C VM ad amuſin perpendiculumq; apud me reuoluerẽ , lector beneuole, quã aliquod iam annis per vniuerſam hanc Hispaniæ regionem à te celebrata, ſparſa, ac diſ ſeminata fuerit nominis mei fama, in ciuile ſat, atq; in humanũ à me fore exi ſtimaui, ſi à tam præclaro pro repub. & hactenus inuiſo instituto meo nunc de ſiſtere viderer, & de me conceptam fidẽ inter priuatos ſaltẽ parietes non conſeruarem. Ac me prorſus huiuſce almæ, ne dicam vniuerſitatis, ſed etiã totius Hi ſpaniæ indignum officio ipſe prædicarẽ , ſi ad extremum vſque ſpatium aliquem vitæ meæ ſpiritum pro rep. ocioſum atq; tranquillum ducerem. Tanta enim est in me reip. beneuolentia, tantus deniq; ardor, vt ſi officia duntaxat, nõ autem animum atque voluntatem remetiar, ingratus ꝓculdubio ſim moriturus. Quæ quidem officia animũ meũ noctes dieſq; concitent atque admonent: non cum vitæ tempore dimittendam eſ ſe commemorationem nominis mei, ſed cum omni po ſteritate adæquandam. At cum elapſis ſeculis nec non præ ſentibus, ſtatuas & imagines animorum ſimulachra ſed corporum, ſtudiosè multi ſummi homines in ſui commemorationẽ reliquerint: ego tamen præclarius ſemper præstantiusq; duxi: laborum virtutumq; mearum effigiem in ſempiternam mei memoriam, ac reip. vtilitatẽ relinquere. Quare quis tandem me reprehendat? aut quis mihi iure ſuccẽ ſeat ? ſi quantũ cæteris ad ſuas res obeundas, quãtum ad alias voluptates, quantũ ad ipſam requiem animi & corporis conceditur temporis: quantum alij tribuunt in tẽpeſtiuis cõuiuijs , quantum deniq; aleæ, tantũ mihi egomet ad hæc ſtudia his meis characteribus recolenda ſumpſero? Verùm cum ſuperioribus his diebus domini Ioannis Medinæ volumen de pœnitentia tã acutè, ac ſubtiliter tractantem, ac disputantem tibi obtulerim: nihilominus quia varia lectio auditoris & lectoris animum oblectat, ego nunc tibi domini Melchioris Cani codicẽ non minori cũ ingenij acumine de pœnitentia & ſacramentis diſ ſerentem prodo, & quò clarior, elucidiorquè per docta virorum ora volitaret postremam in excudendo ab eo adiici manum curaui. Quamobrem, lector celeberrime, à te iterum atque iterũ con tendo, vt codicem hunc à tanto viro editũ , ſemper præ manibus habeas hic enim est, qui ardet amore iuuandi recta studia, in quo tanta est in disputando præ cæteris eloquentia, vt perlectis eius à te dogmatibus ipſum prorſus Ciceronem audiſ ſe, aut perlegiſ ſe videaris. Conſerua quæ ſo hominem hunc pudore eo: quẽ amicorum ſtudiis vides comprobari, tũ dignitate, tum venustate, ingenio autẽ tanto, quanto id conuenit existimari, quod ſummorum hominum ingeniis ex petitũ eſ ſe videas. Vale. Ex officina no ſtra typographica. Anno D. 1550. die verò. 17. menſis Martij.