed ſolùm habenti facultatẽ , ac iuriſdictionem. In tertio principali argumento, inter doctores ſcholaſticos magna diſ ſ ẽ ſio eſt, an cũ iactura ſequitur, vel propria, vel aliena à prę cepto confeſsionis, & ipſius integritate liberemur. Et, ne in opinionibus aut recenſendis, aut confutandis, longa texatur oratio, ſit prima propoſitio. Si ex confeſsione alicuius peccati ſequitur ſcandalum, vel meum, vel confeſ ſoris, ego poſ ſum tacere tale peccatum, reliqua confitendo, & ratio eſt. Quia, quantum ad illud, non habeo copiam confeſ ſoris: cui videlicet rectè, atque honeſtè confiteri poſsim eiuſmodi peccatum. Item (iuxta Bernardum, libro de præcepto, & præcepti diſpenſatione) Quod pro charitate inſtitutum eſt, contra charitatem non debet militare. Confeſsio autem inſtituta eſt in remedium pœnitentis. Quocirca, ſi ſcandalum ipſi ex confeſsione alicuius peccati accidit, poterit idẽ licite reticere. De vitando autem ſcandalo confeſ ſoris, iuris naturalis præceptum eſt. Præceptũ ergo diuinæ legis poſitiuum, illius obligationem non abolet. lex enim gratiæ, legẽ naturæ non de ſtruxit, ſed perfecit. Loquimur autẽ de ſcandalo cõfeſ ſoris infirmi: nam ſi ex malitia paratus ſit ad ruinã , vtilius ſcandalũ naſci permittitur, quàm Dei præcepta relinqui. Exempla verò huius cõcluſionis non adhibemus, quoniam cuique erunt in promptu. Secunda propoſitio, quæ cõmunis etiam theologorũ eſt. Si ex cõfeſsione mea ſequatur aut mors, aut infamia vel mea, vel aliena excuſor ab obligatione cõfitendi tale peccatũ : & ratio eſt, quia diuina præcepta poſitiua nõ obligãt cũ iactura vitæ, aut publicæ famę. Verbi gratia, ſi confeſ ſor crederetur reuelaturus confeſsionem, &c. Itẽ , præceptũ de vitanda morte, vel infamia proximi, eſt naturale: ergo per pręceptũ poſitiuũ adueniens, de cõfeſsionis integritate, nõ abrogatur. Quòd ſi excuſor à cõfeſsione peccati, ex qua ſequitur mors, vel infamia publica proximi: excuſabor etiã , ſi inde ſequatur, ſiue mors, ſeu ĩfamia mea publica. Sed obiicies tamẽ , quia illa argumẽta probãt quidem eſ ſe ceſ ſandum à cõfeſsione , nõ autem confeſsionem eſ ſe diuidendam. Nã , diuidere confeſsionem, ſacrilegiũ eſt. Tum, quia impium fuerit, à Deo dimidiam expectare veniam: tum, quia talis diuiſa cõfeſsio formæ ſacramentali repugnat. Et augetur difficultas, ſi capiamus pœnitẽ tem attritum, qui habeat duo peccata mortalia: quorũ alterũ nos aſ ſerimus poſ ſe reticeri ex cauſa probabili, tunc cõfeſ ſor abſoluit ab vno peccato, ab altero non abſoluit, ergo & Deus abſolutionẽ ipſam partitur, quod ab ſurdum eſt. Pro quorũ argumentorũ ſolutione, commemorandũ eſt, cõfeſsionis integritatẽ , nõ oportere mathematicã eſ ſe: ſed moralẽ : vnde nõ neceſ ſe eſt, omnia peccata cõtineat ſed quę in memoria ſint, adhibita humana diligẽtia . Inde etiã fit, vt ſi pœnitens cœperit peccata dicere: & ex morbo, vel alia cauſa linguæ vſum amiſerit: confeſsionẽ quidẽ faciat integrã , nõ omniũ abſolutè peccatorum: ſed eorũ tamẽ , quæ & debet, & poteſt confiteri. Ex qua etiã radice, illud colligimus, non eſ ſe neceſ ſariũ , hominẽ cõfiteri omnia peccata, quæ memoria tenet: ſed illa quę cõfeſ ſori rationabiliter exprimentur. Lex enim Chriſti de moribus ad moralẽ integritatem obligat, id eſt, rationi cõ ſentaneam . Nam, quod à ratione diſ ſonat, non præcipit. Peccatũ itaque quod rationabiliter tacetur, irrationabiliter explicatur, non eſt materia confeſsionis à Chriſto inſtituta. Dimidiare igitur confeſ ſionem à Chriſto domino præceptam, hoc eſt, aliquod mortale peccatum tacere, quod Chriſtus inſtituit eſ ſe in illa confeſsione aperiendum: id ſacrilegium eſt, &c. Nec ſacerdos dimidiatam abſolutionem præbet: nam abſolutio limitatur etiam ad confeſsionem inſtitutam à Chriſto, ſicut forma per materiam limitatur. Ad omnibus ergo abſoluit ſacerdos, quæ ad ſuum iudicium ſpectant ex Chriſti inſtitutione. Illud verò peccatum, quod cauſa vrgente tacetur, nõ pertinet tũc ad illius ſacerdotis iuriſdictionẽ , reliqua verò pertinent, vnde pœnitens alia confiteri tenetur, ſicut qui non poteſt ieiunare vno die quadrageſimæ, à reliquorum ieiunio nõ abſoluitur. Ad id verò, quod tandem obiiciebatur, reſpondeo: ſacerdotem quidem, immediatè & directè remittere, quæ audiuit in confeſsione peccata: ſed ex conſequenti, & indirectè, remittere omnia, etiam quæ non audiuit. Quia enim effectus ſacramẽtorum , gratia eſt, quæ omnia peccata tollit: inde fit, vt omnia ſacramenta ſuos effectus immediatos producendo, conſequenter omnes mortaleis culpas remittant. Ac per hũc modum peccata oblita per abſolutionem remittuntur: non directè, ex vique abſolutionis: ſed ſecundariò, & conſequenter. Sed enim, quoniam leue detrimentũ eſ ſe videtur, quòd confeſ ſor ſciat peccatum proximi mei: hinc grauis autorum concertatio eſt, an teneamur explicare circunſtantiã : qua explicata cõfeſ ſor intelligit complicem criminis: vt exempli cauſa: ſi confiteor, me commiſiſ ſe inceſtum cum ſorore: nec habeo plures, &c. Quo quidem loco, nec eſt quæ ſtio, cùm ego habeo copiam confeſ ſoris, cui poſ ſum confiteri ſine reuelatione alieni peccati, tunc enim iniquum erit, illi confiteri, qui ex mea confeſsione crimen alienũ intelligit. Sed eſt quæ ſtio, cùm confeſ ſor non adeſt, niſi parochus, qui & me & ſororem cognoſcit, vt in pagis & oppidulis frequenter ſolet accidere. Igitur communis ſententia tenet, non eſ ſe deſiſtendum ab illius peccati confeſsione propter paruum illud proximi nocumentum. Quemadmodum ex parua iactura famæ meæ, quam facio ex eo, quòd confeſ ſor meum peccatum intelligit, confitendi obligatio nõ ceſ ſat. Hanc ſententiam D. Tho. amplectitur. 4. d. 16. q. 3. art. 2. q. 5. ad quintum. Duran. eadem. d. q. 4. D. Bonauẽ . diſt. 21. in ſecunda parte diſtin. arti. 1. Petrus Palud. d. 17. q. 2. art. 1. & Gabri. q. 1. conclu ſione quinta: & Adria. q. 1. de Confeſsione, ad quartum argumentum & Sylueſter, verbo Confeſ ſor. 1. §. 24. Cauſa verò horũ eſt, quòd potius debet pœnitens prouidere con ſcientiæ ſuæ, quàm alienæ famæ. Item, quod præceptum de integritate confeſsionis diuinũ eſt, nec debet omitti, vt bona opinio alterius apud confeſ ſorem ſeruetur. At Caietanus in Summa, in verbo Confeſsio, conditione. 3. vbi multa adhibuit remedia, quibus peccatum alienum in confeſ ſione celaretur: tandem ſubiicit, quòd ſi nullum remedium eſt, & diferri non poteſt cõ feſsio , quia oportet, aut celebrare, aut euchariſtiam ſumere debet illam circunſtantiam tacere pœnitens: quia confeſsio non debet eſ ſe cum aliena iactura. Damnum ſiquidem propriæ famæ, confeſsionis & abſolutionis vtilitatis penſatur. Damnum verò famæ alienæ, non penſatur aliqua commoditate ipſius, qui patitur in cõmodum : & ideo non videntur noſtra commoda proximorũ noſtrorum in commodis comparanda. Præterea. Si ego non poſ ſum cõfiteri , ni ſi per interpretem: confiteri non teneor: ergo ſi cum iactura aliqua famæ meæ præceptum confeſsionis non obligat, nec cum iactura quidem alienæ famæ obligauit. Præterea. Si ego cognoſcerem, confeſ ſo rem reuelaturũ eſ ſe ſocium criminis cuiquã alteri, non deberem explicare: ergo nec ipſi debeo ſocii crimen aperire. Quia etiã apud ipſum confeſsorem bona opinio proximi mei, vel infirmatur, vel penitꝰ interit: eò vel maximè quòd illius pœnitentiam non videt meam videt. Nec naturæ lex ſolùm obligat, ne graue damnum proximo demus, verum etiam ne mediocre demus. Vt igitur hoc diſsidiũ componamus, ſit tertia propoſitio. Si habita ratione confeſ ſoris & complicis, vir prudens iudicauerit eſ ſe iacturam, licet non grauem, mediocrem tamen: tunc eiuſmodi peccatum: aut circunſtã tia taceri poteſt. Atq; hanc mihi vidẽtur probare argumenta, quę fecimus pro Caietano. Quarta propoſitio. Si habita ratione vtriuſq; , & confeſ ſoris & complicis, vel nulla iactura ſit, vel minima, ex eo quod ſacerdos intelligat ſocium criminis: videtur eſ ſe neceſ ſarium circunſtantiam explicare. Vltima propoſitio. In articulo mortis, nõ obſtãte illa famę iactura, quæ plerunq; apud confeſ ſorem fit, tenetur pœnitens circunſtã tiã explicare: quia & ipſe ſocius criminis debet ſubire tale diſpendium pro ſalute pœnitẽtis . Secus: vbi iactura eſ ſet grauis & magna vt ſi mors, vel infamia publica ſequeretur. In quarto argumento principali multa variè à doctoribus ſcholaſticis diſ ſeruntur in. 4. d. 17. Sed ego, quanta maxima breuitate potero, ea in hac diſputatione tractabo, quæ & neceſ ſaria ſunt, & digna quæ à vobis magnopere animaduertantur. Dupliciter itaque confeſsio informis eſt: aut ex parte confitentis, aut ex parte abſoluentis. Ex parte quidem pœnitentis, quia nõ erat in gratia quando eam fecit: ſiue quia carebat contritione, ſiue quia eius confeſsio non erat integra, vel ex verecundia, vel ex negligentia, &c. Ex parte verò abſoluentis, quia vel non impendit abſolutionem, quæ eſt forma huius ſacramenti: vel, ſi impendit, non erat ſacerdos habens iuriſdictionem ad abſoluendum: ergo ſi confeſsioni deeſt charitas, quæ eſt forma virtutum, vel abſolutio vera, quæ eſt forma ſacramentalis confeſsionis, talis confeſsio appellatur informis. Et (vt certa ab incertis ſeparamus) Primũ , in quo conueniunt viri docti, eſt: confeſsionem informem ex defectu abſolutionis eſ ſe à pœnitente repetendam. Nam (vt retro docuimus ex Ioannis teſtimonio) neceſ ſe eſt vt peccata à ſacerdotibus remittantur. Igitur, qui non percepit abſolutionem à peccatis, quam libet millies ea fuerit confeſ ſus, eo vſ que tenetur peccata fateri, quouſque veram abſolutionem accipiat. Aliud quoque in hæc materia certum eſt, aliquam confeſsionem ex parte pœnitentis eſ ſe repetendam. Nam, qui dedita opera, nõ faciunt integram confeſsionem mortalium ſed ex verecundia vnum aliquod mortale tacent: ii ſine dubio iuxta omnium doctorũ communem ſententiam tenẽtur iterum cõ fiteri : quia confeſsio non integra ſacramenti pœnitentiæ materia non eſt: cùm ex propria ratione formæ ſacramẽti repugnat: vnde in Concil. Floren. definitur, ad confeſsionem, quæ eſt huius ſacramenti materia, pertinere, vt omnia peccata mortalia, quorum homo memoriam habet, ſuo ſacerdoti integre confiteatur. Tertium, me quidem iudice, certum eſt, non omnes cõfeſsiones informes, eſ ſe reſumendas. Nam (vt. D. Thomas argumentatur. d. 17. art. 4. q. 1.) ſi opus eſ ſet omnem talem confeſsionem repetere, nullus tranquillitatis locus relinqueretur, cùm enim viri pii de propiciato peccato non debeant eſ ſe ſine metu, Eccleſi. 5. omis confeſsio de qua verẽ tur , an fuerit informis, an legitima, eſ ſet illis identidem repetenda. Quod omnino alienum eſt à prudentiſsimorum hominum cõ ſuetudine . Præterea, cùm ſacramentum extremæ vnctionis, atque matrimonii, & item in vniuer ſum reliqua, ex informitate non ſic inualidẽ tur , vt iterum ſumenda ſint: cur vnum hoc ex ſola informitate quaſ ſabitur? eo vel maximè, quòd etiam ſine contritione, neceſ ſariam & materiam & formam huius ſacramẽ ti conſtare poſ ſe, certis argumentis aſtruximus. Non igitur ex informitate, ſed aliunde ſumendũ eſt, quando ſit confeſsio repetẽda . Illud denique cõpertum & exploratũ eſt, confeſsionem ſacramentalẽ , hoc eſt, ex qua cùm abſolutione verum pœnitentiæ ſacramentum conſiſtit, eam non eſ ſe faciendam. Sed ſi ſit aliqua confeſsio, ex qua non eſt cõ ſtitutum verum pœnitentiæ ſacramentum: ea videlicet reſumenda eſt. Prior huius fundamenti pars, vel ex eo cõ ſtat , quòd ſi ſemel accepimus veram aliquarum culparum abſolutionẽ , veram ( inquã ) & validam: non oportet peccata: a quibus ſumus verè abſoluti, iterum confiteri. Quippe (vt Benedictus vndecimus, in extrauaganti inter cunctas, eleganter docet) abſurdum eſt, vt liberatus debitor adhuc ad ſoluẽdum maneat obligatus. Atq; inde poſterior pars eiuſdem fundamenti conſtabilitur: ſi enim mea confeſsio fuit talis, vt ex ea cum abſolutione ſacramẽ tũ pœnitentiæ nõ eſt cõfectũ : illa nimirũ peccata, quæ cõfeſ ſus ſum, nõ ſunt per ſacerdo tem remiſ ſa. Qua propter debeo iterũ cõfiteri , vt clauium autoritate ſoluantur. Ex quo quidem quarto fundamento, manifeſtè colligitur confeſsionem, quę ſine culpa pœnitentis non eſt integra, iterum facere non oportere: vt ſi propter, ſcandalum, aut proprium, aut ipſius confeſ ſoris euitandum aliquod peccatum tacerem: vel ſi diligentiã adhibui ſufficientem, & tamen adhuc alicuius peccari ſum oblitus. Nam in moralibus ex fine volũtario res denominatur. Qui igitur voluit omnia ſua peccata cõfiteri : & idoneã adhibere diligentiam: eius confeſsio, ſi moraliter loquamur, eſt integra. Quod & ex Concil. Florent. & ex aliis multis capitibꝰ , & cauſis antè nos liquido comprobauimus. Colligitur deinde, quòd ſi peccator negligentiam affectatam, aut omnino craſ ſam in facienda integra confeſsione habuit, ita vt ex eiuſmodi negligentia peccatum aliquod mortale prætermiſerit: talis debet confeſsionem repetere, ac ſi data opera mutilaretur. Verbi gratia: qui ſine aliquo examine cõ ſciẽ tiæ ſuæ poſt tranſactum annum accedit ad confeſsionem: ſemper enim in peccatorum obliuionem neceſ ſe eſt incidere. Quare nõ aliter vult confeſsionẽ mutilare, atq; , qui venenũ homini porrigit, vult occidere: & qui ignem ſubiicit, domũ cõburere . Qui igitur ad eum modum imparatus accedit: re vera vult confeſsionem mutilam facere, qui volens prudensq́; ita ſe gerit, ac ſi facere ex profeſ ſo mutilam velit. Colligitur tertiò, quòd, ſi peccator nullũ dolorem habeat, nec contritionem, nec attritionem, talis confeſsio eſt repetenda. Nõ enim eſt confeſsio, quæ ſit materia ſacramẽ ti pœnitentiæ, cùm à nulla pœnitentia profi ſcatur. Imò verò, cùm nec confeſsio quidem ſit, ſed pura confeſsionis ſimulatio: vt Capreolus. d. 17. q. 2. & Durandus eadem di ſtinctione. q. 13. & Caietanus. q. 5. additionũ & in ſumma ſua: & ferè autores ſcholaſtici tradiderunt. Colligitur poſtremò (id quod etiam paulò ante inſinuauimus) quòd, ſi quis habeat attritionem: ex qua virtute ſacramenti attritus, fiat contritus, gratiam, ſcilicet, conſequedo : eius confeſsio non eſt reſumenda, ſuſcipit enim verum pœnitentiæ ſacramentum, gratiamq́ue, ac remiſsionem peccatorũ per abſolutionem ſacramentalem. Hæc omnia, (niſi ego cæcus ſum) in controuerſiã vertere non debemus. Sed illud primum in hac materia, tanquã incertum in dubium vocari meritò poteſt. An confeſsio ex negligentia mutila & manca, non quidem penitus craſ ſa & ſupina, ſed culpabili tamen, ſit à pœnitente iterum facienda: vt, ſi quis peccata præterita quærat, & diligentiam nonnullam adhibeat, quam eſ ſe idoneam arbitratur: cùm tamẽ non ſit. Huic verò quæ ſtioni, reſpondetur ex ſententia Caietani, talem confeſsionem non eſ ſe repetendam: ſed ſi poſtea in memoriam peccatum illud negligenter omiſ ſum venerit: ſat erit illud confiteri, & negligentiam in conſcientia examinanda, ac proinde ſacrilegium illud, quod in ſuſcipiendo ſacramento commiſ ſum eſt. Hæc verò ſentẽtia non poteſt (fateor) per ſpicuè ac lucidè demõ ſtrari . Sed in rebus quę ad mores pertinent, non ſunt (mihi credite) ſcientiæ moralis dogmata ad viuum reſecã da . Suadetur itaque primum: quia moraliter loquendo talis confeſsio eſt integra: cùm intendat pœnitens omnia confiteri, quorum memoriam habet. Item, quia alias, nimiũ anxios rederemus ſcrupuloſos: imò piorum etiam animos turbaremus perpetua iterandæ confeſsionis ſolicitudine: verentur enim plurimũ non ſcrupuloſi modo, verumetiam mediocriter liberi, atq; cordati, ſeſe in examine conſcientiæ negligentes extitiſ ſe. Sed obiicet fortaſ ſe quiſquam, quod talis confeſsio ex parte pœnitentis non eſt in tegra peccat enim non adhibendo diligentiam debitam, atque ex conſequenti pœnitens, confeſsionem, volens, mutilam facit. Ad hoc primum dico, omiſsionem illam diligentiæ debitæ, aliquando eſ ſe ſolum venialem, ſcilicet, ex in conſideratione, culpabili quidem proficiſcens, ſed non mortali tamen. Quoniam pœnitens is eſt, qui aliàs diligentiam debitam adhibere ſolet. Atque in hoc euentu, non ſacramentum modo, ſed etiam fructus ſacramenti recipitur. Nec hoc loco (vt reor ipſe) Theologus quiſquam nobis erit aduerſus: niſi planè velit, & confeſsionis iugum importabile facere: & ſine idonea ratione, mortalis culpæ reatum inducere, ni ſi confeſsio venialiter tantum culpabilis re ſumatur. Dico ſecundò, quod, etiam ſi negligentia mortalis ſit, (non ſit modo adeò ſupina & craſ ſa, vt perinde habeatur, atq; ex induſtria res fieret) quia confeſsio tamen ex intentione formali pœnitentis eſt integra: nõ eſt cogendus eiuſmodi confeſsionem iterare. Nã , quando ſalua pietate id facere poſ ſumus, cõ feſsionis iugũ mollefaciendũ eſt, nec iniiciẽ di laquei, eo præ ſertim loco, qui in id paratus eſt, vt ab omnibus laqueis liberemur. Ac forſitan, qui in concertatione ſchola ſtica nobis conantur obſiſtere: ſi ad rẽ ipſam conferantur, non aliter facient, quàm nos in præ ſentia conſulimus: verbi cauſa: ſi quis ex ignorantia vincibili exiſtimet periurium ꝓ ſeruanda vita hominis eſ ſe licitum: vnde nõ confitetur illud peccatum, quia non putat ſe peccaſ ſe. Item, ſi quis mercator aliquem contractũ licere credebat, vel muliercula aliquã ſuperſtitionem cenſebat eſ ſe religionem ex culpabili quadã ignorantia: nõ arbitror equidem tam criticos ac ſeueros iudices eſ ſe futuros, vt omnes horum ante actas confeſsiones, iubeant iterari. Intrepide igitur cum Caietano tenere poſ ſumus, eiuſmodi confeſsiones repeti non oportere. Alterum quoq; verti in quæ ſtionem poteſt: an cum quis attritionem habuit tam imperfectã , vt virtute ſacramenti non fiat ex attrito contritus, quin potius ſacrilegus ſit in eo, quòd irreuerenter ſuſcipit pœnitentiæ ſacramentũ , an huius ( inquã ) confeſsio ſit iteranda. Et quidem D. Thomas loco ante citato manifeſtè docet, quòd, ſicut fictus ſine debita diſpoſitione & dolore poteſt verum ſacramentum baptiſmi ſuſcipere: ita etiam & confeſsionem ſacramentalem facere, ac veram abſolutionem percipere. Contrariam ſententiam tenet Maioris. d. 17. quæ. 9. & Adrianus. quæ. 4. de Confeſ ſione ad tertium argumentum: & dubio. 5. eorum quæ de confeſsione proponit. Eſt autem primum argumentum contra D. Thomã . Quòd ſi ibi eſ ſet verum ſacramẽ tum , peccator ille fictus eſ ſet verè à ſacerdote abſolutus. Conſequens eſt falſum ergo & antecedens. Maior probatur, quia ſi quis verum ſacramentum baptiſmi, vel confirmationis accepit: verè manet baptizatus, & cõ firmatus : cõ ſequentis verò falſitas oſtenditur, quia tunc verè etiã eſ ſet abſolutus à deo quæcunq; ſoluũt ſacerdotes in terra, ſoluuntur in cœlo, & tamẽ nõ eſt ille abſolutus in cœlo, cũ maneat eiſdẽ peccatis obligatus, & nouã inſuper addiderit ſacrilegii culpam. Et confirmatur. Quia illi non ſunt à Deo remiſ ſa peccata: ergo nõ eſt abſolutus à ſacerdote, patet cöſequentia ex illo. Quorum remiſeritis peccata, remittuntur eis. Confirmatur deinde: quia ſacramẽta gratiæ, ſacramenta veritatis ſunt, non falſitatis: forma autem illa, qua confeſ ſor vtitur, cùm fictum abſoluit, falſa eſt, ſcilicet. Ego te ab ſoluo à peccatis tuis. Nec valet dicere, formæ ſenſum eſ ſe. Ego te abſoluo, quãtum in me eſt: quia licet ex parte ſua confeſ ſor verè conetur abſoluere: nõ tamẽ ideo verè ſoluit: cũ pœnitẽs impedimentũ obiiciat abſolutioni. Quãlibet em̃ ꝗs ianuã nitatur a ꝑire : nõ tñ verè aperit, ſi qui intus eſt obicẽ ponat Præterea, vel ille qui non cõtritus cõfitetur , & accipit abſolutionẽ , habet aliquam di ſplicentiã de peccato, vel nullã : ſi nullã : ergo non eſt vera confeſsio, ſed ſimulata enuntiatio peccati, ſin habet aliquam, illa erit attritio. Quare, adueniente abſolutione, confertur gr̃a iuxta D. Thomam, qui tenet ſacramẽ tum pœnitentiæ attrito conferre gratiam, ſicut & ſacramentum baptiſmi. Præterea vel ille talis cognoſcit ſe habere dolorem ſufficientem: vel credit potius ex ignorantia, ſe ſatis dolere, cùm tamen nõ doleat ſatis. Si primum, eſt illi abſolutio deneganda: ſi illam fictionem confitetur, ſin verò non confitetur, confeſsio de compoſito nõ eſt integra: ac proinde irrita eſt, ac nullius prorſus momenti cenſenda. Si ſecundũ , iam virtute ſacramenti cõferetur gratia, cùm ille non ponat obſtaculum. Hæc tamen argumenta mouere non debet, vt D. Thomæ ſententiam relinquamus, quæ multo quidem probabilior eſt. Primũ quoniam nullus certò cognoſcit, ſe ſufficiẽ tem dolorem habere cùm confitetur. Quocirca ſemper oporteret, homines eſ ſe ſolicitos de eadem confeſsione iterum atq; iterũ repetenda: probabiliter enim timemus, no ſtras confeſsiones non fuiſ ſe formatas. Præterea, (vt etiam paulò ante argumẽta bamur ) cætera ſacramenta recipiũtur à fictis: ergo & hoc ſacramentum à ficto recipi poteſt. Negabis forte conſequentiã : quia cõtritio eſt pars huius ſacramenti: (vt Conci. Florent definitur) nõ eſt aũt pars aliorũ : & ideo alia ſacramenta non contritis etiam conferuntur: hoc verò ſacramentum non niſi à cõ trito recipitur. Contra, quia contritio nõ eſt pars eſ ſentialis huius ſacramenti: ſed integralis. non autem quælibet integralis pars adeſ ſe totius neceſ ſaria eſt: vt patet de ſatisfactione, ſine qua verum ſacramentum conſiſtit. Deinde, quia licet cõtritio eſ ſet prima huius ſacramẽti pars, nõ eſt tñ ordo neceſ ſarius, vt oporteat eſ ſe priorẽ confeſsionẽ . Nã ſi poſt confeſsionem hominis attriti iam completã : ſequatur contritio tẽpore quo quis abſoluitur: ſine dubio ſuſcipitur verum ſacramẽ tum . Et tamen confeſsio tota fuit informis. Rurſum etiam nos ante conſtituimus, attritionem eſ ſe idoneam huius ſacramenti materiam. Quòd ſi non eſ ſet: nec claues eccle ſiæ culpam remitterent, nec pœnitentiæ ſacramentum gratiam conferret. Denique, ſi dolor interior aſsignatur pars huius ſacramenti, ideo eſt, vt confeſsio vocalis ad iudicium ſacerdotale neceſ ſaria, ſit confeſsio, & non ſimulatio: aut figura confeſsionis: ſed ſola attritio ſatis eſt, vt homo verè confiteatur, & accuſet ſe coram ſacerdote quemadmodũ . D. Thomas ad tertium argumentum illius articuli docet: ergo, &c. Non enim huiuſ modi appellamus fictam, fictione contraria ſacramento: ſed fictione cõtraria effectui ſacramenti: adhibet quippe materiã neceſ ſariã ſacramento, diſpoſitionem verò neceſ ſariã effectui ſacramenti non adhibet. Quòd ſi ita eſt, vt certè videtur eſ ſe, confeſsionem informem eſ ſe veram materiam ſacramentalis abſolutionis: impertinens fuerit per illam dari gratiam, vel non dari ponẽ ti obicem. Nã , ſi extrema vnctio veram materiam & formam habet, verumq́; miniſtrũ ſi ſuſcipiens impedimentũ apponit effectui ſacramenti, non inde ſacramentum irritum eſt: idem in matrimonio videre licet, atque in reliquis ſacramentis. Et cùm in ſuperiori dubitatione docuerimus confeſsionem ex culpabili negligentia mutilam, ſi tamen formaliter & ex intentione fuiſ ſet integra, non eſ ſe repetendam: tenere compellimur, fuiſ ſe verum ſacramentum quanuis à ficto ſuſciperetur ſine præ ſenti fructu ſacramenti. Ad primũ argumentum, cõcedo pœnitẽ tẽ illum eſ ſe vera ſacramentali ſolutione ab ſolutum, & cum obiicitur, illum fore abſolutũ â Deo, cõcedo itẽ . Sed c rurſum inſtatur illum manere eiſdẽ peccatis obligatum, di ſtingo. Nã ex parte ſacerdotis, & Dei abſoluentis, abſolutus quidem manet: ſed ex parte pœnitentis ponentis obſtaculum, abſolutio ſacerdotis præ ſentem non habet effectũ . Quemadmodũ , qui in peccato mortali ſuſ cepit baptiſmum: verè baptizatus eſt à mini ſtro: ſed baptiſmi non recepit effectum propter obicem, quem oppoſuit. Et per hoc ad priorem confirmationem reſpõdetur , quòd remiſsio peccatorum dupliciter intelligitur. Altera quæ habet annexam iuſtificationem, atque effectum remiſsionis peccatorum: & ſic qui peccata remittit, ſemper gratiam confert, per quam remiſsio peccatorum efficitur. Altera peccatorũ remiſsio, iudicialis eſt: qua nihil aliud continetur, quàm ſententia, cuius virtute quis ſoluitur à peccatis in tali iudicio peccatorum remiſsiuo. In quem ſen ſum ſacerdos ſemper peccata remittit. Ad poſteriorem confirmationem reſpõ detur : quòd idem argumentum fieri poſ ſet de ſacramento baptiſmi, cũ recipitur à ficto. Nam verbũ , Baptizo in forma baptiſmi, nõ ſolùm ablutionem corporis, ſed ablutionem quoque mentis ſignificat: ſacerdos ergo non abluit interius ſacrilegum, qui fictè baptizatur: nihilominus verum ſacramentũ baptiſmi cõfert , quia verã materiã , veramq́; formam ſubminiſtrat: ex quibus, niſi ponatur obex, ablutio interior cõ ſequatur . Idem in confirmatione videre eſt. Qui enim in peccato mortali confirmatur, cordis firmitatem, quæ ſignificatur in forma non recipit, &c. Sic ergo ſacerdos abſoluens fictum, verum abſolutionis ſacramentum impendit: & quantum in ſe eſt veram formam apponit: cuius effectus tunc quidẽ impeditur per in diſpoſitionem recipientis. Nec ſenſus formæ ſacramentalis eſt. Ego te abſoluo, id eſt, do abſolutionem, quæ nunc effectum ſuum habeat remiſsionis peccatorum: ſed ſenſus eſt: ego iudicialem abſolutionem impendo, quæ vi ſua potens ſit te abſoluere, ſi tu velis fructum eius obtinere. Quemadmodum, ſi abſolutionis ſentẽtiam proferret iudex, qua liberareris à carcere, in quo poſtea tu voluntate tua manere vis: & ſi ego extrinſecus claue ianuæ ſeram aperirem, & tu volens intus obicẽ opponeres, ego verè ianuam aperui. Ad ſecundum principale reſpondetur, illum de quo loquimur in cõcluſione , diſplicentiam aliquam habere de peccatis, hoc eſt attritionem. At non quælibet attritio ſufficit, vt accedens ad ſacramentum pœnitentiæ, gratiam conſequatur, poteſt enim dolor eſ ſe tam imperfectus, qui ſatis ſit ad confeſsionem faciendam: non item, vt ex vi il lius diſpoſitionis homo etiam per ſacramentũ iuſtificetur. Nam primò, cùm quis habet attritionem conditionatã , id eſt, quæ oritur ex veleitate, qua homo vellet placere deo, & ipſi recõciliari : tunc nõ fit ex attrito cõtritus ſacramento ſuſcepto, recipit tamen verũ ſacramentum, ſi triſtatur, quia caret dolore inefficaci: & accuſat ſe etiam huius indiſpoſitionis. Hæc eſt autem communis attritio meretricum, vſurariorum, concubinariorũ , &c. quos omnes ſi iterare cõfeſsiones cogeremus, immenſi eſ ſet operis & laboris. Nec tamen quiſquam erit adeo remiſ ſus in rigore diſciplinæ Chriſtianæ, qui eiuſmodi homines excuſet à ſacrilegio. Altera quoq; attritio eſt, ex qua cũ ſacramẽto pœnitẽs nõ iu ſtificatur. v. g. quæ ex timore infamiæ ꝓfici ſcitur , vel cuiuſq; mali tẽporalis : vt ꝗ deteſtatur peccatũ , & proponit cõfiteri , ne eiiciatur ab eccleſia, vel ne mulctet̃ pecunia, &c. ſiue enim diſcutiat cõ ſcientiã ſuã , & imperfectionẽ doloris, ſiue ex negligẽtia omittat examen neceſ ſariũ , homo ſic attritus: nõ fit etiam virtute ſacramẽti , cõtritus , id eſt, non accipit gratiã . Sic enim hoc loco intelligi volumus ex attrito fieri contritũ . i. gratiã & iu ſtificationẽ cõ ſequi virtute ſacramẽti , perinde ac ſi verè fuiſ ſet cõtritus . Et, ſi quæras, quã do ex attrito fiat cõtritus virtute ſacramenti. Reſpõdeo , id primũ euenire, quocũq; attritionis genere homo ſit attritus, ſi exiſtimat ſeſe p̃ ſtitiſ ſe quod neceſ ſariũ erat: ignoratq́; inuincibiliter, ſe nõ habere ſufficientẽ diſpo ſitionẽ , quia is nõ ponit obicẽ : ſed bona fide accedit ad ſacramentũ , ſacramentũ autẽ in nõ ponente obicẽ ſuũ ſemper habet effectũ . Quo fit, vt omnia ſacramẽta ex huiuſmodi attrito, contritũ faciãt . Quod D. Tho. lucidè tradit. 3. p. q. 79. ar. 3. & in cõmentariis ſuper Ioannẽ . ca. 11. in illud, ſoluite eũ . Deinde etiã , attrito efficax ex timore pœ narũ ſupernaturaliũ idonea diſpoſitio eſt ad ſacramentorũ baptiſmi & pœnitẽtiæ gratiã percipiendã : vt, cũ quis deteſtatur oĩa peccata mortalia, & propterea cõfitetur , ne ꝑ peccatũ excludatur à gloria, vel ne in infernum ignẽ coniiciatur. Qui etiã , ſi cognoſcat, ſe nõ habere contritionẽ , ſed ſolã attritionẽ : licitè accedit ad baptiſmi & pœnitẽtiæ ſacramẽta ſuſcipiẽda . Quod (niſi me coniectura fallit) ſentit D. Tho. 3. p. q. 79. arti. 3. ad ſecundũ : & q. 80. ar. 4. ad ſecundũ : &. 4. ſententiarũ . d. 24. q. 1. arti. 3. q. 1. ad tertium. Ratio verò D. Thomæ non eſt contemnenda: quia ſacramentum baptiſmi & pœnitentiæ per ſe ordinantur ad præ ſtandum vitam mortuis. Quare licitè ſumi poſ ſunt ab his qui habent conſcientiam peccati mortalis, modo ha beant attritionem, qua tollitur obex, & cõ placentia in peccatum commiſ ſum. Eſt quoque altera eiuſdem ratio, quia cùm hæc duo ſacramenta ſint medicinæ directè paratæ cõ tra morbos animæ: abſurdum eſt, vt nullus qui ſe ægrum eſ ſe cognoſcit, poſ ſit iuſtè hæc ſumere ſacramenta. Quemadmodum res eſ ſet penitus abſurda, quod medicinas corporales à natura potiſsimum inſtitutas ad ſanandos corporis morbos, non poſ ſet ſumere niſi ſanus: aut qui ſe iam eſ ſe ſanum exiſtimaret, vnde: & Innocentius. 1. q. 1. cap. Ventum eſt, vbi vulnus (inquit) infixum eſt, medicina eſt adhibenda, qua poſsit recipere ſanitatem, atque vbi pœnitẽtiæ remedium neceſ ſarium eſt, ordinationis honorem locum habere non poſ ſe decernimus, &c. quæ inferius adiiciuntur. Tertiò etiam. Attritio, quæ procedit ab amore naturali Dei ſuper omnia, forſitan di ſpoſitio eſt idonea, vt virtute ſacramenti baptiſmi & pœnitentię gratia conferatur: quia talis etiam attritio tollere videtur complacentiam in peccato, & obicem ſacramenti: & per hoc patet tertium argumentum. Sed quæ ſtio parua ſe offert circa ea quæ dicta ſunt. Nam, ſi peccator intelligit imperfectionem doloris, qui videlicet nõ eſt ſufficiens vt virtute ſacramenti gratia confera tur, ſed committit ſacrilegium ſacramento irreuerenter ſuſcipiendo: tunc aut confitetur talem indiſpoſitionem & fictionem, aut non: ſi confitetur, ſacerdos non abſoluet, ne ſit ſacrilegus impendendo abſolutionem, ſicut peccator ipſe petendo ſacrilegus eſt. Cõ feſsio igitur erit irrita, & abſolutio per nouã confeſsionem denuo quærenda. Sin verò non confitetur illam indiſpoſitionem, confeſsio non erit integra: itaque erit repetẽda . Ad hoc reſpondetur, quòd ſine dubio ſacrilegus erit ſacerdos, ſi certò cognoſcẽs pœ nitentem eſ ſe indiſpoſitum, illum abſoluit. Cuius rei exemplum habes, de pœnitentiis, capit. Quòd quidam. Nec te moueat, quòd ibi Alexander præcipit, talem cõfeſsionem recipere: eorum videlicet, qui, quamuis confiteri velint: ſe tamen aſ ſerunt, abſtinere nõ poſ ſe. Recipienda enim eſt talis confeſsio, quòd ad eccleſiæ præceptum pertinet, quod verè implet qui in illum modum confitetur vt alio loco forſan, vberius oſtenderetur. Sed non eſt tamen recipienda, vt abſolutionem ſacerdos impartiatur: cùm ibidem Alexander aſ ſerat, huiuſmodi pœnitentiam nõ eſ ſe veram: fictè autem pœnitentem abſoluere, ſacrilegium eſt. Nec te rurſum moueat, quòd talis confeſsio videtur eſ ſe ſacrilega, cùm ſit ſacramẽ talis , & fictè facta in peccato mortali. Quoniam tunc confeſsio ficta ſacrilegium eſt, cũ à pœnitente fit, animo recipiendi abſolutio nem. At, cùm quis confitetur, vt præcepto eccleſiæ pareat, & conſilium ſalutare à ſacerdote recipiat: vt ſi forte, vel inter confitendum, vel confeſsione facta, animus permutetur, abſolutionem à ſacerdote recipiat, eiuſmodi confeſsio licita eſt: licet quodammodo pars ſacramenti ſit, non actu, ſed potentia: quòd ſatis eſt, vt ſacerdos ad ſigillum ſecreti reneatur. Illud verò quod ibidem dicitur, eiuſmodi hominibus pœnitentiam eſ ſe in dicẽdam , non de ſatisfactione ſacramẽtaliter iniungẽ da intelligẽdum eſt, ſed de pœnitentia, quæ ſit in peccatoris remediũ &c. Non eſt igitur ille talis abſoluendus: ſed ſi abſoluatur tamẽ vel ex ignorantia, vel ex affectu & paſsione ſacerdotis, abſolutio valida erit: ſi tamẽ illã fictionem peccator confiteatur, quam habuit antequam ſuſcipere abſolutionem, videlicet negligentiam & indiſpoſitionẽ præ cedentem, animumq́; recipiendi ſacramentum &c. Nam fictio illa exterior, hoc eſt, ſacrilegium quod peccator commiſit recipiẽ do exterius abſolutionem, poſt confitenda eſt: vt D. Tho. illò articulo tradit: nam ante explicari non poterat. Sequitur quæ ſt. alia per difficilis, an ſacramentum pœnitentiæ recedẽte fictione, ſuũ effectum ſortiatur. Et quidem Adrianus de confeſsione. Dubio. 5. & Gabriel. 4. d. 17. q. 1. art. 3. dubio. 2. atque alii nonnulli negatiuã ſententiam tenẽt . Primò, quia ſi quis in peccato mortali euchariſtiam recipit, non recipit effectum recedente fictione: cùm iuxta apoſtolum prioris ad Corinth. 11. qui indignè manducat corpus domini, non ad vtilitatem, ſed ad iudicium manducat. Igitur, ne pœnitentiæ quidem ſacramentum ſuum, recedente fictione, habet effectum. Deinde. Cauſa quæ non eſt, nihil agit: effectus enim ſupponit exiſtentiam cauſ æ, ſed recedente fictione iam tranſiit abſolutio, nec quicquam illius manet: ergo, &c. Nec poteſt dici, quòd licet non maneat abſolutio, manet tamen ornatus quidã , veluti gratiæ futuræ ſemen. Quoniam ſuperiori relectione, multis eiſdemq́; firmis argumentis, hunc ornatum è medio ſuſtulimus. Sed enim opinio D. Thomę articulo illo iam ſ æpe citato contraria eſt: atque ea quidẽ multo magis rationi cõ ſentanea , ſi id teneamus, quod iam oſtendimus, ſacramentũ receptum à ficto, eſ ſe veriſsimum ſacramentũ . Probatur ſic. Ille talis nõ tenetur rurſum cõfiteri peccata, quæ ſemel cõfeſ ſus eſt, ergo recedente fictione conſequitur effectum ſacramenti. Antecedens patet, quia ſi ſententia in aliquo foro ſemel fuit valida, non eſt opus eam iterum ferri: nec qui ſemel abſolutus eſt ſacramentaliter, tenetur confeſsionem repetere. Iam verò conſequentia probatur. Quia illi homini eſt apertum regnũ cœlorum, quod erat clauſum per eiuſmodi peccata. Ergo virtute clauium eſt illi apertum: nam ſacerdotibus claues regni cœlorũ datæ ſunt: nec aliter peccatoribus, niſi per claues, regnum clauſum aperiri poteſt. Confirmatur ex illo Ioannis. 20. Quorum retinueritis peccata, retenta ſunt, ergo ſi illa peccata non ſunt remiſ ſa virtute abſolutionis, ſemper erunt retenta. Quare oportebit eadem iterum confiteri. Nec alia ratio D. Auguſtinum mouit, vt aſ ſereret, baptiſmum, recedente fictione, effectum ſuum conſequi, niſi hæc. Nam, ſi poſtea peccator fictè baptizatus conteratur: & aſ ſeras gratiam illi conferri ex contritione, non ex vi baptiſmi ante ſuſcepti: tunc eiuſmodi non eſ ſet renatus ex aqua & ſpiritu ſancto. Quare (iuxta domini ſententiam) non intraret in regnum cœlorum. Cùm igitur pœnitentiæ ſacramentum ſit neceſ ſarium ad ſalutem peccatoribus baptizatis, ſi cui ex vi ſolius contritionis peccata remitterẽtur , illi tali ſine remiſsione ſa cramentali peccata cõdonarentur , cũ tamẽ ſcriptũ ſit: quorum retinueritis retẽta ſunt. Ad primum argumentũ , multi negant antecedens, in vniuerſum exiſtimantes ſacramenta omnia, recedente fictione, ſuum effectum habere. Cuius ſententiæ eſt Caietanus in additionibus tertiæ partis. q. 5. De confeſ ſione: ſuadetq́ue id peculiariter de extrema vnctione. Nã ſi quis vngatur in peccato mortali, non iterabitur extrema vnctio in eodẽ morbo, vt eccleſia ſtatuit, ergo ſi ille conteratur poſt vnctionem, recipiet fructũ illius: aliàs eccleſia non negaret illi vnctionem, repetitam, &c. Et D. Thomas huius videtur eſ ſe ſententiæ, cùm ait, & ſic etiam eſt in aliis ſacramentis, vnde iuxta hanc opinionem reſpondetur, quòd idem potuit dicere Paulus de eo, qui fictè baptizatur: ſed iudicium & condẽ nationem accepiſ ſe ex ſacrilego baptiſmo. Nec tamẽ inde licet inferre, baptiſmũ illum etiam, recedente fictione, nullius fore vtilitatis. Ego tamen non inuenio cauſam, quæ me cogat, vt id quod tribuimus baptiſmo & pœ nitentiæ, cæteris quoque ſacramentis tribuamus, ſunt enim hæc duo ſacramenta neceſ ſaria ad ſalutẽ , quorũ proprius effectus eſt, aperire ianuam regni cœlorum peccatoribus occluſam. Vnde, ſi quis ſemel acceperit verè hæc duo ſacramenta: conſequens fit, vt virtute horum ſacramentorum regnum cœ lorum conſequatur. Aliàs (vt arguebamus) ſine his ſacramentis, & vi illorum eſ ſet apertio ianuæ regni cœleſtis, quod ſacris literis aduerſatur. Hoc autem argumentum pro reliquis ſacramentis non militat: ignoramus enim an fructũ euchariſtiæ perceptæ, ſi quis per ſacrilegium impedierit, poſtea, recedente tali ſacrilegio, conſequatur. Nec habemus rationem conſentaneam, qua id cõfirmare poſsimus. Equidem facilius id admitterem in ſacramento confirmationis & ordinis: non quòd imprimant characterẽ , vel non imprimãt ( nõ enim me hæc ratio mouet) ſed quod cùm repeti non poſsint, & fructus illorum ſacramentorum confirmatis & ordinatis ſit perneceſ ſarius: verò ſimile eſt, diuinam materiam, fructu horum ſacramentorum, actione abſcendente, conferre: ne perpetuo eiuſ modi fructu priuentur: & hoc ſatis eſt ſeruandam literam D. Thomæ inquientis. Et ſic etiam eſt in aliis ſacramentis: non enim dixit in omnibus: licet referri poſsit ad hoc, quòd alia ſacramenta recipiuntur à fictis. Ad ſecundum argumentũ , facilè dicitur, cauſam quidem naturalem, quæq; agit admodũ naturæ, oportere ſimul eſ ſe cũ effectu vel aliquid relinquere loco ſui, quod ſimul re effecta ſit: at morales cauſas nõ eſt opus cũ effectis eſ ſe: ſed ſatis eſt fuiſ ſe, miles enim ſtrenuus, per rẽ præclarè ac fortiter in bello geſtã , cauſa eſt futuri honoris, atq; coronæ apud Cæ ſarem: nec tamẽ aliquid relinquit, etiã opere tranſacto, quod ſit, veluti ſemen futuræ mercedis, ſic etiã cũ ſacramẽtum pœ nitentiæ cauſa moralis ſit remiſsionis peccatorũ per applicationem ſanguinis Chriſti, & meriti ipſius: non eſt neceſ ſe, vt comittetur effectum: ſed ſat eſt, vt pręceſ ſerit, maneatq́; vis eius in diuina acceptatione: quæ non acceptauit opus meum ſacrilegum & fictum, ſed opus Chriſti & meritum, mihi per ſacramentum applicatum. His ita conſtitutis, nihil aliud ſupereſt, quàm vt quarto argumento principali explicatius reſpondeamus. Nam Adrianus poſt quintam quæ ſtionem de confeſsione dubio. 4. in vniuerſum tenet, nullum hominẽ per actum culpabilem præcepto ſiue Dei, ſiue eccleſiæ ſatisfacere: quia præceptũ eſt de actu ſaltem moraliter bono, ergo per peccatum præceptum impleri non poteſt. Item, de regulis iuris, ca. 8. Qui ex timore facit præceptum, aliter quàm debeat facit: & ideo iam non facit, vnde glo. colligit, quòd non dicitur factum, quod legitimè non fit. Præterea. Deus non præcipit confeſsionem ſacrilegam, ſed idoneam, ad abſolutionem percipiendam. Ergo qui fictè confitetur, Dei præcepto non facit ſatis. Et cùm eccleſia non præcipiat immediatè confeſsionem, ſed præceptum à Deo limitet ad certum tempus: certè qui confeſsionem iure diuino debitam non facit, eccleſiæ mãdatum de confitendo ſemel in anno non implet, vnde in cap. Omnis vtriuſque ſexus, omnia ſua peccata (Innocentius inquit) fideliter cõ fiteatur proprio ſacerdoti, & iniunctam ſibi pœnitentiam propriis viribus ſtudeat adimplere: ſuſcipiens reuerenter in paſcha Euchariſtiæ ſacramentum. Inde colligit Adrianus, ſumentem euchariſtiam in peccato mortali, non ſatisfacere præcepto, nec Dei, nec eccleſiæ. Itẽ & illud, largientem pauperi eleemoſynam in extrema neceſsitate ob vanam gloriam, præceptum de eleemoſyna non implere. Sed quoniam alterius loci eſt, accuratiùs id expẽdere : nos cum cõmuni opinione in præ ſentia teneamus, nõ eſ ſe tranſgreſ ſorem præcepti, qui actui bono ex genere ſuo, quẽ lex præcipiebat, apponit aliquam malã circunſtantiam, & per hoc patet ad primũ ar menrum Adriani. Lex enim eſt de actu moraliter bono ſecundum ſe. Ad ſecundũ . Quædã præcepta ſunt, quæ ſine charitate nõ implentur: vt de contritione, de actu charitatis: huiuſmodi autem per timorem ſatisfieri non poteſt. At, præcepta de actibus exterioribus, cùm ex timore ſeruili fiant, in utiliter quidẽ fiunt: & propterea cenſentur non fieri, ſed non inde per nouã culpam violantur. Ad tertium, iam patet, confeſsionem fictam, aliquam eſ ſe idoneam ad percipiendã veram abſolutionem, per quam, ſcilicet præ ceptum impletur, tum Dei, tum eccleſiæ, cũ pœnitens ſacramentaliter abſoluitur. Imò crediderim ego, quòd cùm peccator ſe ſiſtit ſacerdoti, iuxta præ ſcriptum illius capituli, quòd quidam, de pœnitentiis, etiam ſi non recipiat abſolutionem implet præceptũ eccleſiæ, ex quadam eiuſdem eccleſiæ pia & clementi diſpenſatione. Nec aliud intelligo, cũ pontifex ait, talẽ confeſsionem eſ ſe recipiendam. Quare cenſuræ, ſi quæ fulminentur aduerſus eos, qui eo anno non ſunt confeſsi, huiuſmodi peccatores impœnitentes non tangunt. Per nullam tamen confeſsionẽ impletur diuinum præceptum, niſi abſolutio ſacramentalis ſuperaddatur, ſine qua ſacramentum pœnitentiæ non eſt. In quinto principali argumento, id primũ quæritur, an mutus confiteri diuino præcepto teneatur: vbi ego non dubito: mutum ad confeſsionem obligari, ſiue per natus, ſi habeat copiam ſacerdotis qui nutus intelligat, ſiue per ſcriptum, ſi ſcribere didicerit D. Tho. d. 17. q. 3. art. 4. q. 3. ad ſecundum. Scotus eadem diſt. in ſolutione argumentorũ , Gabri. & Maioris eadẽ diſt. q. 1. Imò tandem Caietanus in ſumma. Probatur verò ex illo Ioan. 20. Quorum remiſeritis peccata, remittuntur eis, & quorum retinueritis, retenta ſunt. Si ergo mutus peccata aliqua ex primere poteſt ſacerdotibus, illa non remittentur, niſi ſacerdotes remittãt . Nec etiã video cauſam, cur à præcepto illius cap. Omnis vtriuſque ſexus exipciantur. Nã ſi nutibus cõ feſsio fieri poſsit, & forũ ſecretiſsimum erit, & decentiſsimũ , ſi ſeruetur forma, quã Caietanus tradit in ſumma. Sin autẽ ſcribere mutus ſciat, commodiſsimè fict, per ſcriptũ confeſsio: nam ſcriptum manu tenere poteſt, & lancinare: nã dicere ſcripturam ſuaptè natura publicã eſ ſe, ac proinde non cõuenire pœ nitentiæ, metaphyſicum commentum videtur eſ ſe: ſic enim poſ ſes aſ ſerere, & nutus ſuaptè natura publicos eſ ſe, atque adeò verba. Aut ergo aſ ſeramus, mutos confiteri non poſ ſe, aut ſi poſ ſunt, eos teneri fateamur. Sed oritur dubium, an, ſi mutus nõ poſ ſit quidẽ explicare ſpecies peccatorũ & circunſtantias, ſed nutibus duntaxat oſtẽdere , ſe offendiſ ſe Deum, an (inquam) poſsit abſolui: & eadem quæ ſtio eſt, ſi ægrotus linguæ vſum amiſerit, adueniente ſacerdote. Et ſuadetur pars affirmatiua: quia, ſi quis confiteretur generaliter venialia, ſcilicet, faciendo confeſsionẽ generalem, poſ ſet abſolui ſacramentaliter, cùm nõ teneatur ſpecies & circunſtantias venialium explicare, ergo ſi quis non poſsit ſpecies mortalium exprimere, ſatis erit, generaliter confiteri. Deinde Ioannis. 20. data eſt poteſtas apo ſtolis remittendi peccata quorumcunque, ergo ſi mutus neſciat exprimere peccatorũ ſpecies, eccleſia habebit poteſtatem remittendi illi peccata. Nec enim credendum eſt eiuſmodi hominibus, legiſlatorem in neceſ ſariis defuiſ ſe. Præterea, cùm non poſ ſum commodè explicare ſpeciem peccati, vt ſi ſequatur inde periculum, tunc ſatis eſt confiteri peccati genus, ergo ſatis erit generaliter confiteri, ad confeſsionem ſacramentalem. Si enim genus peccati ſubalternum ad ſacramẽtum ſufficit, non eſt, cur generaliſsimum non ſufficiat. Præterea, Arauſicanum Concilium, cap. 12. Subito (inquit) obmuteſcens, & baptizari & pœnitentiam accipere poteſt, ſi voluntatis præteritæ teſtimonium aliorũ verbis habet, vel præ ſentis in ſuo nutu, & tertium Cõ cilium Carthaginenſe. ca. 34. Si ægrotantes (ait) pro ſe reſpondere nequeunt, cũ voluntatis eorũ teſtimonium ſui dixerint, baptizantur, & manus etiam pœnitentibus imponatur, referturq́; de conſecratio. d. 4. capit. Aegrotantes. Item apertius Concilium Carthaginenſe quartũ , ca. 77. & habetur. 26. q. 6. cap. is qui, hunc in modum ſcribit. Is qui in infirmitate pœnitentiam petit, ſi caſu, dũ ad eũ ſacerdos venit, oppreſ ſus infirmitate obmutuerit, dent teſtimonium, qui eum audierunt, & accipiat pœnitentiã : & ſi cõtinuo creditur moriturus, recõcilietur per manus impoſitionem, & fundatur ori eius euchari ſtia. Idem habes in epiſtola. 69. Leonis Papę ad Theodorum, in hæc verba: his qui in periculi vrgentis inſtantia præ ſidium pœnitentiæ, & mox reconciliationis implorant: nec actio illis pœnitẽtiæ , nec communionis gratia de negetur, ſi eam, etiam amiſ ſo vocis officio, per iudicium integri ſenſus quærere comprobentur: quòd ſi aliqua ęgritudine ita fuerint aggrauati, vt quod paulò antè poſcebant, ſub præ ſentia ſacerdotis ſignificare non valeant, teſtimonia eis fideliũ circun ſtantium prodeſ ſe debebunt, vt ſimul & pœ nitentiæ, & reconciliationis beneficium cõ ſequantur . In hac quæ ſtione Abulenſis ſup. 16. capi. Matth. quæ ſtione. 79. tenet, quòd, ſi quis in articulo neceſsitatis voce confiteri non poteſt, quanuis ſigna contritionis oſtendat, ab ſolui non debet. Eſt enim (inquit) cõtra formam abſolutionis, in qua dicitur abſoluo te de peccatis confeſsis & oblitis, ille autẽ nulla peccata confitetur. Quæ quidem ratio nihil me mouet: tum quia illa forma non mihi magnopere probatur, (ne attrocius verbũ dicam) poſ ſem enim, cùm Concilium. Flor. aliã , hac neglecta, prę ſcripſerit, hoc eſt, ego te abſoluo. Deinde, quoniam ille, de quo diſ ſerimus, nutibus confitetur, licet ore nõ poſ ſit. Sed dicet forſan, non confitetur peccatorum ſpecies fateor id quidem, ad id nunc in controuerſia eſt, an confeſsio generalis ſufficiat, cùm ſpecialis fieri non poteſt: vbi magnopere vellem audire potius, quàm docere. Nam D. Tho. ni hil explicite tradidit, vnde hanc quæ ſtionem definire poſsimus. Diſtinctione ſi quidem. 21. quarti ſantentiarũ . q. 2. art. 1. ad primum, dicit: quod quandoq; confeſsio generalis eſt ſacramentalis, & quandoque non. Sacramentalis quidem eſt, quandoquis in ſecreto ſacerdoti confitetur, quædã quæ meminit, & alia venialia in generali, & ad ſecundum. Erat quippe argumentũ huiuſmodi. Poſt confeſsionem generalem, ita remanent occulta peccata pœnitentis confeſ ſori, ſicut & prius: quia in his quæ generaliter dicuntur, non eſt aliquis qui non peccet, &c. Huic igitur argumento reſpondet, quòd procedit de confeſsione ſacramentali, quæ iudiciũ ſacerdotale expectat, & ideo requiritur aliqualis peccatorum manifeſtatio. Hactenus D. Tho. At art. 2. aſ ſerit, confeſsionẽ generalẽ ſacramentalẽ operari ad remiſsionem pœnæ debitè, propter peccatum oblitum, idq́; ex vi clauium. Atq; idem ſequitur Petrus Palud. d. 21. q. 2. art. 2. vbi etiam docet, materiam abſolutionis eſ ſe peccata confeſ ſa, vel in epiſcopali, vel in generali, alias fruſtra adderemus in confeſsione de his & de aliis quorum nõ ſum memor, &c. Quòd ſi peccata oblita: generaliter oſtenſa ſacerdoti, vera ſunt materia abſolutionis: non eſt cur definiamus, generalem confeſsionem, cùm ſpecialis fieri nequit, ſacramenti huius idoneam materiam non eſ ſe. Quam ob rem vt antea dixi, quæ ſtio multò obſcurior eſt, quàm vt à me valeat illuſtrari. ſm At inhærendo eccleſiaſtico vſui, quo hu iusmodi peccatores in genere pœnitentes abſolui ſacramentaliter non ſolent: teneamus interim (id quod tutius eſt) confeſsionem, in qua nullum peccatum explicatur, non eſ ſe ſacramentalem. Nam, præter eccle ſiæ conſuetudinem, quæ in huiuſmodi rebus magnum momentum habere debet, rationes illæ duæ, quas D. Thom. inſinuauit non ſunt omnino leues. Altera, quòd hoc ſacramentum eſt iudiciale: iudicis autem ſententia apta eſ ſe non poteſt, niſi iudex crimẽ aliquod in ſpecie conoſcat. Altera, quòd nõ plus innoteſcit mihi conſcientia illius peccatoris per talem confeſsionem, quàm ante illam: cùm vir etiam ſantiſsimus poſ ſet ita generaliter confiteri. Ad primũ , nego antecedens. Nam licet non teneatur explicare ſpecies venialium, ſicut nec venialia confiteri, ſi tamen vult ab ſolutionem ſacramentalem recipere, confeſ ſio ſpecialis opus eſt, vt iuxta qualitatem & quantitatem delicti ſententia ipſa feratur. Ad ſecundum, eodem modo reſpondetur, quòd apoſtoli acceperunt poteſtatem, tanquã iudices: iudicium verò ineptum eſt, niſi delicta à iudice cognoſcantur. Nec opus eſt, legiſlatorem priuatis & accidẽtariis euẽ tis prouidiſ ſe, vt in baptiſmo paruulorũ manifeſtum eſt. Sunt enim paruuli, qui baptizari interdum non poſ ſunt. Ad tertium reſpondeo, quod, cùm explicatur genus peccati ſubalternum, vt luxuria aut inceſtus: iam cognoſcitur & ſubſtantia, & aliqua delicti qualitas iudicandi, &c. Ad quartum dupliciter reſpõderi poteſt. Priùs, quòd illi publicè pœnitentes, olim habebantur excommunicati: vnde manum impoſitio, ſeu reconciliatio, quæ iubebatur impendi, non erat ſacramentalis, ſed quaſi quæ dam abſolutio ab excommunicatione, tali enim ſigno ſolebat olim eccleſia in communionem admittere, quos communione priuarat. & ideo eiuſmodi manuum impoſitio non ſolùm presbytero, ſed diacono etiã permittebatur: quemadmodum videre licet apud Cyprianum. 3. epiſt. lib. epiſtola. 17. po ſterius reſpondetur, quòd, cùm omnibus illis locis ſermo ſit de publicè pœnitentibus, intelligere debemus, quòd illorum peccata, iam per confeſsionem publicam ſacramentalem, in die cinerum innotuerant ſacerdoti. Sed quoniam abſolutio ad diem cœnę dominicæ iuxta antiquum morem proferebatur, id etiam à maioribus cautum eſt, vt ſi interim periculum mortis vrgeret, impenderetur abſolutio, ſiue nutibus eam peterent iſtiuſmodi pœnitentes, ſiue conſtaret petiiſ ſe. Eſt autem imprudentia non mediocris, ea quæ more maiorum in pœnitentia publica præ ſcripta ſunt, ad hanc noſtram ſecretam penitus accommodare. Quòd ſi quis eiuſmodi ægrotis generaliter confitentibus ſacramentalem abſolutionem impendere voluerit, non equidem valde repugno: ſed, me autore, non faciet: expectabit autem in renoua vir prudens & modeſtus, aut epiſcoporum, aut Summi Pontificis autoritatem, quam ego hoc ſanè loco deſidero. Tametſi. Auguſti. eiuſ modi hominibus abſolutionem forte præ ſtaret. Cuius in lib. 1. de Adulterinis coniungiis capi. vltimo, hæc ſunt verba. Ego non ſolùm alios catechumenos, verumetiam ipſos qui viuentium coniungiis copulari retinent adulterina conſortia, cùm ſaluos corpore in his permanentes non admittamus ad baptiſ mum, tamen ſi deſperati & intra ſe pœnitẽs iacuerint, nec pro ſe reſpondere potuerint, baptizandos puto, vt etiam hoc peccatum cum cæteris lauacro regenerationis abluetur. Quis enim nouit vtrum fortaſsis adulterinæ carnis illecebra vſq; ad baptiſmũ ſtatuerant detineri? Si autem ab illa deſperatione recreati potuerint viuere, aut faciẽt quod ſtatuerant: aut edocti obtemperabunt, aut de contemptoribus fiet, quod fieri etiam de baptizatis talibus debet. Quæ autem baptiſ matis, hæc reconciliationis eſt cauſa, ſi forte pœnitentem finiendæ vitæ periculum præ occupauerit. Nec ipſos enim ex hoc vita ſine arra ſuæ pacis exire velle debet mater eccleſia hæc Auguſtinus. Alterum, quòd in eodem quinto argumẽ to quæ ſtionem habet, eſt, an confeſsio ſacramentalis, vel per nuncium, vel per epiſtolam abſenti confeſ ſor fieri poſsit. Nam, poſ ſe fieri ſuadetur ex cap. Qualis. 30. q. 5. vbi Leo Papa tradit, pœnitentiam per ſcripturam, eſ ſe recipiendam. Deinde, ſuadetur ex Cypriano, lib. 3. epiſtola. 17. vbi dicitur, quòd lapſi per literas petierunt à Cypriano reconciliationem & pacem. Tertiò item ex eo, quòd matrimonium, quia materia eius actibus noſtris cõ ſtat , per epiſtolam, vel paranimphum fieri poteſt, ergo & pœnitentia. In contrarium eſt. quod Auguſt. libro de Vera pœni. cap. 10. tradit, & habetur de pœ nitentia. d. 1. cap. Quem pœnitet, in hæc verba. Præcipit dominus mundatis, vt oſtenderent ſe ſacerdotibus, docens, corporali præ ſentia conſitenda peccata, non per nunciũ , non per ſcriptum manifeſtanda. In hoc dubio Petrus Palud. 4. diſt. 17. q. 2. videtur tenere, confeſsionem & abſolutionem factam literis per abſentes, eſ ſe ſacramẽ talẽ : idem tenet expreſsius Adrianus. q. 1. De confeſsione, ad tertium. Eſtq́; argumentum præcipium: quia abſolutio ſententia quædã eſt in foro iudiciali: de ratione autem ſentẽ tiæ , nõ eſt quòd vocalis ſit, aut præ ſente reo feratur. Mihi aũt hæc opinio probari nunquã potuit: quãuis argumenta, quibus cõfutari ſolet, non ſint magnopere vehementia. Certè, quæ Caietanus in Summa ſua nobis tradit, nullius videntur eſ ſe momenti: præter illud vnũ , quod re vera graue eſt, videlicet confeſ ſionem & abſolutionẽ actiones ſacramentales eſ ſe, ac proinde perſonales, ideoq́; per internũcios aut literas adminiſtrari non poſ ſe. Argumentor itaq́ue primùm in hunc modum. Abſolutio, & quælibet forma ſacramẽ talis confert gratiam: ergo non operatur in abſentem: alioqui, ſi abſens dormiret tempore abſolutionis, ab ignorante ſacerdote iuſtificaretur. Prætera, abſens non confitetur internuncio, nec internuncius ſacerdoti: ergo nulla eſt ibi confeſsio ſacramentalis. Item, ſacerdos abſens, ignorat an pœnitẽs poſt literas mutauerit voluntatem recipiendi abſolutionẽ : ignorat etiam, an pœnitens tempore quo abſolutio impenditur, ſit di ſpoſitus: rurſum quoque, an cõmiſerit aliquod peccatum mortale poſt literas miſ ſas: quocirca, ſemper ſe exponit manifeſto periculo ſacrilegii. Eſt denique illud grauiſsimum argumentum, quòd non inſolitum modo, verumetiã inauditum eſt in eccleſia, iudicium ſacramẽ tale inter abſentes exteriori: aut abſolutionẽ peccatorum à confeſsione abſente, per literas vel internuncium dari. Ad primum argumentum, reſpondet primùm gloſ ſa: quòd permittitur mulieri ſimplici & verecundæ, dum tamen præ ſens ſit, peccata ſcripta confeſ ſori offerre: erat einm olim vſus, vt de peccatis publicis à pœnitente libellus offerretur, in quo eiuſmodi peccata continerẽtur ſcripta: vt patet ex eipiſtola Leonis. 57. ad epiſcopos Campaniæ. Atq; adeò ex epiſtola Cypriani iam citata. Reſpõ det quoque Gabriel, ibidem eſ ſe ſermonem de confeſsione adulteræ in foro exteriori: recipiebatur enim ſcripto, vt conſtaret eccle ſiæ, eam eſ ſe legitimè à viro ſuo repudiatã . Ad ſecundum argumentum facilè dicitur, noſtram ſententiam, potiùs ex Cypriano confirmari: ait enim. Qui libellos à martyribus acceperunt, ſi infirmatis periculo occupati fuerint, non expectent præ ſentiã no ſtram: quin, apud præ ſbyterum quemcunque præ ſentem exomologeſim delicti ſui facere poſsint, vt manu eis in pœnitentiã im poſita, ad dñm veniant cum pace, quã dari literis ad nos factis, deſiderauerunt. Ad tertium reſpondetur, quòd ſententia ſacerdotis & iudicialis, nec alterum ab altero poteſt ſeparari: matrimonium autem, & contractus eſt naturalis & ſacramentalis: ſed aliquando alterum ſine altero eſt: matrimonium enim, quod per procuratores contrahitur, non eſt ſacramentũ : vt Caietanus eruditè confirmauit. Ad poſtremum de ratione ſententiæ, fateor, non eſ ſe iudicis, reiq́; præ ſentiam: ſed eſt tamen de ratione ſententiæ ſacramentalis: quæ gratiam confert. Niſi enim ſacramẽ tum præ ſenti ſubiecto applicetur, vt per inductionem patet, iuſtificare ratio poteſt: quę rerẽ nanq; libenter ab huiuſcemodi autoribus, an epiſcopus poſsit abſenti ſacramentũ ordinis conferre: & cum negauerint, propter vſum eccleſiæ perpetuo repugnantem, eodẽ ego argumento probabo, ſacramentũ abſolutionis conferri abſenti non poſ ſe. At exiſtit hinc paruum illud dubium, an pœnitens coram ſacerdote per ſcripturam confiteri poſsit, vt mutus, vel puella uerecũ da . Ad hoc reſpondet D. Thomas quodlibeto. 1. arti. 10. quòd, cùm de eſ ſentia confeſsionis ſacramentalis non ſit vocalis cõfeſsio , iis qui verbo cõfiteri nequeũt , ſat eſt ſcripta cõ feſsio . Atq; hæc quidem propoſitio communis eſt omnium doctorũ , quos equidẽ legerim. Sed addit D. Tho. huic alteram, quæ nõ perinde certa eſt: nempe, ex inſtitutione eccleſiæ teneri hominem, qui poteſt, voce confiteri: quoniam in omnibus ſacramentis accipit id eccleſia, cuius eſt communior vſus: verborum autẽ vſum, & cõmunem eſ ſe, & ad confeſsionem accõmodatum , negari nõ poteſt. Et quamuis hoc præceptũ non inueniatur expreſ ſum, ſatis eſt tamen conſuetudo, quæ videlicet habenda pro lege eſt. Nullus enim ſacerdos confeſsionem admittit, niſi pœnitens peccata voce proferat. Ac certè, fictus videtur eſ ſe, qui ore tacet, cũ ore accuſare ſe poſsit: tutiſsima rectiſsimaq́ue via hæc eſt: quis negat? Sed, ſi quando cõtingat , (quod tamen rarũ erit) vt puella verecundię plena voces ædere non queat, cùm hac ſacet dotis prudentia diſpẽ ſabit . Itẽ etiam, ſi ægrotus per gutturis angorem confiteri quidem voce poſsit, ſed vix tamen & ægrè poſsit: nõ erit eiuſmodi compellendus. ſcribere facilè peccata valet, vt vocalem confeſsionem exhibeat. In eodem quinto principali argumento id poſtremũ quæritur, an cùm pœnitẽs ignorat idioma ſacerdotis, atq; è diuerſo pœnitẽ tis idioma ſacerdos, oporteat cõfeſsionẽ fie ri per interpretẽ , & quidem cõinunis ſententia tenet, huiuſmodi pœnitentẽ non obligari ad eam confeſsionem: quia nemo tenetur reuelare ſecreta peccata, niſi ſacerdotibus: hic aũt reuelaret etiã interpreti, qui non eſt ſacerdos. Aſ ſumpta verò priore loco propo ſitio patet ex Leone epiſtola. 57. vbi ait: Reatus conſcientiarum ſufficere ſolis ſacerdotibus in dicare confeſsione ſecreta: & Auguſt. De vera pœnitentia, cap. 11. Si peccatum (inquit) occultum eſt, ſufficiat referre in notitiam ſacerdotis. Sed & Innocẽtius in capit. omnis vtriuſq; ſexus de pœnitentiis, prudenter limitauit ptæceptũ : inquiẽs , Omnia ſua ſolus peccata confiteatur proprio ſacerdoti: videlicet, inſinuans, quòd ſi ſolus confiteri nequit, confiteri non tenetur. Hanc ego communem doctorum ſentẽ tiam , quoad præceptum eccleſiæ de quotenni confeſsione pertinet, libentiſsimè recipio Sed in articulo mortis non auderem omittere confeſsionem, ſi haberem interpretem: iactura enim illa parua eſt, vt prætermittam ſacramentum, quod eſt neceſ ſarium ad ſalutem: quemadmodum retrò dicebamus, in articulo mortis hominem obligari ad explicandum peccatum, etiam cùm aliquo famæ alienæ detrimento, & in hoc euentu intelligitur Diuus Thomas. 4. diſtinctione. 17. q. 3. art. 4. q. 3. ad ſecundũ , cùm vtitur illis verbis Exigitur, Debemus: quæ quidem verba obligationem præ ſe ferunt: in reliquis verò cuentus, etiam quũ iure diuino cõfeſsio eſt in pręcepto, credere ſine periculo poſ ſumus neminem obligari ad confeſsionẽ peccatorũ per interprætum. Quæ aũt ſint hæc euenta, ſiue tempora, in quibus præceptum diuinũ , etiam præter mortis articulum, ad confeſsionem obligat, paulò poſt expediemus. Ad ſextum principale argumentũ priuſ quã reſpondeamus, & neceſ ſe eſt explicare, quiſnã proprius ſacerdos appelletur. Nã Petrus Palu. 4. d. 17. q. 3. & Sylueſter in verbo confeſ ſor primo, docent, nomen propii ſacerdotis dupliciter accipi: vno modo, pro quocunq; habente poteſtatem abſoluendi, ſiue ordinariam, ſiue delegatã , & ſic capitur (aiunt) in cap. Omnis vtriuſ q́; ſexus, ab Innocentio ibi, Omnia ſua peccata ſemel confiteatur in anno proprio ſacerdoti. Aliàs non impleret illud præceptum, qui confiteretur fratribus mendicantibus: nõ enim ſunt proprii ſacerdotes niſi in hac ſignificatione. Alio modo (inquiunt) capitur, ſacerdos proprius, pro ſacerdote habente iuriſdictionem ordinariam abſoluendi, qualis eſt, vel parochus, vel epiſcopus, vel Summus Pontifex. Quem in modum accipitur in eodem capi te, Omnis, cùm ſubiungitur, Si quis autem alieno ſacerdoti voluerit iuſta de cauſa ſua confiteri peccata, licentiam prius poſtulet, & obtineat à proprio ſacerdote. Sed re vera ſine cauſa admittitur æquiuocatio in eadem oratione apud Innocentium. Nam illud ſuum præceptum ipſe idem explicuit, exceptionem addens, niſi de licentia proprii ſacerdotis. Et quod in illo capite, Proprius ſacerdos, parochus intelligatur, manifeſtè liquet ex quadã extrauaganti Martini Quinti, quam refert Adrianus. q. 5. De confeſsione. Sic etiam accipit nomen proprii ſacerdotis Diuus Thomas. d. 17. queſt. 3. arti. 3. quæ ſt. 5. Itaq; ſacerdos proprius, vel intelligendus eſt parochialis ſacerdos, vt Martinus Quintus intellexit, & vt re vera Innocentius accepiſ ſe videtur iuxta planam illius decretalis intelligentiam, vel intelligẽdus eſt ſacerdos habens ordinariã poteſtatem & iuriſdictionẽ . Ei in priori quidem ſignificatione, ſacerdos proprius vocatur, & vt diſtinguitur contra alienum, & vt diſtinguitur contra cõmunẽ . Contra alienum quidem, vt quilibet parochianus intelligat, ſuo proprio parocho, nõ alterius parochiæ ſacerdoti debere confiteri. Contra communem autem, quia ſupponebat Innocentius, epiſcopus & Sũmum Põ tificem , qui ſacerdotes communes dici poſ ſunt, non habere conſuetudinẽ audiendi cõ feſsiones . Quare ſpectans in cõmunẽ vſum (quod leges facere ſolent) præcepit, vt parochiani ſuis parochis confiterentur. Nec obiectio illa mouere nos debet, quòd, ſi in illo capite proprius ſacerdos ſic acciperetur, qui cõ feſsionem faceret vel epiſcopo, vel Summo Pontifici, præceptum illius capitis non impleret. Nã , cũ parochus iuriſdictionẽ habeat ab epiſcopo, epiſcopus à Sũmo Pont. pro cõ perto relinquitur, vt pœnitens, qui priuatis ſuis ſacerdotibus confiteri ſolet, ſi ad epiſcopum, vel Summum Pot . recurrat, eisq́; confiteatur, multò etiam magis pręcepto confeſ ſionis ſatisfaciat. At, ſi quis contendere velit, & epiſcopum & Sũmum Pontificẽ appellari proprios ſacerdotes, dicat, ideo proprios appellari, quia propriam habent iuriſdictionem abſoluendi: quam, ſcilicet, ſibi propriè vendicant ex officio ordinario paſcendi oues. In hunc igitur poſteriorem ſenſum dubium eſt, an ex diuino iure ſit neceſ ſariũ confiteri proprio ſacerdoti. Nã Armacanus lib. 11. De quæ ſtionibus Armenorum, cap. 4. ex ſolo iure humano id exiſtimat neceſ ſarium: cùm quilibet ſacerdos in ordinatione ſua acceperit poteſtatem remittendi peccata quo rumcunq;. Idem quoque videtur inſinuare D. Thomas. d. 17. q. 3. art. 3. q. 4. ad quintum: ſi literæ tantum ſuperficies ſpectetur. Durã . etiam. 4. d. 19. q. 2. hanc Armacani opinionẽ aſ ſerit eſ ſe probabilem: hoc eſt, ſecluſa eccle ſiæ lege, quemlibet ſacerdotem quẽcunque peccatorẽ abſoluere poſ ſe: hanc tenuit Vuicleph, hanc demum nunc temporis Lutherani. At, hæc ſentẽtia defendi nulla ratione poteſt: quin exploratũ haberi debet, præceptũ de confitendo proprio ſacerdoti, diuinum eſ ſe. Primùm, ex Concilio Florentino, vbi miniſter huius ſacramenti definitur ſacerdos habens autoritatem abſoluendi, vel ordinariam, vel ex commiſsione ſuperioris. Quapropter, ſine huiuſmodi commiſsione ſacerdos alienus non eſt huius ſacramenti mini ſtet: atque proinde iure diuino tenemur proprio ſacerdoti confiteri. Nam, confeſsio, quæ fit alteri ex facultate proprii ſacerdotis, proprio ſacerdoti fieri cenſetur. Præterea, capite, Si epiſcopus de pœnitẽtiis & remiſsionibus lib. 6. Bonifaciꝰ tradidit nulla conſuetudine introduci poſ ſe, vt aliquis, præter ſui ſuperioris licẽtiam , confeſ ſorẽ ſibi eligere valeat, qui eũ poſsit ſoluere, vel ligare. Et tamẽ , ſi eſ ſet ſolũ de iure po ſitiuo, aliqua cõ ſuetudo poſ ſet præualere: vt patet in decimis ſoluendis: in comedẽdis ouis tempore quadrageſimæ, & aliis eiuſmodi eccleſiaſticis legibus, quæ per conſuetudinem contrariam abrogari poſ ſunt. Præterea, hoc videtur etiam definiri, in illo cap. Omnis, de pœnitentiis: vbi Innocentius, Licentiam (inquit) prius poſtulet & obtineat à proprio ſacerdote: quum aliter illũ alienus non poſ ſet abſoluere, vel ligare. Ratioq́; id manifeſte docet. Nã poteſtas iuriſdictionis nõ habetur, niſi ab his qui ſubditos habent. At, non quilibet ſacerdos ex iure diuino ſubditos habet, ſed ſolùm paſtores eccleſiæ, quibus oues Chriſti commiſ ſe ſunt: ergo ſolus ille, cui ex officio eſt annexa cura animarũ ex diuina inſtitutione, iudex eſt, atq; ex conſequenti ad eũ ſolum iudicialis ſacramenti adminiſtratio pertinet. Erroneum igitur eſt hac tẽpeſtate , aſ ſerere, ſacerdotem ſimplicem iuriſdictionẽ habere, poteſtatemq́; ſoluẽdi : vnde & Martinus Quintus in cõcilio Conſtãtienſi circa finẽ inter reliquas interrogationes ponit hanc: vtrũ credat, autoritatẽ iuriſdictionis Papæ & epiſcopi eſ ſe maiorẽ in ſoluẽdo ligãdoq́; autoritate ſimplicis ſacerdotis, etiã habẽtis curã aĩarũ . Vide Caietanũ in additiõibꝰ . 3. partis, quę ſtione vnica, de miniſtro ſacramẽti pœnitentię: Turrecremata lib. 1. cap. 96. &. 97. &. 98. Nam in hanc ſententiam conueniunt omnes ſcholaſtici autores: atque adeò D. Thomas. d. 19. q. 1. articu. 3. q. 1. &. diſt. 17. q. 3. arti. 3. quæ ſt. 4. Argumentum verò illud potiſsimum, quod opponitur ex ordinatione ſacerdotũ , quibus dicitur, accipite ſpiritum ſanctũ , &c. quoniam eiſdem verbis dominus apoſtolis dedit poteſtatem iuriſdictionis Ioannis. 20. cùm ibi fecerit eos iudices, & inſtituerit ſacramentum confeſsionis, cuius eos quoque miniſtros effecit: reſpondetur, quòd eiſdem quidem verbis eccleſia nunc poſ ſet tradere poteſtatem iuriſdictionis omnibus initiatis: at re vera non tradit, ſed ſolam poteſtatem ordinis neceſ ſariam ad abſolutionem ſacramentalem. Nam ille actus ſacramentalis duplicem poteſtatem exigit: alteram ordinis, alteram iuriſdictionis: neutraq́; ſine altera ſatis eſt. Nã epiſcopus diaconus ſubditos quidem habet: ſed, ſi tentet abſoluere, nihil facit. Simplex quoque ſacerdos ordinis pote ſtatem habet: ſed, quia caret iuriſdictione, nihil facit abſoluendo. Accipit itaque ſacerdos quiſque, cùm initiatur, per illa verba. Quorum remiſeritis, &c. poteſtatem ordinis, quæ neceſ ſaria eſt, ad remittenda peccata: tametſi (vt retro diximus) iuriſdictionem quoq; accipiat ad remittenda venialia, &c. Quòd ſi quæras, vnde conſtare poſsit, eccleſiam ordinatis ſolam poteſtatem ordinis cõferre velle: certè, eccleſiæ vſu conſtat, intẽ tioneq́; prælatorũ ordinantium. Non enim intendunt epiſcopi tradere iuriſdictionis poteſtatem. Nam, & epiſcopus titularis cũ ordinat, eiſdem verbis id facit: cùm tamen nullos habeat ſubditos, &c. At verò, circa ea quæ dicta ſunt, oriuntur aliqua dubia indigna prorſus, quæ à nobis prætereantur. Primũ eſt: an, quando nõ eſt tutũ confiteri peccata proprio ſacerdoti, quia timetur, ſcilicet, vel ſcandalũ , vel reuelatio cõfeſsionis , poſsit homo cõfiteri cui voluerit ſacerdoti, ſi proprius negat facultatem alteri cõ fitendi . Ad hoc, doctores graues aſ ſerunt, quòd, ſi, nec ſacerdos proprius, nec epiſcopus volunt dare facultatẽ , tũc poteſt peccator cõfiteri cui maluerit. Id tenet Hoſtienſis in cap. Omnis vtriuſq; ſexus, id videtur ſentire magiſter. d. 21. ca. poſtremo: & Gratianus de pœ nitentia. d. 6. circa finem: id Sylueſter in verbo confeſ ſor. 1. §. 6. & Ricardus. d. 17. ar. 3. q. 7. & Palud. eadem. d. q. 3. art. 3. & Adrianus. q. 5. de confeſsio dubio. 3. Id verò probant ex cap. vltimo, de pœnitentia. d. 6. vbi Vrbanus Papa, placuit (inquit) vt deinceps nul li ſacerdotum liceat, quemlibet commiſ ſum alteri ſacerdoti, ad pœnitentiam ſuſcipere, ni ſi pro ignorantia illius, cui pœnitens prius cõfeſ ſus eſt. Eſt igitur argumentũ , pro ignorantia proprij ſacerdotis, licet adire ad aliũ ſacerdotem, etiam ſine proprij conſenſu: vt hic textus manifeſtè dicit, & gloſ ſa item eodem loco: ergo multo magis pro malitia, & cætera. Deinde confirmant hoc autoritate Augu ſtini, lib. de vera pœnitentia, cap. 10. & refertur de pœnitentia. diſ. 6. cap. 1. vbi Auguſtinus, & qui vult (inquit) confiteri peccata ſua quærat ſacerdotem, qui ſciat ligare & ſoluere, ne ambo in foueam cadant, quam ſtultus euitare noluit. Præterea, ſacerdos proprius in tali euentu tenetur dare facultatem: ergo, neget, ſatis fuerit petiiſ ſe: argumento capit. Licet, extra de regularibus. Nam (vt ibidem dicitur) præ latus indiſcretè negans facultatem iuſtè petitam, priuilegium meretur amittere, qui cõ ceſ ſa ſibi abutitur poteſtate. Præterea, legiſlator non deficit in neceſ ſariis. Sed, quando ſacerdos proprius eſt ineptus ad audiendam confeſsionem, vel ex ignorantia, vel ex malitia: confeſsionis neceſsitas inſtat, ſicut & communionis: ergo in tali euẽtu iã legiſlator de cõfeſsione ꝓuidit , vt etiam in articulo mortis quilibet ſacerdos poſ ſet abſoluere. His tamen argumentis præceptor meus bonæ memorię, cõmoueri non potuit, quin crederet, hanc opinionem eſ ſe, & minus tutam & irrationabilem. Idem tenuit Caietanus in Summa in verbo Abſolutio ex parte abſoluentis. Atque D. Thom. idem ſentire videtur. d. 17. q. 3. arti. 3. q. 4. ad tertium: vbi dicit, quòd electio diſcreti ſacerdotis nõ eſt nobis commiſ ſa, vt noſtro arbitrio facienda ſed de licentia ſuperioris, ſi fortè proprius ſacerdos eſ ſet minus idoneus ad apponendũ peccato ſalutare remedium. Et ad quintum argumentum, expreſsè docet, quòd in quibus euentis probabiliter timet pœnitens periculum ſibi, vel ſacerdoti ex cõfeſsione : debet recurrere ad ſuperiorem. vel ab eodem petere licentiam alteri confitendi: quòd ſi licentiam (ait) habere non poſsit, idem eſt iudicium ac de illo, qui non habet copiam ſacerdotis. Nec. d. 21. in expoſitione literę huic ſententiæ aduerſatur. Nam, prius ex ſententia propria aſ ſeruerat, quòd cũ pœnitens habet ſacerdotem ignorantem, ex facultate ip ſius ſacerdotis, vel ſuperioris, debet aliũ petere prudentiorem. Cùm autem poſterius ſubdit per coniunctionem aduerſatiuam, quique tamen caſus ponuntur, quibus licet confiteri alij, quàm proprio ſacerdoti, ſine eius licentia, &c. refert quidem aliorum opinionem: quam tamen ipſe non probauit. Et certè eam nos reprobare debemus. Primùm ex cap. Omnis vtriuſque ſexus, vbi dicitur, quòd ſi quis alieno ſacerdoti voluerit iuxta de cauſa ſua confiteri peccata, licẽtiam prius poſtulet, & obtineat à proprio ſacerdote, cùm aliter illum non poſsit ſoluere vel ligare. Ad hoc reſpondet Adrianus, quòd cũ Innocentius dicit, licentiam poſtulet & obtineat à proprio ſacerdote, ſubintelligendũ eſt, vel à iure. In caſu autem de quo loquimur, pœnitens habet à iure facultatem obtentam, ſcilicet, ex illo cap. vltimo de pœnitentia. d. 6. At, hæc ſolutio non eſt idonea, tum, quia ius illius capituli antiquius erat Concilio Lateranenſi, cùm Vrbanus ſecundus ſub quo illud decretum eſt multis annis præceſ ſerit Innocentium tertium, qui illius capitis, Omnis vtriuſque ſexus fuit autor: tum, quia cùm ſupponit Innocẽtius iuſtam cauſam in petendo, & addat, licentiam petat, & obtineat: conſequenter inſinuat, licẽ tiam petitam & negatam in cauſa iuſta, non ſat eſ ſe, vt alius poſsit abſoluere, quamuis iu ſtè petita malè negatur. Tum, quia hæc facultas, per quam fit exceptio à decreto Concilij generalis, nuſquam habetur in iure: vt ex argumentorum ſolutione patebit. Tum demum, quia per hanc exceptionẽ aperitur ianua multis incommodis, eiſdemq́; abſurdiſsimis. Nam, & vnuſquiſq; facilè ſibi per ſuaderet, ſuũ parochũ eſ ſe ignorantẽ , indeq́; eligeret facultate iuris confeſ ſorem: & idem quoque in caſibus reſeruatis fieri eadem ratione poſ ſet, vt videlicet, quando nollet præ latus vel ex ignorantia, vel malitia, iuſtè petitam concedere facultatem, hanc ſibi ex cõ ceſsione iuris pœnitens aſ ſumeret. Quibus profecto qui non mouetur, hunc nihil horũ reputauiſ ſe certo ſcio. Præterea, mortuo proprio ſacerdote, nõ poteſt ille de quo loquimur, cui maluerit confiteri: ergo nec viuente, & facultatem negante. Præterea, ſi proprius ſacerdos nominatim excommunicaretur, vel eſ ſet percuſ ſor clerici manifeſtus, non liceret parochianis cuilibet cõfiteri , ſed ſolùm illi, quem epiſcopus, vel Papa prouiderit. Fac deniq; (id quod vſu venire poteſt) vt proprius ſacerdos ex malitia, vel animi perturbatione, nolit confeſsionem cuiuſquam audire: tunc quæro, an parochianus poſsit alieno ſacerdoti pro ſuo arbitratu confiteri. Ac poſ ſe quidem nullus, niſi indoctus & temerarius admittet. Quòd ſi nõ poteſt, certè nec poterit, propter ignorantiam vel ſcãdalum proprij ſacerdotis alieno ſine ſuperioris facultate confiteri. Ad primũ argumentum, quòd Vrbanus loquitur de pœnitentia publica iniuncta à ſacerdote, cui pœnitens prius cõfeſ ſus eſt, vt ipſe etiam textus expreſsit. Docet autẽ Summus Pontifex, pœnitentiam publicã iniunctam à parocho, in propria eccleſia eſ ſe faciendam, non in aliena parochia. Ac præterea docet, alium ſacerdotem pœnitentiam iniunctam à priore confeſ ſore, non debere aut commutare, aut relaxare, niſi prior ſacerdos adeò fuerit imprudens & ignarus, vt pœnitentiam indiſcretam indixerit: tũ enim ſi imprudentia fuerit manifeſta, ſacerdos ſecundus poterit pœnitentiã ſuo conſilio moderari. Imò, in eccleſia olim, vbi erant plures ſacerdotes, qui æquè poterant populi cõfeſ ſiones audire, ſi quis pœnitens vni illorũ ſacerdotum ſe cõmiſ ſiſet , crediderim equidẽ iure optimo cautum eſ ſe, vt poſtea quàm illi peccata ſua fuerat confeſ ſus, atque illius cõ ſilio pœnitentiam ſalutarem acceperar, ab alio ſacerdote non ſuſciperetur ad pœnitentiam, niſi forſitan prior fuiſ ſet ineptus, & imprudens. Erat autem ea lex iuſta: primùm, ne identidem mutatis animorũ medicis ſalus ipſa ſpiritualis pœnitentiũ prępediretur: deinde, ne pœnitens ſeueritatẽ iuſtam prioris iudicis, cui ſe commiſerat, veritus apud iudicem alium, remiſsionẽ quæreret: quod noſtra hac tempeſtate quidam facientes, dũ prę pudore ſacerdotes graues & probos, quibus ſe permiſerant, fugiunt, nouoſque quæ runt, vel incognitos, experimento ſuo diſcere poſ ſunt, quàm parùm in ſalute ſpirituali prouehantur. Reliqua omnia faciliora ſunt quã quæ nos morari debeant, qui ad alia grauiora properamus. Aliud quoque dubium eſt, idq́ue grauiſ ſimum, an habens facultatem à proprio ſacerdote eligendi confeſ ſorem, poſsit eligere quemlibet ſacerdotem, etiam aliàs nõ probatum, nec expoſitum. Ad hoc Gabriel. d. 17. q. 2. articu. 3. tenet partem affirmatiuam: idem tenet Sylueſter, in verbo confeſ ſor. 1. §. 5. Idem quoque Adrianus poſt quintam quæ ſtionem de confeſsione, dub. 1. Referũt q́ue in hoc Hoſtienſem de pœnitentiis, cap. Omnis & Panormit. Clement. 1. De priuilegiis: breuiter, hæc eſt communis opinio iuniorum: quàm ſuadent imprimis ex capi. finali de pœnitentiis, vbi dicitur: Permittimus epiſcopis, & aliis ſuperioribus, nec non minoribus prælatis exemptis, vt etiam præ ter ſui ſuperioris licentiam, prouidum & di ſcretum ſibi poſsint eligere confeſ ſorem. At ex vi huius priuilegij non oportet eum, qui aliàs eſt probatus confeſ ſor eligere: ergo nec qui à Summo Ponti. vel epiſcopo facultatẽ habet eligendi confeſ ſorem, tenetur eligere aliàs probatum & examinatum. Præterea, ſimplex ſacerdos ab ordinatione ſua habet poteſtatẽ abſoluendi: ſed quia deeſt illi materia, circa quam poſ ſet illam exercere, idcirco non abſoluit. At, pœnitens qui habet facultatem à proprio ſacerdote, præ ſtat ſe ſubditum confeſ ſori, quem eligit. Talis igitur abſolutio, cùm habeat materiam, erit valida. Tertio. Summus Pontifex, per hoc ſolùm quòd voluntariè ſubiicit ſe ſimplici ſacerdodoti , eo ipſo dat materiam conuenientem abſolutioni ſacramentali: ergo & quilibet Chriſtianus, qui habet facultarem à proprio ſacerdote, vbi primum ſe voluntariè ſubdit ſacerdoti ſimplici, &c. Quartò. Quia aliàs diploma Pontificium nihil daret: nam eligere confeſ ſores iam expoſitos, videlicet fratres præ ſentatos epiſcopis, & ab ipſis probatos ſine diplomate fideles poterant: ergo per tale priuilegium conceditur eis facultas eligẽdi aliàs nõ ꝓbatos . Contrariam ſententiã tenet gloſ ſa ſuper illud caput, Omnis vtriuſque ſexus: & ſuper Clementinam primam De priuilegiis. Et certè hæc opinio gloſ ſ æ, non eſt contemnẽ da . Nam, vt in cap. 2. De pœnitentiis in ſexto dicitur, in generali conceſsione illa non veniunt, quę non eſ ſet quis veriſimiliter in ſpecie conceſ ſurus: ſed inter ſacerdotes ſimplices, non examinatos, ſunt multi ignorantiſ ſimi & perditiſsimi, quibus ſi exprimerentur in ſpecie: non fit veriſimile, ſuperiorem talem facultatem conceſ ſurum: ergo, &c. Et confirmatur: nam, ſi Summus Pontifex inſtitueret iudices in foro interiori omnes ſacerdotes ſimplices ſine aliquo examine & probatione, peccaret mortaliter, quod non eſt exiſtimandum de Summo Ponti. in generali & publica conceſsione: & tamen re vera, ſi daret facultatem eligendi quemlibet ſacerdotem, eo ipſo facit vniuerſos ſacerdotes, etiam ſtultiſsimos, iudices in foro interiori: quod, niſi prælatis peſtilentiſsimis tribuere, indigniſsimum eſt. Confirmatur vltimo. Quia Sũmus Pontifex in diplomate ſemper notat, ſe concedere facultatem eligendi confeſ ſorem idoneum. Idoneus autem in iure appellatur, qui habet publicam iuris ſufficientiam. Verbi gratia. Religioſus præ ſentatus epiſcopo iuxta normam Clementinæ, Dudum, de ſepulturis. Item clericus examinatus, & probatus ab epiſcopo, licet aliàs non habeat iu riſdictionem, per probationem tamẽ factus eſt idoneus, &c. Propter hæc argumenta, quæ videlicet mihi magnam faciunt fidem, ego tenui ſemper, teneoq́; , quòd ſi ſacerdos aliàs eſt ṕrobatus, ab epiſcopo, vel eius vicario, iuxta morem, quem epiſcopi ſeruant bene inſtituti, tum, per facultatem eligendi confeſ ſorem, ſiue à parocho, ſiue ab epiſcopo, ſiue à Pont. Summo cõceſ ſum , poteſt eligi, etiam ſi aliàs nullos ſubditos haberet, nullã ve penitus iutiſdictionẽ . At, ſi quis ſit reprobatus ab epi ſcopo, vel à viſitatore reiectus, tãquam ſtultus & ineptus: eiuſmodi non poteſt eligi per clauſulã eligendi confeſ ſorẽ . Atq; idẽ omnino de illo ſentio, qui non eſt examinatus, & probatus à pręlato, iuxta formã præ ſcriptam vel lege, vel cõ ſuerudine . Quia ſententia cõ traria , vt minimum, ianuam facit potentiſsimam ad perniciem populi Chriſtiani, dum indiſcriminatim eligũtur ab ignorãte plebe ſacerdotes ignorantiſsimi: atq; vtinam, qui illam opinionem inuexerunt, prudentiore conſilio incommoda, & ſacrilegia quæ exinde conſequuta ſunt, conſideraſ ſent. Præterea, ridiculus eſ ſet, imò nefarius Sũ mus Pontifex, ſi examen & probationẽ idonei confeſ ſoris, relinqueret arbitrio cuiuſ libet popularis, non minus quam, ſi examen iudicis eccleſiaſtici in foro exteriori, aut ſutoribus, aut ſartoribus committeret. At, per illam opinionem, quam refellere conamur, quilibet idiota, & vulgaris homuncio pro ſuo arbitratu poteſt vt eligere confeſ ſorem, ita quoq; expendere ac probare. Atqui, quã to ſatius eſt, ratione Chriſtiana duce, credere, duo eſ ſe præcepta neceſ ſaria: alterum, ne quis alieno ſacerdoti confiteatur: alterũ ne quis ſacerdos non examinatus confeſsiones audiat. Nempe, ſi hæc præcepta duo, vt neceſlum eſt, admittimus, per facultatẽ eligẽdi confeſ ſorem, ſoluitur pœnitens ab obligatione cõfitendi proprio ſacerdoti: quod primo præcepto iubebatur. At, nõ ſoluitur ſacerdos à præcepto, quo videlicet aſtringitur ne confeſsiones audiat nõ examinatus. Quare, ſemper peccabit mortaliter contra illud ſecundum præceptũ , ſi audierit cõfeſsiones non probatus. Non eſt autẽ veriſimile, eiuſ modi ſacerdotibus iuriſdictionem eſ ſe collatam: qui, quoniam iure optimo, audire cõ feſsiones inhibentur, ſi audiãt , mortalis peccati rei efficiuntur. Præterea, ſi Summus Pontifex, omnes tales conſtituit iudices: non poſ ſet epiſcopus condere legem, vt illi non audiant cõfeſsiones , niſi prius examinati. Atq; adeò ne poſ ſet quidẽ ſtulto ſacerdoti confeſ ſoris officiũ prohibete: eſ ſet: enim perinde ac ſi prętor iuberet, ne delegatus à principe iudicaret. Et item, prælati religionũ , qua autoritate poſ ſent punire religioſos non expoſitos & examinatos, cũ per hæc diplomata eliguntur in confeſ ſores. Nam, ſi generalis ordinis, aut prouincialis faceret me iudicẽ alterius religioſi, non intelligo quo pacto inferior poſ ſit prohibere. Quemadmodum, ſi daret mihi prouincialis facultatem cœnandi, aut cõ ſtitueret me vicariũ monaſterij: ignoro pror ſus qua autoritate prior illud impediret. Et tamen fatentur omnes, eiuſmodi leges, ab epiſcopis vel prælatis monaſteriorum ferri optime poſ ſe, quippe vt neceſ ſarias ad rectã & populi Chriſtiani, & monachorum inſtitutionem. Deniq; (vt ſemel finiam) rogo eos, qui oppoſitam opinionem defendere volunt, an ſacerdos depoſitus auto ritate publica, ac degradatus, poſsit eligi per generalem conceſ ſionem eligẽdi quẽlibet ſacerdotẽ . Quod ſi neges (ne theologus inſanus habeare, iã quæ ro rurſum, quis poſsit eligi, cũ detur in diplomate facultas eligendi quemlibet ſacerdotem? Dices forſan, excipitur depoſitus, & degradatus: quemadmodũ & excommunicatus nominatim, & percuſ ſor clerici manife ſtus, quoniam eiuſmodi ſacerdotes legibus eccleſiæ peculiaribus, à ſacramentorũ adminiſtratione reiecti ſunt: beneuolo: hoc enim tuo te gladio iugulare poſ ſum: nam, & ſacerdotes non probati, ſeu reprobati ab epiſcopis, atq; eorũ viſitatoribus legibus certis arcentur à ſacramenti huius adminiſtratione. Ad argumentum itaq; primum, concedo antecedens: ſupponitur enim epiſcopos & prælatos electuros eſ ſe confeſ ſores peritos: nam ad illos iure pertinet examen, & probatio confeſ ſorum. Nego tamen conſequentiã : quoniam ad populares nõ ſpectat, ſua electione idoneos facere cõfeſ ſores & iudices, ſed ex iam probatis vnum quemlibet eligere. Imò ex illo cap. poteſt fieri argumentum pro noſtra ſententia: Prouidum (inquit) & diſcretum ſibi poſsint eligere confeſ ſorem. Quòd ſi epiſcopi ex illo priuilegio, improuidum & indiſcretũ diligere nequeunt, cur cõcedamus hominibus vulgi, vt ſi elegerint ineptiſsimum & improuidiſsimum ſacerdotem, quod abſurdiſsimum eſt, id ex priuilegio Summi Pontificis conſequatur. Ad ſecundum, iam reſpondimus, ſacerdotem nõ habere poteſtatem iuriſdictionis ad ordinatione ſua. Nec ad hanc poteſtatem ſatis eſt, quòd peccator ſe præbeat materiam, & ſubditum ſacerdoti: hoc enim verũ eſ ſet ſi autoritas abſoluendi eſ ſet iudicis arbitri: qui, ſcilicet, per voluntariam ſubiectionem reorum, iudicandi acciperet poteſtatem. At retrò nos oſtendimus, ſacerdotes autoritatẽ iudicandi non à populo, ſed à Deo accepiſ ſe nec hanc ex iure diuino quoſlibet ſacerdotes habere: ſed ſolos paſtores: vel eos qui à paſtoribus fuerint delegati. Ad tertiũ , nego antecedens: ſed, ſicut ante diximus, ſacerdos electus à Papa, à Chri ſto immediraè accipit iuriſdictionem, &c. Ad quartum: nego conſequentiam: nam, non omnis examinatus & probatus, iudex meus erat conſtitutus. Sunt enim in ciuitate & alij parochi præter meum, & alij quoque probati ab epiſcopo: qui per ꝓbationẽ facti ſunt idonei, vt eligi poſsint in iudices. Datur ergo facultas eligendi ex examinatis quemcunq; ego voluero: id enim rationabiliter cõcedi poterat ſed eò amplius, non niſi irrationabiliter. Quod autẽ additur, etiã de ordine mendicantium, mirũ eſt, ſi nos torqueat, velimusq́; in apicibus diplomatũ eſ ſe myſteria: pari enim argumẽto crederemus irregularitatem eſ ſe mentalẽ . Magis nos terret conſuetudo recepta, quæ cùm tot autorũ grauiſsimorũ ſententia confirmetur, probabili ignorãtia excuſari poteſt. Sed, an hæc conſuetudo ius abſoluendi conferat, incertum eſt. Sola nanque ea ius hoc præ ſtat, quã prælati vident, & tacent: vt epiſcopi videntes ſacerdotes ſimplices mutuo ſe abſoluere, interpretatiuè & implicitè concedunt huiuſ modi iuriſdictionem. Sed, quòd Summus Pontifex hanc conſuetudinem ſciat, quæ videlicet apud Hiſpanos maximè inualuit, me profecto fugit. Quamobrem, in ſacramento adeò neceſ ſario, nõ exiſtimo tutum, huic nos periculo committere, vt eligamus ſacerdotem, cui forſitan Summus Pontifex autoritatem abſoluendi minimè conceſ ſerit. Iam, ſi hinc colligere velis, ne viros quidẽ peritiſsimos eligi poſ ſe, ſi non fuerint ab epi ſcopo probti , etiã ſi theologiæ ſint profeſ ſores: huic ego reſpondeo, eiuſmodi viros in theologia magiſtros, autoritate publica haberi ꝓbatos : nõ enim ſolẽt ab epiſcopis examinari. Si quis verò ſit quãlibet doctus, nec autoritare publica gradus theologici cõprobatus , nec ab epiſcopo, implicitè ſaltẽ ꝑmiſ ſus cõfeſsiones audire: hũc nõ probatũ , nec examinatũ eligere equidẽ nõ auderẽ . Satago enim per certa media certa facere, & vocationẽ , & ſalutẽ meã . Atq; in ſexti principalis argumenti. explicationẽ hæc ſatis dicta ſint. Septimũ verò id quærit, an venialia peccata teneamur confiteri. At, certiſsimum eſt minimè teneri. Primum ex communi omnium theologorum conſenſu: deinde, ex communi eccleſiæ conſuetudine: qua poſt confeſsionem mortalium, nullus Chri ſtianus ſolicitus eſt de confitendis venialibus. Item, ex D. Auguſtini teſtimonio in Enchiridio. ca. 71. & refertur de pœnitentia. d. 3. cap. de quotidianis. habeturq́; idem in lib. de eccleſiaſticis dogmatibus capi. 53. Præterea, qua ratione iure diuino teneremur aliqua venialia cõfiteri , pariter & omnia: quod non modo grauiſsimum eſ ſet, verumetiam impoſsibile. Et, cùm dolore de venialibus non ſit neceſ ſarius: ne confeſsio quidem venialium neceſ ſaria eſt. Ad argumentum igitur reſpondet Adrianus. q. 4. de confeſsione, art. 1. ad quartam confirmationem: quòd teſtimonium illud Ioannis, ſolùm procedit de peccatis mortalibus. Et quantum ego ſentio: de his directè & primario dominus loquitur, quæ videlicet ſicut ſacerdotes abſoluendo remittunt, ita non abſoluendo retinent. Non eſt enim veroſimile, æquiuocè accipi peccati nomen in illo eodem contextu, vt videlicet in ordine ad verbum, Remiſeritis, capiatur pro mortalibus & venialibus: in ordine verò ad verbum retinueritis pro ſolis mortalibus. Et cùm poteſtas remittendi, & retinendi huic conceſ ſa ſit poteſtas clauiũ ad apariendum, & claudendum regnum cœ lorũ , non cõprehendit directè venialia per quæ regnum cœlorum non clauditur. Sed cùm obiicitur, peccata venialia non eſ ſe materiam huius ſacramenti: quia Chri ſtus hîc non loquitur de venialibus, vbi tamen inſtituit huius ſacramenti materiã , ita fieri vt confeſsio venialiũ non eſ ſet ſacramẽ talis contra Magiſtrum, atq; omnes doctores ſcholaſticos. Imò contra eccleſiæ ſenſum credunt enim fideles accipere abſolutionem ſacramentalem, cùm venialia ſacerdotibus confitẽtur : nec ſacerdotes vſurparent ſibi poteſtatem iudicandi de venialibus, niſi eam à Chriſto domino accepiſ ſent. Ad hanc ( inquã ) obiectionem, reſpõdetur , quòd qui cõ cedit maius, ex conſequenti concedit & minus. Nam, ſi princeps cõmittit mihi remiſsionem grauiſsimorum ſcelerũ , ſine dubio intelligitur conceſsiſ ſe remiſsionem leuiorũ . Nec eſt eadem ratio de poteſtate remittendi: quoniam ſi maiora peccata retineri dicuntur, non exinde cenſentur retineri minora: quæ videlicet multis aliis modis remitti poſ ſunt. Sed oritur tamen dubium, an ſaltẽ ex præ cepto eccleſiæ teneantur homines venialia confiteri. Nã , in cap. Omnis vtriuſq; ſexus, De pœnitentiis, confiteatur (inquit Innocẽ tius , omnia peccata ſua ſemel in anno: omnia inquit: & cùm cõ ſtitutio illa obliget omnes, nullo excepto, ſequererur, eccleſiam in hac lege ſupponere, omnes fideles ſingulis annis peccare mortaliter, ſi ſola mortalia præcepit confitenda. Et cõfirmatur ex eo enim quod dicit Decretalis, Omnis vtriuſq; ſexus, &c. vniuerſi obligantur ad pręceptum cõmunionis in paſchate, ſiue mortaliter peccauerint, ſiue non: ergo, & ad præceptum confeſsionis: vnde, in Clementina. 1. De ſtatu monachorum, confeſsio venialium monachis prę cipitur ſemel in menſe. Omnibus igitur fidelibus ſemel in anno præcipitur: vt & Diuus Thomas videtur inſinuare. d. 17. quæ ſtione. 3. art. 1. q. 3. At verò huic quæ ſtioni reſpondet egregiè Caietanus. 3. parte. q. 65. art. 2. ad quartũ : & in additionibus. 3. partis. q. 1. De confeſsione, ſtatutum eccleſiæ non obligare eos, qui ſolùm habent venialia peccata. Primò, quia lex illa de confeſsione ſemel in anno facienda, limitatio eſt diuini præcepti, quãtum ad tempus: ſed præceptum diuinũ non cõprehendebat habentes venialia peccata, &c. Secundo quia, vt D. Tho. argumentatur articulo illo proximè citato ad tertiũ argumentum, decretalis illa dicit omnia peccata, quod de venialibus intelligi nõ valet: nemo em̃ omnia venialia poteſt cõfiteri . De morta libus itaque ſolùm intelligitur, ſicut & illud concilii Florentini definientis, ad integritatem confeſsionis pertinere, vt peccator omnia peccata, quorum memoriam habet, confiteatur. Tertiò ex eo quod dicit, proprio ſacerdoti: peccata autem venialia non exigunt proprium ſacerdotem. Poſtremò quia eccleſia confeſsionem voluntariam ocultorum præcipere non poteſt eſ ſet enim grauiſsimum onus, ſine cauſa neceſ ſaria, cum aliis multis modis veniale peccatum remitti poſsit. Atque hæc eſt communis theologorum doctrina. Nam argumenta contraria facilè ſoluuntur: præter illud vltimum: cui reſpondetur, eam Clementinam obligare quidem monachos ad menſtruam confeſsionem venialiũ , nõ tamen ſub mortali, vt patet ex pœna ſubiuncta, quæ non adeò grauis eſt. Ac, de confeſsionis præcepto quidẽ quoniam fuſe varieq́; diſ ſeruimus dictum poterat videri ſatis, niſi illa quæ ſtio conſequenter occurreret, de tempore, quo, iure diuino confiteri tenemur. Quam ego quæ ſtionem ſi nunc omitterem, in iuſtas multorum reprehenſiones incurrerem. Et quidem, nonnulli exiſtimant, ſatis eſ ſe (quòd ad diuinum ius attinet) ſemel in vita peccata confiteri: quia non eſt (inquiunt) maior ratio, quare obligemur magis in vno tẽ pore , quam in alio: ex lege quippe Dei, nec poſt horam, nec poſt diem, nec poſt men ſem, nec poſt annum, confeſsionis vinculo aſtringimur. Nam, quod Innocentius quartus, ſuper caput, Omnis vtriuſq; ſexus, & Archidiaconus ſuper caput, Ille rex, de pœnitẽ tia . d. 3. tenuerunt: obligari, ſcilicet, homines ad ſtatim confitendum: vno theologorum conſenſu exploſum eſt: & à D. Thom. d. 17. q. 3. art. 1. q. 4. duobus irrefragabilibus argumentis refeliltur. Quorum alterum ſumitur ex ſacramento baptiſmi multò magis neceſ ſario, ad quem tamen illico ſuſcipere nõ tenemur. Alterum, ex natura præcepti affir matiui, quod non protinus obligat. Ius ita q́ue diuinum nullum certum tempus confitendi præ ſcribit. Hæc diſ ſerũt ab his, qui cõ feſsionem ſemel in vita faciendam definire volunt. Ad falluntur tamen. Nam, ſemel in vita de omnibus peccatis confiteri, eſt impoſsibile: magna enim ex parte obliuione delerentur. Quam ob rem lex de integritate confeſsionis, plurimũ fraudaretur: ad quam pertinet, omnia peccata mortalia confiteri. Quocirca dicendum eſt, Chriſtum domi non tuliſ ſe leges aliquas communes, quas eccleſia poſtea ad tempus aut etiam locum, pe culiariter determinaret. Præcepit enim Chri ſtus dominus, in eccleſia ſua epiſcopos eſ ſe, ſed non reliquit pro ſingulis diœceſibus definitos. De Dei cultu, feſtisq́; ſeruandis diuinũ præcetum eſt, ſed certum tempus euangelium non præ ſcripſit. Eiuſmodi itaq; præ cepta cõmmodè ſeruari non poſ ſent, niſi eccleſia quædam vel loca, vel tempora præfiniret. Nan, (vt poſterius hoc exemplum perſequamur ridiculus eſ ſet, qui præceptũ de Dei cultu ſeſe arbitraretur impleſ ſe, ſemel in vita ab opere ſeruili quieſcendo. Sic ergo, præ cepta de ſumenda euchariſtia & confeſsione reliquit Chriſtus, nec re vera poteſt determinari ex ſolo diuino iure, pro quo tempore hæc præcepta nos obligent. Siue dicamus ſemel in vita, ſeu potius in mortis articulo, nihil dicimus prorſus: ſed tunc obligamur, quando eccleſia definierit. At, hoc eſt (inquies) de iure poſitiuo, ſemel videlicet in anno cõfiteri : fateor: ſed citra ius hoc humanũ quoad certũ tẽpus cõfeſsio limitatur, diuina de confeſsione lex incommodè ſeruaretur. Sed ſunt tamen aliqui caſus, in quibus ius ipſum diuinum obligat ad confitendum. Primus eſt, in periculo mortis. Secũdus , cũ ꝗs voluerit euchariſtiã ſumere, ſi reus eſt peccati mortalis: tunc em̃ habet pręcedere cõfeſsio iuxta Chr̃i inſtitutionẽ . Tertius eſt, ratione periculi carendi confeſ ſore, quẽ nunc habeo: non habiturus tẽpore neceſ ſario. Nam quartus de confeſsione quotanni, non ſolius diuini pręcepti eſt, ſed diuini limitati ac definiti per humanum: ita vtriuſque iuris violatio vnicum peccatũ eſt: quoniã ambo illa præcepta vnicum actũ iniungunt, & alterũ eſt alterius determinatio. Quintum verò, quem Durandus adiecit. d. 17. q. 10. & Palud. eadẽ diſtinctione: quẽ Adrianus quoq; refert. q. 3. De confeſsione: ſed ratione conſcientiæ ſcrupuloſ æ nos exi ſtimamus ſuperuacaneũ . Non enim obligat præceptum de confeſsione in tali euẽtu : ſed ipſe habens erroneã conſcientiam ſeſe ligat, quãdiu non deponit talem errorem. Quemadmodum ergo in cæteris præceptis affirmatiuis, cùm quærimus, quo tempore obligent vanum forſitan eſ ſet: duo tempora preſcribere, alterum ex neceſsitate, alterum ex errore conſcientiæ: ita quoque, cùm euenta & caſus enumeramus, quibus præceptum de confeſsione ligat: is qui recenſetur ex errore conſcientiæ, ſuperuacuus videtur eſ ſe, imò, re vera, falſus, ſi naturam & obligationem huius præcepti, de quo diſ ſerimus, con ſideremus. Quatuor igitur illi nobis explicandi ſunt, idq́ue quàm maxima breuitate. Circa primum caſum, diligenter aduertẽ dum eſt, non idem eſ ſe hoc ſanè loco, periculum mortis, & articulus mortis. Eſt namque periculum mortis in his duntaxat, vnde mors frequẽter ſolet accidere: etenim in ha ſtarum ludo, in agitatione taurorum, in nauigatiõe placidi maris, quãuis interim mors ſequatur, non eſt tamen periculum mortis: ſed in bello, in mari vehementer turbato, in partu fœminæ, de cuius morte probabiliter propter cauſas naturales timeretur, periculũ mortis agnoſcimus: quod certè viri prudentis arbitrio, magis quàm diſputatione theologica definiendum eſt: vt quis morbus periculoſus ſit & lætatis prudentis medici finiat arbitrium. At articulus mortis, ſi nominis vim, & proprium vſum ſpectes, non idẽ eſt. Cùm enim conceduntur per diplomata caſus reſeruati in mortis articulo, nõ intelligũtur cõcedi in quocunq; periculo, ſed quũ regulariter certa mors eſt, aut à morbo vel vulnere, aut ab exteriori vi: vt cũ ꝗs mortis pœna damnatur. Idẽ intelligo cũ doctores aſ ſerunt in mortis articulo, quem libet ſacerdotem poſ ſe abſoluere ab omnibus quemcunque peccatorem. Non enim qnemcunque aut nauigaturum, aut congreſ ſurum cũ inimicis: quilibet ſacerdos poteſt abſoluere, etiã vbi periculum eſt. Quod ſi hæc ſentẽtia ſcru puloſa eſ ſe videatur, parati ſumus eã retractare, cum aduerſarius (ſi quis erit) idoneas cauſas contrariæ opinionis reddiderit. In ſecundo verò caſu Caietanum habemus repugnantẽ . 3. p. q. 80. arti. 4. & in ſumma, in verbo cõmunio . 1. ad Corint. 11. in illa verba, probet autẽ ſe ipſum homo, &c. Imò cùm huius erroris eſ ſet ab academia Pariſien ſi notatus, reſpondit, non ex ſuo capite id aſ ſerere, ſed ex Pauli teſtimonio, atq; ſententia. Nec huius opinionis primus autor Caietanus fuit: ſed eam prius Ricardus tenuit in. 4. d. 17. art. 3. q. 6. Petrus quoq; Palud. eadem d. q. 2. ſentire videtur, non eſ ſe mortale peccatum ſine confeſsione ad euchariſtiam accedere, ſi homo alias contritus eſt. Idem etiã ſequitur Adrianus. q. 3. de cõfeſsione : & Abbas in cap. De homine in celebra. miſ ſa. Suadetur autẽ hęc opinio primùm ex eo apoſtoli teſtimonio, prioris ad Corin. 11. probet autem ſeipſum homo, & ſic de pane illo edat. In quæ verba Criſ. homil. 18. Non iubet (inquit) vt alter alteri probetur, ſed ipſe ſibi, nõ publicum faciens iudicium, & ſine teſte argumentum. Eadem ferè Theophilactus in eundem Iocum. Neminem (inquit) tibi ipſi iudicem propoſuerim, ipſe te proba, & ſic đ pane illo ede, &c, Præterea, ſi diuinum præceptum eſ ſet, id ex ſacris literis colligeretur: non enim nobis licet diuina præcepta pro noſtro arbitratu fingere. Cum ergo nuſquam huiuſmodi lex reperiatur, certè qua facilitate inuehitur, eadem quoq; reiicitur. Præterea, ſunt euenta quædam, in quibus licet ſine præuia confeſsione euchariſtiã ſumere: primùm villulis, vbi non eſt copia cõ feſ ſoris . Deinde, vbi homo ſe infamaret, ſi nõ perficeret rem diuinã : vt ſi ſacerdos poſt ſacrificiũ inceptũ recordaretur alicuius mortalis peccati, &c. eſ ſet enim infamia tum vocare confeſ ſorem. Tertio etiã , propter reuerentiã ſacramenti: vt ſi poſt conſecrationẽ , ſolus eſ ſet cũ alio ſacerdote, & poſt cõ ſecrationẽ calicis, aliquod mortale veniret in mẽ tem : ne ſacrificium rumpatur, poterit ſacerdos ſine confeſsione euchariſtiam ſumere, vt communis theologorum opinio credit: hæc autem non licerent, ſi iure diuino confiteri ante euchariſtiam teneremur. Præterea præcepta affirmatiua obligãt in caſu neceſsitatis, iuxta cömune theologorũ prouerbiũ . At quãdo ſanus ſumit euchari ſtiæ ſacramentũ , videlicet, ex cõ ſilio , & deuotione, nõ eſt caſus neceſsitatis: ergo in tali euẽtu pręceptũ de cõfeſsione nõ obligat. Adhæc ſi homo tenetur ante euchariſtiã cõfiteri , id, ob eã rationem maximè, ꝙ purus & gratus Deo debet ad hoc ſacramentũ accedere. At, exinde pari argumento ratiocinaremur, adminiſtraturũ aliquod ſacramentum debere prius confiteri, ſi quod peccatũ mortale commiſerit. Nam ſacramentorũ adminiſtratores mundos, Deoq́ue acceptos eſ ſe oportet, niſi velint eſ ſe ſacrilegi. Præterea ad alia ſacramenta ſuſcipienda, vt confirmationẽ , ordinem, matrimonium, nullo diuino præcepto priùs confiteri tenemur: ergo nec ad ſumendum euchariſtiæ ſacramẽtum : par enim cauſa, aut in omnibus, aut in nullis ſacramentis obligabit. Deniq; in ca. Omnis vttiuſq; ſexus de pœ nitentiis Innocentius iubet, vt omnis Chri ſtianus ſemel quidem in anno confiteatur omnia peccata ſua, euchariſtiam autẽ ſumat in paſchate. Quòd ſi hæc duo ſacramenta cõ nexa eſ ſent, eſ ſetq́; neceſ ſarium ante euchariſtiam confeſsionem facere, non dixiſ ſet Concilium, ſemel in anno confiteatur: ſed, ante paſcha confiteatur: vt id temporis percipiat euchariſtiæ ſacramentum. Hæc dicuntur ab his, qui nobiſcum, in hoc ſecundo caſu pugnare volunt. Quem tamen plerique Theologi omni vi & ratione aſtruere conati ſunt: idq́ue adeò effecerunt, vt noſtra hac tempeſtate Caietani placitum vnanimi conſenſu doctorum & piorum fue rit exploſum. Ac re vera, non exiſtimo huiuſmodi Caietani ſententiam inter opiniones probabiles eſ ſe reponendam: ſed qua tamẽ nota inuri à theologis iure poſsit, alii doctiores iudicabunt. Nã , Caietano tãtũ ſchola debet, homini alioqui de repub. Chriſtiana maximè merito, vt quoad fieri per pietatem licet, parcere ei iure optimo, ſummisq́; rationibus debeamus. Noſtra igitur eademq́; communis theologorum ſententia primùm oſtẽditur ex eo, quod D. Auguſt. principium ſumit. 4. lib. de baptiſmo contra Donatiſtas, capi. 24. in hæc verba. Si quiſquam in hæc re autoritatẽ diuinam quærat, quod vniuerſa tenet eccle ſia, nec Conciliis inſtitutum, ſed ſemper retentum eſt, non niſi apoſtolica authoritate traditũ , rectiſsimè credit̃ . Ex hoc itaq́; principio fit argumentum. Nam viri pii ab ineunte eccleſia confeſsionem euchariſtiæ præmittendam cẽ ſuerunt . Nec id ab aliquo, aut Cõ cilio , aut Pontifice præceptum eſt. Apoſtolica igitur authoritate traditum retinemus, vt & alia nonnulla, quæ non, niſi verbo tenus, apoſtoli à Chriſto receperunt: nobiſq; tanquam viuæ vocis oracula tradidere ſeruã da . Quòd vero conſuetudinem hanc confitendi ante euchariſtiam, quam modo eccle ſia ſeruat, à patribus acceperit, atque adeo a poſtolis, quæ ſequuntur teſtimonia manifeſtant. Euſebius im primis. 6. hiſtoriæ eccleſiaſticæ ca. 25. de Philippo (inquit) imperatore traditum nobis eſt, quòd cùm in die paſchæ cõ municare myſteriis voluiſ ſet: ab epiſcopo loci nõ prius eſt permiſ ſus, niſi cõfiteretur peccata ſua, & inter pœnitentes ſtaret: nec vllo modo copiam ſibi myſteriorũ futuram, niſi prius per pœnitentiam culpas diluiſ ſet, ferunt igitur, libenter eum, quodà ſacerdote imperatum fuerat ſuſcepiſ ſe diuinum ſibi in eſ ſe metum, &c. Nec huic loco poteſt occurri, ex eo quòd Euſebius de publica confeſsione ſermonem facit. Nam quæ ratio eſt de cõ feſsione publica in ordine ad peccata publica, eadem prorſus eſt de confeſsione ſecreta in ordine ad peccata ſecreta. Quòd enim, vel publicè vel ocultè confeſsio fiat, qualitas ſacramenti eſt, non ſubſtantia. Et ſicut ante diximus, Chriſtus quidem, confeſsionis legem tulit: eam verò, vel ſecretam, vel publicã fieri, rationi ac prudẽtię naturali dereliꝗt . Sozomenꝰ deinde, li. 9. hiſtoriæ tripartitę cap. 35. hãc conſuetudinẽ ab antiquiſsimis tẽ poribus Romanos Pontifices conſeruaſ ſe, teſtis eſt. Idemq́; teſtatur Nectarium epiſcopum, quibuſdam ſuadentibus, vt ſingulos ad communicandum iudicio conſcientiæ ſuæ relinqueret, illam antiquitatis conſuetudinem ſubſtuliſ ſe. Autor itẽ libri de eccleſiaſticis dogmatibus cap 53. Quem mortalia (inquit) crimina poſt baptiſmũ cõmiſ ſa premunt, hortor priꝰ ſacerdotis iudicio reconciliatum, cõmunioni ſociari, ſi vult non ad iudicium & condemnationem ſui euchariſtiam percipere. Circunfertur prærerca inter Auguſtini opera libellus quidam ad Comitë de ſaluatribus documentis: quem quidem librum Eraſ mus licet D. Auguſtini neget eſ ſet, non negat tamen eſ ſe hominis pii. In huius itaq; capite. 33. hæc verba ſunt. Quãdo corpus Chri ſti accipere debemus, antea ad confeſsionẽ debemus recurrere, ſi peccata obnoxia in nobis ſenſerimus, ne cùm Iuda proditore, diabolum intra nos celantes, pereamus. Auguſtinus in ſuper in epiſtola. 118 ad Ianuariũ nõ reprobat, quod ex ore diſputantis dicitur, ſi tanta eſt plaga peccati, autoritate antiſtitis debet quiſq; ab altari remoueri, ad agendam pœnitentiam, & eadem autoritate recõciliari : hoc eſt enim indignè accipere, ſi eo tẽpore accipiat, quo debet agere pœ nitentiam: non vt arbitrio ſuo, cùm libet, vel auferat ſe communioni, vel reddat. Cyprianus verò multis locis huius rei te ſtis eſt. Nam in epiſtola. 54. tertii libri, quæ ſcribitur præsbyteris & diaconis, Cum in minoribus (inquit) peccatis agant peccatores pœnitentiam iuſto tempore, & ſecundum diſciplinæ ordinem ad exomologeſim veniant & per manus impoſitionem epiſcopi & cleri, ius communicationis accipiant, nũc crudo tempore nondum reſtituta eccleſiæ ipſius pace, ad communicationem admittũ tur : & nondum pœnitentia facta, nondum exomologeſi finita, nondũ manu eis ab epi ſcopo, aut clero impoſita, euchariſtia illis datur, cum ſcriptum ſit, Qui ederit panem, aut biberit calicẽ domini indignè, reus erit corporis & ſanguinis domini. Sed nunc illi rei non ſunt, qui minus ſcripturæ legem nouerunt: erũt autem rei, qui præ ſunt, & hæc fratribus non ſuggerunt, vt faciant omnia cum Dei timore, & cum data ab eò & præ ſcripta obſeruatione: hactenus Cyprianus, Et paulò poſt, de his qui hanc traditionem non ſeruant: Contempta (ait) domini lege & obſeruatione, quam iidem martyres & confeſ ſores tenẽdam mandant, ante reditum noſtrũ communicant cum lapſis & euchariſtiam tradunt. Ea dem ferè refert epiſtola. 18. eiuſdem libri: in ſermone autem. 5. De lapſis, Contra Euangelii vigorem (inquit) contra domini ac Dei legem, temeritate quorũdam laxatur incautis cõmunicatio , irrita & falſa, periculoſa dantibus, & nihil acci pientibus profunda. Et inferius, Ante expiata delicta, ante ex omologeſim factam criminis, ante purgatã conſcientiam manu ſacerdotis, pacem putant eſ ſe, quamquidam verbis fallacibus venditant. Et infra de peccatis, & confeſsione ſecreta, (Nequis exiſtimet ſolum de publicis eſ ſe ſermonẽ ) ita diſ ſerit. Qui quamuis nullo ſacrificii, aut libelli facinore cõ ſtricti , quoniam tamen de hoc vel cogitauerunt, hoc ipſum apud ſacerdotes Dei, dolenter & ſimpliciter confitentur, exomologeſim conſciẽ tiæ faciunt, animi ſui pondus exponunt, ſalutarẽ medelam paruis, licet, & medicis vulneribus exquirũt , ſcientes ſcriptũ eſ ſe, Deus non irridetur: & multa alia, quæ gratia breuitatis omittimus. Pręterea leo Papa in epiſtola. 69. ad Theodorum epiſcopum, foro Iulienſem: referturq́; de pœnitentia. d. 1. ca. Multiplex: Mediator (inquit) Dei & hominũ hanc præpoſitis eccleſiæ tradidit poteſtatem, vt confitentibus pœnitentiæ ſatisfactionem darent, & cadẽ ſalubri ſatisfactione purgatos, ad cõmunionẽ ſacramentorũ per ianuam reconciliationis admitterẽt . Hugo etiam de ſancto Victo. in libro de eccleſiaſtica poteſtate ligãdi , atq; ſoluẽdi , ( quẽ refert Gabriel lect. 7. cano) Audacter, inquit, dico, ſi ante ſacerdotis ab ſolutionẽ ad communionẽ corporis Chri ſti quis acceſ ſerit, pro certo ſibi iudicium mã ducat & bibit, etiam ſi vehemẽter doleat & ingemiſcat. Præterea, præceptum de ieiunio quadrageſimali (iuxta Gaietani ſententiam) non eſt ſcriptum: & tamen non licet in dubium vertere, an ieiunij eccleſiaſtici violatio, peccatum mortale ſit: eo quòd Chriſtiani etiam ſine ſcripta lege ita ieiunãt , vt reos grauis mortalisq́; peccati ſe exiſtiment, ſi ieiunium ſoluant. At, viri ſancti, actimentes Deum, cùm homo habet in promptu idoneum ſacerdotem, eiuſmodi cõdemnant , ſi accedat ad euchariſtiam ſine præuia confeſsione. Nec quiſquam inter fideles vir bonus & ſapiens auſus eſt vnquam poſt mortale peccatum ad euchariſtiam ſine pręuia cõfeſsione venire. In mente igitur cuiuſque fidelis ſcriptum eſt, & in animo quaſi inſculptum de confeſsione ante euchariſtiam facienda præceptum. Præterea ſuadetur id, ex eo quod habetur Matthæi. 5. Si offers munus tuum ad altare, & ibi recordatus fueris, quòd frater tuus habet aliquid aduerſum te, relinque ibi munus tuum ante altare, & vade prius reconciliare fratri tuo. Inde itaque ſic argumentor. Chri ſtiani non habemus, niſi vnicum munus, quod offeramus ad altare: ergo prius debemus fratri reconciliari ſi quem offendimus, quàm hoc munus de altari aut manu ſacerdotis accipiamus. Multò igitur magis, qui eccleſiam offendit per peccatum mortale, eccleſiæ debet reconciliari per confeſsionem quam reconciliationis ſacramentum ob id antiqui appellauere. Præterea, ad miniſtros eccleſiæ pertinet, ad hoc conuiuium dignos admittere, indignosq́ue repellere iuxta parabolam Matth. capit. 22. de eo, qui inuentus eſt in conuiuio non habens veſtem nuptialem. At, dignos admittere, indignos repellere niſi per confeſsionem non queunt, &c. Et profecto, ſi conſtaret eccleſiæ, quemquam peccaſ ſe mortaliter, non exciperet ad hanc amicorum menſam, Dei inimicum, niſi prius per ſacramentum cõfeſsionis Deo ſibiq́; concilaret. Ad primum igitur argumentum reſpondetur, teſtimonium apoſtoli, nec confeſsionem præ ſcribere, nec excludere, tantũ enim iubet, vt homo expendat vitam ſuam, examinetq́ue conſcientiam, vt ſi iuſtũ ſe inuenerit ſecurus accedat, ſin verò iniuſtũ , videat quid facto opus ſit, vt digne corpus domini cũ accipiat: verbi cauſa, ſi inimicitias habuit, probet ſeipſum, non vt ſua probatione contentus, ſuoq́; interiori dolore ſacramentum euchariſtiæ ſumat: ſed vt examinatus atque probatus inimici gratiam quęrat, cui iniuriã fecit, & veniam petẽs inimicitiam priorem aboleat, non interius modo, ſed etiam exterius: in hũc modum, ſi publice fuerit homo, aut concubinarius, aut vſurarius, ſumpturus euchariſtiæ ſacramentum probet ſeipſum: non in eum ſenſum, vt poſt contritionem ſecretam de pane illo edat, & de calice bibat, ſed vt iuxta criminis qualitatem, poſt examen & probationem, publicas peccati occa ſiones abiiciat: pecunias quas iuſtè rapuerat, reddat, ſcandalo populi ſatisfaciat, &c. In hunc etiam modum poſt quodcunq; peccatũ probet ſeipſum homo. Et ſi veniale fuiſ ſe repererit, nihil opus eſt vt de confeſsione ſolicitetur: ſed ſi dolorem interiorem habeat, de pane illo edat, & de calice bibat: ſin verò mortale fuerit, quod cõmiſit , ad ſancta ſanctorum non, niſi per ianuam reconciliationis introeat. Pro nobis itaque facit teſtimonium Pauli, non contra nos, ſi rectè intelligatur. Nam, Chryſoſt. adnotauit, ſui temporis intelligẽtia fuit: in quo Nectarius epiſcopus peccatores ſuo iudicio reliquerat, & cõfeſ ſionem ſacramentalem abiecerat: vt retro nobis oſtenſum eſt. Theophylactus autem nihil aliud fuit, quàm breuiator ſimiaq́ue Chryſoſtomi. Ad ſecundum, iam ex dictis facilè patet, non enim omnia præcepta ſiue Chriſti, ſiue eccleſiæ habentur ſcripta: ſed quędam ex traditione, moreq́; ſeruantur. Certè conſuetudinem hanc grauiter in eccleſia, diuque ſeruatam vinculo peccati mortalis aſtringere qui negauerit, pari confidentia negare poterit conſuetudinem ieiunandi certis diebus olim ab eccleſia ſeruatam peccati mortalis obligationem in ducere. Quamobrem, præ ceptum eſ ſe peccatori, vt ante euchariſtiam confiteatur, inficiare non poſ ſumus. An verò ius hoc ab eccleſia, an à Chriſto domino extiterit, id verti in quę ſtionem poteſt. Nos diuinum præceptum eſ ſe arbitramur: quod per manus à Chriſto ad apoſtolos, ab apoſtolis ad nos venit. Ad tertium non eſt difficilè reſpondere, ſi quæ ſuperius diximus, teneamus: ſimili enim argumento probaretur, confeſsionis integritatem nõ eſ ſe iure diuino præ ſcriptã , quoniam licet vel propter incommodum, vel propter ſcandalum euitandum, peccatũ aliquod mortale in cõfeſsione retinere. Leges itaque Chriſti ſeruatoris noſtri ſuauiter diſponunt omnia, ſalua ſemper & naturæ æquitate, & prudentiæ ratione. Nam, & arbitrio boni, prudentisq́; viri decernendum eſt, quanta locorum intercapedo neceſ ſaria ſit, vt confeſ ſor abſens eſ ſe credatur, cenſeat q́ue pœnitens non habere copiam cõfeſ ſoris . Porrò, ſi cõfeſ ſor intra ciuitatem ſit, quã libet longo interuallo diſtet, debet pœnitẽs ad ipſum accedere: ſi tamen pœnitens ſit in oppidulo, quod à ciuitate tribus milliaribus diſtet, tunc ego non cenſerẽ huiuſmodi pœ nitentem copiam confeſ ſoris habere. Ad quartum reſpondetur, præcepta dupliciter obligare: per ſe & per accidẽs : vt pœ nitentia, per ſe quidem obligat in periculo mortis, per accidens autem, cùm quis vult ſacramentum aliquod vel ſuſcipere, vel adminiſtrare. Quod igitur de pœnitentiæ lege idem de confeſsionis præcepto dicere, con ſentaneum eſt: vt per ſe in articulo neceſsitatis confiteri teneamur, per accidens autẽ , vt dignè ſuſcipiamus euchariſtiæ ſacramentum, cui digne ſuſcipiendo peculiarem di ſpoſitionem & pœnitentiam lex diuina præ ſcripſit. Ad quintum, non propter animi puritatem ſolùm & Dei gratiam neceſ ſariam, ſed propter Chriſti peculiare præceptum confiteri ante euchariſtiã debemus. Adminiſtraturi autem ſacramenta, nulla aut Chriſti, aut eccleſiæ lege, confiteri tenentur ſed ſolùm animi munditiem habere, quæ ſola interiori penitentia comparatur. Ad ſextum non eſ ſet penitus abſurdum ſi diceremus, ad reliqua etiam ſacramenta ſumenda, confeſsionem præuiam eſ ſe peccatori neceſ ſariam: vt ſicut baptiſmus ianua omniũ ſacramẽtorũ eſt, ſic ſecũda poſt naufragium tabula recidenti poſt baptiſmũ immortale peccatum, ſit aliorũ quoq; ianua ſacramentorum. Id autem Leo Papa in epiſtola iam citata docere videtur, inquiens, ad cõ munionem ſacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Non ait, ad communionem euchariſtiæ ſacramenti, ſed ad communionem ſacramentorum. Præterea, de conſecratione. d. 5. capi. Vt ieiuni, Concilium Aurelianenſe iubet, vt, qui ad confirmationem veniunt, moneantur confeſsionem facere prius, vt mundi donum ſpiritus ſancti valeant accipere. Præterea, ſi eccleſiæ conſtaret quenquam fuiſ ſe publicum peccatorem, non ei adminiſtraret ordinis ſiue confirmationis, aut matrimonij ſacramentum: niſi prius ſacerdotis autoritate Chriſto domino, atque ip ſi eidem eccleſiæ fuiſ ſet reconciliatus. In dignum enim eſ ſet, vt qui eccleſiam offendit, munus eccleſiæ & miniſterium ſine præuia conciliatione recipiat. Vnde D. Thomas, in. 4. d. 24. q. 1. arti. 3. q. 1. ad tertium: Aliquæ (inquit) medicinæ ſunt, quaſi exigunt robur naturæ alias cum periculo mortis aſ ſumuntur, & aliæ ſunt, quæ debilibus dari poſ ſunt: ita etiam in ſpiritualibus quędam ſacramenta ſunt ordinata ad remedium peccati, & talia peccatoribus ſunt exhibenda, ſicut baptiſmus & pœnitentia: illa verò quæ perfectionem gratiæ conferunt, requirunt hominem per gratiam confortatum: & talia, (ſupple) non ſunt peccatoribus exhibenda. Quo loco certum eſt, peccatores à D. Tho. vocari, qui mortaliter ante peccauerunt: etiam ſi dolorem habeant de peccato, animumq́ue in futurum rectè ac iuſtè viuendi. Nam, ſi peccatores appellaret, quibus interior pœnitentia non eſt: profectò nulla ſacramenta eſ ſet peccatoribus miniſtranda. Videtur ergo D. Thomas ſentire, eccleſiam his qui ante peccauerũt , ſi habeant tamen interiorẽ de peccato dolorẽ , ſacramenta baptiſ mi & pœnitentiæ adminiſtrare debere. At, reliqua ſacramenta non, niſi per ſacramentũ aliquod eorũ iuſtificatis, quæ directe ad iu ſtificationẽ ordinãtur : vt baptiſmus & pœnitentia. Atq; id etiã definiſ ſe videtur Innocentius primus in epiſtola ad Ruffum & Euſebium capit. 4. his verbis: at dicitur legitimi ſacerdotis benedictio auferre omne vitium ergo ſi ita eſt, applicentur ad ordines ſacrilegi, adulteri, atque omnium criminum rei. Quia in ordinatione criminali vitia putantur auferri, nullus ſit pœnitentiæ locus, quia id poteſt præ ſtare ordinatio, quod longa ſatisfactio præ ſtare conſueuit. Sed quoniam huiuſmodi argumenta retundi poſ ſunt, & præceptum eiuſmodi non ratiocinatione, ſed traditione maiorum cõ ſtare debet: dicamus ſanè, non eſ ſe eandem cauſam, quoniam alterum nobis traditum eſt, alterum non item. Ad vltimum D. Tho. in. 4. d. 17. q. 3. art. 1. q. 4. ob eam rationem tenere videtur, quòd obligatio, qua eccleſia obligat ad confeſsionem ſemel in anno faciendam, ſumitur ex eo, quòd ligat ſemel in anno, ad euchariſtiæ ſumptionẽ . Ait enim: Ad euchariſtiam nullus poſt peccatum mortale, niſi confeſ ſus debet accedere, copia ſacerdotis oblata: & inde venit obligatio, qua eccleſia omnes obligat ad ſemel in anno confitendum, quia in ſtituit, vt ſemel in anno ſcilicet in paſcha, omnes ſacram communionem accipiant: & ideo ante tempus illud confiteri tenentur: hactenus ille: & iuxta hanc ſententiam connexa ſunt etiã in eccleſiæ præcepto hæc duo ſacramenta. Id autem etiam ſuadetur ex Concilio Agathen. quod refertur diſtin. 50. in capite: & ex pœnitentiali Romano, vbi dicitur, quòd hebdomada priore ante initium quadrageſimę, tum primum confitentibus peccata, ſacerdotes pœnitentiam dent. Citat quoq; B. Rhenanus in fine annotationũ ſuper Tertulianum, decretum alterius Synodi, quo præ ſcribitur vt feria. 4. ante quadrageſimam peccatores confiteantur. Ac revera, publicè pœnitentes in die cinerum ex more antiquo peccata ſua confitebantur. Imò adeò nunc etiam, qui in quadrageſima non confitentur, exiſtimant ſe illius præcepti præuaricatores. Prælati quoq; excommunicant illos qui in quadrageſima non fuerint confeſsi. Præceptum igitur de confeſsione iure etiam eccleſiaſtico euchariſtiæ præcepto adiunctum eſt. Nam, & Sixtus quartus in quadam extrauag. de tregua & pace: cuius initiũ , vices illius, iubet vt mẽdicãtes deſiſtãt p̃dicare , parochianos nõ obligatos, ſaltẽ in paſchate, ꝓprio cõfiteri ſacerdoti. Verùm enimuero, cùm in illo capi. Omnis vtriuſq; ſexus, Innocẽtius dedita opera, limitaſ ſe videatur præceptũ cõmuniõis ad paſchale tẽpus , non itẽ præceptũ confeſsionis, dixit enim, cõfiteatur ſaltẽ ſemel in anno, ſuſcipiẽs ad minus in paſcha euchariſtiæ ſacramentum nõ video ego, cur ex eo p̃cepto fideles aſtrin gamus ad confitendum in quadrageſima. Præterea, ſi quis peccauerit mortaliter diu ante quadrageſimã , & ſtatim cõfiteatur peccatũ ſuum proprio ſacerdoti, quæro an ille impleat præceptũ illius capitis necne: ſi implet, vincimus: ſi non implet: ergo etiã ſi nõ peccaſ ſet mortaliter vſq; ad paſcha poſt priorem cõ feſsionem , teneretur iterũ eadem peccata cõ fiteri , à quibus ſemel abſolutus eſt. Præterea, ſi homo habeat legitimum impedimentũ ad cõmunionem accipiendã , vt frequentem vomitũ , vel quia detinetur in carcere, vel quia nõ habet ætatem idoneam ad euchariſtiam percipiendã , rogo, an præcepto de ſemel in anno cõfitendo ſatisfaciat, cùm ante quadrageſimã cõ ſitetur : quod negare quoniã impudẽtia eſt, teneamus, præceptũ cõmunionis ad certũ anni tẽpus cõ ſtringere : præceptũ verò confeſsionis, non item. Verũ eſt itaq; ante euchariſtiã oportere cõ fiteri , quotieſcunq; illam homo percipiat: ſed non ex illo præcepto Cõcilij Lateranẽ ſis : ſed ex diuina lege, vt prius nobis oſtenſum eſt. Nec intentio præcipientis obligat, ſed forma præcepti: vnde, quãuis Sũmus Pontifex præ ciperet cõfeſsionẽ , eo fine, vt euchariſtiæ præ mitteretur, nõ tamen ſuo ad id præcepto obligauit. Iã enim erat ius diuinũ , quo huiuſmodi cõfeſsio ſemꝑ erat p̃mittẽda , ſiue in paſchate, ſeu quocũq; alio tẽpore euchariſtia ſumeret̃ . Circa tertiũ caſum, dubiũ oritur: eadẽ enim ratione, homo ſanus in principio diei, ſi timeret febrim ſuperuenturam, teneretur diuinũ totius diei officium præuenire. Imò etiã teneretur præuenire ieiuniũ præceptũ ab eccleſia, ſi probabiliter crederet, ſe præ ſcripto die non habiturum ieiunandi facultatem. Item, ſi in paſchate crederem me habiturum legitimum impedimentum euchariſtiam ſuſcipiendi, deberem quoque prius ſumere, cùm adeſ ſet opportunitas. Ad hoc reſpõdetur , nõ eſ ſe ſimile. Nã quæ dam præcepta ſunt homini ad certũ & determinatum tẽpus implenda: vt de ieiunio quadrageſimæ, aut vigiliæ alicuius feſti: & eiuſmodi nõ eſt neceſ ſe pręuenire, etiam ſi exiſtimamus impedimentũ legitimũ nos habituros tẽ pore quo eſ ſent implẽda . Alia verò præcepta ſ ũt ſine determinatiõe tẽpotis , quæ videlicet nos obligãt , vt aliquãdo ĩpleant̃ , ſaltẽ ſemel in vita: vt ſunt media ad ſalutẽ neceſ ſaria, atq; p̃ cepta , quę de huiuſcemodi ferũtur anteuertere neceſ ſum eſt: vt de baptiſmo. Imò, ꝗ̈ nunꝗ̈ in vita euchariſtiã ſuſcepit, credẽs futurũ periculũ mortis, nec habitutum ſe euchariſtiæ copiã , præuenire debet, cũ habet copiã : nã tenetur ſaltẽ ſemel in vita illud præceptũ implere. Hinc nauigaturus periculoſo tẽpore , ſi non habet in naui cõfeſ ſorẽ , tenet̃ ꝑiculũ p̃uenire . Hinc Chriſtianus, qui tenetur ſemel in anno cõfiteri ex eccleſiaſtica lege, ſi credat, ſe nõ habiturũ copiã cõfeſ ſoris in duobꝰ poſtremis mẽ ſibꝰ anni, obligat̃ ad cõfeſsionẽ faciẽdã , intra decẽ mẽ ſes priores illiꝰ anni. v. g. ſi habeat quis prolixa maria transfretare, etiam ſi aliàs nullum nauigationis periculum eſ ſet. Sed, quid illi primo argumento reſpõdebimus ? nã reliqua faciliora ſunt, nẽpe , diſtinguẽ dũ eſt impedimentũ legitimũ poſtea futurũ . Nã , ſi voluntariũ eſt, teneor profecto diuinũ officiũ ante ſoluere, cũ reliqui tẽporis impedimentũ quãlibet legitimũ & neceſ ſariũ ego liberè præ ſtẽ . Quòd ſi impedimẽtũ à natura, aut violẽtia extiterit: vbi ab ingruẽte morbo, tũc ego nõ aſtringerẽ , niſi ad id officij per ſoluendũ , quod pro tẽpore præ ſenti atq; præterito debetur. Facultas autẽ quæ datur ab eccle ſia, aut anteuertẽdi , aut poſtponendi diuinũ officium, intra diem tamen naturalẽ , priuilegium fauoris eſt, non vinculum neceſsitatis: hoc eſt, præuenire poſ ſumus, non tenemur. In quatro caſu. Durandus. 17. quarti. q. 14. in dubiũ vocat, an ſtatutũ illud eccleſiæ de cõ feſsione ſemel in anno facienda, ſit pręceptũ , an potius exhortatio ad confeſsionẽ . Suadet autẽ nõ eſ ſe præceptum, quòd nullũ ſit ibi verbũ , vnde vis p̃cepti colligi poſsit: habet enim textus in hũc modũ : Oĩs vtriuſq; ſexus, poſtquã ad annos diſcretionis ꝑuenerit , oĩa ſua ſolus peccata, ſaltẽ ſemel in anno cõ ſiteat̃ ꝓprio ſacerdoti, & iniunctã ſibi pœnitentiã propriis viribus ſtudeat adimplere, ſuſcipiẽs reuerẽter ad minꝰ ĩ paſcha euchariſtiæ ſacramẽtũ , quòd ſi dicas, verbũ , confiteatur, vim habere præcepti, idq́ue colligas ex pœna ſubiuncta, alioqui & viuens ab eccleſiæ ingreſ ſu arceatur, & moriens Chriſtiana careat ſepultura. Cõtra , Durandus argumentatur, quia illa clauſula & pœna non refertur ad tranſgreſsionem legis de confeſsione: ſed ad tranſgreſsionem præ cepti de euchariſtia. Nõ enim eccleſia legem fert, cuius tranſgreſsionem pœna legis punire non poteſt: fruſtra ſiquidem lex eiuſmodi pœ nalis à legiſlatore ferretur. At eccleſia non poteſt punire violatorem legis de confeſsione, quia non poteſt eccleſiæ conſtare, quiſ nam ſit illius legis tranſgreſ ſor: primò, propter peccata occulta: ſecundò, quia non poteſt cognoſcere, an omnia mortalia confiteatur, quod tamen lex præcipit: tertiò, quia ſolus ſoli ſacerdoti confiteri debet, iuxta illam legem: & ſacerdos tenetur ſeruare ſecretum, etiam ſi nullum peccatum peccator confiteatur. Quãobrem incaſ ſum pœna illa trã ſgreſ ſori legis de confitendo, præfiniretur. At verò, communis omnium & theolo gorũ , & iuriſperitorũ ſentẽtia certis argumẽ tis aſtruit, legẽ illã cõfeſsionis ad mortale peccatũ obligare, nõ enim fideles exiſtimãt , cũ in quadrageſima cõfitent̃ ex cõ ſilio ſe cõfiteri , & nõ ex præcepto. Quod ſi quis negligeret toto anno confiteri, malè dubio ꝓcul apud fideles audiret, & mortaliter peccare crederet̃ . Et cõ firmatur , quia p̃lati in eos, ꝗ nõ fuerint eo anno cõfeſsi , excõicatiõis ſentẽtia animaduertere ſolẽt , ſupponũt igit̃ peccaſ ſe mortaliter. Præterea, vt ante docebamus, diuinũ de cõ feſsione præceptũ ꝑ humanã legẽ ad certũ tẽ pus limitat̃ . Nã citra huiuſmodi limitationẽ diuinũ illud præceptũ cõmodè ſeruari nõ poſ ſet. Nõ eſt ergo exhortatio, & cõ ſiliũ , ſed præ ceptũ : quippe, ſi cõ ſiliũ eſ ſet, vix vnus aut alter in quadrageſima confiteret̃ nec in implendo cõ ſilio tãta ſolicitudine, timore, ac diligentia plebs vniuerſa concurreret. Ita, licet eccleſia nõ poſsit confeſsionẽ interiorũ peccatorũ p̃cipere , nec ꝓ trã ſgreſsione pœnã inferre, pręceptũ à Deo tamẽ , poteſt ad certũ tẽpus limitare, tranſgreſ ſoresq́; limitatę legis excõmunicatione plectere. Illa verò pena decretalis huius de qua diſ ſerimus, locũ habet, cũ trã ſgreſsio præcepti manifeſta eſt. v. g. ſi non habet ſcedulam confeſ ſoris. Illud tamẽ verè verti in q̃ ſtionẽ poteſt, an ante quartũ decimũ anni pueri cõfiteri ex hac lege cõcilij teneant̃ . Dicit enim cõciliũ , cũ ad annos diſcretionis ꝑuenerit , &c. ſed anni di ſcretionis dicũtur , cũ homo tertiũ decimum, vel quartũ decimũ attigerit: igit̃ vſq; ad id ęratis , nõ tenentur homines cõfiteri . Quòd autẽ anni diſcretionis in eũ modũ ſint intelligẽdi , ꝓbatur , quia nõ obligamus paruulos ad ſumẽ dã euchariſtiã ante illã ætatẽ . At, ſimul vtrũq; præ ſcribitur & quod omnis homo, cũ ad annos diſcretionis peruenerit, confiteatur, & ꝙ ſuſcipiat euchariſtiæ ſacramentum. Huic quæ ſtioni reſpõdetur , vſum ratiõis nõ ſimul circa oĩa paruulis cõtingere : nã ſ ũt pueri, qui peccata grauia diſcernere à leuibus poſ ſunt, diſtinguere cibum ſacrum à prophano nõ poſ ſunt. Puer ergo, vbi primũ habet vſum rationis ad peccãdum mortaliter, huius legis obligatione cõ ſtringitur : teneturq́; iam ſemel in anno confiteri: ſed euchariſtiam percipere non tenetur, niſi talem ac tantũ vſum habeat rationis, quo congruẽter ſacrum Chriſti corpus ſumere, & diuinitatem poſsit reuereri latentem, proptereaq́; dixit Innocentius, reuerenter ſuſcipiens, &c. Illud quoque ſcholaſtici autores vocare in quæ ſtionẽ ſolẽt , an eccleſia poſsit ĩ diuino de cõfeſsione præcepto cũ aliquo diſpẽ ſare . Nã in eo, quod humanũ eſt de quotenni peccatorum confeſsione diſpẽ ſare per eccleſiã poſ ſe, minimè cõtrouertitur . At illud controuerſiã habere meritò poteſt. Nam reddere vota, iuramenta ſeruare: iuris eſt & diuini & naturalis, habet autem eccleſia facultatem & diſpen ſandi in votis, & relaxandi iuramenta: ergo, licet confeſsio iure diuino præ ſcripta ſit, eccleſia tamen poterit diſpenſare. Et confirmatur ex eo, quod Matth. 16. Petro dicitur. Quodcunque ſolueris ſuper terrã ſolutum & in cœlis: ergo ſi quem Petrus abſoluerit ab obligatione confeſsionis, ille erit coram Deo re vera ſolutus. Huic ego quæ ſtioni, quoniã alio loco opportunius diſ ſeretur, ſolũ dabo quod ad præ ſentẽ locũ ſatis eſt: negando primi argumenti cõ ſequentiã . Nec enim eſt ſimilis ratio de præ cepto cõfeſsionis & baptiſmi: ac de præcepto reddẽdi vota, & ſeruãdi iuramẽta , quia baptizari, aut cõfiteri , ſalutis impedimentũ afferre nemini poteſt, cũ in his ſacramentis tota hominis ſalus conſiſtat: ſunt quippe ad ſalutem neceſ ſaria. Qua propter nõ expediebat, vt relinqueretur Eccleſiæ facultas in huiuſmodi præceptis diſpenſandi. At vota & iuramenta præ ſtare, nonnunquã vergit in ſalutis diſpendium: eo quòd homines ſunt ad iurandũ , atq; vouendum faciles, non habita ratione futurę incommoditatis. Quamobrem neceſ ſarium erat, vt eccleſia Chriſti poteſtatem haberet in voto & iuramento diſpenſandi: quæ ſcilicet, vincula ſubinde maioribus bonis poterãt eſ ſe impedimento. Et per hoc ad teſtimoniũ ex Matthæo reſ põdetur . Nã , quia poteſtas ibi promiſ ſa pote ſtas clauiũ eſt ad aperiendũ regnũ dignis, claudendũ verò indignis: & per ſacramẽta baptiſ mi & confeſsionis regnũ cœlorũ ſuſcipientibus aperitur: non eſt Petro collata poteſtas, vt diſpenſaret in his ſacramẽtis , ne ſuã videlicet deſtrueret poteſtatem, ea ſacramẽta tollẽdo , quibus adminiſtrãdis regnũ cœlorũ habebat fidelibus aperire: ſed enim, vota & iuramẽta ſeruare, poterat eſ ſe fidelibus regni cœlorum impedimentũ . Quocirca, ſicut poteſtas clauiũ limitatur ex ordine ad finẽ. ſ. apertionem regni cœleſtis, quapropter nõ poteſt eccleſia ſacramẽta tollere: ita etiã ex eodẽ fine amplificatur ad omnia ea tollẽda , quæ apertionẽ regni cœlorũ impediũt : qualia interim ſunt vota & iuramẽta . Et certè, illius teſtimonii intelligentiã , eccleſiæ vſu magis quã ratiocinatione colligere poſ ſumus: quotus enim quiſque per rationẽ humanã cõ ſequetur , qualis quantaq́; poteſtas per illa generalia uerba. Quæcũ que ligaueris, quæcunq; ſolueris, fuerit Petro promiſ ſa. Accepit quidẽ poteſtatẽ ad ædificationẽ & nõ ad deſtructionẽ , vt. 2. ad Corint. 10. Apoſtolus tradit vnde in his quæ ſunt de neceſsitate diſpenſauit nunquã : nempe, non poterat, quod in deſtructionem eſ ſet. In votis aũt & iuramentis diſpenſauit. Ac poterat quidem, quod erat in ædificationem. Vnde D. Thomas. d. 17. q. 3. arti. 1. q. 5. In neceſsitate huius ſacramenti fundauit, quod in eo diſpenſari nõ poſsit. Quãuis in ſolutione ad primũ expreſsè doceat, Summũ Pontificẽ in iure diuino poſitiuo diſpenſare non poſ ſe. Ita diſcipuli D. Thomæ, vt hanc ſententiã tueantur, aiũt prelatos eccleſiæ, cũ diſpenſant in voto, nõ diſpenſare in præcepto iuris naturalis, vel diuini: ſed in eo quod humani iuris eſt Nã uinculũ voti mei, lex mea priuata eſt, ita humanũ eſt nõ diuinũ : habent aũt D. Thomã à ſe. 22. q. 88. art. 10. ad ſecundũ ſed in hac tamen philoſophãdi ratione duæ difficultates exiſtunt. Prima quod ea, quæ ſunt de iure po ſitiuo, poteſt Sũmus põtifex etiam ſine cauſa tollere, & abrogare: vt quamuis malefaciat, factum tamen validum ſit. At in voto abſq; rationabile cauſa diſpenſare nequit: & ſi diſpen ſet, irritum eſt quod facit: ſeruare igitur votũ non humani iuris ſolum eſt, ſed diuini. Altera aũt difficultas eſt, quòd ſi vinculum uoti & iuramenti humanæ facultatis eſ ſet, ante diuinã legẽ nouã & veterem, per humanã poteſtatem diſ ſolui poſ ſet: quòd ſi non poterat, certè pluſquã humanũ erat hoc vinculum naturale ſiquidem eſt, vt omnis obligatio, per quaſcunq; cauſas naſcitur, per eaſdẽ diſ ſoluatur, Si igitur votorũ & iuramentorũ obligatio per iuris humani arbitriũ ſolũ extitit, per idem etiam arbitrium diſ ſolueretur. Quò fieret, vt qui, aut voti, aut iuramenti vinculum induxiſ ſet, idem haberet eiuſdem ſoluendi facultatem. Quemadmodum princeps qui legem dicit publicam, eam ſoluere poteſt & abrogare. Quamobrem, ſi vobis non fuerit ingratum, priorem noſtram reſponſionem interim teneamus, faciamusq́ue hic tractatui de confeſ ſionis præcepto finem, cuius prolixitatem poſtrema de ſatisfactione diſputatio compẽ ſabit . Erit enim quàm breuiſsima. De tertia igitur pœnitentiæ parte, hoc eſt ſatisfactione, inter fideles etiam ambigitur an diuinum præceptum ſit. Nam Scotus. d. 18. et 19. circa finem, aſ ſerit, nullum pœnitentẽ obligari ad acceptandum pœnitentiam, quam ſacerdos iniungit. Aſ ſerit rurſum, quòd, ſi ſatisfactionem iniunctam acceptat, tenetur implere ſub pœna peccati mortalis. Idem ſequitur Gabriel. d. 16. quarti. q. 2. Quoniã ad ſatisfactionẽ pro pœ na duo remedia ſunt: alterũ in hac vita, alterũ in purgatorio: poteſt ergo pœnitẽs ſuo fauori cedere, quo ex mĩa Dei ſatiſfactio præ ſens acceptat̃ pro futura pœna. atq; proinde, eligere poterit ſatisfactionem futuri ſ æculi. At hæc opinio nulla ratiõe nititur: ſi enim ſacerdos obligare ad mortale nõ poteſt, mea acceptatio nõ inducit peccati mortalis obligationẽ : quippe nõ aliter pœnitẽs implere vult pœnitentiã iniunctã , quàm ſacerdos obligare poteſt. Nõ itaq; cohærẽt ambæ illæ aſ ſertiones. Quãobrẽ acutius multo Caietanus in. q. 2. de ſatisfactione ad ſecundũ argumentũ rerũ cõ ſequentiã & cõnexionẽ intuitus, exiſtimauit quòd pœnitens, nec acceptare tenetur pœnitentiam iniunctã ſubpœna peccati mortalis, nec acceptam implere. At verò D. Thomas lõgè diuerſam opinionẽ ſequutus eſt in. 4. d. 18. q. 1. art. 3. q. 3. & d. 20 art. 2. q. 2. ad ſecundũ : ſed & d. 16. in expoſitione textus apertè dicit, Ioannẽ quidẽ fuiſ ſe denũciatorẽ præcepti de ſatisfactione: Chriſtũ aũt inſtitutorẽ ſacramẽti , & partiũ eius: &. 3. p q. 84. art. 8. dicit quod pœnitẽtia exterior, qua iuxta arbitrium ſacerdotis peccator ſatisfacit, oportet duret vſque ad determinatum tẽpus ſecundum menſuram peccati. Durãdus etiã D. Thomæ ſubſcripſit. d. 17. q. 3. ad ſecundũ & Sylueſt. in verbo Cõfeſsio prim. §. 26. Atq; hãc nos ſentẽtiã tenere debemus, ſi rectã Thęologiæ rationẽ ſeꝗ volumꝰ . Primũ quia ſacrilegiũ eſt, ſacramentum aliquod, mancũ & imperfectũ volũtariè relin quere. At, ſi ſatisfactio prætermittitur, tertia pœnitẽtiæ pars, mancũ & imperfectũ conficitur ſacramentum. Sacrilegum igitur fuerit, ſatisfactionem à ſacerdote iniunctam, vel non accipere, vel non explere. Deinde in foro cõtentioſo iudex habet poteſtatẽ pœnã pro delictis imponẽdi : quã etiã reꝰ ſubire tenetur: ergo & iudex eccleſiaſticus in foro cõ ſciẽtię hãc habebit poteſtatẽ . Nõ em̃ poteſtas apoſtolis in foro interiore à chr̃o dño collata, imbecillior eſt, quã in foro exteriori. Præterea poteſtas, quæ nõ habet vim coercẽdi , ridicula eſt, & in nullos futura vſus: vt, inter aſ ſerendũ præceptũ de cõnfeſsione docuimus. Si ergo iudices à Chr̃o inſtituti, non haberent vim, autoritatemq́; ligandi ad pœnã rationabilẽ & iuſtã pro qualitate, & quantitate delicti, profectò eorum iuriſdictio & pote ſtas de culpis iudicandi, meritò rideretur. Præterea, Clauis poteſtas eſt nõ ſolũ ſoluẽ di , ſed & ligãdi , vt patet ex definitione clauis, quã & Ioãnes . 22. in extrauagã . Quia quorundã , de verborũ ſignificatione, & cõmunis probat theologorũ cõ ſenſus . Imò adeò Dñs Matth. 16 . nã cũ dixiſ ſet. Tibi dabo claues regni cœ lorũ , explicaturus quid nomine clauiũ intelligeret, eueſtigio ſubdit, & quodcũq; ſolueris ſuper terrã , erit ſolutũ & in cœlis & quodcunque ligaueris, erit ligatũ . Quod ſi æquã habẽt ſacerdotes abſoluẽdi & ligãdi poteſtatẽ , certè ſicut abſoluũt vice Dei, cũ formã ſacramenti proferũt , ita ligãt vice Dei, cũ mulctã pro culpis indicũt . Pœnã aũt diuina ſentẽtia in ſacramento taxatam ſubire nolle, ſine dubio graue peccatũ eſt. Et cõfirmatur . Nã , ſi princeps con ſtitueret aliquẽ delegatũ ad id iudicandum in rep. de criminibus, nimirũ intelligeremus illiꝰ reip. ciues ſententiis iudicis inſtituti obligari ad parendũ . Cùm ergo Chriſtus ſic inſtituerit vicarios ſuos, vt Ioannis. 20. dicitur. Non eſt dubitandum, quin eorum ſententiæ & in abſoluendo, & in ligando, eandem habeant vim, ac ſi à Chriſto latæ fuiſ ſent. Quamobrẽ , eiuſmodi ſententiis obtemperare fuerit omnino neceſ ſarium. Præterea, (quod retro docuimus) exterior ſatisfactio in præcepto eſt, cùm ſit ad ſalutem neceſ ſaria: ergo qui ad aliam vitam remittit ſatisfactionem, reus peccati mortalis efficitur. Nec aliud intelligendũ eſt (quod alias ſ æpe cõmemorauimus ) in lege noua factũ eſ ſe, niſi vt quã pœnitentiã tenebatur peccator in delicti cõpenſationẽ Deo præ ſtare, eã præ ſtet ſacerdoti Dei vices habenti. Quò fieri, vt, ſi in naturæ lege, vel ſcripta, homines exteriorem ſatisfactionẽ exhibere pro peccatis tenebantur, teneantur etiam in lege euangelica eandem exhibere ad ſacerdotum arbitrium, qui bus Deus huiuſmodi iudicium delegauit. Age verò, quẽ dolorẽ de peccatis, quẽ animũ emendãdi vitã ille habet, qui pœnitentiã iuſtã & æquã iniunctã à iudice, Dei locũ habẽ te , nec vult acceptare, nec implere? Qua rur ſum humilitate accedit iudicãdus , qui iudicis ſententiã iuſtitia æquitateq́ue plenã negligere nõ veretur? Cumq́; etiã vel iudicis arbitri, quẽ tua volũtate delegeris, iuſtæ ſentẽtiæ nolle parere iniquũ ſit, ac iudici quoq; arbitro iniuriũ quid ni ſit iniquũ pariter & iniuriũ iudici nõ arbitro, ſed diuina autoritate ſubſtituto nolle obedire, cùm iuſtam ſententiam profert? Præterea etiam, vt ſacramentũ hoc medicinale eſ ſet, nõ itẽ iudiciale: vel etiã tũc abſurdũ eſ ſet, libere pronunciare, non obligari pœnitentẽ ad parendũ ſacerdoti in remediis curationis: quod perinde eſ ſet, atq; diceretur, non oportere ægrotũ medico obtẽperare ſalubriter præcipienti. At, ſatisfactio ſacramentalis ſicut eſt in compenſationem iniuriæ factæ deo ita etiam in medicinam ſpiritualis ægritudinis. Quocirca: intollerabilis opinio eſt quæ peccatorem ab obligatione ſatisfactionis ſacramentalis abſoluit. Nos autem admirari ſatis non poſ ſumus, quid cauſ æ fuerit hominibus doctis, vt nõ rẽ modo, verùm etiam nomen ſatisfactionis excluſerint, ſatisfactio enim nomen iuſtitiæ eſt, atq; hoc loco ſanè iuſtitiæ eius qua Deo pro culpis pœnas debitas ſoluimus. Quòd ſi iure iuſta atq; debita, Chriſti & vicariorum eius iudicia non amplectimur, impuneq́; licet eorũ ſententias reiicere: profecto (vt diximus) ſatiſ factionis & res, & nomen aboletur: aboleturque proinde omnis obligatio, quæ ad ſtandũ parendumq́; iudiciis humana ratione conſtituitur. Illud vero, quod nobis obiiciunt contrariæ opinionis aſ ſertores, indignum eſt vt à nobis refellatur: & tempus poſtulat vt finem iam dicendi faciamus: nam elatus ſtudio res multas atq; magnas explicandi, longior quidem fui, non inficior, ſed erat tamen difficile, argumentum tantum, tãq; præclarum inchoatum relinquere. Quod ſi pro dignitate veſtra mihi tractatum non eſt, veniam obſecro detis viri humaniſsimi: ſin autem aliqua ex parte dignitati veſtræ fecimus ſatis, id omnes Deo optimo maximo acceptum referemus. In cuius gloriam, pœnitentiam ſiue virtutem, ſeu ſacramentum & ad ſalutis finẽ & ex præcepto quoq; Dei peculiari neceſ ſariam eſ ſe, hactenꝰ dictũ ſit. FINIS.