RELECTIO DE POENITENTIA HABITA IN ACADEMIA SALMANTICENSIS, ANNO M. D. XLVIII. A FRATRE MEL chiore Cano ordinis Praedicatorum, sacraeque Theologiae profes sore, super. 14. distinctione quarti sententiarum. Compluti, Ex officina Ioannis Brocarii 1558 Prior Conclusio. Poenitentiam infus ae virtutis actum, his qui mortaliter peccauerunt semper fuis se necessariam , non ad salutem modo, sed ex praecepto quoque peculiari. Posterior conclusio. Poenitentiae vero sacramentum , peccatoribus post baptismum ad vitam aeternam consequendam, necessarium es se. Quo fieri, vt & mortalia peccata omnia sacerdotibus confiteri, & ad eorum arbitrium satisfacere , diuino iure teneamur. Andreas a Porto NARIIS LECTORI. S. D. C VM ad amusin perpendiculumque apud me reuoluerem , lector beneuole, quam aliquod iam annis per vniuersam hanc Hispaniae regionem a te celebrata, sparsa, ac dis seminata fuerit nominis mei fama, in ciuile sat, atque in humanum a me fore exi stimaui, si a tam praeclaro pro repub. & hactenus inuiso instituto meo nunc de sistere viderer, & de me conceptam fidem inter priuatos saltem parietes non conseruarem. Ac me prorsus huiusce almae, ne dicam vniuersitatis, sed etiam totius Hi spaniae indignum officio ipse praedicarem , si ad extremum vsque spatium aliquem vitae meae spiritum pro rep. ociosum atque tranquillum ducerem. Tanta enim est in me reip. beneuolentia, tantus denique ardor, vt si officia duntaxat, non autem animum atque voluntatem remetiar, ingratus proculdubio sim moriturus. Quae quidem officia animum meum noctes diesque concitent atque admonent: non cum vitae tempore dimittendam es se commemorationem nominis mei, sed cum omni po steritate adaequandam. At cum elapsis seculis nec non prae sentibus, statuas & imagines animorum simulachra sed corporum, studiose multi summi homines in sui commemorationem reliquerint: ego tamen praeclarius semper praestantiusque duxi: laborum virtutumque mearum effigiem in sempiternam mei memoriam, ac reip. vtilitatem relinquere. Quare quis tandem me reprehendat? aut quis mihi iure succenseat ? si quantum caeteris ad suas res obeundas, quantum ad alias voluptates, quantum ad ipsam requiem animi & corporis conceditur temporis: quantum alij tribuunt in tempestiuis conuiuijs , quantum denique aleae, tantum mihi egomet ad haec studia his meis characteribus recolenda sumpsero? Verum cum superioribus his diebus domini Ioannis Medinae volumen de poenitentia tam acute, ac subtiliter tractantem, ac disputantem tibi obtulerim: nihilominus quia varia lectio auditoris & lectoris animum oblectat, ego nunc tibi domini Melchioris Cani codicem non minori cum ingenij acumine de poenitentia & sacramentis dis serentem prodo, & quo clarior, elucidiorque per docta virorum ora volitaret postremam in excudendo ab eo adiici manum curaui. Quamobrem, lector celeberrime, a te iterum atque iterum con tendo, vt codicem hunc a tanto viro editum , semper prae manibus habeas hic enim est, qui ardet amore iuuandi recta studia, in quo tanta est in disputando prae caeteris eloquentia, vt perlectis eius a te dogmatibus ipsum prorsus Ciceronem audis se, aut perlegis se videaris. Conserua quae so hominem hunc pudore eo: quem amicorum studiis vides comprobari, tum dignitate, tum venustate, ingenio autem tanto, quanto id conuenit existimari, quod summorum hominum ingeniis ex petitum es se videas. Vale. Ex officina no stra typographica. Anno D. 1550. die vero. 17. mensis Martij. THEMA RELECTIO nis. Nisi poenitentiam habueritis, omnes peribitis. Luc. 13 C. LOCVM hodierna mihi disputatione tractandum , viri grauis simi, qui de summa facie (quod aiunt) spectauerit, apertiorem fortas se existimabit, quam vt no stram explicando diligentiam desideret, aut laborem. Qui vero introspicere curiosius velit, comperiet sane, multas in profundo veritates delitescere, plusque habere in reces su, quam in fronte promittit. Nisi poenitentiam (inquit apud Lucam dominus ) habueritis, omnes peribitis. Qui quidem locus, quae stionem licet simplicem continere videatur, multiplicem tamen dis serendi materiam subministrat. Nam cum duplex in poenitentiae nomine significatio sit & virtutis & sacramenti , mox animaduertitur disputationem meam in duas es se partes diuidendam: quarum altera versetur circa poenitentiae virtutem, altera circa poenitentiae sacramentum. Hec enim tractandi forma, atque particio, a magistro sententiarum dist. 14. primum accepta, vniuersis deinde theologis vsur pata est. Cumque de vtroque partitionis membro infinitas prope modum que stiones authores scholastici persequantur: at ego, sex mihi prae cipuas ex intimis huius loci visceribus eruendas putaui: quibus omnino expositis, nihil es se video, quod amplius ad thematis intelligentiam, desideretur. Ac principio statim, controuersia illa veniet in medium , quae fundamentum est caeterarum . An poenitencia sit dolor de peccatis, qua ratione contra Deum fuere commis sa. Euestigio sequeretur altera: Sit ne poe nitentia virtus. Succedet suo ordine, tertia, An sine poenitentiae virtute salus peccantibus es se possit. Quarto loco id quaeremus, an sit de poenitentie virtute peculiare praeceptum. Quinto in dubium vocabitur. Num etiam poe nitentiae sacramentum sit ad salutem neces sarium. Postremo, an hoc idem sacramentum, euangelico iure praeceptum sit. Has controuersias, tantisper dum definire contendo vos, viros ornatissimos, nostre huius consultationis & auditores & iudices, quae so diligenter attendite. # 1 PRIMA PARS. PRinceps igitur quae stio ea erat: an poe nitentia sit dolor de peccatis, quia contra Deum fuere commis sa. Vbi inuestigare compellimur, quidnam poenitentia sit, quidque sua definitione & natura contineat : id quod in hac materia difficillimum est, egetque disquisitione non parua. Et quanuis controuersiae omnes sine discrimine apud scholasticos soleant in vtramque partem disceptari: ego tamen hanc primam (quoad per aduersarios licebit) sine argumentis vltro citroque iactatis, exponere cupio, Quod (nisi me mea fallit opinio) res alioqui explicatu difficilis, hoc seruato tenore facilius explanabitur. Poenitentiam ergo definituris, vt a facillimis ordiamur, tenenda primúm est ipsius vocis origo. Nam sine huiusmodi notione rem de qua dis serimus probe tenere non possumus . Poenitentiam itaque a poena deriuari, nemo est qui possit ambigere. Poena autem, vindicta quedam est praeteritae culpae. Vnde & Prisci authores, verbum poenio, pro eo quod punio, vsurpauere. Sed, & cum rerum male gestarum , quasi, vindicante natura, ipsi intra nos de nobis supplicium sumimus, tum, poenitere proprie dicimur. Poenitentiae autem vocabulum tam etsi latius pateat, vsu tamen doctissimorum , in bonam partem deflecti solet: vt non , nisi quae iu ste pro culpis as sumitur, Poenitentia nuncupetur . Iustae autem vindictae duo sunt genera: alterum publicum, in quo alius est reus, alius iudex, accusator, & testis: alterum priuatum, in quo, & reus, & vindicationis administer idem est. In illo, aliena culpa vindicatur: in hoc propria. Illa vindicta inuoluntaria patienti est: haec contra, voluntaria. Poenitentie igitur nomen, non quam libet culpae vindictam, sed illam voluntariam designat, qua reus ipse sponte poenas eligit, vt in proprias culpas animaduertat. Augustinus (siue quis alius eius operis fuit author) in libro de vera & falsa poenitentia. cap. 19. "Poenitere" (inquit) "est poenam tene" { De poen. dist. 3. ca. poenitentia est. } "re, vt semper puniat in se vlciscendo , quod commisit peccando", & cap. 8. "Poenitentia est quae dam dolentis vindicta, voluntarie punientis in se, quod commisisse se, dolet." Quo & Ambrosius videtur allusis se, super Psal. 27. concione . 1. dicens. Plena est difinitio poenitentie commemoratio delictorum, vt vnusquisque peccata sua, velut quodam quotidiani sermonis flagello castiget, & commissa sibi flagitia condemnet . Literae quoque sacrae passim admonent poe nitentiam agere, ad quam profecto non exhortarentur, nisi spontanea es set: nec poenitentiam ab alio inflictam, agendam es se monerent: sed potius patiendam. Quod nostro in themate etiam intelligitur si verba diligentius expendantur. Nisi poenitentiam habueritis ait. Id autem habere dicimur, quod in nostra potestate est: vt D. Thom. annotauit. 1. p. q. 38. art. 1. At vero, cum nemo in malum aspiciens operetur, vt Diony. 4. c. de diui. nomi. scite tradit, qui volens prudensque poenam eligit, eum alicuius boni gratia, tanquam finem sibi prae stituat, hoc facere neces sum est. Finis autem primus iuste vindicte, is habetur vt qui lesus per culpam est ei per poenam satis siat. Eatenus quippe iudex nocentem plectit, quatenus opus es se, censet vt iniuriae, & priuatae & publice faciat satis. Sic igitur et poenitens, ob eam causam vindicat culpam quam admisit, vt deo quem offendit debitam satisfactionem impendat. Sed enim, per offensam culpe, non solum iu stitia legislatoris, sed et amicitia violatur, quapropter, alter finis poenitentis est placare deum quem offenderit, eumque sibi conciliare . Inde enim vindictam , compensationemque delicti: opportuit in poenitente vltraoneam es se, quoniam oportebat amicam es se Nam neque apud homines, redintegratur amor, per coactam satisfationem offendentis . Cum autem amicus, poenis amici non delectetur, & alioqui etiam (Aristotele authore) poenae medicamenta sint, quae velut per contrarium dolorem: morbum pellunt ex voluptate progenitum, tertius poenitentiae finis est salus animi. Dolet namque poenitens, lachrymatur & gemit, vt per huiusmodi quasi antidotum, morbo spirituali medeatur. vt Diuus Thomas tertia parte. quae st. 90. art. 3. docuit, & Augustinus tracta. in Psal. 57. Sed & Hieronymus in Ecclesiastes caput septimum, inquiens . "Nouit hirundo pullos de succo oculare chelidoniae, & dictamum caprae appe tunt vulneratae, cur nos ignoremus medicinam poenitentiae propositam es se peccantibus ?" Eandem quoque sententiam eisdem fere verbis, Tertullianus dixit in libro de poenitentia . Et Chry sost. homil. 7. ad populum Antioch. "Iudices" (inquit) "cum latrones ceperint, ac sacrilegos, non quomodo ipsos meliores reddant considerant : sed quomodo ab ipsis peccatorum poe nas exigant: Deus autem contra : quum aliquem ceperit peccatorem , non considerat quomodo supplicium sumat, sed quomodo ipsum corrigat." Itaque & iudex, pariter & medicus. &c. Paulus denique . 2. ad Corin. 7. "tristitia" (ait) "quae secundum Deum est, poenitentiam in salutem operatur." Quamobrem, poenitentiae iudicium vt amicum , ita quoque salutare est, plusquam vindicatiuum, cuius, scilicet, finis, non tam vindicta quam vindicta salutaris est. Igitur (vt quae tan multis diximus, in breuem summam redigamus) poenitentia dolor de peccatis est, alias & in beatis es set, nec es set iuxta nomen suum , poena. Et dolor est sponte pro peccatis as sumptus, vt sit, vindicta culparum voluntaria, nec vindicta solum satisfactoria, sed etiam amica & salutaris. Ac poterant haec apud omnes, inconuulsa ratione consistere: nisi ab iis, qui linguarum eruditione, proprioque sen su iactantur (vana licet fiducia) quaterentur. Obiicit tamen nobis Lutherus apud Ro fens. ar, 5. Imo & Erasmus in annotationibus super tertium Matth. caput, quod apud Grae cos μετὰνοια non poena aut dolor est, sed resipiscentia : & μετανοεῖν resipiscere. At vbi interpres noui testamenti vsurpat poenitentiae vocabulum, graeco in fonte μετὰνοια est. vbi poe nitent agite, Graeca lectio habet μετανοεῖτε, non ergo in vsu scripture sacrae poenitentia dolor aut poena est, sed mutatio consilij & mentis & poenitere, sapere post erratum , instituereque animum ad viuendum recte. Scilicet hoc irrefragabili argumento, in illam herae sim incide re Germani, vt crederent, veram poenitentiam nihil aliud es se, quam nouam vitam . Iuxta quod Ambros. apud Magistrum. 14. dist. ait, "veram poenitentiam es se, ces sare a peccato." Hinc vero nos, paucis extricare possemus , si veteris interpretis, & Christianorum omnium latine loquentium authoritate contenti, latini nominis notionem & originem sequeremur: que satis (vt arbitror) ante nobis explicata est. Quin etiam, si rerum ordo, fuerit diligenter inspectus, resipiscentia atque tristicia, vsque adeo sibi vicissim haerent, vt, si alteram tollas, vtramque neces se sit es se sublatam. Etenim, si sapis, protinus incipit displicere, quod placuit. Imo, si erratum tuum semel intelligis, tu ipse incipis, tibi illico displicere. Cum vero, quicquam di splicet quod placebat. id quemadmodum quo tempore placuit delectabat, ita neces se est, contristare dum displicet. Ac ne hunc quidem re sipiscentiae tristiaeque nexum, arcanae litere tacuerunt. Genes. 6. Videns Deus quod multa malitia hominum es set in terra, poenituit eum , quod hominem fecis set, & tactus dolore cordis intrinsecus. En post poenitentiam : dolor cordis apponitur, & Hiere. 31. "Postquam conuertisti me egii poenitentiam, & postquam ostendisti mihi, percussi femur meum ": in quae verba Hierony. "Dolentis "(inquit) " & plangentis". & super errore pristino plorantis indicium est, vt femur manu percutiat, & stultum se ante fuis se fateatur. Dolor itaque, comes indiuiduus est resipiscentiae. Quod si latine vocis nullam rationem haberemus, si rerum item consequentiam et ordinem negligeremus, etiamnum, Luthero Erasmo que ostenderemus Graecam μετανοὶας vocem poe nam quoque ad vindictam designare. Cuius rei testimonia si quis a nobis requireret, nihil es set profecto. quod tam facile expedire possemus , nisi ad alia properaret oracio. Certe Paulum . 2. ad Corinth. 7. pro poenitentia μετάνοια vsurpas se, vel proteruus inficiari non poterit habent enim graeca in hunc modum κ᾽ γρ κατάθεον λύϖκ, μετάνοιαν εις῀ σωτιρὶαν αμεταμ῾ελκτονκατεργαξεται : hoc est. quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in lutem non poenitendam operatur. Quo loco si resipiscentiam vertas, sententiam in apo stolo falsam efficies non enim tristitia resipi scentiam operatur: sed e diuerso resipiscentia tristitiam: at tristitia quae secundum Deum est poenitentiam hoc est voluntariam poenam,{ In epigrammate in occasionis statuam. } vindictamque culparum. Noster item Ausonius loquentem poenitentiam inducens: " sum" (inquit) "dea, quae facti, non factique exigo poe nas, nempe vt poeniteat, sic metanoea vocor." Non igitur siue latine poenitentia, siue grae ce menanoea, nouam solummodo vitam: sed & veteris odium vindictamque significat. Sed ais: si verbum verbo reddas, μετανοία mutatatio cogitationis & mentis est, transmentatio, si in hunc modum loqui latina consuetudo permitteret. Fateor equidem. At mentis mutatio es se non potest, nisi mens diuertat a malo, contraque accedat ad bonum . quod quia non fit gressibus corporis, sed affectibus animi, veterem vitam animus auersetur oportet, cum elegit nouam: sic enim animi mutationem recta philosophia interpretatur: quam si haberent Lutherani, nihil ab illis praeterea exigeremus, si modo haberent eam, non quam sibi fingunt ipsi, sed quam & vere et graphice describit Ambrosius. 2. lib. de poenitentia cap. { De poeniten . d. I. c. sunt qui. } 10. inquiens. Facilius inueni qui innocentiam seruauerint, quam qui congrue egerint poenitentiam . An quisquam illam poenitentiam putat, vbi requirendae ambitio dignitatis, vbi vini effu sio, vbi copule coniugalis vsus? Renunciandum seculo est, somno ipsi minus indulgendum quam natura postulat, interrumpendus est: gemitibus, interpellandus est suspiriis: seque strandus orationibus: viuendum ita, vt vitali huic moriamur vsui. Seipsum sibi homo abneget, & totus mutetur: sicut quendam adolescentem fabulae ferunt , post amores meretricios peregre profectum, & amore abolito regres sum, veteri postea occuris se dilectae, quae vbi non interpellatam mirata, putauerit non recognitam, dixerit ego sum: responderit ille, sed ego non sum ego. Hanc mihi cogitationem atque animi transformationem, si prae stiteris, iam ego de nomine nihil moror, Illa re vera poenitentia est, de qua nos in pre sentia disputamus. Sed illud tamen catholici quidam, contrario poenitus sensurus sensu atque ratione, in dubium vocant : an ad veram poenitentiam preter dolorem de peccato preterito, propositum exigatur, deinceps futura vitandi : ita vt quemadmodum { Maioris. 4 di. 14. q. 1 & alma in eadem dist. & que stione. } poenitentem vitam veterem detestari sic & nouam animo concipere. ac proponere neces sum sit, Et quidem iuniores nonnulli, existimant hoc propositum non es se in poenitentia neces sarium. Tum quoniam, vt vox ipsa prae se fert, poenitencia, culpas praeteritas respicit, non prospicit futuras: quod & Diuus Tho. animaduertit. 4. dist. 17. q. art. 2. q. 4. vbi as serit poenietentiae proprium obiectum es se peccatum commissum : quate ait, secundum suam speciem re spicit tantum peccatum preteritum . Tum etiam , quoniam ventura mala cauere, prudentiae actus est, non poenitentiae. Non igitur animus futura vitandi ad veram poenitentiam neces sarium est. Nos vero, recentem hanc theologiam paulisper faces sat rogemus, & disputationis no strae perturbatricem exoremus vt sileat: veterumque authorum sententiam plectentes, intelligamus mutationem mentis, quam nomen graecum designare certum est, in poenitentia quoque latina voce comprehendi. Nisi enim mutetur totus (vt paulo ante referabamus ex Ambros.) vere poenitens es se non potest: at haec poenitentis mutatio, in eo sita est, si non vitam modo priorem respuat, sed & nouam animo complectatur, seseque informet atque animet ad recte iusteque viuendum: sit ergo (vt a more scholastico non discedamus) Prima conclusio. In poenitente semper haec duo coniuncta sunt, detestatio vitae veteris, & propositum vitae nouae: hanc Magister dist. 14. &. 15. tenet, & Albertus. 14. dist. art. 11. & Duran. dist. 17. q. 2. art. 2. & Alexand. quarta parte. q. 69. membro . 9. & Adrianus quolib. 5, art. 3. Caietanus in additionibus. 3, partis. q. 1. art. 1. & D. Tho. 3. parte. q. 85. arti. 3. &. 86. art. 2. &. 3. contra gentes cap. 158. &. 4. contra gentes. ca. 72. Quae quidem probatur, ex Apostolo ad Ephes. 4. "deponite", inquit, "vos veterem hominem , qui corrumpitur secundum desideria erroris: renouamini autem spiritu mentis vestrae, & induite nouum hominem." &c. non ergo satis est veterem exuere, nisi nouus homo induatur, quod certe voluntate fit non manibus corporis. Hoc praeterea insinuatur Gene. 6. "poenituit eum quod hominem fecis set praecauens in futurum & tactus dolore cordis intrinsecus." &c. ambo igitur illa in eo, quem vere poenitet reperiuntur. Ezechiel item. 18. cap. " si autem" (inquit) "impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, & custodierit omnia praecepta mea. omnium iniquitatum eius non recordabor." Cu stodire autem omnia precepta, ad animi propositum sine dubio referendum est. quoniam non omnia simul praecepta custodienda occurrunt , cum homo poenitentiam agit, vtrumque igitur poe nitens simul prae stat: & quod dolet de omnibus peccatis suis, & quod omnia praecepta custodire proponit, & infra eodem cap. "Conuertimini" ait " & agite poenitentiam , proiicite a vobis omnes praeuaricationes vestras & facite vobis cor nouum & spiritum nouum" : quod est, nouam vitam animo & concipere & velle. Preterea (vt recte D. Aug. lib. de vera & fal sa poenitentia , cap. 17. ratiocinatur) non solum petitur a peccatore vt gemat, sed etiam vt conuertatur. "Conuertemini" (inquit) " & agite poenitentiam ." &c. & Ioel. 2. "Conuertemini ad me in toto corde vestro , in ieiunio & fletu." &c. Conuer sio autem ad bonum est: non ergo satis est, malam vitam antecedentem auersari, nisi ad bonam poenitens animo conuertatur. Id insuper annotauit Ambros. in illud. 2. ad Corinth. 7. "Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam, operatur in vobis solicitudinem & desiderium: desiderat enim" (inquit) "reformari, qui per peccatum scit se factum es se deformem". Dauid quoque in Psal. 50. "postquam veniam petuit" inquiens, "quoniam iniquitatem meam ego cognosco". &c. "cor mundum", ait, "crea in me Deus & spiritum rectum in noua in visceribus meis". Praeterea, primum quod ab eo qui fecit iniuriam postulamus est, huiusmodi propositum. Cum ergo finis proprius poenitentiae sit emendare Deo iniuriam, certe vere poenitens omnia exhibet, per quae iniuria compensatur. Inter haec autem (vt diximus) illud vnum est, vt homo habeat animum: alias deinceps iniurias non faciendi. Ad haec quemadmodum parentes cum liberos puniunt, emendationem, propositum que melioris vitae in futurum, ab illis per poe nas extorquent: ita & hoc a nobis vel maxime Deus exigit in hac vindicta voluntaria , vt velimus in melius corrigere, que peccauimus . Praeterea in omni motu non est reces sus a termino aliquo, sine acces su ad oppositum: ergo, nec auersio a peccato erit sine conuer sione ad iustitiam. Quare sicut poenitens detestatur vitam iniustam antecedentem , ita voluntate complectitur futuram iustam consequentem. Praeterea vera poenitentia non est sine actu charitatis, vt mox definiemus: sed per actum charitatis, volumus deo in omnibus placere & in nullis displicere. Igitur, animus in futurum bene viuendi, vero poenitenti qui ad deum conuertitur, dees se non potest. Quod & nunc in concilio Trident. sessione. 6. ca. 5. &. 6. definitur: & in concilio Florentino fuerat ante declaratum, videlicet ad contricionem (quae poenitentiae primus actus est) pertinere, vt doleat de peccato commis so, cum proposito non peccandi de cetero. Nec potest, dici: concilium loqui, de proposito implicito. Pari enim ra tione statueret, ad contritionem cordis spectare propositum ieiunandi tempore quadragesimae. Praeterquam quod vana es set talis determinatio, & explicatio contritionis , si de implicito proposito intelligeretur. Et simili quoque ratione interpretaremur, ad contritionem cordis pertinere: implicite dolere de peccato commis so. Secunda conclusio: huiusmodi propositum est de ratione poenitentiae . Hanc tenet Diuus Thom. expresse & eam persuadere nititur. 3. par. q. 90. ar. 4. &. 4. contra gentes . cap. 27. quia actus morales, ex fine recipiunt speciem. At fines poenitentiae & doloris de peccato, est noua vita: ergo illum finem intendere, est de ratione poenitentie, quemadmodum enim, expulsio dispositionis contrariae, su apte natura paratur ad conuenientem formam inducendam & propulsatio humoris corrupti, ab arte naturaque instituitur, vt noua sanitatis forma proueniat: ita & peccata antecedentia destruere, atque auersari, ad vitam nouam instituendam ordinatur. Praeterea ad poenitentiam id potissimum pertinet, vt deo veteris vitae compensatio fiat. Id autem , vel maxime a nobis Deus exigit, pro compensando delicto veteri, vt ei deinceps placere velimus, iuste recteque viuendo: id igitur est de ratione poenitentiae. Hoc item probat Magister sententiarum, { Homilia. 34. cuius initium, in aestiuum tempus. } dist. 14. ex definitione poenitentiae, quam nobis Ambros. & Gregorius, tradidere in hanc formam. Poenitentia est, praeterita mala plangere, & plangenda iterum non committere , de poenitentia . d. 3. cap. poenitentia & cap. poenitentiam . Nec ego aliud intelligo Florentinum Concilium indicare uoluis se, cum astruit, ad contritionem cordis pertinere, vt doleat de peccato commis so, cum proposito non peccandi de caetero. Ad argumentum vero in contrarium , respondet D. Tho. dist. 14. q. 1. arti. 1. q. 6. ad. 4. quod quanuis ad poenitentiam iuxta primam nominis originem, non pertineat respectus ad futuram, at, quatenus habet pro fine praecipuo, emendare Deo culpam commis sam, & illi pro ea satisfacere, huiusmodi propositum est de ratione poenitentiae, nec sine illo Deus aut placatur aut conciliatur. cum id (quod s ae pe iam dicimus) a nobis maxime requirat. Haec de priore diffinitionis particula satis sunt dicta. Nunc circa posteriorem ea quae stio est a nobis pertractanda, an dolor detestatioque peccati, quia est contra Deum , sit de ratione poenitentiae. Cui breuiter quae stioni eodem omnes ore respondent, id de ratione poenitentiae es se Diuus Thomas tertia parte que st. 86. articulus tertius. Quippe si quem peccata contristant , vel quod turpia sunt, vel quod infamiae notam inuserunt, aut aliud damnum dedere peccanti, huius dolor idoneus non est nec delicto aduersus deum commis so pensando nec infenso deo placando & conciliando. Nam ne homo quidem iu stus placaretur, cum is qui lae sit nullam ipsius haberet in dolore rationem : nec redintegraretur amicitia dum qui eam violauit, iacturam propriam sentit, non amici offensionem. 2. ad Corint. 7. "gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad poenitentiam." " Contristati enim estis secundum Deum , quae enim secundum deum tristitia est." &c. Tristatur, inquit Ambrosius, secundum Deum, quia delet quod fecit quod odit Deus: Idem Chriso stomus homilia. 15. in hanc secundam epistolam: sed expressius homilia. 4. in eandem. Item nisi hac ratione & fine, peccator poe nitentiam ageret, ad Deum minime per suam poenitentiam conuerteretur: cum tamen Chri stiani poenitentem , & conuersum ad deum, eundem prorsus intelligamus. Quoniam & arcanae literae poenitentiam sine peccatoris ad Deum conuersione penitus ignorat. Ioel. 2. "Conuertimini ad me in toto corde vestro." &c. Ezec. 18. "Conuertimini & agite poenitentiam." Esa. 35. "Derelinquat viam suam & reuertatur ad dominum", & Psalmus. 118. "Exitus aqua rum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam." Vbique igitur ratio finisque poenitentiae Deus ipse describitur. Sed existit hoc loco quae stio non parua, an illa ratio formalis & motiua poenitentiae sine dilectione possit haberi. Quod in hanc formam alii quaerunt, an in poenitentiae finitione oporteat contineri, quod sit dolor de peccatis quia sunt contra Deum super omnia dilectum. Et suadetur non oportere, quia dilectio est actus sufficiens ad remissionem peccatorum: quare si semper cum poenitentia interueniret, aut neutra es set idonea, aut altera superflueret. Deinde, si actus charitatis neces sario in peccatoris conuersione inueniretur, tunc charitas diceretur secunda tabula post naufragium , potius quam poenitentia: quod tamen inauditum est. Praeterea, puer fugit ignem tanquam malum, etiam si oppositum bonum actu non velit: ergo & homo potest fugere peccata, quamuis Deum actu non amet. Quarto, quia si dilectio es set poenitentiae coniuncta: dilectio poenitentiam antecederet, quoniam attigit finem rationemque formalem poenitentiae: at consequens est falsum vt videtur. Primo, quia contritio praecedit gratiam habitualem, cum sit eius dispositio: ergo & chari tatem : quia gratia prior est charitate ad quam se habet gratia, vt anima ad potentias suas. Nam dat gratia es se & viuere, charitas operationem. Item secundo consequens probatur es se falsum, quia si dilectio contritionem praecederet, iam prima poenitentis contritio es set meritoria, cum a charitate proficisceretur : refereturque ab eadem charitate in deum super omnia dilectum. At contritio prima, meritoria es se non potest, quia vel meretur gratia, vel gloriam , non gratiam quia prima gratia sub merito non cadit: gratiam vero simul fieri & augeri impossibile est. Quare, prima contritio, nec primam gratiam, nec augmentum eius promeretur: sed ne gloriam quidem: quia vel meretur gloriam quae respondet primae gratie: puta vt quatuor, si gratia prima erat vt quatuor: vel meretur augmentum illius gloriae: si primum, iam gloria quae respondet prime gratiae, non daretur gratis, contra Apo stolum ad Rom. 6. inquientem,"gratia dei vita aeterna." Et contra rationem quae dictat gratiam nihil aliud es se: quam acceptionem ad gloriam: vnde si quis accepit gratiam primam sine meritis: ergo & acceptatus est ad gloriam correspondentem sine meritis. augmentum vero glorie, si prima contritio mereretur: pariter quoque & augmentum gratiae: quod iam re probatum est. denique consequens falsitas ostenditur ex D. Thom. 4. d. 14. q. 1. arti. 2, q. 2. cuius verba sunt. Quandoque aliquis fugit malum propter desiderium boni, quandoque autem ex diuerso, & hic motus est frequentior in reuer sione peccatoris ad Deum per poenitentiam . Vnde poenitentia est prior charitate, & cum motus amoris poenitentiam praecedit, non est amor charitatis, quia charitas amis sa, non recuperatur nisi per actum poenitentiae virtutis: hactenus ille. In contrarium est, quod omnis dolor in amore fundatur eo enim quod aliquid amamus, de eius amissione dolemus. Hic sit prima propositio Primus actus poe nitentiae nunquam est sine actu charitatis. Magist. d. 15. ca. 4. idem , Gratia. de poe. d. 3. ca. vlt. & ca. fugerat, & dist. 2. ca. charitas est, et D. Tho. 12. q. 113. arti. 4. ad. 1. & arti. 5. &. 8. & de veritate. q. 28. arti. 4. Duran. d. 17. 4. q. 1. &. 4. Capreo. d. 14. q. 2. & Gabri. ea dist. &. q. contra Palud. d. 14. q. 3. Primum probatur haec conclusio testimonio D. Augu. 14. de ciui. dei. cap. vltimo vbi as serit, neminem pertinere ad ciuitatem Dei nisi per amorem dei, vsque ad contemptum sui: sed omnem vere poenitentem ad Dei ciuitatem pertinere nemini dubium est, ergo. Et lib. de vera & fal. poeniten. cap. 9. pro ab absurdo habet quod sine amore dei, quisquam consequatur indulgentiam, sine quo nullus inuenit gratiam. & cap. 17. idem ait, & lib. contra Crescon. 2. cap. 12. cum dixis set: & eleemo sinis & verbo veritatis, & contritione remitti peccata, subdit, mundantur etiam, ipsa quae supereminet omnibus charitate, quae vna si adsit omnia illa recte fiunt: si autem desit, illa omnia frustra fiunt. Praeterea. 1. Ioan. 3. qui non diligit manet in morte. Praeterea conuersio ad Deum requiritur ad habendam gratiam dei. Zac. 1. "conuertemini ad me & ego conuertar ad vos." Ezec. 18. &. 33. sed conuersio ad Deum non fit nisi per actum charitatis: nam si aliter conuersio fiat vana est ad iustificationem cum in Christo Iesu sola fides valeat quae per dilectionem operatur ad Galat. 5. hoc autem notauit August. de vera & falsa poenitentia, cap. 17. non conuerti, sed qui habet attritionem & timet Deum iudicem nisi amet iustum. Preterea salus animae in conuersione ad deum consistit Hie. 3. " conuertimini filij, reuertentes & sanabo auersiones vestras ". Esai. 6. " & conuertatur & sanem eum ." &. 45. " conuertimini ad me, & salui eritis:" at poenitentia est medicina salutis. Item omne agens, agit propter finem, anima ergo cum mouet se, ad finem se mouet. At velle efficaciter finem pertinet ad charitatem . Nam que si per spem solam finem appeterem nec spes mortua ad iustificationem sufficeret, nec de peccato doleremus qua ratione offensa Dei est, sed qua malum nostrum est. Id tandem modo in conci. Triden. ses s. 6. c. 6. &. 7. definitum est. Ac re vera, id. n. Dominus, Luce. 7. insinuas se videtur, inquiens. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quae significat dolorem & lachrymas nullas es se nisi cum charitate es sent. Secunda propositio, prior natura est actus charitatis, quam actus poenitentiae. Imo radix vnde poenitentia habet remittere peccata, dilectio est: iuxta domini sententiam Luc. 7. Quoniam dilexit multum, ait. D. Tho. 3. p. q. 85. art. 6. Probatur item haec conclusio. Quia poenitens, detestatur peccatum, vt offensam Dei, ergo prius natura amat Deum . Nam nisi quem amore prosequimur, eius mala exhorrescere non solemus. Primus quoque voluntatis actus, circa proprium obiectum est, scilicet, circa bonum . Deinde sequitur odium oppositi mali. Prior ergo actus est, quo Deo volumus bonum, quam actus quo eius malum abhorremus. Preterea, velle mihi conciliare Deum, est prius, quam velle emendare iniuriam commis sam, cum illud sit finis huius. At illlud ad charitatem pertinet, hoc ad poenitentiam, vt dictum est. Praeterea, vt D. Tho. argumentatur loco citato ad secundum , in actibus animae primus motus est circa finem. Vnde prior est natura intentio finis, quam electio mediorum. At, dolere de peccatis, & illa destruere, medium est ad placandum & conciliandum Deum, & ad rectam electionem pertinet, ergo. Sed & Hier. 31. huius rei testimonium habemus. "Postquam conuertisti me" (inquit) "egi poenitentiam, prior est igitur conuersio ad Deum quam poenitentia detestatioque peccati." Id postremo Conci. Triden. sessi. 6. cap. 6. definiuit, his verbis. Peccatores ad iustificationem se disponunt , incipientes diligere deum tanquam omnis iustitiae fontem: ac propterea mouentur aduersus peccata per odium aliquod & detestationem, hoc est per poenitentiam. Tertia propositio, de ratione verae poenitentiae est, quod displiceat peccatum, quia est contra De super omnia dilectum . D. Tho. expres se. 3. p. q. 86. art. 3. patetque ex prioribus conclusionibus . Ad primum autem eorum, quae in contrariam partem adduximus, respondet D. Tho. 3. p. q. 84. arti. 5. ad. 2. & q. 86. arti. 6. ad. 2. & de verita. q. 28. arti. 5. in corpore. & ad primum negando consequentiam . Aliud est enim, quod requiritur ad iustificationem absolute, aliud ad iustificationem eius qui mortaliter peccauit: in quo requiritur & auersio a malo, et conuersio in bonum , vt iniuria quam fecit compensetur per aequam satisfactionem. At secundum respondetur, quod poenitentia dicitur secunda tabula post naufragium , & non charitas. Primo, quia charitas neces saria est in omni iustificatione, communisque & integra naui soluentibus, & naufragis. Poenitentia autem , proprium est remedium naufragorum . Item etiam in poenitentia charitas intelligitur, non autem ex diuerso, in charitate poe nitentia. Quamquam & his duobus argumentis breuis responderetur, multos actus hominis in iustificatione simul coniugi, quibus tamen singulis iustificationem ipsam sacrae litere tribuunt . Fides enim purificat corda nostra. Acto. 15. "Spe quoque salui facti sumus" ad Ro. 8. "Vniuersa etiam delicta operit charitas." Prouerb. 10. " & scriptum quoque est, sine timore neminem pos se iustificari." Eccle. 1. "Et, cum peccator ingemuerit ac poenitentiam egerit, peccata ipsius obliuioni tradentur ". Ezec. 18. &. 33. Erraret autem vehementer, qui vel remissionem peccati, vnicuilibet ex illis actibus denegaret, vel vnum ex is quemlibet, superfluere arbitraretur. Ad tertiam, nihil vetat, cum quis semel habuit actum amoris, odio habere malum sine amore prae senti, ex vi tamen praecedentis, vt post primum as sensum conclusionis, quem sine as sensu antecedenti principiorum habere nequiuimus, nihil prohibet eidem conclu sioni iterum atque iterum as sentiri sine principiorum as sensu. Sic & primam paenitentiam sine dilectione habere impossibile fuit. Secundam vero vel tertiam habere poterimus ex efficacia solum prioris dilectionis. Ita quoque puer vi & potentia amoris naturalis, quem dubio procul aliquando primum habuit postea malum fugit naturae contrarium, etiam si amor ille actu non perduret. Quin etiam non oportet duas semper operationes differentes habere amoris & poenitentiae: sed potest vnus et idem actus a charitate et poenitentia proficisci, vt interim media & finem vnico actu complectimur , & principijs & conclusioni vnico actu as sentimur. Ad quartum, conces so consequenti quod infertur ad primam confutationem , nego consequentiam . Non enim valet, a, est prius, b, & b, prius, c, ergo, a, est prius, c, prae sertim cúm in diuerso genere causarum ille ordo consideratur . Quemadmodum , & haec collectio inutilis est, a, est causa, b, &, b, est causa, c, ergo, a, est causa, e, Quod vt exemplo manifestum efficiam ponamus illud quod Philosophi negare non pos sunt, primas qualitates & secundas, vtras que es se dispositiones ad eandem formam substantialem, , vt calor & color, humiditas & molities ad animam rationalem, vbi certum est, secundas qualitates priores es se animam in genere caus ae disponentis & materialis: animam rursum priorem es se primis qualitatibus in genere caus e formalis. Prior est enim forma, quae dat es se simpliciter, quam forma quae dat es se tale. Ex quo tamen, si quis colligeret secundas qualitates es se priores primis, certe a Philosopho non toleraretur sed ne a dialectico quidem cum in nullo genere cau s ae primas qualitates, secundae praecedant. Item, contritio prior est habituali gratia in genere dispositionis, gratia etiam prior est habitu poenitentiae infus ae in genere caus ae formalis. Sed contritio nullo pacto prior est habitu poenitentiae. Quoniam actus ille ab habitu producitur in genere caus ae efficientis. Effecta autem causarum efficientium, suis cau sis efficientibus priora es se non pos sunt, nisi forte in genere caus ae finalis, de quo genere in prae sentia non dis seritur. Circa id vero, quod in eodem argumento additur, gratiam se habere ad charitatem: & poenitentiam, vt anima ad potentias suas, non in omnibus similitudo est. Quoniam poten tiae animae, intellectus & voluntas, nulla ratione praecedunt animam: habitus vero charitatis & poenitentie, quoniam in genere cau s ae efficientis producunt actus, qui sunt dispo sitiones ad gratiam, ex consequenti ipsam gratiam antecedunt. Charitas igitur & poenitentia habent se ad gratiam, vt calor ad formam ignis. Idem enim calor si consideretur, vt di sponens materiam ad recipiendam formam, prior forma est: si autem vt potentia calefactiua, eadem forma posterior est. Ad secundam vero confutationem, in qua{ gab. d. 14 4. 1. art. 2. } difficultas est maxima, sunt qui negant primam contritionem meritoriam es se, quam ego sententiam olim iuuenis tenere solebam , nec enim poteram eam persuasionem induere, vt gratia habitualis qua iustificamur, prima contritione prior es set: quod tamen erat neces sarium, vt illa contritio es set meritoria: quippe, cum gratia & amicitia dei, totius meriti radix & origo sit, atque id etiam. D. Tho. mihi sentire videbatur. 1. p. q. 62. art. 2. ad. 3. in haec verba. Triplex est conuersio in Deum: vna quidem per dilectionem perfectam, que est creaturae iam deo fruentis. Et ad hanc conuersionem , requiritur gratia consumata . Alia conuersio est, quae est meritum beatitudinis, & ad hanc requiritur habitualis, gratia quae est merendi principium. Tertia conuersio est, per quam aliquis praeparat se ad gratiam habendam , & ad hanc non exigitur aliqua habitualis gratia, sed operatio Dei ad se animam conuertentis : secundum illud, conuertenos domine, & conuertemur . &. 3. p. q. 89. art. 1. ad. 2. Actus inquit, primus poenitentis se habet: vt vltima dispositio ad gratiam consequendam : scilicet, contritio. Alij vero sequentes actus poenitentiae, procedunt iam ex gratia & virtutibus. Sed quoniam. D. Thomas. quem ego authorem libentissime sequor. 1. 2. q. 112. art. 2. ad. 1. contrariam sententiam tenet: concedo contritionem primam es se meritoriam gloriae. Primo, quia est operatio amici Dei ordinata in finem supernaturalem. Imo vt ostensum est, in finem charitatis, ab ipsa charitate ordinata ergo est meritoria. Praeterea vltima dispositio ad formam , in genere cause formalis, posterior ipsa forma est. Igitur secundum ordinem caus ae formalis, contritio a gratia procedit , erit ergo meritoria. Praeterea fingamus hominem post primam illam contritionem ex vita discedere. Tum quaero an isti dabitur aliqua gloria. Quod quia negari non potest, quaero rursum, an illam gloriam talis homo meruerit? Si meruerit habetur intentum, si non meruit, ergo adulto seclusis sacramentis datur gloria, absque merito, proprio reclamante Paulo. 1. ad corint. 3. Vnusquisque propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem . & Matthe. 20. "Nemo diuturnum accepit denarium, nisi qui in vinea laborauit." Praeterea, primus actus charitatis, est meritorius, cum sine dubio, fit opus amici Dei maxime placens Deo. Ioan. 1. "Qui diligit me, ego manifestabo ei meipsum." Sed actus primus poenitentiae sequitur primum actum charitatis a quo proficiscitur, ergo est meritorius . Quod August. affirmat. de ve. & fal. poen. ca. 17. vbi de iis qui in fine poenitentiam agunt , sic loquitur. Cum fructifera poenitentia opus sit non hominis sed Dei: inspirare eam potest, quoniam vult sua misericordia, & ex misericordia remunerare, quos damnare potest ex iustitia. & cap. vltimo. ait, "poenitentiam non solum indulgentiam promittere, sed certa praemia." Gratianus etiam id habet de poe. d. 1. c. conuertimini . Igitur ad argumentum , concedo libenter primam gratiam gratis dari. Nego tamen exinde primam gloriam dari sine merito. Eadem enim contritio vt quatuor, & dispositio est ad gratiam , vt quatuor, & meritoria gloriae, vt quatuor qua ratione ordine naturae gratiam sequitur, & ad impugnationem : quia gratia est acceptatio ad vitam aeternam . Id, scilicet, ego nego si sermo formalis sit: sed est forma per quam aliquis est amicus deo, per quam homini grato & accepto, admis soque in diuinae naturae consortium , facultas datur ad aeterna bona, per operationem virtutum promerenda . Nec oportet formaliter loquendo, vt quis sit amicus Deo, quod Deus per talem amicitiam, seclusa quacunque operatione, velit illi vitam aeternam. Sed satis est, quod velit illum admittere ad participationem bonorum supernaturalium, quae simpliciter faciunt homines bonos, qualis est charitas, & cetere virtutes infus ae, per quas admis sus homo ad dei amicitiam & gratiam, aeternam gloriam propriis actibus demeretur. De adultis loquimur, nam paruulis gratia datur per operationem alienam, similiter & gloria. Cuius rei exemplum habes in anima quae quoniam actus primus est, dat es se & viuere. Hanc consequuntur potentie naturales, hoc est, intellectus & voluntas , per quas operatur ad consecutionem finis. Sic & gratia, vita quae dam animae est, quae illi & viuere, & es se diuinum pre stat, quam charitas & reliquae virtutes consequuntur : quarum operationibus finem suum homo consequetur. Nec deerit praeter naturale, morale quoque exemplum, in huius rei expositione. Cum enim homo quis, gratus incipit es se principi, non est opus, vt per talem primam gratiam acceptus sit ad vltima praemia,, atque praecipua, quae videlicet princeps, fideliter seruientibus praeparauit. Sed per talem primam gratiam intelligitur admitti in domum, consortiumque eiusdem principis: darique facultas intelligitur, ad praemia quaecunque fidelium amicorum promerenda . Cum autem Apostolus ait, gratia Dei vitam aeternam donari, certe sentit, quod August. dis sertissime docet. 3. Hypognosticon, & de gratia & lib. arb. cap. 4. 5. 7. &. 15. per auxilium Dei gratuitum, eam homines consequi, cum tamen simul dicatur corona iustitiae, quia nobis cooperantibus gratia Dei respondet, tanquam praemium mercesque operis nostri. Atque de prima controuersia, satis superque fuerit disputatum. Vbi constitutum nobis est, poenitentiam es se voluntariam poenam , pro peccatis assumptam , propter Deum, ex cheritate dilectum . # 2 SECVNDA PARS. IN secunda vero, id vertebatur in quae stionem, an poenitentia sit virtus, Cuius quidem quae stionis pars negatiua: ex eo suaderetur in primis quod nulla virtus, vitium in eodem subiecto neces sario supponit: at oportet hominem fuis se vitiosum, priusquam in homine poenitentia sit: non igitur est poenitentia virtus, Nam & absurdum est: virtutes te habere non pos se nisi ante peccaueris, & Chri sto domino aliquam denegare in quo omnium virtutum plenitudo est. Deinde Philosophi nullam de poenitentia fecere mentionem, non Aristoteles, non Cicero, non Seneca, non denique Macrobius, qui tamen copiosissime de virtutibus dis seruere: non ergo est poenitentia virtus. Praeterea, cuiusque virtutis primus actus est: electio boni: secundus vero, fuga mali. Est enim virtus, habitus electiuus, in mediocritate consistens. At poenitere detestationem , fugamque peccati notat: non ergo potest es se praecipuus cuiusque virtutis actus, cum tamen primus actus poenitentie sit. Quare, non est poenitentia virtus. In contrarium est: quod compensare iniurias aduer sus homines factas, virtus est: ergo, & diuinas offensas vindicare virtus sine dubio est. Ad huius controuersie pleniorem explicationem sit prima propositio. Poenitentia est virtus: quae quidem conclusio in dubitata apud Catholicos semper fuit. Ni si, quod nostra hac tempestate, quidam apud Hispanos heretici, irridere coeperunt eos qui de peccatis commissis tristarentur. Cuius erroris author, creditur es se Lutherus, qui nouam solummodo vitam a poenitentibus exigit, poenas non exigit. At hic error (ne aures vestras sanctorum testimoniis obtundam ) ex sacris literis reuincetur . Baruch. 2. "Anima que tristis est super magnitudine mali, & incedit curua & infirma, & oculi deficientes, & anima esuriens, dat tibi gloriam & iustitiam domino." 2. ad. Corinth. 7. Gaudeo, non quia contr istati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam, quae enim secundum Deum. &c. Et Psalm. 6. "Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, & lachrymis meis stratum meum rigabo." Ecce Propheta sanctus & rex laborat, gemit lachrymatur. Vbi? in lecto: quantum? rigat: quam diu? per singulas noctes. Ob vnam, scilicet, noctem quam in iniquitate contraxerat, vitae totius laborem, gemitum lachrymasque designat, & post tan clarum & illustre Dauidis exemplum , sunt qui in luce meridiana caecutiant. Quorum stultitiam facile sane erit redarguere, vel naturali ratiocinatione: quae ostendit dolorem de peccatis moderatum ob debitum finem es se laudabilem. Nam, quem errati piget qui castigat seipsum: idque maxime cauet ne rursus in eosdem laqueos inducatur, is laude dignissimus est. Preterea, si cuius rei prosecutio turpis est, fuga bona erit suapte natura: poenitentia ergo, cum fuga peccati sit, honestissima est. Praeterea, aliorum punire peccata iure naturae, studiosum est: quem que igitur sua vendicare facinora, aequum & iustum est. Tandem, hominem in quem iniuste peccaris, placare virtus est: deo ergo quem offenderis { In lib. de poeniten. } satisfacere, virtus est. Sed quid nos audaces de bono diuini praecepti disputamus ? ( NAm Ter tulliani verbis libenter vtimur) bonum est poe nitere, an non? quid reuoluis? Deus precepit, Deus hortatur, Deus inuitat poenitentiam (inquit) "agite, poenitentia igitur actus virtutis est". Secunda conclusio. Poenitentia est virtus specialis. Contrarium huius tenuerunt quidam ante D. Thomam , vt ipse Thomas author est, distin. 14. q. 1. arti. 1. q. 3. hos Scotus secutus videtur dist. 14. q. 2. & Maior. etiam . q. 2. Sed hac conclusione explicanda primum intelligamus, dolere de peccatis, eo quod contra rationem rectam facta sunt, non pertinere ad aliquam specialem virtutem. Cum enim omnis virtus sit conformis rectae rationi, eadem sufficit, & vt placeat quicquid rationi consentaneum est & vt displiceat quod a recta ratione discordat. Vnde temperantia satis est, vt detestemur actus in temperantiae, & iustitia, vt in iustitiam abominemur. Illud etiam compertum habemus, tristitiam de peccato, quatenus offensa Dei est, non requirere specialem virtutem praeter charitatem .{ 3. parte. } D. Tho. q. 85 art. 2. ad. 1. & art. 3, & ratio est in promptu. Nam per eandem amicitiam bonum amicis volumus, & mala amicorum auertimus . Praeterea, & id accipiamus, quod exploratum quoque est, dolere de peccato, vt languenti animo medeamur, non in digere alia virtute praeter charitatem. Nam sicut ex amore na turali, medicinam oppono morbis corporis ita ex charitate, qua meipsum diligo propter Deum, medicinam adfero aegritudinibus animi. Atque ab eadem omnino charitate est, tristari de culpa: vt mihi conciliem Deum . Etenim, quaecunque humana actio, ob id parata, vt comparem amicitiam hominis, nullam exigit specialem virtutem humanam, sed ex quodam desiderio amicitiae consequendae proficiscitur, quod inchoatio quaedam est, & veluti amicitie futurae semen . Tristari ergo de peccato vt in gratiam Dei redeamus, inchoatio quae dam est diuinae amicitiae: nec ad aliam virtutem pertinere potest. Imo adeo virtutis nomen non meretur, cum in genere amicitiae actus ille im perfectissimus sit, virtus autem sit dispositio perfecti ad optimum, vt ex Arist. 7. phys. lib. colligitur. Tristari ergo de culpa, eo fine vt compen setur offensa, quae aduersum Deum commissa est, id nos as serimus exigere propriam specialemque virtutem . Nam, vt dare Petro pecunias si in se quidem absolute consideretur, nullam habet laudem: sed si do, vt releuem, miseriam eius, actus est miseriae: si vt bene illi faciam, scilicet quia bonum ipsius est, ad beneuolentiam & amicitiam pertinet. Sin vero, tanquam donum gratuitum pecunias confero, nempe vt suo loco & tempore, quibus decet distri buatur ad virtutem liberalitatis spectat. Ita tristitiam as sumere, quia iniurie deo factae compensatio fiat, a virtute speciali oriatur neces se est, cum finis ille tam specialis sit, vt pertinere ad duas virtutes nequeat, nedum ad plures. Diuersa quippe formalia motiua voluntatis, diuers ae sunt formales rationes obiecti: atque consequenter , diuersos habitus & virtutes efficiunt. Praeterea, si quem heresis suae poeniteat vt, emendetur offensa Deo facta, actus virtutis sine dubio est. Nec tamen potest elici a fide, quae est in intellectu, sed ne ab aliis quidem virtutibus generaliter. Dabitur ergo aliqua specialis virtus, vnde ille actus existat: quam nos poenitentiam apellamus. Postremo, velle compensare iniuriam factam proximo, requirit specialem virtutem: ergo, & velle compensare , ac vindicare iniuriam factam Deo. Sed ex his oritur dubium, si poenitentia virtus specialis est, an incidat in virtutem aliquam particularem earum, quas Philosophi posuerunt. Videtur enim es se eadem cum iusticia. Quod Duran. di. 14. q. 2. as seruit: quia per eandem virtutem reddimus vnicuique debitum, & illi satisfacimus, si intulimus iniuriam . Sed per iustitiam vnicuique reddimus debita, ergo. Et confirmatur, quia iniuriam factam, ad ius, equalitatemque reducere, actus iustitie est. Praeterea, vindicatio species iustitiae est: ergo, & poenitentia. Quod & D. Tho. affirmat 3. p, q. 85. art. 3. ad. 4. & art. 4. Falluntur tamen qui hoc sentiunt. Primó quia inter Deum & homines non est iustum simpliciter, sed secundum quid, vt D. Tho. art. 3. iam citato ex Arist. 8. Ethi. manifestat: ergo, cum poenitentia sit virtus inter hominem, & deum non reddit iustum nisi secundum quid. Non est igitur virtus iustitiae, quae videlicet aequale reddit. Deinde, religio debitum Deo reddit & tamen non est iustitia. Non ergo, quaecunque virtus debitum Deo reddit, virtus iustitiae est. Quibus argumentis, Caietanus commotus , tenuit poenitentiam es se virtutem religionis, & quia eiusdem praeterea virtutis est, reddere debitum Deo benefactori & offenso, sed per religionem reddimus debitum Deo benefactori. Maior probatur, quia ratio debiti non variatur ex eo quod sit pro beneficiis, vel offensis, vt debitum ex accepto mutuo, vel ex furto, eiusdem rationis est. Cum ergo sola religio reddat debitum Deo, ratione accepti beneficij, sola debitum Deo reddit ratione factae offens ae. Item Baruch. 2. "Anima que tristis est super magnitudine mali, dat tibi gloriam & iustitiam domino ." Primum gloriam , deinde iustitiam & confirmatur hoc ex Psal. 50. Sacrificium Deo seipsus contribulatus , cor contritum & humiliatum Deus non despicies. Primus ergo actus poenitentiae , hoc est, contritio, sacrificium , opusque religionis est. Sed haec quoque opinio primum D. Tho. aduersatur. 4. dist. 14. q. 1. art. q. 5. & dist. 15. q. 4. artic. 7. q. 1. ad. 2. Praeterea & falsa est: quia religio non reddit Deo quodcunque debitum, sed honorem , vt poenitentia per se quidem intendit compen sare iniuriam Dei. As sumit tamen ad hunc finem, ea per quae conpensatur iniuria quaecumque illa sint. Vnde primum as sumit tristitiam de vita veteri, deinde propositum vitae noue mox exteriorem poenam & satisfactionem: denique in his omnibus subiectionem, & humilitatem erga Deum. His enim homines humanas iniurias solemus compensare . Cum igitur finis poenitentiae proximus atque praecipuus non sit, honorem Deo reddere, certe religio es se non potest, cuius proximus finis est, reddere Deo cultum. Praeterea non est eiusdem virtutis reddere debitum honorem principi, & ipsius offensam compensare. Illud enim ad observantiam pertinet, hoc ad iustitiam, ergo non est eius dem virtutis Deum colere, & eius offensis satisfacere. Dicendum ergo, poenitentiam es se specialem a caeteris virtutibus distinctam, quas Philosophi cognouerunt, cuius proprius actus est, compensare offensam Dei. Quaequidem virtus, iustitia quaedam est, qualis inter homines ad Deum es se potest. Ezech. 18. "Si autem impius aegerit poenitentiam, & fecerit iudicium & iustitiam". Psal. 118. "Fecit iudicium & iusticiam". ad Ro. 6. Sicut exhibuistis membra vestra seruire iniquitati, ita nunc exhibete seruire iusticiae . Ad primum vero argumentum, quo suadebatur es se iusticia, iam videtur es se respon sum. Nam iusticia quae proprie & simpliciter iusticia vocatur a Philosophis non nisi, inter eos est, inter quos aequale reddi potest. Quare, in definitione iusticie, sicut ius pro aequali iustoque sumitur, ita particula vnicuique pro iis solis distribuit, inter quos iustum & aequale est: & per hoc patet ad confirmationem, quae de iniuria facta homini procedit. Nam pro iniuria facta Deo, aequale reddere impossibile est. Ad secundum, vindicatio non ponitur proprie species iusticiae a D. Tho. Sed pars quae dam adiuncta, & virtus illi propinqua. Has D. Tho. partes potestatiuas appellat virtutum : vt religionem partem iustitiae, modestiam temperantiae . Cum vero as serit, poenitentiam es se speciem iustitiae, latius vsurpat speciei vocabulum , pro inferiori, quod se habet per modum speciei. Dixerat enim. art. 3. iustum diui di in iustum simpliciter, & iustum secundum quid. Quae non est diuisio generis in species. Ad primum autem eorum, quae faciebamus pro Caietani sententia, respondetur: quod religio non redit debitum Deo pro beneficiis acceptis, si formaliter & per se loquimur: sed gratitudo est, quae refert Deo debitam gratiam pro acceptis beneficiis. Reddit autem religio debitum cultum , in signum dominij vniuersalis, ratione cuius, latriam cultumque debemus peculiarissimae seruitutis. Ad quam virtutem nullo modo pertinere potest, debitum compen sare, quod oritur ex delicto commis so. Fateor tamen, quod si quae virtus es set inter Deum & homines commutatiua: qua redderemus debitum ratione cuiusquam commutationis, ad eandem quoque spectaret compensare iniuriam factam Deo, quemadmodum inter homines accidit. Sed obiiciis: si primis actus virtutis huius est satisfacere pro delicto commis so, ad satisfactionem vero iniuriae factae, per accidens dolor interuenit: ergo, potissimus huius virtutis actus, non est poenitere: quocirca poenitentia ex accidenti vocabitur. Ad hoc dubium facile est respondere, si teneamus, poenitentiam es se actum publicae iu stitiae: cuius, scilicet, Deus iudex est, poenitens minister: sed si teneamus es se priuatam iusti tiam, atque vindictam (vt antea diximus) difficile est. Nam cum haec vindicatio & inflictio poenae accidentaria sit, satisfactioni voluntariae quam proximo facimus, profecto & accidentaria videtur es se compensationi, quam facimus Deo. Hoc tamen mouere nos nulla ratione debet: est enim in signis discrimen inter homines offensos & Deum: quod offensus homo, ab offendente id primum exigit, non vt se torqueat per poe nas. sed vt reddat honorem , ablatum per iniuriam : tametsi & illud quoque in partem compensationis accipiat, si is qui offendit de offensa praeterita contristetur . At vero Deus, ex contrario ad primum exigit, vt cum volumus peccatum admis sum compensare , tristamur luamusque poenas delicti commissi : id vero secundario requirit, vt honorem & reuerentiam , quae peccando detraximus, poe nitendo rependamus. Cur ita? Nempe non suam, sed nostram quaerit vtilitatem: que videlicet in poenis voluntarie pro peccatis as sumptis, maxima est. Nam (vt Chrysosto. homil. 5. 6. &. 7. ad populum, elegantissime tradit) nulla medicina appositior, nullum remedium prae sentius aduersus peccata est, quam tristitia dolorque pro peccatis: & quemadmodum vermis lignum, tinea vestem ex quibus prodiere consummunt, ita poena matrem ex qua nata est, hoc est culpam, interimit. Merito igi tur. ea virtus per quam offensas Dei compensamus , poenitentia nuncupatur : quae videlicet poenas voluntarias infligit: quibus vtique deus vel maxime placatur, quoniam iis vel maxime homo sanatur. Ad primum argumentum eorum, quae a principio opponebamus, ad suadendum poenitentiam non es se virtutem, respondeo facillime (nisi ego caecutio. Vnicuique statui & conditioni suas virtutes es se tribuendas. Rectoribus iustitiam, pauperibus patientiam, peccatoribus poenitentiam. Certe, virtus medicae artis morbum supponit in subiecto, cui debet applicari. Quod si per hanc artem quisque sibi solum mederetur, idque optime pos set, laus huius artis non exinde minueretur. Eadem quoque ratione, sunt quaedam virtutes ad tuendam bonam valetudinem animi. Et virtus quoque est ad reparandam si quando fuerit amis sa vnde nego antecedens . Nam licet absolute virtus hominis, non exigat prius hominem vitiosum, sed ex suppositione: tamen, si incidat in peccatum, nihil vetat, vt sit virtus ad medendum illi. Nam, & hominis natura integra non exigebat vindicationem at si mali sint & praeuaricatores, virtus neces saria est: non enim vindicamus nisi malefacta. Itaque sicut vindicatio sceleris alieni supponit vitium in alio, sic vindicatio sceleris pro prij, supponit vitium proprium. Atque ob id haec virtus in Christo non fuit: sicut nec fides aut spes: quoniam imperfectionem in subiecto notant: cui adhaerent. Ad secundum dicitur, nonnullos, ex philosophis poenitentiam commendas se: Senecam in tragoediis, quem poenitet peccas se, pene est innocens: Periandrum Corinthium , cum peccaueris subeat te poenitentia : Aristotelem. 7. Ethi. vbi as serit, intemperantem ab incontinente hoc distare: quod intemperans non poenitet, ideoque est incurabilis: at incontinens poenitet, obidque morbus eius medicabilis est. Sed & Ouid. " Saepe (ait) leuant poenas, ereptaque lumina reddunt , Cum bene peccati poenituis se vident " { 1. de Ponto } At vero non posuerunt specialem virtutem poenitentiae: vel quia non considerauerunt virtutem, nisi in ordine ad bonum humanum , poe nitentia autem non est virtus specialis nisi in ordine ad diuinam prouidentiam: quae est responsio . D. Tho. dist. 14. q. 1. art. 1. q. 3, ad quartum , vel quod finis huius virtutis superat omnem hominis rationem . Quod enim deus concilietur, eiusque offensa compensetur per poe nas voluntarie as sumptas, ratio naturalis non as sequitur. Certe Tullius id fieri pos se non putauit. Cuius . 3. acad. lib. verba haec sunt. "Quod si liceret iis, qui in itinere derravissent , sic vitam deuiam secutis , corrigere errorem poeniten do, facilior es set emendatio temeritatis." Quod si liceret inquit, licet plene, apud quos, nempe apud fideles, qui lumine fidei solum, intelligunt, clementiam Dei patris, poenitendo pos se placari: indulgentiam peccatorum penitendo pos se comparari: compensationem iniuriae deo facte, poenitendo pos se fieri: morbos omnes animi poenitendo pos se aboleri, ea ratio naturalis non tenet: tenet fides, Vnde postremam huius controuersiae conclusionem constituimus. Poenitentia est virtus infusa. Pro cuius confirmatione , quaedam mihi sunt iacienda fundamenta. Primum, dupliciter aliquam virtutem es se infusam: aut, ex genere & natura sua, quia videlicet per actus nostros acquiri & generari non potest. Vnde neces se est, a deo nobis supernaturaliter infundatur, quales a Theologis as seruntur virtutes theologicae, fides, spes, charitas. Aut virtus dicitur infusa per accidens : quia licet per actus nostros naturales acquiri pos sit, miraculose tamen alicui infunditur, vt scientia rerum naturalium Adae collata: & vsus linguarum collatus apostolis. Hic igitur de virtute infusa loquimur, iuxta priorem modum . Secundum fundamentum ex. l. 2. q. 51. artic. 4. non est alia causa neces saria ponendi habitus infusos a Deo: nisi vt homo se habeat ad producendos actus supernaturales. Probatur manifeste, quoniam ad actus naturales, quos potentia cum auxilio Dei generali producere potest, non est opus habitu infuso supernaturali, ( cum per actus nostros possit habitus acquiri) quo bene potencia se habeat ad similes actus. Quare tunc , vel virtus acquisita superflueret, vel (vt dicamus verius) superflueret ipsa virtus infusa, quae nihil aliud pre staret quam quod pre stet acquisita. Et praeterea, talis virtus infusa, non es set primi generis, de qua nos loquimur: sed es set potius per accidens infusa. Tertium fundamentum , actus poenitentiae, qui sufficit ad iustificationem ( quem Theologi contritionem appellant) non potest es se in homine, sine actu fidei supernaturalis, quod primum ostenditur ex Augu. in lib. de ve. & fal. poen. cap. 2. vbi, "Si fides (inquit) fundamentum est poenitentiae, constat, poenitentiam , quae ex fide non procedit, inutilem es se." Nemo item potest bene agere poenitentiam, nisi qui sperauerit indulgentiam de poe nitentia. dist. 1. cap. nemo potest. ex Ambro. "Sperare autem indulgentiam, non potest sine actu fidei," ergo &c. Est quoque testimonium Hiere. preclarum . cap. 31. " Postquam conuertistime, egi poenitentiam: & postquam ostendisti mihi percussi femur meum." Nota, postquam ostendisti mihi. Idem aperte ostenditur, ex eo quod ad iu stificationem impij, requiritur fides, vt anno superiori copiosissime demostrauimus multis testimonijs irrefragabilibus, ex quibus illud est prae stantissimum, sine fide impossibile est placere Deo, ad Hebr. 11. & Sapien . 9. per sapientiam (quam, scilicet, donum, Dei de caelo delapsum antedixerat) sanati sunt quicunque placuerunt tibi domine a principio. Ex hoc vos colligite omnes considerationes circa peccatum, quas ex naturalibus habere pos sumus, es se penitus insufficientes ad poenitentiam qua homo iustificatur. Contra Scotum. dist. 14. quae st. secunda. Quartum fundamentum, actus poenitentiae qui est sufficiens ad remissionem peccatorum, non producitur a voluntate cum solo concursu Dei generali: sed eget auxilio supernaturali Dei, quo ipse moueat voluntatem nostram ad veram poenitentiam. Id quod & certa ratio docet, & confirmat authoritas (vt ait Bernar. ser. 1. in festum Pet.) Diuus quoque Aug. de fide ad Petrum , cap. 31. "Firmissime (inquit) tene, neminem hic pos se poenitentiam agere, nisi quem Deus illuminauerit, & gratuita sua miseratione conuerterit," & lib. 5, contra Iulia. Pelagianum, cap 3. & multis aliis locis id probat ex Apostol. ad Roma. 2. vbi ait. "Bonitas Dei ad poenitentiam te adduci." Et ex il lo. 2. ad Timot. 2. "Ne forte Deus det illis poe nitentiam, & resipiscant a diaboli laqueis." Praeterea, hoc fuit determinatum contra{ E test. 72. in ordine epistola Leon. pa. in editione parisi. } Pelagium . vt patet in epistola Aurelij Carthaginensis episcopi de erroribus & condemnatione Pelagij. Decimo inquiunt Catholici, postulandus scilicet, Pelagius vt fateatur, secundum gratiam & misericordiam dei, veniam poenitentibus dari: non secundum meritum eorum, quandoquidem ipsam poenitentiam donum Dei dixit Apostolus, vbi ait de quibusdam , Ne forte det illis Deus poenitentiam. Idem definit Leo pap. episto. 69. ad Theodorum episcopum . "Ipsam poenitentiam ex dei credimus inspiratione conceptam , dicente Apostolo, ne forte det illis Deus poenitentiam." &c. Est quoque definitum a Caelestino Papa, in epistola ad omnes Galliarum episcopos, cap. 4 "Neminem de ruina peccati per liberum arbitrium pos se consurgere, nisi eum gratia dei miserentis erexerit." & cap. 8. ac. 9. Praeparatur voluntas a domino, & vt aliquid agant , paternis inspirationibus, suorum ipse tangit corda fidelium. "Qui enim spiritu Dei aguntur, ij sunt filij Dei." Quod & Conci. Trid. ses s. & c. 5. 9. 7. definitum est, & cano. 3. "Si quis dixerit, sine praeueniente spiritus sancti inspiratione atque eius adiutorio, hominem poenitere pos se, sicut oportet, vt ei iustificationis gratia conferatur , anathema sit." Cuius rei manifestum testimonium habes apud Hiero. ca. 31. "Conuerte me domine, & conuertar, quia tu domine , Deus meus. Postquam enim conuertisti me, egi poenitentiam." In quae verba Hierony. "Vide (inquit) quantum sit auxilium dei, & quam fragilis humana conditio, vt hoc ipsum quod poenitentiam agimus, nisi nos dominus ante conuerterit , & nisi Dei nitamur auxilio, nequaquam implere valeamus." Ratione quoque id probat. D. Tho. 4. contra genti. cap. 72. quia mens debite ad Deum conuerti non potest sine auxilio speciali. Quod licet Gabri. neget. 3. dist. 27. q. vnica. ar. 3. &. 4. dist. 14. q. 1. &. 2. sed apud fideles certum es se debet Hierem. 31. psal. 79. "Domine Deus virtutum conuerte nos." Vide Augu. in illud psal. 84. "Deus tu conuersus viuificabis nos." & lib. 2. de peccato. meri. & rem. ca. 18. male igitur & periculose Caietanus. q. 1. de contritione dicit. quod potest quis diligere Deum super omnia, etiam vt est beatitudo sanctorum sine charitate infusa, & hoc fine etiam pos se es se dolorem acquisitum de pecato, quatenus est offensa dei. Quibus iactis fundamentis, tertia conclu sio firma persistit, ad actum poenitentiae neces sarium es se habitum virtutis infusum. Quo niam hac sola ratione ponimus virtutes theologicas in fusas, quod actus earum excedunt naturae facultatem. Sed actus poenitentiae est homini, ergo. Confirmatur, poenitentia disponit animam hominis vt bene se habeat in ordine ad finem supernaturalem, ergo, est habitus supernaturalis. Consequentia patet: quia habitus est dis positio animi in ordine ad operationem : ergo, si operatio est naturalis, habitus erit naturalis: & si operatio est supernaturalis, habitus erit supernaturalis. Confirmatur. 2. quia Deus suauiter disponit omnia: ergo cum actum perfectum virtutis naturalis non producat sine habitu naturali, neque actum etiam supernaturalem perfecte virtutis producet, sine habitu supernaturali. Et praeteraea cum agens naturale non se extendat vltra finem naturae, non poterit producere habitum poenitentiae, quae videlicet perficit hominem in ordine ad finem excedentem naturae facultatem. Est ergo poenitencia habitus infusus a Deo, per quem poenas eligimus ad diuinas iniurias, in nobis ipsis vindicandas. Atque hactenus de secunda controuersia dictum sit. # 3 TERTIA PARS. TErtio loco id quaerebatur, an poenitentiae virtus sit ad salutem, & iustificationem neces saria. Nam pars negatiua, vera es se videtur ex Origine homil. 2. in Leuit. vbi septem media enumerat idonea ad consequendam remissionem peccatorum. Primum est baptismus ad Titum. 3. saluos nos fecit per lauacrum regenerationis. Secundum est charitas, Luc. 7. remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. 1. Petri. 4 Charitas operit multitudinem peccatorum. Tertium est martyrium. Ioan. 15. maiorem charitatem nemo habet, quam vt animam suam ponat pro amicis suis. Et Matth. 10. "Omnis qui confitetur me coram hominibus, confitebor & ego eum coram patre meo, & qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam." Quartum est, eleemosyna, iuxta illud Lucae. 11. "Date eleemosynam, & ecce omnia munda sunt vobis." Et Thobie. 4. "Eleemosyna ab omni peccato & a morte liberat." Quintum est, remittere iniuriam. Matth. 6. "Si demiseritis hominibus peccata eorum . & pater vester coe lestis dimittet vobis delicta vestra." Sextum est, conuertere peccatorem ab errore viae suae. Iacobi. 5. "Qui conuerti fecerit peccatorem ab errore vitae suae, operit multitudinem peccatorum." Septimum tandem est poenitentia, cum labat peccator in lachrymis stratum suum Ezech. 18. Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, omnium iniquitatum eius non recordabor, Eadem fere Augu. lib. 2. contra Cresconium grammaticum, cap. 12. Eadem quoque Chrysost. in epistolam ad Chorin. 2. homil. 4. Cum ergo poenitentiam distinguant Origenes & August. a caeteris remediis quae ad remissionem peccatorum singula sunt idonea, fit consequens ad remissionem peccatorum poenitentiam non requiri. Et confirmatur ex eodem chrysost. homil. 5. ad Antioche. vbi docet: " & tristitiam & mortem, de peccato vtranque natam es se, peccatum vtranque de struere": vt in poenitentibus & martyribus: & homil. 22. ad eosdem, Cum dixis set, compunctione atque eleemosynis regnum coelorum emi: subdit, "non habes pecunias? non compunctionem ? Ecce clamat Propheta dicens : Quis est homo qui vult vitam? prohibe linguam tuam a malo, labia tua ne loquantur dolum: & in salutem tibi sufficiet." Secundo principaliter pro eadem parte argumentor. Si cui non occurrant memorie peccata, occurrat autem diuina bonitas, poterit ex eiusmodi consideratione in actum dilectionis exire? quem si habeat, proculdubio iu stificabitur. Per solam igitur dilectionem , cum peccata in mentem non veniunt, potest homo iustificari: quo circa non est poenitentia , ad iustificationem neces saria. Confirmat autem hoc vel maxime, quod peccata comis sa nonnumquam ex memoria penitus excidunt, ita vt reuocari non possint, idque vel per morbum, vel etiam per angustiam temporis , quemadmodum si oscitem tam Christianum de improuiso tyrannus opprimat, nec spacium sit ad cogitanda & deflenda peccata. Quare non oportet in omni euentu poenitere, sed in huiusmodi poterit homo sine poenitentia seruari Vltimo, contingit, aliquem es se multis criminibus, perlexum , atque inuolutum . Si ergo poe nitencia es set ad remissionem peccatorum neces saria, opus es set, singulorum peccatorum poe nitere, cum par sit ratio de singulis: quo fieri, vt non pos set huiusmodi in momento iustificari. Pro parte vero affirmatiua thema nostrum apertissime facit: nisi poenitentiam habueritis. Neces saria est igitur poenitentia, ne pereamus. Huic quae stioni priusquam ego respondeam , illud suppono. Cum duplex poena sit, altera interior, hoc est, dolor animi, altera exterior, hoc est, afflictio corporis: duplicem ex consequenti poenitentiam es se, alteram interiorem, de qua. 2. ad Timot. 2. " Nequando det illis deus poenitentiam ", & Actorum. 2. " poenitentiam agite, & baptizetur vnusquisque vestrum": Alteram vero exteriorem, de qua. 2. ad Corinthio. 7. " que secundum deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur," & Matt. 11. "Olim in cilicio & cinere poenitentiam egis sent." Tunc sit prima conclusio. Poenitentia interior est neces sarium remedium ad remissionem mortalium peccatorum. Actorum. 3. "Poenitemini & conuertimini, vt deleantur peccata vestra." Ezechiel. 18. "Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis: vita viuet, & non morietur." Nullum enim aliud proponitur poenitentibus medium , vnde & cap. firmiter de sum. trini. definitur, quod si quis post baptismum prolapsus fuerit in peccatum, per veram semper potest poenitentiam reparari. Item Apocalip. 2. "Memor esto: vnde excideris, & age poenitentiam , & prima opera fac, Sin autem, veniam tibi cito, & mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris." Preterea, ad Ephe. 4. & ad Colos. 3. "Vos non ita didicistis Christum , sed sicut est veritas. in Ie su, exulte vos veterem hominem , & induite nouum. At, induitur nouus per amorem boni, exuitur ergo vetus, per ordium vitae prioris." Praeterea, Eccle. 21. Fili peccasti , non adiicias iterum, sed de pristinis deprecare, vt tibi dimittantur . Quae verba tractans Augu. lib. 1. de nup. & concup. cap. 26. inquit. "Si a peccando desistere, hoc es set non habere peccatum , sufficeret vt hoc nos scriptura moneret, fili pecca sti, non adijcias iterum ." Non autem sufficit, sed addidit, " & de pristinis deprecare, vt tibi dimittantur." D. Tho. de veri. q.. 28. art. 5. &. 12. q. 113. 2. 3. Praeterea, qui nouam vitam, cessationemque a peccato solummodo ad iustificationem remissionemque prefiniunt, hi dominicam precationem de medio tollunt, qua dicimus, "dimitte nobis debita nostra." &c. Imo memoriam peccatorum antecedentium conantur abolere, qua nihil peccatori salubrius est. Psalm. 50. "Quoniam iniquitatem meam." &c. Vide Chrysosto. homi. 9. in episto. ad Hebreos. Praeterea, Lucae. 5. "Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam." & cap. 15. "Gaudium erit in coelo, super vno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia." Quod, & in concilio hoc Trid. ses s. 6. c. 14. modo difinitum est. Nam sanctorum testimonia hoc loco congerere , fuerit in re non dubia testibus, vti non neces sarijs. Si quis tamen ea nos se cupit, multa colligit Gratianus, de poenitentiae. distin. 1. & Rophens. articulo quinto. Neque post tam firma sacrarum literarum argumenta, rationibus hanc conclusionem confirmare { Vide. D. Thom. q. 86. art. 2. &. 1. 2 q. 113. art. 5. de verit. q. 28. art. quinto } necessarium est. Nam, rationes ferme que a theologis in fidei catholice confirmatione referuntur, ex coniectura pendent, nullam vim afferunt in docendo. Nos vero, cum aduersus hereticos disputamus, argumenta que rimus, que non persuadeant modo, sed cogant, & tamen in hac parte si quis theologus afferat rationem, non aspernet: si non habeat, non admodum flagitem. Nos certe congruentissimam insinuauimus: quod poene medicine sunt aduersus peccata appossitissime: eoque pre sertim: quod tristitia atque dolor humilitatem inducunt, superbiam excludunt , que morborum humani generis prima causa est. Contritam manum, vel brachium, leuare non pos sumus: sic moeror in corde viri: humiliabit illum. Prouerb. 13. vide Chrysosto. homil. 3. in Matth. &. 11. ad populum Antiochen. Preterea nihil est quod ita animum humanum contineat & frenet, quam poena. Vt igitur homines peccata vitarent diligentius, in que semel decidis sent, poenis ac timore cohiberi debuerunt. Atque (vt August. ait) & habetur de poenitentia dist. 1. ca. nullus. ita impartitur Deus misericordie largitatem vt non relinquatur iustitie disciplina: si quidem naturalis ratio postulat: vt legum preuaricatores, iusta vindicta puniantur. Secunda conclusio. Exterior poenitentia est quoque ad salutem neces saria. Hanc mox equidem demonstrabo, si prius vnum illud admoneam , actus exteriores ad salutem neces sarios es se, in hunc sensum. Vt si facultas adsit habeantur in re, si non adsit habeantur in voto. Verbi causa. Baptismus dicitur es se ad salutem neces sarius, quoniam si haberi possit, sine illo nemo saluatur. Si haberi non possit, sine voto illius salus constare: non valet. In hunc igitur sensum nos as serimus poenitentiam exteriorem: es se ad salutem necessariam . quoniam nemo vnquam qui eam agere potuit, sine ea salutem consecutus est: Nec qui agere non potuit, sine illius voto & desiderio. Primum ergo argumentum pro hac conclusione est testimonium Concilij Triden. sessi. 6. capitulo. 14. Docendum est (inquiunt patres) Christiani hominis poenitentiam ( quam , secundam post naufragium tabulam sancti patres apte nuncupauerunt) multo aliam es se a baptismali, eaque contineri, non modo ces sationem a peccatis, & eorum detestationem, aut cor contritum & humiliatum, verum etiam eorundem sacramentalem confessionem, saltem in voto. Itemque satisfactionem per ieiunia, elemosynas, orationes, & alia pia spiritualis vitae exercitia. De qua poenitentia scriptum est: Memor esto vnde excideris, age poenitentiam & prima opera fac. & iterum. Quae secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. & rursus. Poenitentiam agite, & facite fructus dignos poenitentiae. Hactenus Concilium. Atque hec fere sacrarum literam testimonia magna ex parte conclusionis huius veritatem ostendunt. Nam & illud Apost. 2. ad Corinth. 7. "Tristitia quae secundum Deum est poenitenciam." &c. de exteriore intelligendum es se, superius admonuimus. Tristitia enim interior, quae secundum Deum est, poenitentiam (videlicet exteriorem) in salutem stabilem operatur. Vera enim poenitentia interior intelligi non potest, quam non exterior consequitur. Baruc. 2. "anima quae tristis est", & " incedit curua, & infirma". & Dauid psalmo quinto "Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, & lachrymis meis stratum meum rigabo." & Lucae septimo Mulier illa peccatrix lachrymis rigauit pedes domini. Illud quo que Matthei tertio, "Facite fructum dignum poenitentiae: iam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, & in ignem mittetur": de exteriori satisfactione accipiendum es se, & communis sensus Catholicorum manife stat, qui hunc locum maxime referunt ad uersus Lutherum, ad as serendam satisfactionem exteriorem poenitentie . Tum & Chriso stomus docet, homil. 10. in Math. his verbis. Maxime indigemus compunctione poenitentie , multarumque lachrymarum: Poenitentiam vero dico, non solum vt a malis prioribus desistamus , verumetiam , vt bonorum operum fructibus impleamur: Facite, nquit, fructus dignos poe nitentie: quo autem modo fructificare poterimus? si vtique peccatis aduersa faciamus: aliena rapuisti? incipe donare iam propria: longo es tempore fornicatus? a legitimo quoque vsu suspendere coniugij: iniuriam fecisti? refer benedictionis verba conuiciis: neque enim vulnerato sufficit ad salutem, tantummodo spicula de corpore euellere, sed etiam remedia adhibere vulneribus: deliciis ante & temulentia diffluebas? ieiunio & aque potu vtrunque compensa hactenus Chrysost. Denique sic illum locum es se interpretandum, euangelicus stylus ipse declarat: vbi fructus arboris, opera exteriora, que a bona voluntate tanquam radice, procedunt, as seruntur. Matth. 7. "A fructibus eorum cognoscetis eos." Preterea & Apostol. ad Rom. 6. hanc conclusionem docet, inquiens: "Humanum dico propter infirmitatem carnis vestre: sicut exhibuistis membra vestra seruire iniquitati, ita nunc exhibete membra vestra seruire iustitiae." Nec id solum procedit in lege euangelica, sed in omni siue naturae, siue scripturae: hoc enim peculiare habuit lex noua, (vt D. Tho. author est) quod determinat in particulari,{ 3. part. q. 84. art. 7. primum. } ea quae in lege naturae erant indeterminata, de iure (inquit) naturali est, vt aliquis poeniteat de malis quae fecit, quantum ad hoc quod doleat se fecis se, & doloris remedium quae rat, per aliquem modum, & aliqua etiam signa doloris ostendat, sicut Niniuitae fecerunt. Sed ea poenitentia, determinationem accepit, ex institutione diuine legis. Sicut ergo in noua lege, neces saria est ad salutem vtraque poe nitentia, & interior, & exterior, ita etiam in lege naturae atque scripturae, neces saria erat. Praeterea Iohel. 2. "Conuertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio, & fletu, & planctu." Quo testimonio ad hoc corroborandum , vtitur Ambros. ad virginem lapsam, capi. 8. Poenitudo (inquit) neces saria est, sicut vulneratis sunt neces saria medicamina: Sed quanta putas, & qualis neces saria poenitencia? Secundum conscientiae molem, exhibenda est poenitentie magnitudo: non enim verbis agenda est, sed & actu. Haec autem sic agitur, si ti{ poenitentiam agere ad exteriorem satisfactionem refert Ambro. sic. d. Th. Matth. 3. &. 4. d. 22. q. 2. ar 3. q. 3. ad. 2. } bi ante oculos ponas, non aliud remedium post baptismum, constitutum es se, quam poe nitentiae solatium . Tum imprimis proprij facti tu ipse iudex esto crudelior, & quasi mortuam te existimans, quomodo possis reuiuiscere cogira: de inde, mens, ac membra singula, digna castigatione punienda: totum corpus crucietur. dicit enim Dominus: " conuertimini in toto corde vestro, in ieiunio, & fletu, & planctu." &c. Et infra, qui futuras poenas in hoc paruo vitae spacio compensauerit, seipsum ab aeterno iudicio liberat: grandi plagae: alta & prolixa opus est medicina, grande scelus, grande habet neces sariam satisfactionem.{ De poenitentia. d. 1. c. medicamentum . } Idem etiam elegantissime docet Chrisost. in epistolam ad Hebrae. homil. 9. vbi nec veretur dicere, medicamentum fortius, quod maxime operetur in poenitentia, exteriorem satisfactionem es se. Quemadmodum in medicamentis compositis, vna herba est dominantissima : & homil. 5. de poenitentia dicit, eam es se mortuam sine eleemosyna. Idem quoque docet Cypria. sermone. 5. de lapsis circa finem. Orare (oportet impen sius) & rogare, diem luctu transigere, vigiliis noctes ducere. &c. Praeterea (vt in relectione anni superioris nobis monstratum est) cum ambarum partium, & spiritus & carnis peccatum commune sit, neces sarium erat, vt es set remedium quoquecommune, totusque homo interior & exterior, poenas lueret pecatorum. Praeterea, cum ex misericordia Dei, poena aeterna, poententi in temporalem commutetur, (eterna autem futura erat, non solum animae, sed etiam corporis) consequens fit, vt peccator poenae temporali, non solum anime, verumetiam corporis: relinquatur obnoxius. Sic. n. Deus impartitur misericordiae largitatem, vt non relinquatur iustitiae disciplina. de poeniten. dist. 1. cap. nullus, ex August. Ad primum argumentum, iam ante ex D. Thom. responsum est, omnia illa remedia post peccatum mortale, nulla es se si poenitentia desit: quemadmodum & Augusti. libro secundo. contra Cresconium dixit, sine charitate, quaecunque alia remedia, (quae multa enumerarat,) non prodes se. v. g. fidei, remis sio peccatorum tribuitur. Item & eleemosynae: at apostolus inquit. "Si charitatem non habuero." &c. Sed quoniam haec generalis responsio non videtur idonea, speciatim respondetur ad singula. Et quidem, baptismus an sine poenitentia peccata remittat, scholastici authores in duas factiones, extremas, atque aduersissimas di strahuntur. Nam quidem cunrendunt omnes neruos, vt suadeant, baptismum , nisi contrito administretur, prodes se nihil. Cui opinioni adhaerent Gabriel . dist. 14. q. 2. &. Adrianus. q. 1. de poenitentia & quodlibeto. 5. ar. 3. Quibus & D. Thoma. fauere videtur. 3. p. q. 86. arti. 2. &. 3. &. q. 68. art. 6. ad tertium . Vbi as serit, quod ad effectum baptismi percipiendum, licet non requiratur poenitentia exterior, requiritur tamen interioris poenitentie virtus: virtus autem poenitentiae contritio est, cum sine actu charitatis non reperiatur, ergo. &c. Item super epist. ad Rom. capi. lecti. 4. dicit, quod contritio cordis requiritur ante baptismum : alioquin ficte ad baptismum acceditur. Atque habent qui sic opinantur, ea pro se argumenta maxime, quae nos retro fecimus, vt ostenderemus iustificationem peccatoris sine actu charitatis es se non pos se: Quae hic repetere (ne longum sit) superuacaneum exi stimaui. Habent & illud ex August. (si Augustino tamen hoc opusculum tribuendum est,) is ergo, (seu quisquam alius eius libri fuerit author) ad fratres in heremo sermone. 11. "O compunctio (inquit ) sine qua infructuosa est omnis confes sio, omnis satisfactio inanis, sine qua adultis non valet baptismus." Sed expresse tamen lib. 7. contra Donatist. cap. penultimo, & habetur de consec. dist. 4. cap. solet. baptismum as serit, non prodes se iis, qui non habent charitatem, probatque ex illo Apostoli prioris ad Corin. 13. "Si tradidero corpus meum: ita vt ardeam" etc. Praeterea, Act. 3 " Poenitemini & conuertimini vt deleantur pec cata vestra." ergo, conuersio requiritur, quae non est sine charitate, vt ante ostensum est. Loquebatur autem, antequam baptizarentur. Haec & multa alia dicuntur ab iis theologis, qui priorem opinionem de baptismo tuentur. Sed exoriuntur ex alia parte aduersarij qui astruere videntur, non requiri aut contritionem, aut atritionem, sed satis es se poe nitentiam virtualem, hoc est, velle suscipere baptismum institutum ad remittenda peccata, & id sine complacentia in pecatum. Wuem in modum loquitur Ambrosi. lib. 3. de sacramentis cap. vltimo. Quod etiam si non confiteatur peccatum qui venit ad baptismum, tamen hoc ipso implet confes sionem omnium peccatorum, quo baptizari petit vt iustificetur, & ita sacramentum baptismi, iuxta communem exposittionem, vocatur poenitentia ad Hebrae. 6. Impossibile est, renouari ad poe nitentiam. & Luc. vltimo. Oportebat predicari in nomine eius poenitentiam & remissionem peccatorum in omnes gentes. Vbi, quae Matt. de baptismo dixit, Lucas refert de poe nitentia. Idem videtur nonnullis Scotus sentire. dist. 14. q. 4. & Caiet. 3. p. q. 86. art. 2. & probatur ex Ambro. in illud epistolae ad Roma. Sine poenitentia sunt dona Dei. Gratia Dei in baptismate non quaerit gemitum aut planctum, sed solam ex corde professionem. Et quia, quae grauiter peccantur, non nisi fletu & gemitu ad veniam pertinent , ideo illos iam non accipere veniam putarent, quia dolore illos non videbant, ostendit hoc inter primordia fidei non requiri. At vero. D. Tho. & communis theologorum sententia, inter has extremas media est, in cuius expositionem, sit prima conclusio , de qua ego non dubito. Ante baptismum requiritur in eo qui peccauit mortaliter aliqua poenitentia interior, scilicet, displicentia formalis detestatioque peccati. D. Tho. 3. p. q. 86. ar. 2. ad. 1. Glos sa ordinaria in illud Matt. 3. Poenitentiam agite. Aug. de vera & fal. poen. cap. 8. & de fi. ad Pe. c. 30. expresse. & lib. de fid. & operi. c. 6. &. 8. lib. 50. hom. 27. Cuius verba habentur de com . d. 4. c. omnis. Nemo potest nouam vitam inchoare, nisi eum veteris poenituerit. Probat autem August. id, duobus testimoniis sacrarum literarum. Primum est ad Colos. 3. "Exuite vos veterum hominem, & induite nouum , qui secundum Deum creatus est." in baptis mo enim, proprie nouus homo induitur, ergo prius debet exui vetus homo, quam nouus induatur. Sed nouum induit homo, per hoc quod eligit nouam vitam, ergo, & veterem exuit, per hoc quod detestatur antiquam. Secundum testimonium habetur Act. 2. "Poenitentiam agite & baptizetur vnusquisque vestrûm." & dominus etiam non baptizatis loquebatur, inquiens. "Nisi poenitentiam ageritis, omnes simul peribitis." D. Chrysosto. homi. 10. in Mattha. hoc colligit ex eo quod baptismus Ioannis fuit praeparatorius Baptismi Christi, & vocatur baptismus poenitentiae . Lucae. 3. Matt. 3. ergo in remissionem peccatorum erat baptismus Ioannis, non quod peccata remitteret, sed quod per poenitentiam quam praedicabat, disponebat ad baptismum Christi. Hoc etiam definitum est nunc in Conci. Tridenti. sessio. 6. cap. 6. quod videlicet ante baptismum, oportet es se poenitentiam , id est, odium & detestationem peccatorum, ex eo quod Acto. 2. dicitur, "Poenitentiam agite, & baptizetur vnusque vestrûm in nomine Ie su Christi in remissionem peccatorum." Nec hanc conclusionem aut Scotus, aut Caietanus negarent (quantum ego sentio,) nus quam enim as serunt, omni displicentia etiam imperfecta remota, baptismum recte a peccatore suscipi. Nec Ambrosius etiam vnquam somniauit, (vt patet legenti caput illud vltimum lib. 3. de sacramentis) peccata in baptismo remitti sine quocunque dolore interiori. Secunda propositio. Non requiritur actus perfectus poenitentiae virtutis, vt peccator sit dispositus ad suscipiendum effectum baptismi: sed satis erit imperfectus dolor, quem theologi attritionem appellant D. Tho. 4. dist. 6. q. 1. art. 3. q. 1. ad. 5. & super caput. 11. Ioannis lectione. 9. Haec veró proposito non aliter a me probatur, quam in relectione anni superioris probatum est, omnia quidem noue sacramenta, gratiam vitamque conferre, sed potissimum baptismo, quod nisi vitam peccatoribus conferat, non video cur sacramentum regenerationis apelletur. Ac si contritio semper prae cederet tanquam dispositio, nunquam baptis mus culpam mortalem remitteret, sed solum poenam. Quare gratiam in eo conferri adultis, non oporteret, quae videlicet ad remissionem poenae non requiritur. Exoritur tamen hoc loco quae stio valde difficilis, & ad hanc propositionem explicandam neces saria, qua quaeritur discrimen inter attritionem & contritionem, vnde liqueat quidnam attritio sit, quaeque sit illa per quam virtute sacramenti fiat homo ex attritio contritus. Nam. 4. Tho. 4. dist. 17. q. 2. ar. 1. q. 2. ad tertium, solum as serit attritionem es se dis plicentiam imperfectam: contritionem vero es se displicentiam perfectam . At hinc re vera non habetur quid attritio sit, que ve sit illa imperfectio, qua a contritione distinguitur. Variis ergo aliorum de hac re opinionibus prae termissis, supponendum imprimis est, displicentiam ideo perfectam dici, quia nihil illi deest eorum, quae ad finem displicentiae con sequendum sunt neces saria. Est autem finis displicentie , seu doloris de peccato, multiplex: vt a principio huius disputationis constituimus. Primus, vindicare iniuriam factam Deo. Alter, eiusdem Dei amorem conciliare. Tertius, peccatum, vt malum & inimicum animae, destruere, atque abolere. Erit igitur ea perfecta poenitentia, & displicentia de peccato quae habebit hos tres fines & effectus. Qui quidem omnes mutuo herent , nec quisquam illorum sine reliquis inuenitur. Qui enim dolor iniuriam dei emendat, idem & conciliat nobis deum & peccatum commissum delet. Quibus iactis fundamentis, patet manife ste, displicentiam imperfectam eam es se, que nec sufficiens est ad emendandam dei iniuriam, nec ad gratiam ipsius sarciendam, nec ad pecatum destruendum. Vnde colligitur, hanc imperfectam displicentiam, multipliciter homini contingere: multis enim modis contingit a perfecto declinari. Primum itaque genus imperfectae displicentie est, cum quis dolet de peccato propter humana naturaliaque motiua: vt, quia turpe est & contra rationem: vel quia in duxit infamiam , vel etiam quia contrarium Deo est, quatenus finis est & principium naturae. Hoc autem displicentiae genus, quod videlicet sola ratione naturali nititur, an theologi appellauerint attritione me profecto latet. Sed quum sit quidam imperfectus dolor, qui interim frangere & atterere animum potest, licet non perfecte, nos attritionem eam nuncupemus. Vide August. de vera & falsa poenitentia. capit. 2. &. 9. Secundum genus im perfectae displicentiae est, quae oritur a timore poenarum. Poenas vero intelligo spirituales vel aeternas, quae lumine fidei cognoscuntur: & hanc doctores scholastici omnes, attritionem vocant: atque de ea August. de vera & falsa poenitentia. capi. 17. loquitur, tractans illa verba Ezech. "quacunque hora peccator ingemuerit & conuersus fuerit, vita viuet." Conuersum ait non tantum versum vita viuere: vertitur a peccato, qui iam vult dimittere peccatum: Conuertitur qui iam totus & omnino vertitur. Qui iam non solum poenas timet, sed ad bonum domini contendere festinat. Dixerat autem poenitentiam quae impetrat vitam, non a solo timore, sed a charitate proficisci. Hanc etiam attritionem tanquam insufficientem reiicit Ambros. lib. 2. de poenitentia, cap. 9. Tertium im perfectae displicentiae genus inuenitur, cum quis dolet quidem de peccato qua ratione offensa Dei est: sed ex velleitate, non ex volitione absoluta, & efficaci: habet enim de siderium imperfectum placendi Deo, dimittendi peccatum . &c. sicut & dilectio Dei imperfecta, potest appellari volitio qua Deo vellem bonum & gloriam, ipsique placere in omnibus, desiderio tamen imperfecto, sic & nolle Dei offensam, est imperfecta displicentia: nam perfecta, efficax & absoluta est: quae ex dilectione Dei efficaci & absoluta nascitur. Hunc vero imperfectum dolorem Caietanus. q. 1. de contritione, (ac iure ille quidem) attritionem vocat. Si hec nobis fuerint diligenter inspecta, facile coniiciemus discrimen inter attritionem, & contritionem. Primum ab effectu: quia contritio, peccati remissionem facit attritio non facit. Alterum a principio, quod contritio ab amore infus e charitatis procedit: attritio vero, non : sed vel a timore poenarum, vel ab amore proprio & naturali, vel, a dilectione imperfecta conditionata & inefficaci, qui non sunt actus charitatis, cum possint es se in peccatore. Inde rursum discrimen tertium sequitur, quod contritio elicitur ab habitu poenitentiae infuso: attritio vero, ab habitu eodem non elicitur. Postremum discrimen est, quod ad contritionem requiritur auxilium dei speciale, cum sit actus supernaturalis. Attritio vero solis naturae viribus haberi potest: nisi attritio secundi generis, quae tam ex parte intellectus: quam ex parte voluntatis, auxilio speciali opus habet timor siquidem seruilis, (vt modo pro comperto supponimus) donum Dei est. Et quemadmodum ad credendas poenas supernaturales, neces sarium est auxilium dei, quo moueatur intellectus, sic ad timendum eius modi poenas neces sarium est vt excitetur affectus, & consequentur ad dolendum de peccato propter hunc finem supernaturalem . Credimus enim nullam poenitentiam efficaciter attingere effectum supernaturalem, cum solo auxilio Dei generali. Ad alias vero attritiones ex parte voluntatis, nullum auxilium speciale requiritur. Nam illa primi generis, cum naturale obiectum habet. solis naturae viribus nititur. Illa autem postremi generis supposita fide beatitudinis supernaturalis, haberi potest sine auxilio Dei speciali, sicut & desiderium ineficax & imperfectum beatitudinis. Sed enim haec nobis dicta fuerint de contritione & attritione, secundum vocabulorum & vsum, & significationem. Nam quod. D. Tho. de veritate. q. 28. ar. 8. dixit, omnem dolorem de pecato in habente gratiam es se contritionem, improprium est. Nec abusus vocabuli tradendus est in hanc nostram disputamem, vbi de contritione & attritione proprie loquimur. Quo significatu manifestum est, nullam attritionem, contritionem, aliquando fieri pos se. Contra Scotum in. 4. d. 14. q. 2. & Caietanum. q. de contritione, as serentes, contritionem acquisitam informem , quae ab aliis theologis apeliatur attritio, contritionem fieri pos se formatam. Existimat vero Caietanus, hanc es se opinionem. D. Tho. 3. p. q. 89. art. 1. ad. 2. Vbi as serit, quod primus poenitentis actus habet se. vt vltima dispositio ad gratiam consequendam, scilicet, contritio. Alij vero sequentes actus poenitentiae, procedunt iam ex gratia & virtutibus. At re vera, haec opinio, primum. D. Tho. repugnat in. 4. d. 17. q. 2. q. 3. Vbi. & manifeste as serit, contritionem es se actum elicitum ab habitu poenitentie infus ae. Est autem certum, quod actus elicitus ab habitu infuso, distinguitur omnino a quocunque alio, qui ex puris naturalibus haberi potest: vt actus elicitus a charitate infusa, a quocumque alio amore, qui citra charitatem elicitur, & ratio est in promptu quia actus qui habetur ex puris naturali bus, non attingit nisi obiectum naturale, talis est enim quale obiectum, vt ante docuimus. Cum ergo omnis atritio acquisita naturalis sit, naturale quoque obiectum habet, sicut & dilectio acquisita. Quare impossibile est talem attritionem fieri contritionem, sicut, ne dilectio quidem acquisita , dilectio charitatis infus ae fieri potest: cuius videlicet obiectum, supernaturale sit oportet. Quod si actus nostri acquisiti, supernaturalia obiecta efficaciter attingerent, certe, habitus virtutum infusarum, (quod retro docebamus) es sent superuacanei. Praeterea, actus contritionis , (vt manifestis argumentis superius ostendebamus) auxilio eget speciali. Actus autem attritionis, (de quo Scotus & Caietanus loquuntur,) sunt ex puris naturalibus, vt etiam ipsi fatentur, ergo inpossibile est: es se idem . quia principia sunt pror sus diuersa, nec fieri potest vt actus qui solo auxilio Dei generali, a potentia producitur, idem numero, a potentia cum auxilio speciali producatur. Et quod de hoc genere attritionis dictum est, patet etiam , ac multo etiam in reliquis. Hoc veró idem nobiscum tenet Paluda. distin. 17. q. 1. & Gabri. dist. 16. q. 1. Sed quaeri tamen a plerisque solet, an ad poe nitentiae actum, quem contritionem appellamus, totus animi conatus neces sarius sit, ita videlicet, vt actus habeat omnem intentionem, quam eo tempore voluntas potest illi prae stare. &c. Et quidem Adrianus. q. 1. de poenitentia. art. 2. & quodlibeto. 5. art 3. existimat ad contritionem exigi, vt homo omnem conatum adhibeat. Probatque imprimis ex Deuteronomij. 4. "Vbi, si quae sieris" (Moyses ait) " dominum Deum tuum , inuenies illum, si tamen toto corde quae sieris, & tota tribulatione animae tuae." Secundo id suadet ex eo quod Esayae vltimo dominus ait. "Ad quem aspiciam, nisi ad pauperculum & contritum spiritu, & trementem sermones meos?" Nota, contritum spiritu. Dolor enim remis sus spiritum non conterit. Nota rursum, trementem , tremor enim est magnus & manifestus timor: vt dicit glos sa super illud ad Philip. 2. "Cum timor & tremore". &c. Tertio argumentatur ex illo Ioelis. 2. "Conuertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio & fletu, & plantu, & scindite corda ve stra," At, dolor remis sus, nec ex toto corde est, nec fletum & planctum efficit, nec scindit corda. &c. Quarto, sanctorum testimoniis id confirmat. August. enim lib. de vera & fal. poeniten . 17. Conuertitur (inquit) qui iam totus & omnino vertitur. & sermo. 11. ad fratres in eremo. Grauia peccata (ait) grauissimis lamentis indigent. Item Amb. lib. 2. de poen. capit. 10. Facilius inueni qui innocentiam seruauerint &c. quae ante sunt a nobis recitata. Et ad virginem lapsam, cap. 8. Postea quam interrogauerat, quanta es set & qualis poenitentia neces saria, & descripserat, exteriorem quod ingentem, subiicit. Corvero sit liquescens sicut cera, & totum corpus maceretur. Talis vita, talis actio poenitentiae si fuerit perseuerans audebit sperare, etsi non gloriam , certe poenae euacuationem, Insiste ergo misera fortiter, in haere tanquam naufragus tabulae, nam grandi plagae alta & prolixa opus est medicina. Quod ostendit Ambrosius & testimonio. Ioelis iam citato, & quia omnes qui in sacris literis veniam poenitendo referuntur consequuti, huiusmodi cordis conpunctionem habuere, non leuem & remis sam, non paruam sed maximam, vt Niniuitae, & Dauid, qui explicans poenitentiam suam, ait. Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum &c. Atque iterum , Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, & non est sanitas in carne mea, afflictus & humiliatus sunt nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. Cyprianus demum serm. 5. de lapsis, quam magna (inquit) deliquimus tam granditer defleamus, alto vulneri diligens & longa medicina non desit, poenitentia crimine minor non sit, putasne dominum cito pos se placari cuius templum sacrilega contagione violasti? Orare oportet impensius, diem luctu transigere, vigiliis noctes ac fleribus ducere, tempus omne lachrimosis lamentationibus occupare, stratos solo, adhaererere cineri, in cilicio volutari & sordibus &c. & paulo post, si precem toto corde quis faciat, si veris poenitentiae lamentationibus & lachrymis ingemiscat, si ad adveniam dilecti sui, dominum iustis & continuis operibus inflectat misereri talium potest. Est etiam ratio pro hac sententia, quod non habemus nos, deum conferre gratiam, nisi facienti totum quod in se est, sed qui non conuertitur toto conatu, non facit totum quod in se est. Contritus igitur, cui scilicet infallibiliter Deus gratiam confert, tota vi animi conuertitur. Altera quoque ratio est, quod non est contritio nisi ex amore charitatis profiscatur , sed amor charitatis non habetur, nisi toto nixu Deus diligatur, Deut. 6. diliges dominum deum tuum ex tota fortitudine tua. Quod Marcus dixit ex tota virtute tua, & Lucas, ex omnibus viribus tuis. Quibus & testimoniis & rationibus adductus, non dubitat omni as seueratione confirmare , contritionem nullam es se nisi ex toto conatu voluntatis doleatur. Atqui, duo hic extrema fugienda sunt, alterum eorum qui facile quibuslibet poenitentibus veniam & securitatem pollicentur, aduersum quos Isidorus. 2. lib. de summo bono. cap. 13. illud Hieremiae testimonium inducit, curabant { Cap. 6, } contritionem filiae populi mei, cum ignominia dicentes, pax, pax, & non erat pax. Alterum extremum , hoc est, quod tenet Adrianus. Contra { De Poenitentia. d. 3. capit. talis. } cuius opinionem Chrys. in libello de reparatione lapsi, talis inquit. (mihi crede) talis est erga homines pietas Dei, nunquam spernit poenitentiam si ei sincere & simpliciter offeratur, etiam si non potuerit quis explere in prae senti satisfaciendi ordinem, quantulancunque tamen, & quamlibet breui tempore gestam poenitentiam , suscipit etiam ipsam, nec patitur quamuis exiguae, conuersionis perire mercedem. Deinde, Actus charitatis etiam si non habeat totam intensionem quam potest, nec ex toto conatu procedat, sufficit ad remissionem peccatorum , ergo et contritio . Antecedens patet quia ad talem actum , cum sit supernaturalis requiritur habitus charitatis infus ae, cum qua nullum mortale peccatum est. Nisi huic argumento respondere velis, habitum charitatis numquam in actum exire: nisi voluntas omnem vim ad operandum intendat, quod absurdissimum est. Praeterea, praeceptum de actu fidei, & de actu spei homo implet etiam si non agat ex toto conatu: ergo, & praeceptum de charitate & con tritione. Non ergo contritio totum animi conatum exigit. Referti etiam solent in hoc, sacratum literarum testimonia, vt illud Ioannis. 14. Qui diligit me diligetur a patre meo, & Iacobi. 4. Appropinquate Deo, & appropinquabit vobis. Quod si dicas es se limitanda eiusmodi testimonia vt subintelligatur ex toto conatu, eadem ratione limitabimus & quae loquuntur de fide, spe, atque iustitia. Quod quoniam probabile non est, ne illud quidem probare debemus, vnde hoc proficiscitur. Quibus eisdem argumentis, Scoti opinio refellenda est, qui in. 4. d. 14. q. 2. tenet ad contritionem requiri certum intensionis gradum . Qui quidem error falso nititur fundamento. Credit enim Scotus attritionem acquisitam ex puris naturalibus, dispositionem es se ad gratiam . Et quoniam vidit non quamlibet naturae displicentiam , puta remis sam, idoneam es se ad iustificationem , coactus fuit as serere, contritionem exigere certam intensionem magnam soli Deo cognitam . Verûm imaginatio haec (siue Scoti fuerit, siue non fuerit, nam si quis eum voluerit hoc errore liberare, cum hoc ego non magnopere pugnabo) imaginatio haec (inquam) non modo falsa est sed etiam periculosa & erronea, ne quod verbum atrocius dicam. Vltima nanque ad gratiam dispositio (vt no bis demonstratum est) auxilio Dei indiget speciali. Quo auxilio posito siue Deus moueat ad magnum dolorem siue ad paruum intensiue, talis dolor contritio erit, sicut ad amorem charitatis, siue Deus auxilio gratuito intense moueat voluntatem siue remis se, siue vt duo, siue vt decem , actus charitatis erit. Iustus siquidem habens charitatem infusam vt decem, potest actum amoris. Et cum de tali gradu requisito nulla possit es se Probabilitas, an scilicet habeamus illum nec ne: certe de contritione nullum praeceptum es set. Quod ne ipse idem Scotus non admittit, es set enim stultum praeceptum, quod semper inuincibiliter ignoratur. Quinimo, teneretur homo ex toto conatu poenitentiam agere, ne ex poneret se periculo talem gradum omittendi. Ex eodem quoque fonte eiusdem Scoti alter error emanauit: Certum tempus neces sarium es se vt actus noster contritio sit. Cui sententiae aduersatur manifeste Chrysosto. in oratione B. Philogonij, & in libello de reparatione lapsi. cuius ante verba retulimus. Aduersatur etiam Leo papa in epistola. 6 9. ad{ De Poenitentia. d. 1. c. multiplex. } Theodorum, inquiens: Si periculum vrgeat cuique potenti statim est absolutio danda : quia misericordiae Dei non pos sumus tempora definire, nec mensuras ponere, apud quem nullas patitur veniae moras conuersio: dicente spiritu Dei per prophetam, cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris. Est autem propheta Ezechiel. capi. 18. inquiens, cum auerterit se impius ab impietate sua, animam suam viuificabit, & capi. 33. Iustitia iusti non liberabit eum in quacunque die peccauerit: & impietas impij non nocebit ei in quacunque die conuersus fuerit. Nam, vtroque loco in quacunque die, pro quacunque hora, vel momento accipiendum est: si enim iustus auertit se a iustitia sua vel in hora, vel etiam in momento, iu stitias antiquas amittat. Impius ergo, in quacunque hora vel momento fuerit conuersus, iustitiam consequetur: vt qui in momento potuit perdere gratiam possit & comparare. Preterea, fac vt illud tempus neces sarium, exempli causa sit media hora, & in prima illius temporis particula faciat homo quicquid sibi possibile est: Tunc sequitur primum Deum facienti quod in se est gratiam denegare: facientem quoque hominem quicquid & potest & debet, condemnari. Nihil enim praeterea debet homo, quam pro tempore potest. Sequitur deinde, in illa etiam temporis particula hominem alias liberum extra salutis statutum . Quae omnia Christiana pietas exhorret. Praeterea, sequitur inde aliquem hominem Deum summe diligere. & de commissis propter Deum dolere, & tamen a Deo condem nari. contra illud, qui diligit me, diligetur a patre meo. Quinetiam sequeretur, martyrem, qui pro Christo mortem oppeteret, condemnari . vt si martyrium in prima parte illius temporis neces sarij pateretur. Quod si dicas suppleri defectum continuationis per martyrium certe cum voluntas pro facto cedat, voluntas quoque efficax martyrij erit sufficiens ad gratiam dispositio. Quae quoniam in momento haberi potest, fateamur neces se est contrionem quoque pos se haberi in momento . Nihil, scilicet, noui dicimus, sed ea tantum , quae communi scholae consensu sermoneque feruntur. Sed, ne haec quidem quamlibet obuia & omnium disputatione trita, erant nobis praetereunda. Constituendum enim erat, quid & quale sit id de quo dis serimus: non quo ignorare vos arbitraremur, sed vt ampliore ratione & via nostra procederet di sputatio. Igitur ad primum Adriani argumentum protinus respondebo: si illud prius exposuero, amorem Dei super omnia dupliciter pos se dici maximum. Vno modo intensiue, graduali quadam intensione, quo pacto iuniores de intensione loquuntur. In quem modum non oportet amorem Dei es se maximum. Aliter intelligitur es se maximus appreciatiue. Concedenda sunt enim nobis in schola stica concertatione huiusmodi vocabula, quod alias s aepe deprecati sumus. Ac iure obtinere debemus, quoniam theologicis res ornate dicere velle, puerile est. Certe a theologo, si afferat eloquentiam , non est asperanda , si non habeat, non ad modum flagitanda : tantum complectatur verbis quod vult , & dicat plane quod intelligat . Vt ergo eo redeamus vnde digressi sumus & propositam distinctionem apertiori exemplo demonstremus Foemina interim vehementius & intensius catellum amat, quam aurum & tamen si alterutrum oporteret amittere, aurum catello praeponeret: ita quoniam pluris facit aurum quam catellum, plus diliget aurum non intensiue quidem, sed appreciatiue, quomodo contritio dolor est maximus, quia si daretur optio mallem amisis se pecunias, mallem mortuum fuis se quam peccas se. Ad primum itaque argumentum respondetur, quod in toto corde dominum exquirit, qui non partem deo dat, & partem negat: vt illi faciunt qui vel amant aliquam vnam creaturam prohibitam, vel reseruant sibi vnum aliquod peccatum, quod non displicet. Quemadmodum verbi causa, ille totam domum ho spitii exibere dicitur, qui neminem admittit intra domum si ne hospitis voluntate . Sed qui cum illo etiam inimicum exciperet, non totam domum exiberet. Similiter in tota tribulatione animae Deum quaerit, cui omnia peccata di splicent. Nam, qui ex parte quidem tristaretur de peccatis, ex parte vero vnum quodlibet sibi reseruaret in quo delectaretur, is Deum in tota tribulatione animae non exquireret. Non est ergo ibi sermo (vt scholastice loquamur) de totalitate gradualis intensionis, sed de totalitate integritatis & perfectionis. Atque hinc reliquis sacrarum literarum testimoniis facile respondetur. Primo, etiam Augu. testimonio. Alteri vero quod ex eodem August. prefertur (vt ommittamus illud opu sculum non es se ab Augustino conditum) respondemus, ad satisfactionem integram pro grauissimis peccatis exibendam, grauissimis lamentis opus es se, sine quibus eiusmodi peccatorum plena remissio non est. Ceterum ad simplicem remissionem culpae, prolixa illa & grauis poenitentia tum interior tum exterior non requiritur, & per hoc patet quid Ambrosio & Cypriano respondendum sit. Ad primam vero rationem respondetur, facienti quod in se est ex puris naturalibus, non oportere Deum gratiam conferre, nec tunc postea, nisi totum faciat quod potest, sed facienti quod in se est post auxilium Dei mouentis, Deus gratiam iustificationis dat, etiam si ex toto conatu non faciat. Ego (inquit Apocalyp. 3. sto ad ostium & pulso, si quis aper ruerit mihi ianuam &c. Christus ergo ingredietur ad animam siue ex toto conatu, siue ex medietate conatus, ianua aperiatur. Ad secundam rationem prius dicitur, quod illis verbis non praecipitur intensio summa gradualis in actu, sed solum vt omnes vires intendantur, quantum neces se est ad diligendum Deum super omnia apreciatiue ita vt in praeparatione animi, videlicet cum opus fuerit, totum cor, mentem, animam, vires, conatum Deo prae stemus. Posterius respondetur, quod illiusmodi verbis solum ostenditur nullam es se diligendo Deo mensuram prae scribendam. Quia enim dicturus erat: diliges proximum tuum sicut te ipsum, docet ante, nullum exemplum, nullumque modum in amore Dei es se quaerendum, qui vtique dignus est, vt sine modo atque exemplo diligatur. Eccles. 43. Benedicentes dominum, exaltate illum quantum potestis, maior est enim omni laude. Verum, illud dubium protinus existit, an sacramentum baptismi, cuique attrito administratum, conferat gratiam, an potius vnum aliquod sit attritionis genus, quod solum di sponat ad gratiam sacramenti. Sed huic ego que stioni commodius po stea respondebo: cum de sacramento absolutionis disputauero. Eadem enim ibidem quae stio est. Et quod ad mores Christianorum attinet, hic forsitan curiose. Illic vero neces sario transigetur. Iam vero ad argumenta prioris opinionis, quae nitebatur ostendere, baptismum nisi contrito administretur, prodes se nihil, dupliciter respondetur. Prius, quód si loquamur de actu charitatis, semper requiritur ad iustificationem: sclusis tamen sacramentis, sicut & contritio. Sacramentum autum in non ponente obicem , eundem effectum habet, quem haberet charitas & contritio sine sacramento. Vnde sicut paruulus, per solam habitualem charitatem & gratiam iustificatur, eo quod non ponit obicem sacramento ad remisionem peccati originalis, ita & adultus quia non ponit obicem ad remissionem peccati moralis cum est attritus, per infusionem charitatis habitualis iustificatur. Posterius responderi quoque potest, omnia illa testimonia de charitate habituali es se intelligenda. Alias qui dormiret, quoniam non diligit, maneret in morte. Sed prior solutio prae stabilior est. Argumenta vero opinionis alterius, post ea que dis serimus, faciliora sunt, quam vt soluere debeamus. De charitate vero an sine poenitentia va{ 4. d. 14. q. 1. } leat mortales culpas remittete, nonnulla controuersia est. Gabri. enim ait, sed Diuus Tho. negat. Credit autem ille, solo actu charitatis{ 3. p. q. 84. } sine poenitentia peccata donari, cum memo riae non occurrunt : Vt, si peccator, quo silicet{ arti. 5. ad. 2. } tempore Deum diligere tenetur Dei considerans bonitatem, elicit actum dilectionis Dei super omnia, consequitur (inquit) remissionem peccatorum , licet nullum habeat poenitencie actum : quia nullam habet cogitationem de peccato quam occupatus (vt ait) circa Dei dilectionem , habere non potest: non enim pos sumus plura simul cogitate. Haec ille. Omnia vero scripturae sacrae testimonia, quae probant poenitentiam es se neces sariam, exponit de poenitentia formali, aut virtuali, vt patet in tertia eiusdem questionis conclusione. Atque etiam Scotus in illa ipsa distinctione & que stione, paucioribus verbis, eadem fere peccare videtur. Sed hi, primum in eo falluntur , quod non vident interes se plurimum, inter ea quae solum neces saria sunt, vt praecepta, & quae neces saria sunt etiam , vt media, sine quibus salus haberi non potest. Aiunt nanque , excusari hominem a poenitentia, & memoria peccatorum, cum habet de peccato commisso vel ignorantiam inuincibilem, vel etiam distractionem , necessariam a peccatis cogitandis , quasi poenitentia solum es set, neces saria, quia praecepta est: & non item , quia medium ad salutem necessarium . Atqui in huius modi mediis licet admittatur excusatio: ne homo peccet, quando ex ignorantia desunt, non tamen admittitur, vt sine illis homo saluetur exempli gratia. Fides Christi est ad salutem neces saria: quod si cui euangelium non annuncietur, excusabitur quidem a praecepto credendi, id est, non peccabit ex eo quod non credit in Christum: sed vitam aeternam minime consequetur: ad quam consequendam , Chri sti fidem habere neces se est. Atque idem de baptismo dicere licet: sine quo nemo saluus efficitur: siue occupatus circa res alias, siue oblitus baptismi fingatur. Intelligimus ergo ad diuinam prouidentiam pertinere, vt quo voluit vel fidem vel baptismum, medium ad salutem prae stituere, facienti quod in se est, numquam deneget tale medium. Sic igitur, cum poenitentia sit, ad salutem medium neces sarium, (quod abunde sacrarum etiam literarum testimoniis ostensum est) diuinae procurationis es se conuincitur, vt facienti quod potest ea suggerat, quae fuerint huic remedio adhibendo neces saria. Errant deinde vehementer, quod testimonia illa scripturae sacrae de poenitentia formali vel virtuali interpretantur: idque vt opinionem suam pugnacissime defendant. At si semel hanc nobis licentiam interpretandi permittimus, facile quoque caetera media ad salutem praefinita, per eandem expositionem eludemus. Fides quippe Christi explicabitur ad salutem neces saria formaliter vel virtualiter: Votum etiam baptismi dicetur necessarium formale, vel virtuale. Praeterea, cum sancti omnes de poenitentia formali & explicata, praedicta testimonia interpretentur , temere & inconsiderate in contrariam intelligentiam peruertuntur. Praeterea, talem interpretationem admittentes, in nullo euentu probare poterunt , formalem poenitentiam es se neces sariam. Dicemus enim illis, etiam cum peccata memoriae occurrunt non oportere formaliter expliciteque dolere: neque id refelli aliquo testimonio potest: quoniam charitas est poenitentia virtualis: quae sufficere dicetur, quoniam locis prae scriptis formalis poenitentia non prae scribitur. Ita, si huic expositioni dabitur locus, satis erit ad salutem noua vita, sine detestatione veteris, quae est haeresis Luterana. Quaedam insuper testimonia ex illis, de poe nitentia virtuali exponere, impudentiae manifestissimae fuerit: vt illud Ioelis. 2. Conuertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio & fletu, & planctu, & scindite corda vestra. Illud item poenitentiam agite, & baptizetur{ actoru. 2. } vnusquisque vestrum in remis sionem peccatorum. Quod quidem testimonium, si de poe nitentia, vel formali, vel virtuali volumus exponere, in eum errorem incidimus, quem paulo ante reprobauimus: hoc est, baptismum sine poenitentia formali peccata remittere. Verum , haec mis sa facio, (quae tamen decernere controuersiam pos sunt) illud quaero, si cui peccatori diuina bonitas occurrat, eo etiam tempore , quo nec diligere deum , nec poenitentiam agere tenetur, non occurrant autem peccata, videlicet ocupatissimo in diuinae bonitatis contemplatione . Quaero tum (inquam) an isti habenti actum dilectionis, peccata sine poenitentia condonentur? Nam si condonantur , ergo etiam quando non tenebatur ille, aut deum dilegere, aut in dei contemplatione versari, remis sionem peccatorum consequetur sine poenitentia. Quod, vel isti concedere verentur: sin autem non condonantur, nec ille peccator potest in actum dilectionis sine poenitentie actu prodire: ergo poenitentia formalis (quod modo contendimus) est ad remissionem peccatorum neces saria. Atque (vt s epe iam diximus) ad diuinam procurationem spectat, vt nullus peccator in actum dilectionis prodeat, cum primum ad deum conuertitur, quin simul, quemadmodum bonum per amorem amplectitur, ita etiam odio malum prosequatur. Poenitemini (inquit) & conuertimini, vt deleantur peccata vestra. Accedit illa quoque causa: quod cum sacramentum poenitentiae baptizatis tam sit ne ces sarium ad salutem, quam baptismus non baptizatis, (quod suo postea loco demonstrabitur ) certe sicut sine baptismo in re vel in voto, nemo adultus salutem consequi potest, ita sine poenitentiae sacramento in re vel in voto saluatur nemo. Votum autem sacramenti poenitentiae nullus habet, sine peccatorum & memoria & displicentia: verius est igitur nimirum illud quod nos as serimus, sine poe nitentiae actu per solam charitatem, neminem pos se saluari. Sed de martyrio quae stio difficilior est. Nam, sine poenitentia peccata etiam mortalia remittere, iuniores fere tradunt. Scotus. 4. d. 14. q. 2. Gabriel eadem distin. &. q. Imo. &. D. Tho. videtur in hanc sententiam ire. 3. p. q. 87. artic. 1. Nam secundum argumentum erat huiusmodi. Poenitentia non est sine actuali displicentia peccatorum : sed peccata venialia pos sunt dimitti sine displicentia eorum, sicut patet in eo qui dormiens occideretur propter Christum: ergo peccata venialia pos sunt remitti sine poenitentia. Cui argumento. D. Tho. respondet. Quod passio pro Christo su scepta obtinet vim baptismi, & ideo purgat ab omni culpa, & veniali, & mortali: nisi actualiter voluntatem peccato inuenerit inhaerentem . Hactenus. D. Tho. At, etiam si homo non doleat, aut culpas in memoria habeat, (modo tamen velit placere deo in omnibus, & vitam pro illo fundere) non habet voluntatem peccato actualiter inhaerentem : ergo (iuxta. D. Thomae placitum) passio pro Christo suscepta, sine poenitentia, mortalia peccata remittit. Verum, sententia contraria mihi ex animo exuri non potest. Nam persuasa est & authoritate maiorum, & graui constantique ratione, ac fieri potest vt errem, sed ita prorsus existimo. Primum enim passio pro Christo suscepta, si a charitate non existit, nihil valet ad culpae mortalis remissionem, vt. D. Tho. author est. 22. q. 124. art. 2. ad. 2. &. 3. p. q. 66. art. 12. ad. 2. Item, & August. contra Crescon. lib. 2. cap. 12. Imo. adeo Paulus. 1. ad Corin. 13. inquiens. Si corpus meum tradidero ita vt ardeam, charitatem autem non habuero nihil mihi prodest. Charitas autem in eo qui peccauit mortaliter, non remittit peccatum sine poenitentia (vt idem. D. Tho. scribit. 3. p. q. 84. art. 5. ad. 2.) ergo nec martyrium. Et confirmatur. Quia voluntas efficax martyrium actu susceptum, quantum ad es sentialia (vt hic supponimus) nihil differunt. Si ergo martyrium sine poenitentia peccatum mortale remittit, ac proinde gloriam meretur aeternam, & voluntas quoque efficax martyrij, idem sine poenitentia, dubio procul efficeret. Praeterea, passio pro Christo suscepta, in eo qui fuit aut schismaticus vel haereticus non remittit peccatum haeresis vel schismatis, nisi prius homo ecclesiae catholicae fuerit aggregatus: ergo, nec remittit eiusmodi peccata nisi homo poeniteat. Nam verbis scholae vsitatis quandoque vtimur, nec vllum aut verborum fucum, aut eloquentiae ornatum adhibere volumus: sed tantûm confirmandae veritati curam operamque nauare. Antecedens igitur nostrae huius argumentationis, praeter quam quod habetur ex Cypriano lib. 3. epi stolarum, episto. 2. ad Antonianum . atque ex August. tum s aepe alias, tum lib. 1. de baptismo contra Donatistas cap. 11. & lib. 3. capit. 16. & lib. 4. cap. 17. difinitur etiam in conci. Floren . sub Eugenio. 4. Consequentia vero probatur. Quia sicut fides, & ecclesiae catholicae vnitas, sunt media ad salutem neces saria, ita & poenitentia. Praeterea, si quis ante baptismum mortem pro deo oppetat, non consequetur salutem sine voto baptismi, si re ipsa baptizari non potest: ergo, nec post baptismum, si peccauit mortaliter consequetur salutem sine poenitentiae sacramento aut in re aut in voto suscepto. Antecedens quod as sumpsimus, Thomas Vualdensis lib. de sacramentis cap. 97. &. 105. Diui prae sertim Augustini testimonio con firmat, lib. 4. de bapt. contra Donati. cap. 21. &. 22. Non enim mors pro deo suscepta, iam euangelio promulgato, sine fine Christi & ecclesiae salutem prae stare potest. At consequentia vel ex eo liquet, quod sicut baptismi sacramentum est ad salutem neces sarium his qui ante peccauerunt, ita & poenitentia, his qui peccauerunt post baptismum. Adde illi quoque , quod si martyri peccata in mentem veniant etiam in ipso martyrij agone constituto, non saluabitur si non doleat, ergo martyrio etiam instante: poenitentia neces saria est. Antecedens patet, quia si confes sor occurrat, citra sacramentum salus illi non veniet, eo quod diuinum praeceptum de confessione est. Cum igitur de contritione etiam interiori diuinum praeceptum sit, (quod iam manifestum erit) fit consequens, vt si homo martyrio expositus, de peccatis memoriae occurrentibus poenitentiam non agit, diuini praecepti violator existit. Ridiculum vero est quod fingunt isti, martyrium homini oblatum memoriam peccatorum abolere. Cum ex diuerso, poenae, inopinato etiam incidentes , soleant culparum memoriam vel dormientem excitare. In cuius rei exemplum adducit Chrisostomus homi. 4. de diuite & Lazaro, fratres Ioseph, quibus cum peccati iam pene obliterati venis set in mentem , merito ( inquiunt ) haec patimur quia peccauimus in fratrem { Gene. 42 } nostrum . Tres item pueri in camino ignis ardentis, in veritate & in iudicio, aiunt, induxisti{ Daniel. 3. } haec omnia propter peccata nostra, peccauimus enim &c. Et propheta in die (inquit) tribulationis deum exquisiui manibus meis. Et paulo post. Et meditatus sum nocte cum corde meo, & exercitabar, & scopebam spiritum meum &c. Martyrium itaque occurrens , non memoriam peccatorum aut tollit aut impedit, sed potius excitat. Quare nihil caus ae video, cur poenitentia ad salutem neces saria martyri de sit: quin in ipso sanguine culpas maxime abluet, quas ante commisit . Equidem ita sentio, & (vt reor ipse) sentiet vnusquisque vestrum si rem non ex authoritate aduersatiorum , sed ex ratione pensentis : nec enim minorem vim habet baptismus in remittendis culpis, quam martyrium: quod veluti baptismi vicarium est, (vt August. tradidit libr. 4. de baptismo contra Donatist. cap. 22. & sequentibus) referturque de consecrati. dist. 4 cap. baptismi vicem: sed baptismus, alias efficacissimum contra omnia peccata remedium , sine poenitentia tamen aliqua praeuia: peccatorum mortalium non efficit remissionem , ergo nec martyrium: nisi nouis oraculis iuniores a mediis ad salutem neces sariis, martyres adultos velint excipere, quod qua ratione faciant, haud satis intelligo. Nec. D. Thomas vnquam as seruit dormienti in peccato mortali per passionem pro Chri sto illatam, remitti peccatum sine aliquo prae cedenti dolore: non enim sine charitate pas sio valet: vt locis citatis. D. Thoma. astruxit. Et, cum eo loco, martyrium baptismo comparauerit, idem profecto as seruit, baptismum omnia peccata remittere tam mortalia quam venialia, dum modo voluntatem peccato non inuenerit inherentem. Nec proinde licet colligere, baptismum vel dormienti vel vigilanti sine poenitentia mortalia abolere peccata. Quare nec de martyrio id ex mente. D. Thomae. colligi potest, nisi suo ipsius testimonio virum alioqui doctissimum velis vrgere, vt concedat dormienti in peccato mortali, qui nec contritionem, nec attritionem habuit vnquam, per mortem pro Christo violenter illatam, aeternam conferri salutem. Quod tam absurdum est, quam quod absurdissimum. Poenarum igitur remissio, solet dici remis sio peccatorum: vt patet in indulgentiis, quae passim hoc nomine conceduntur. Credit itaque. D. Tho. per baptismum & martyrium, omnem poenam siue peccati venialis siue mortalis aboleri, supposita tamen remissione mortalis culpae, quae adulto sine dispositione voluntatis praeuia, contingere non potest. Culpe etiam veniales per baptismum adulto dor mienti remittuntur: non enim adultus dormiens baptismum suscipit, nisi prius vigilans voluerit baptizari. Cum autem baptismus sit poenitentia virtualis omnium peccatorum , eo ipso quod quis baptismum voluit, poenitentiam habuit omnium virtualem, quam ad venialem remissionem satis es se, D. Thomas illo loco manifestissime docuit. Et confirmatur. Quia si quis vigilans cum attritione peccatorum mortalium, nullam habens memoriam venialium, accederet ad baptismum, consequeretur plenariam remissionem omnium peccatorum: ergo & dormiens, si habuit contritionem mortalium, venialium remissionem consequetur. Confirmatur rursum, quia si baptismus non remitteret venialia, quibus mens inhaeret habitualiter, profecto vix vllus reperiretur, qui per baptismum consequeretur innocentiam, ac totius poene remissionem . Nec me fugit Caietanum aliter iudicas se: sed ita res humanae habent, nos non probamus aliena, alij reprobabunt nostra. Intelligo ergo. D. Thomam, vt illi secundo argumento responderet, id sensis se. quod tam baptismus quam passio pro Christo suscepta, sine aliqua poenitentia formali, remittunt omnia venialia, quantum ad culpam & quantum ad poe nam, nisi voluntas actualiter committat veniale peccatum: quod in baptismo facile est: in martyrio non item. Nam fere dum quis patitur pro Christo , auertit animum ab omni peccato etiam veniali. Sed siue baptizatus, siue pro Christo moriens, actualem obicem opponeret, siue baptismo, seu martyrio, iam effectus remisionis illius culpae impediretur. Ita cum dormiens nihil actu obiiciat virtuti vel baptis mi vel martyrii, omnium venialium veniam sine formali displicentia consequetur. Quam ob rem, illa exceptio nisi actualiter voluntatem peccato inuenerit, &c. non est referenda ad remissionem mortalium, sed ad remissionem venialium. As seuerat enim. D. Thomas, poenitentiam explicitam es se neces sariam ad mortalium remissionem : quare non statim as seruis set, dormienti in peccato mortali sit. e aliquo actu & dispositione praeuia, aut per baptismum : aut per mortem extrinsecus illatam , mortalia peccata condonari. De eleemosyna vero facilior quae stio est: nam , dupliciter intelligi pos sunt ea testimonia quae illi tribuant remissionem peccatorum. Prius, vt ad poenas pro peccatis debitas omnia referantur: iuxta illud Daniel. 4. Peccata tua eleemosynis redime: redimuntur enim poenae pro peccatis debitae non alio precio magis, quam eleemosynis. Posterius etiam in hunc sensum intelligi pos sunt, vt pollicitatio diuinae misericordiae significetur iis, qui fuerint misericordes: vt etiam si in peccatis sint per eleemosynas tamen, id consequantur, vt ex dei gratia & beneficio conuersio cordis illis aliquando prae stetur, sic enim scriptum est,{ Esa. 58. } frange esurienti panem tuum, egenos vagosque induc in domum tuam : cum videris nudum operi eum, & carnem tuam ne despexeris: tunc erumpet quasi mane lumen tuum, & sanitas tua citius orietur: orietur in tenebris lux tua,{ Matth. 5 } & tenebrae tue erunt sicut meridies. Et iterum . Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ex quibus liquido patet quid ad reliqua dicendum sit, nolo enim es se longus in singulis explicandis. Sed & secundum argumentum principale cum sua confirmatione, ex his quae diximus facile soluitur. Vltimo vero, quoniam peculiarem habet difficultatem, peculiariter quoq; diluendum est. Quaerit enim an specialis poenitentia de singulis mortalibus, sit ad salutem neces saria: an potius satis sit poenitentia de omnibus confusa & generalis. Et quamuis sciam, multa a multis de hac quae stione fuis se di sputata, id ego tamen ex. D. Thome sententia, semper & intellexi & credidi, in omni lege, siue naturae, siue scripturae, siue gratiae, non sat fuis se ad peccatorum mortalium remissionem , in genere confuseque dolere: sed specialem , distinctamque de singulis poenitentiam requiri. Cuius rei explicandae gratia, dupliciter de contritione loqui pos sumus. Vno modo, secundum se, quatenus est actus virtutis: alio modo, in ordine ad confessionem, quatenus est pars sacramenti. Deinde notandum, dupliciter pos se intelligi, contritionem specialem de singulis es se neces sariam. Primum, necessitate praecepti, deinde necessitate finis. Praeterea, contritionem de singulis mortalibus es se neces sariam, duobus modis accipi potest. Prius sic, vt ad singula peccata mortalia requirantur singulae contritiones, vel secundum numerum, vel secundum speciem. Po sterius sic: vt vna contritio sit distincta de singulis, quemadmodum, si singulis peccatis in memoriam reuocatis, de illis vno eodemque dolore doleam. Tunc sit prima conclusio. Non requiruntur singulae contritiones ad singula mortalia secundum numerum: imo nec secundum speciem quidem: vt videlicet quot sunt peccata vel numero vel specie, tot exigantur dolores. Vno enim actu & confiteri & conteri de multis speciebus pecatorum pos sumus: ergo, nec absolute, nec in ordine ad confessionem, in illum sensum requiritur specialis distintaque contritio. Secunda conclusio. In ordine ad confes sionem , requiritur contritio de singulis distincta, non solum secundum speciem, sed etiam secundum numerum. Quia contritio includit simul propositum confitendi singula mortalia: non secundum speciem modo verum etiam secundum numerum. Ac praeterea, cum homo confitetur, detestatur ea peccata quae confitetur, nisi sit ficta confessio. Quare actus interior poenitentiae, a quo exterior confessio proficiscitur, singula mortalia quae sub confessione cadunt, respicit. Ideo enim confitetur ea, vt destruat illa: & pro iis deo satis faciat. Qua propter, vt confessio de singulis mortalibus est ad salutem neces saria, etiam necessitate finis, ita & contritio de singulis, in noua lege est neces saria. Tertia conclusio. Contritio de singulis mortalibus specialis & distincta, neces saria est ad salutem: non solum necessitate praecepti, verum etiam necessitate finis. Fuitque semper in omni lege neces saria, sine ordine ad confessionem . Itaque non sufficit contritio generalis, qua doleo me fuis se peccatorem, sed requiritur specialis quae distincte feratur in singula, vt si peccatis praeteritis in memoriam reuocatis, uoluntas vnica contritione vniuersa illa detestetur, velitque pro vniuersis deo satisfacere. Haec quippe sat erit, hancque nos poenitentiam specialem, ac distinctam appellamus. Nam si vnico verbo sacerdoti significare pos sem diuersa peccata mea, illa es set specialis distinctaque confessio. Quo circa, cum poenitentia confessioque interior peccatorum hominis, ad deum sit, vnicus ille actus qui fertur in peccata, distincta & specialiter cognita, specialis poe nitentia & vocatur, & est. As serimus autem, hanc non aliter requiri, ac rationem dati & accepti a dispensatore. Quamquidem confusam & generalem nemo arbitraretur idoneam, di stinctam & specialem omnes existimarent neces sariam. Sic vero explicata. D. Thomae sententia , haud ut sane intelligo, cur viris doctis probari non debeat. Eo vel maxime, quod poenitentiam hanc specialem atque distinctam , sic intelligi volumus ad salutem neces sariam, vt reliqua media, quae nisi in tempore adhiberi non queunt. Nempe hoc pacto, vt si distincte de omnibus doleri possit, de omnibus specialiter doleatur. Sin autem , vel per angustiam temporis, vel per aliam causam, id fieri non possit, habeatur quidem animus, votumque si facultas ades set, specialiter & di stribute de singulis poenitendi. Hanc conclusionem. D. Thomas habet. 12 q. 113. art. 5. ad. 3. inquiens. In tempore praecedenti iustificationem oportet, vt homo singula peccata quae commisit , detestetur, quorum memoriam habet. Et ex tali consideratione praece denti subsequitur in anima quidam motus detestantis vniuersaliter omnia peccata commissa , inter quae etiam includuntur peccata obliuioni tradita, quia homo in statu illo est sic dispositus, vt etiam de his quae non meminit contereretur, si memoriae ades sent. Ecce quem admodum intelligit. D. Thomas specialem contritionem es se neces sariam, & ad salutem, & ad remissionem peccatorum. Et de veritate. q. 28. art. 5. ad. 4. Ad iustificationem (inquit) non requiritur, quod in ipso iustificationis momento , aliquis de peccatis singulis cogitet. Recogitatio autem singulorum peccatorum , debet vel praecedere, vel saltem sequi iustificationem. Et. 3. p. q. 87. arti. 1. Ad remissionem peccati mortalis (ait) requiritur vt homo actualiter peccatum mortale commis sum detestetur: vt, cilicet, quantum in ipso est, diligentiam adhibeat ad rememorandum singula peccata mortalia, vt singula detestetur. Idem in 4. distinctio. 17. quae stio. 3. articu. 2. ad secundum. Eandem sententiam tenet durandus, dist. 17. q. 2. art. 2. ad primum . Et Adrianus. q. 3. de baptismo circa finem. Et Ricardus, di. 16. art. 4. q. 2. Certe necessariam es se saltem necessitate pre cepti huiusmodi contritionem Paludanus as serit, dist. 17. q. 1. art. 2. conclusione. 5. & Alexander Alensis . 4. p. q. 69. membro. 8. arti. 2. Idem quoque mihi videtur sentire August. de vera & falsa poenitentia, capit. 9. 14. &. 17. Cuius verba referuntur de poenitentia dist. 3.{ Cap. 17. } ca. sunt plures: & dist. 5. ca. 1. Versum (inquit) puto, qui dolet de crimine, conuersum, qui dolet de omni eius quam exposuimus varietate. Exposuerat autem eam varietatem capit. 14. secundum circustantias speciales peccatorum: quas docuerat, es se specialiter & considerandas, & deplorandas. Et Chrysostomus in fine primi libri de contritione cordis. Hoc est quod exposcitur a nobis, vt semper recordemur mala nostra, & ad animum reuocemus, & conscientiam gestorum nostrorum habeamus ante oculos, vt pro iis supplicemus deo. Sed apertius in. 2. lib. etiam circa finem. Oportebat nos semper non solum scire exomologesim & confiteri, quia in nobis multa delicta sunt, verum & vnumquodque peccatum, & maius & minus, quasi in libro ita in corde nostro habere descriptum, idque frequentius recognoscere, atque ante oculos ponere, & tanquam haec nuper admis sa lugere. &c. Nec te moueat, quod confessionis Chrysostomus meminit, loquitur enim de confessione quae fit deo, non de ea que fit sacerdotibus: vt posterius ostendemus. Et ad huc manifestius hom. 4. de Lazaro circa finem . Singulis horis & diebus renouemus apud nos hoc iudicium: sententiam aduersus nos ipsos feramus, omnique modo conemur confiteri deo. Nam si nosmetipsos iudicaremus (vt Paulus ait) non vtique iudicaremur a Domino: vt igitur nec puniamur, nec poenas demus, in suam quisque conscientiam ingrediatur, vitamque explicet, cunctisque commissis diligenter excussis, condemnet animam quae haec patrauit, puniatque cogitationem, affligat crucietque suam ipsius metem, supplicium a se ipso exigat pro peccatis. Hactenus Chryso stomus. Et Gregorius. 4. morali. cap. 17. &. 8. libro cap. 16. in illud, confabulabor cum amaritudine animae meae: enumerando scilicet singula mala quae feci. Ita enim. D. Gregorius interpretatur. Cuius verba non grauarer equidem recitare, nisi alio festinaret oratio. Praeterea. in huius rei confirmationem , ne sacrarum quidem literarum des se nobis poterunt testimonia: vt illud, Recogitabo tibi{ Esaiae 38. } omnes annos meos in amaritudine animae mee: non autem es set opus ante acti temporis vitam expendere in amaritudine animae, si poenitentia generalis & confusa sufficeret. Illud quoque , si impius egerit poenitentiam{ Ezech. 18. } ab omnibus peccatis suis, & fecerit iudicium, hoc est, examen & inquisitionem , de qua Apo{ 1. ad Corint. 11. Psal. 76. } stolus, probet seipsum homo. Et illud Dauid: cogitaui dies antiquos, & meditatus sum nocte cum Corde meo, & exercitabar, & scopebam spiritum meum. Legit autem Augus. scrutabar spiritum meum: & ait. Seipsum interrogabat, seipsum examinabat, in se iudex erat. Praeterea, si generalis poenitentia satis es set, quorsum illa tam anxia cura petendi: Ab oc{ Psal. 18. } cultis meis munda me Domine, & ab alienis parce seruo tuo? Nimirum, luce clarius propheta significat, delicta sua se solitum scrutari, & pro ocultis, quae vel adhibita diligentia intelligere non potuit, deprecari, cum ait, delicta quis intelligit, ab occultis meis &c. Praeterea, si cui, dum conuertitur, tria mortalia quae fecit, distincte in mentem veniunt hoc est, adulterium, sacrilegium, homicidium : Quaero, an satis fuerit, reiecta illorum speciali memoria, vere de omnibus quae fecit, confuse dolere. Nam, si satis non est, id nos as serimus: sin satis est: semperque in omni lege fuit certe examen illud tam exquisitum in peccatis mortalibus & commemorandis & deplorandis, quod in omni retro tempore parentes nostri fecerunt , docetur non fuis se neces sarium. Praeterea, poenitentia exterior propter interiorem est: at exterior tam in lege noua quam in veteri, distincta & specialis fuerit oportuit. Nam in veteri lege, pro variis peccatis va ria fuerunt sacrificia definita: In noua quoque , poenitentiae sacramentum specialem distinctamque de singulis exigit confessionem . Ac re vera: lex euangelica, quantum animi mei coniectura colligere pos sum, non astringit nos, vt specialius de peccatis doleremus, quam in lege naturae vel scripturae homines tenebantur. Sed id concessit, vt quam poenitentiam olim in delicti compensationem atque vindictam coram deo agere oportebat, eandem ageremus apud sacerdotem, qui locum Dei teneret in terris. Nec ego video, cur Christus in Euangelio praeceperit de singulis exteriorem poenitentiam, nisi quia requirebatur interior de singulis, vt exterius signum visibile interiori rei signatae inuisibili responderet. Non igitur (quod quidam arbitrantur) contritio specialis propter confessionem exigitur: sed ex diuerso, confessio specialis propter contritionem: vtraque autem propter iudicii naturam. Omnis quippe iudex, cui iudicandi est authoritas demandata, reorum delicta inquirere atque examinare debet speciatim: vt iuxta culparum mensuram, sit & poenarum moderatio. Sic in euangelica lege, iudicium de peccatis Sacerdotibus delegatum est: qui, vt fideliter suum munus exequantur, non habent es se contenti si peccata solum in genere cognos cant: sed habent interrogare etiam specialia delicta, ac delictorum adiacentes circunstantias. At in lege naturae hoc iudicium erat ipsi peccatori commis sum: vt ipse idem, & es set testis & accusator & iudex. Vnde ait. Si im{ Ezec. 14. } pius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, & fecerit iudicium. Et iterum. Feci iudicium & iustitiam: non tradas me calumniantibus me. Quamobrem, peccator in propria causa iudex effectus, nisi expendat delicta propria , nisi diligenter seipsum interroget & examinet, vt ex qualitate & quantitate culparum , imponat sibi poenitentiae modum certe infidelis iudicij, imo iniqui poenas daturus est, apud aequissimum iudicem. Haec naturae ratio est: quis negat? huic sacre litere consentiunt : hanc sancti doctores insinuant : huius vim. D. Thomas intuitus, tertiam illam conclusionem as seruit. Qua etiam as serenda, nos multa diximus non poenitus absona, aut contemnenda. Sed si quid melius quisquam affere poterit, nobis volentibus & gratulantibus facturus est. De tertia igitur controuersia satis. # 4 QVARTA PARS. QVARTA iam sequitur. An de poenitentiae virtute sit peculiare praeceptum. Sunt enim Theologi & fuerunt , quorum opinione, de actu poenitentiae speciale praeceptum nullum est. Hanc vero sententiam imprimis suadent, testimonio. D. Thomae as serentis, quod permanere in peccato vsque ad{ 22. q. 14. arti. 2. } mortem non est speciale peccatum: sed quae dam peccati circunstantia . Et tamen si es set de poe nitentia speciale praeceprum, omissio illius, specialis culpa sine dubio es set. Praeterea, si de poenitentia mendatium speciale es set, id ea es set ratione maxime quod poenitentia est medium neces sarium ad salutem. Hoc vero argumentum infirmum est: quoniam gratia dei est ad salutem homini neces saria: de qua tamen habenda nullum est peculiare praeceptum. E confirmatur. Nam huiusmodi praeceptum non alio testimonio magis as sereretur, quam eo Lucae cap. 13. Nisi poe nitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. At exinde, nihil tale colligi recte potest. Pari siquidem loquendi forma sane dicitur, nisi gratiam habueritis omnes peribitis. Vnde tamen non fit, vt ex praecepto peculiari gratiam habere teneamur. Cumque poenitentia supponat peccatum antecedens, nisi quis poenitentiam egerit, peribit: non ex impoenitentiae culpa, sed ex antecedenti peccato, quod sine poenitentia deleri non poterat. Pro parte vero contraria illud est, quod eodem tenore in euangelio proponitur lex baptismi & poe nitentiae. Nam quemadmodum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua, non potest intrare in regnum dei: ita quoque scriptum est, nisi poenitentiam habueritis, omnes peribitis. Colligunt autem catholici, legem illam baptis mi speciale continere praeceptum . Quare & poe nitentiae lex, preceptum speciale continet. In hac controuersia , praeceptor meus olim, frater Franciscus Victoria, vir nostra aetate literis, ingenio, religionique clarissimus, partem tenuit negatiuam . addidit vero in huius rei conformationem praeter ea quae fecimus, alia que dam argumenta, que quoniam homo ingeniosus & doctus es se videbat infirma, as seruit tandem in hanc opinionem se venire, ea potissimum causa atque ratione, quod nulla in contrarium es set: cui non pos set facile satisfieri, vt colligere inde inpromptu liceat hominis eruditissimi modestiam pariter, & ingenium. Nihil enim pugnaciter pertinaciq; contentione defendere solebat: sed suam interim propriam priuatamque sententiam libere tueri: eandem postea simili libertate retractaturus , si melior forsitan opinionis aduers e ratio succurris set. Hac vero ingenij sui mira & beata facilitate schole nostrae, hoc est, D. Thom, prudentissimus habebatur interpres. Et quidem equus libero iudicio, nulla eiusmodi astrictus necessitate, vt vellet nollet certa sibi es set tuenda sententia. Huius non clarissimi viri vestigijs inhaer entes , in nullius verba iurauimus: nec apud nos tantum opinio praeiudicata potest, vt etiam sine ratione valeat authoritas. Sed nostrum iudicium adhibentes, alienum non nisi causa cognita sequimur. Nam, Ciceronis quoties cunque incidunt, non sententijs modo, sed & verbis vtimur, furtumque libenter agnoscimus. Igitur (vt eo vnde huc digressi sumus, reuertamur). Argumenta quidem tametsi docti hominis, & copiosi, & nihil praetereuntis eorum que pro ea causa dici pos sent, nunquam tamen ita me mouerunt, vt eis responderi pos se diffiderem. Authoritas autem tanta plane me mouebat, nisi ego opponerem, non minorem, D. Thomae rationes etiam quomodo mihi videtur firmiores. Primum itaque non ambigo. D. Tomam cum caeteris omnibus scholasticis authoribus in hanc sententiam es se, que partem huius controuersiae affirmatiue amplectitur. Imo illud est princeps argumentum, quo haec opinio refellitur, quod nouicia sit, & in re quae ad mores pertineat sine idonea ratione, communi theologorum sensui refragetur. D. itaque Thomas pro comperto sumit, de poe nitentia diuinae legis es se praeceptum, nec id semel dicit, sed s aepius. 4 d. 17. q. 2. artic. 2. q. 3. ad. 3. &. q. 3. artic. 1. q. 4. &. 3. p. quae stione. 84. artic. 7. ad. 1. &. 2. &. quae stionis. 85. articulo. 2 in argumento in contrarium. Et. 22. q. 62. articu. vltimo. Imo adeo quae. D. Thomas. art. illo. 2. quae stionis. 14. dixit, non modo haec refellunt, verum etiam confirmant. Nam si propositum non poenitendi speciale peccatum est, vt ibidem dicitur: qui fieri potest, vt de poe nitentia non sit speciale praecetum? Nempe si comedere praeceptum non es set, pro positum non comedenti specialis culpa non es set. Si ieiunandi praeceptum peculiare non es set, ne peculiaris quidem culpa es set, propositum non ieiunandi. Et hunc in modum cetera, que singulatim persequi longum est. Deinde, poe nitere est actus specialis virtutis. ad salutem neces sarius: ergo est in praecepto. Consequentia patet ex D. Tho. 22. q. 3. art. 2. &. 3. p. q. 68. art. 1. vbi as serit, ea quae sunt neces saria ad salutem cadere sub praeceptis diuinae legis: & re vera id ostendit (nisi me animus fallit) ratio manifesta, non enim aliter melius pos sumus iudicare an praeceptum sit legis de quarumque virtutum actibus, nisi ex eo quod ad finem legis sunt neces sarij. Porro, si finis primus legis idemque praecipuus sine actu cuiusquam virtutis constare non potest, conuincimur sane, de huiusmodi actu praeceptum legislatoris es se, nisi incipientem atque inprouidum in legibus neces sariis volumus defuis se. Atque haec certa regula & forma est de prae ceptis legis, siue naturae, siue scripturae, siue gratiae , siue humanae seu diuinae, philosophandi . Praeterea, de compensanda iniuria facta proximo, speciale praeceptum est: ergo & de compensanda iniuria facta deo: sic enim D. Thomas. 3. p. q. 84. art. 5. ad secundum argumentum . Huc occedit, quod si cuius amicitiam violauimus, tenemur speciali praecepto dare operam vt sarciamus: quemadmodum Matthaei. 5. scriptum est: ergo dei amicitiam per peccatum mortale violatam, speciali praecepto sarcire tenemur: ac proinde poenitentiam agere. Illud praetereo, (quod mihi maximo argumento poterat es se ad huius rei confirmationem) quod aegroto corpori quisque tenetur medicinam neces sariam adhibere: idque ex speciali praecepto, quo habet diligere corpus, ex quo efficitur, cum non minus debeat amare animum, vt medicinam neces sariam aegro animo adhibere tenetur. Videlicet quemad{ In lib. de poenitentia In ecclesi. ca. 7 } modum instigante naturae lege (vt Tertuilianus ait, & illum aemulatus Hieronymus (hirundo pullos suos de succo occulat chelidomae, & dictamum cerui apperunt vulnerati, & caetera animantia bruta, medicinas sibi diuinitus attributas instigantur vt quaerant: ita proculdubio incitat diuina lex, homines rationales, vt poenitentiam remedium vnicum & necessarium ad salutem animae prosequantur. Praeterea, praecepto charitatis obligamur, media neces saria ad salutem fratris apponere (inde enim est fraternae correptionis obligatio) ergo, & media neces saria ad salutem no stram. Et confirmatur, tenemur proximum a morte tum corporis tum animae liberare: (mortem enim languentibus probatur infligere, qui hanc cum potest non excludit (83. d. cap. 1 Igitur, & nosmetipsos a corporali & spirituali morte tenemur eripere. Nec hic (quod ad mores attinet) magnopere contendere debemus, an violatur praeceptum charitatis, an prae ceptum poenitentiae: illud modo concedamus specialem nouamque culpam es se non poenitere: tametsi quemadmodum cum quis non comedit cibum neces sarium ad salutem, immediate quidem contra virtutem temperantiae peccat, ex consequenti etiam contra charitatem, ita qui non poenitet cum videt ad salutem es se neces sarium, directe quidem praeceptum poenitentiae violat: consequenter autem violat charitatem. Praeterea, de poenitentia exteriore praeceptum est: ergo & de interiore: consequentia pater, quia si satisfactionem exteriorem deus exigit, interiorem ac multo etiam magis requiret: quae videlicet praecipua est in compensatione delicti. Antecedens vero certissi mum est, si ea quae superiore controuersia diximus teneantur : es se (inquam) exteriorem poe nitentiam neces sariam ad salutem . Actus quippe omnis virtutis exterior ad salutem neces sarius, citra controuersiam in praecepto est. Sed quid opus est multis? si homini peccatori occurrat praeceptum de diligendo Deo, simulque peccatum memorie occurrat, illud quaero tandem, an teneatur conteri, an non, si non, ergo exiens in actum dilectionis sine poenitentia iustificabitur, quod sanae mentis nullus admittit, si etiam, iam habetur quod volumus, de poenitentia es se speciale praeceptum, quod Tertullianus lib. de poenitentia diserte docet, inquiens. Cum iudex Deus iustitiae charissimae sibi exigendae tuendeque prae sideat, & in eam omnem summam disciplinae sanciat, dubitandum est, sicut in vniuersis actibus nostris, ita in poenitentiae quoque causa iustitiam Deo prae standam es se? Et paulo inferius: audaciam (inquit) existimo, de bono diuini praecepti disputare. Nec enim quia bonum est ideo auscultare debemus , sed quia Deus praecepit. Ad exibitionem obsequij prior est maiestas diuinae potestatis, prior est authoritas imperantis quam vtilitas seruientis. Bonum est poenitere an non ? quid reuoluis? Deus praecipit: quod igitur Deus tantopere comendat , quod etiam humano more sub deieratione testatur, summa vtique grauitate & aggredi & custodire debemus, hactenus Tertullianus. Et certe cum lex affirmatiue praecipiat, poe nitentiam agite, rursumque sub mortis interminatione subiungat, nisi poenitentiam habueritis, omnes simul peribitis: intelligi non potest, quibus aliis verbis legislator huiusmodi praeceptum , si vellet pos set inducere. Omnis siquidem virtutis operatio, quae verbo imperandi a lege prae scribitur, aut in consilio est, aut in praecepto. De opere vero quod solum in consilio es set, dici nulla ratione pos set, nisi hoc feceritis, peribitis. De poenitentiae igitur actu praeceptum est, quod eo magis mihi persuadeo, quod Ioannes Baptista statim a principio populo proponit: poenitentiam agite, appropinquauit enim regnum coelorum . Eandem quoque legem, eisdemque verbis Chri stus primitus inuulgauit, apostolisque in uulgandam iussit. Nullo autem pacto verisimile sit, consilia legis statim in initio a populis exigi. Quinimo, illud verisimilius est a turba praecepta, & ea quidem maxime neces saria cum primis requiri: vnde & Mar. 1. poenitemini (inquit) & credite euangelio: vt vtrunque tanquam neces sarium praeceptum proponat, poenitere, & euangelio credere. Nec illud leue testimonium est, quod ha betur Apocalyp. 2. Age poenitentiam: sin autem, veniam tibi cito, & mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Huc illum adde prouerbiorum .1. Quia vocaui & renuistis, ego quoque in interitu ve stro ridebo. Vocanti ergo ad poenitentiam renuere, speciale peccatum est, cui specialis poena respondet, risus & subsannatio diuinae potestatis. Huic & aliud simile est Ieremiae septimo. Quia vocaui & non respondistis, faciam domui huic, etcetera. Et Esaiae. 65. Omnes in caede corruetis, pro eo quod vocaui & non respondistis Certe si ad poenitentiam vocanti, respondere consilium es set, non preceptum , nusquam dominus pro huius omissione, tan grauem poenam minaretur. Item Ieremiae. 8. Deus conqueritur, quod peccatores poenitentiam non agunt. Res est igitur debita ac proinde praecepta, siquidem Deus expostulat, si non reddamus. Ad argumentum vero primum, quod ex D. Tho. authoritate sumitur facilé respondetur, impoenitentiam ibi accipi pro quocunque peccato, de quo poenitentia non fit. In qua significatione generale peccatum, est, cûm fornicatio durans vsque ad mortem , homicidii quoque reatus, & quodlibet aliud simile malum, de quo homo poenitentiam non agit, impoenitentia sit: etiam si nulla culpa specialis interue nerit. V. g. Si fornicator aut auarus subito interiret, correptus aliquo fulmine, quo euentu a praecepto poenitentiae excusari potuit: nec enim habuit spacium cogitandi vt de peccatis poeniteret: tunc iuxta sententiam Aug. & D. Tho. eiusmodi homo habuit finalem impoenitentiam peccatum, scilicet, quod non remititur nec in hoc s aeculo nec in futuro: generale quidem non speciale peccatum. Ad secundum, fateor eam es se causam, vnde vel maxime liqueat poenitentiae peculiare praeceptum. Sed vt obiectionem repellamus aduertendum est, medium ad salutem neces sarium, es se in duplici differentia. Alterum, quod non est actus virtutis, sed vel poenitentia vel habitus, quos Deus in nobis sine nobis operatur, vel etiam gratia & auxilium Dei, quod non nostrum, sed diuinum opus est: & de huiusmodi mediis, legis precepta non sunt. Alterum medium actus virtutis est, atque in nostra ositum potestate: vt credere in Christum , confiteri fidem, suscipere baptismum , diligere deum . Et de huiusmodi, praecepta legislatoris sunt. Quae quoniam non de fine, sed de mediis feruntur ad finem legis neces sariis, recte colligimus, in omni lege siue naturali siue scripta, tum humana, tum diuina, ea media virtutis, quae nullo modo sunt ad finem legis neces saria, in consilio es se: quae vero omnino neces saria, ea es se in praecepro. Vnde patet quid ad tertium argumentum respondendum sit. Sed illud tamen vrget vehementer, quod eisdem argumentis quibus ostendimus es se praeceptum, ostendi aeque potest, homines obligari ad confestim poenitentiam agendum , vt peccatum mortale commiserint. Primum enim Diuus Thomas. 22. quae st. 62. art. vltimo, vtrumque pariter affirmat: & teneri homines ex praecepto peccatum deserere, & statim id quidem: vt qui rem alienam furto suscepit, restituere protinus sine mora aliqua debet. In. 4. etiam distin. 17. q. & articulis retro citatis, expres s e tradit, hominem obligari ad poenitendum, cum peccata memoriae occurrerint: quod est dicere, praeceptum poenitendi, nullas moras in peccatore permittere, qui peccati memoriam, & conscientiam habet, & ratio id videtur suadere. Nam cum peccatum memoriae occurrit, si homo non detestatur, ex consequenti con sentit. Deinde homo tenetur, illico medicinam corporalem corpori neces sariam adhibere. Ergo, & quamoptimum debet animo neces sariam medicinam apponere. Preterea, proximi offensi iniuriam teneor vbi primum commode pos sum compensare : ergo & dei. Antecedens notissimum est. Non enim celerius, qui damnum in pecunia dedit, tenetur satisfacere, quam qui dedit in fama, vel honore. Sed qui in pecunia dedit restituere, pensareque damnum ex vestigio debet, ergo & qui aliter quoquemodo proximum lae sit. Et confirmatur. Nam si frater meus habet aliquid aduersum me, teneor illi ex templo reconciliari: vt patet Matthae. 5. Igitur, & teneor conciliare me deo, statim, quam eius amicitiam per iniuriam violaui. Praeterea, simul atque commoditer pos sumus, fratrem nostrum a morte animi liberare, id facere sine dubio tenemur, ergo & nos metipsos a peccato mortali illico tenemur eripere. Idque eo magis quod peccatum quod mox per poenitentiam non deletur, suo pondere ad aliud trahit, vt Grego. docuit homi. 11. in Eze. 3. At qui periculose exponit peribit in eo: vt in Ecclesiastico legitur. Confirmat autem hoc vel maxime, Leo papa, epist. 69. ad Theodorum episcopum, inquiens. Oportet vnumquenque Christianum conscientiae suae habere iudicium, ne conuerti ad dominum de die in diem differat, nec satisfactionis sibi tempus in finem vitae suae constituat, quem periculo se ignorantia humana concludit: vt ad paucarum horarum se reseruet incertum. Periculosum igitur est, poenitentiam in aliud tempus reseruare. Nam & hoc Ecclesiasticus. c. 5. prohibet, inquiens, non tardes conuerti ad dominum, nec differas de die in diem, subito enim venit ira eius. Peccatum igitur est, de die in diem poenitentiam protrahere, nempe cui diuinam iram Ecclesiasticus interminatur. Item, si in aliud tempus poenitentiam differre liceret, ergo & velle differre licitum est. Quod enim facere, idem & velle quoque licet. At qui existens in peccato mortali, interiorem poenitentiam in aliud tempus reseruare vult, eo ipso interpretatiue & implicite vult es se in peccato mortali. in quo quandiu non poenitet, perdurare neces sum est. Non licet igitur conuersionem poenitentiamque differre. Praeterea, negatiuo praecepto astringimur ne simus, dei inimici: nam es se deo inimicum , vsque adeo intrinsece malum est, vt nullo euentu , id velle sine graui culpa valeamus: ergo, quamdiu homo est in peccato mortali, cum sit dei inimicus, tandiu praecepto negatiuo aduersatur, quamlibet parum in statu peccati mortalis perseueret. Aut igitur hoc monstrum probandum est, videlicet, hominem obligari ad poenitentiam statim agendam: aut primum illud tollendum, hoc est, hominem ad poenitentiam agendum obligari illuc enim serpit hoc praeceptum, si semel admittitur. Deinique suadetur, quod saltem singulis diebus festis, teneatur peccator poenitentiam habere: quia finis legis est, vt requiescamus in deo, ad hanc enim requiem, corporalis festorum quies ordinatur. At in legem facit, qui verba legis amplexus, contra legis nititur voluntatem, lege non dubium, C. de legibus, & regula certum est, de regulis iuris, in. 6. Et confirmatur , Leuitici. 16. Sabbatum requietionis est, affligetis animas vestras, ab omnibus peccatis vestris mundabimini, & cap. 23. affligetis animas vestras, omne opus seruile non facietis in die hac, omnis anima quae afflicta non fuerit in die hac, peribit de populo suo: & causa subditur: vt propitietur vobis Dominus . In huius argumenti explicatione, adeo mulatae sunt doctorum sententae, vt eas enumerare, nedum expendere, molestissimum fuerit: & cum tam variae sint, tamque inter se dissidentes, veniam mihi dabitis, viri humanissimi, si aliorum opinionibus praetermissis, meam ego (vtinam tam vere quam breuiter) explicuero. Primum ergo (vt mea fert, & communis opinio) non protinus tenetur homo poenitentiam agere. Atque haec quidem as sertio, non alia ratione potiore ostendi potest, quam quod fidelium omnium consensus facile admittit, non es se peccarum mortale nouum, si quis non statim atque in peccatum incidit, poe nitentiam agat: nec aut poenitentes in confes sione huius criminis se accusant, aut sacerdotes id curant, quando poenitentes examinant : cum tamen nullus peccator fere sit, qui huius precepti reus non haberetur. Imo, qui diem vnum in peccato mortali duraret, non modo multa, s ed innumerata peccata mortalia hoc praecepto transgrediendo committeret. Praeterea, cum praeceptum de poenitentia affirmatiuum sit, in quo virtutis actus positiuus praecipitur, non videtur obligare, nisi pro tempore necessitatis: quemadmodum & reliqua praecepta affirmatiua. Item, cum caetera media ad salutem neces saria, scilicet, fidem, baptismum , confessionem , illico prae stare minime teneamur: non est, cur vnicam poenitentiam mox debeamus exibere. Praeterea, cum vera poenitentia (vt ante iam diximus) a dilectione Dei proficiscatur, si homo simulatque peccauit, veram poenitentiam habere tenetur, quae videlicet, neces saria est vt Deo concilietur, fieret consequens, vt homo post peccatum, statim ad diligendum Deum obligaretur. Preterea, cum nulla ratio idonea sit: nullave authoritas, qua praeceptum adeo durum as seratur: certe, qua facilitate induceretur ab aliquo, eadem quoque ab aliis reiiceretur. Secunda propositio. Non tenetur homo poeni tentiam agere quoties peccata memoriae occurrerint, siue speculatiue, seu practice occurrant. Et enim nullum aliud nos praeceptum obligat ex eo quod in mentem veniat. Nec peccat mortaliter, qui non diligit deum, quamtuncunque diuina bonitas proponatur, omni dilectione dignissima: nisi necessitatis articulus intercedat. Idem de praecepto fidei, & spei, videre licet. Quare, nec si peccata sese offerant peccatori, digna quae homo detestetur, protinus obligatur, in actum contritionis exire: poterit enim libere nullum habere actum, si nullus instat necessitis articulus. Et confirmatur : quia obligatio reliquorum praeceptorum, ex necessitate rei sumitur, non ex memoria, aut intelligentia nostra: quippe, non quia nos intelligimus aut memoria tenemus, obligant, sed quia obligant , debemus nos dare operam, vt memoria teneamus. Illud etiam, quam inconsiderate dicitur, memoriam practicam obligare: speculatiuam , non obligare: quasi memoria conscientia sit, cuius iudicio homo teneatur obnoxius. Premam enim angustius & vrgebo, quod nam sit illum iudicium practicum, vel quae memoria, quae post simplicem peccati commemorationem, nouam praecepti obligationem inducit. Cumque nihil constanter, recte ve dici possit, nimirum non est cur amplius in opinione contraria refellenda moremur: nulla enim ratione nititur: sed solo as serentium arbitratu. Atque eisdem omnino argumentis persuaderi potest tertia propositio: hoc est, In diebus festis non obligari homines ad agendum poenitentiam, aut diuino praecepto, aut humano. Praeceptum enim de colendo Deo, quo testis diebus astringimur, opera religionis prae scribit. At, poenitentia (quod ante docuimus,) religionis opus non est, sed vindicationis. Item ius humanum nullum est aut euangelicum, quo hoc praeceptum as seratur, proferant & tacebimus, lex autem antiqua ces sauit, lege vero naturae nihil eiusmodi praecipi, notius est quam vt probandum sit. Et profecto errores alienos repraehendere, non perinde difficile est, facilius namque , vt Cicero tradit in mentem cuiusque venire solet, quid falsum quam quid verum sit. Sed veram & consentaneam opinionem ingerere, eamque idoneis argumentis confirmare, hoc opus hic labor est. Sit igitur quarta propositio: praeceptum de poenitentia obligat in articulo necessitatis, vt reliqua omnia praecepta effirmatiua ac primus quidem necessitatis articulus facile ab omnibus admittitur periculum mortis. Cum enim praeceptum pro aliquo tempore obliget, si in periculo mortis praeteritur, nullum iam restat tempus quo possit impleri. Sed notandum est, quod cum baptismus & sacramentum absolutionis attrito conferant gratiam, institutaque fuerint directe haec duo sacramenta in remissionem omnium peccatorum, qui sus cipit alterum ex his, siue contritus siue attritus vere, implet praeceptum de poenitentia: quoniam deus nihil amplius exigit, in compensationis iniuriam & delicti comissi, quam vel contritionem sine sacramento, vel attritionem cum sacramento per se instituto in remissionem peccatorum: atque hinc colliges praeceptum diuinum de poenitentia per se loquendo , obligare solum in duobus. Prius cum obligat diuinum praeceptum de baptismo vel confessione, & tunc satis est poenitentia interior imperfecta, si exterius sacramentum re ipsa suscipiatur. Posterius, cum deest mini ster vtriusque sacramenti. Vbi sicut homo tenetur habere votum suscipiendi vel baptismum , vel absolutionem si facultas ades set: ita etiam tenetur habere perfectam poenitentiam & contritionem , vt quae neces saria tunc sit, ad remis sionem peccatorum. At vero arriculis alius qui addi solet, Cum videlicet quis administrare voluerit aliquod sacramentum, vel quemcunque alium actum exercere, qui requirat hominem existentem in gratia, accidentariam obligationem habet nec a praecepto poenitentiae otitur: sed a prae cepto alio de digna sacramentorum vel sus ceptione, vel administratione. Vnde peccatur quidem peccato sacrilegij, si ab impenitente sacramentum aut ministretur aut suscipiatur: non autem peccato omissionis aduersus poenitentiae praeceptum: vnum excipio eucharistiae sacramentum, quod qui in mortali sumit, duplex peccatum peccat: Alterum sacrilegij in eucharistiam, alterum omissionis in praeceptum peculiare diuinum de praemitenda poenitentia eucharistiae sacramento: de quo in fine huius relectionis dis seremus. Ad primum itaque argumentum respondetur illam Diui Thomae similitudinem inter praeceptum restituendi, & praeceptum de serendi peccatum, non per omnia quadrare. Qua in re Caietanus videtur fuis se deceptus primum enim rei alienae restitutio, re vera fundatur in praecepto negatiuo, quo vetamur rem alienam in uito domino retinere: neque enim minus rei alienae detrectator est, qui eam apud se inuentam inuito domino detractat ac detinet, quam si furto suscepis set. Quo fit, vt ad obligationem restituendi iniusta acceptio impertinens sit: siue enim accepetim iniuste per furtum, siue iuste per commodatum: simulatque inuito domino rem alienam vsurpo furti reus habeor: atque ex consequenti violator praecepti negatiui. Rursus etiam, quotiescunque adest commoditas, rem alienam Domino suo restituendi, toties denuo pecco non restituendo: etiam si nullum actum positiuum habeam, quo rem alienam iniuste velim apud me tenere. Satis enim est ad peccatum nouum vsurpatio ipsa libera exterior rei aliene, eo tempore quo oportebat eam domino reddere. At, preceptum poenitentiae, per quam homo peccatum fugit & deserit, sicut & charitas, quae radix & fundamentum poenitentiae est, re vera, quicquid Caietanus intelligat, prae ceptum est affirmatiuum: nec includit negatiuum, nisi quemadmodum omnia affirmatiua dicuntur includere de actu contrario , vt preceptum charitatis secum habet annexum praeceptum odii negatiuum: praeceptum temperantiae , negationem intemperatiae: spes quoque desperationem, fides infidelitatem negat & prohibet, sic praeceptum poenitentiae ex consequenti vetat, nequis im poenitens sit impoenitentia positiue contraria. Quo fit, vt non poenitere proprie contra praeceptum affirmatiuum sit non contra negatiuum, Quocirca, tunc solum peccatum erit cum precepto affirmatiuo fuerit aduersum: aduersatur autem, cum quis eo tempore poenitentiam non agit, quo ex prae cepto agere tenebatur: hoc est in articulo necessitatis: quemadmodum superius explicatum est. Sed est tamen similitudo vtriusque praeceti, & restituendi & poenitendi proportionalis duplex. Prius quod quemadmodum non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum , ita quoque non dimittitur nisi agatur poenitentia. Posterius etiam, haec duo praeccepta in hoc assimilantur, quod sicut non restituere rem alienam iniuste detentam, habet malum statum peccatoris annexum, ita & non poenitere de peccato commis so. Quo fit, vt siue hic siue ille, hoc est, vel qui non restituit, vel qui non poenitet, in actum po sitiuum exeat. Alter, quo vult non restituere: alter, quo vult non poenitere semper peccet nouo peccato: & quidem frequenter loquendo, (vt Theologos decet) in promptu patet, idquod diximus. Auarus enim praue affectus aliena re detinenda, cum in mentem illi venit aliena res: si in actum voluntatis positiuum prodeat, quo videlicet vult non reddere, ex consequenti, vt experimento constat , statum illum probat, & elegit in quo est: & qui non poenitet simili ratione si peccata quae fecit illi occurrant, habeatque actum voluntatis positiuum plerunque nihil aliud quam consentit & probat statum peccati, quod ante commisit. Quod si volumus etiam rem hanc magis premere, sine dubio peccator cui peccata memoriae occurrunt, nec poenitet, si quem actum eliciat etiam pro tempore quo non tenetur poenitentiam agere, semper peccat peccatum nouum. Illud siquidem obiectum volitionis, qua volo non poenitere etiam dum non teneor, nulla ratione honestari potest: cum actus oppositus hoc est poenitentia & contritio, omni tempore vsque adeo bona & hone sta sit, vt contrarius actus, quo poenitere nolo, nullo vnquam tempore honesti rationem habeat. Non as sero tamen , es se peccatum mortale, velle non poenitere, tempore quo non teneor: peccatum (inquam) mortale ex genere suo: est tamen veniale, quia non habet obiectum honestum: actus vero indifferentes schola nostra penitus reijcit. Hunc igitur in sensum. D. Thomas intelligendus est: vt scilicet, homo statim teneatur, imo semper, poe nitere de peccato commis so: non positiue dolendo: sed negatiue, non complacendo: quo etiam sensu ipse idem loquitur. 3. p. q. 84. arti. 8. vbi secutus Augustinum lib. De penitentia , cap. 19. & habetur De poen. d. 3. c. Poenit entia est, & Hugo de S. Vict. dicentem , quod deus absoluens hominem a vinculo culpae & poenae aeternae, ligat eum vinculo perpetuae detestationis peccati, as serit, poenitentiam etiam post remis sum peccatum debere durare vsque ad finem vitae. Quod egregie annotauit Caietanus in commetarijs supra eundem art. nam, quod post impetratam veniam per primam contritionem , homo iterum atque iterum dolere teneatur, nulla ratione nititur nisi cum homo dubitat, an vere fuerit contritus: tum enim locum habet quod Isidor. tradit. 2. lib. De sum. bo. Propitiatio Dei occulta est: sine intermissione flere neces se est. Quem etiam in modum pos semus explicare, quod in. 4. senten . di. 17. dixit: hominem precepto poenitentiae obligari, cum peccata memoriae occurrunt: tenetur enim non sibi ipsi placere in peccato commisso , quod occurrit. Quare, nisi actum suspendat (quod tamen ratum & difficile est) si non poeniteat, semper peccabit. Scio Caietanum huic ipsi loco ex. 4. sententiarum aliter occurrere, legat qui volet, nec enim eius intelligentia omnino pessima est. Pro secundi vero argumenti solutione notandum est, discrimen es se inter bona corporis, scilicet salutem & vitam corporalem, & bona animae, hoc est, salutem & vitam spiritualem: quod illorum non magis sumus domini, quam vitae & salutis proximorum nostrorum nam vitae & mortis solus Deus sibi dominium re seruauit: posteriorum vero bonorum vnus quisque dominus est, habetque eandem liberam potestatem, quam pecuniae & reliquae rei familiaris. Hoc autem discrimen, primum , ratione constat: sumus enim domini eorum bonorum, quae nostra diligentia, labore atque industria comparauimus, cum ergo bona spiritualia, hoc est, virtutes quibus salus & vita animae continetur, nostra libertate & indu stria interueniente nobis obueniant: nostro ea nobis iure vendicamus: nam & hoc titulo opifex quisque sui operis dominus est: vita autem corporis, naturae donum est, non ingenio nostro, aut industria partum. Quocirca nihil mirum, si naturae autor, huius rei dominium sibi as sumpsit. Quod etiam bonorum spiritualium domini simus, testimonium illud Ecclesiae confirmat, Deus ab initio constituit hominem, & reliquit illum in manu consilii sui: posuit ante illum vitam & mortem, &c. Signo quoque manifesto hoc discrimen innotescit. Nam, si mortem mihi conscisco, non aliter contra praeceptum illud, Non occides, pecco. quam si proximum interficerem . Item, si ex gula cibum aliquem sumo vitae corporali noxium, duplex peccatum pecco: alte rum contra temperantiae legem, alterum contra illud, quo teneor vitam corporalem seruare & meam & alienam, non tanquam dominus, sed tanquam dispensator & custos. At vero, si mortis spiritualis mihi causa sum, ea iactura mihi non imputatur. Quin si per fornicationem, gratiam, virtutem, salutem, vitamque animi perdam, vnicum fornicationis peccatum agnoscitur. Quo vno argumento satis liquet, bonorum spiritualium nos es se vere dominos, non dispensatores: quando horum dissipatio nobis non imputatur ad specialem culpam. Ex hoc etiam discrimine ratio patet, cur volenti se occidere corporaliter quisque priuatus vim possit inferte: cogereque vel inuitum, ne se occidat, quam tamen vim volenti se spiritualiter interficere non licet in ferre: nisi is, qui infert, superior autoritate & potestate sit. Cuius differentiae (vt reor ego) non alia causa est nisi quod vitae sue corporalis nemo est dominus. Vnde, sicut volenti alium occidere, vim inferre quilibet potest, vt impediat: ita & seipsum interrimere volenti. At, cum vitae spiritualis vnusquisque sit dominus: iniuriam illi feceris, si vim attuleris non aliter ac si Domino pecuniarum pecunias suas etiam prodige consumenti manus ad impediendum iniicias violentas. Hisce igitur explicatis, facile patet, consequentiam illam non vallere: non enim, si statim vitae corporali, siue proximi, siue meae teneor succurrere: statim quoq; teneor vitae spirituali mederi, prae sertim meae, cuius sum Dominus. Certe, si salutis corporalis liberum dominium haberemus, qui quartanam febrim, quum protinus sanare pos set, ad duos vsque annos differret, mortaliter non peccaret. Nunc autem , si quis, vel in se, vel in alio grauem aliquem morbum, quem pellere illico pos set, ad longum tempus protraheret: nescirem equidem excusare a peccato mortali. Ad tertium negatur item consequentia nec enim ego antecedens, (quod non ulli faciunt) negare pos sum. Scio quidem , latitudinem quandam es se in ea temporis celeritate: quam homini ad compensandam iniuriam proximo illatam prae stituimus. Sed, qui proximum lae sit in honore, vel fama, si habens opportunissimam opportunitatem iniuriam compensandi negligit, & ad finem vitae reseruat: non exi stimo tam temerarium & inconsultum theologum es se futurum, vt illum per quinque etiam annos ces santem & torpentem excuset certe Christus non excusaret: an theologi debeant , ipsi viderint. Consequentiam igitur ego nego, quia compensationem iniuriae factae proximo, non solum propter nostras vtilitates, verum (ac multo etiam magis) propter vtilitatem eius, cui iniuria facta est, legislator exegit. At, compensatio iniuriae, quae Deo per peccatum fit, non propter Dei commoditates, sed propter nostras exigitur: quippe, cum compensationis nostrae Deus non indigeat, nos egeamus, Quo fit, vt bona sua Deus in hac parte pro no stris habeat. Vnde ad eandem legem postulat, quae illi debemus, & quae debemus nobis ipsis: nec arctiore vinculo satisfactionem effligitat iniuriae suae, quam remedium salutis nostrae. Tum ergo, tenebimur Dei compen sare iniuriam, cum bona nostra spiritualia diligere tenemur, in que necessitatis articulo procurare. Ad quartum, (quoniam praecedentis argumenti confirmatio ex dictis facile soluitur) non desunt, qui antecedens inficientur: eo quod apud Augusti. lib. 1. de Ciuitat. Dei, cap. 9. correctionem fraternam in aliud tempus commodius reseruare licet. At. hi (bona venia me audietis) diui Augustini intelligentiam non as sequuntur: nusquam enim Augustinus credidit, vbi se offert magna commoditas corripiendi fratrem, hoc est, cum id fieri potest nulla mea iactura, multa fratris commoditate, licitum es se pro meo arbitratu, correctionem fraternam in alium annum remittere, vbi expectetur vel aequa commoditas , vel etiam maior. Sed id sentit prudentissimus autor: Cum cotrectio sine iactura mea fieri non potest, differri non potest, differri nonnunquam pos se in tempus, vbi commodius sine iactura mea fiat. Cum igitur interior poenitentia vbique gentium, & omni tempore fieri commodis sime posit, si non licet liberationem proximi differri commodissime potest, ergo nec nostram . Sed nego tamen consequentiam: quia bonorum spiritualium proximi mei custos sum, non dominus: idcirco illum mox eripere teneor, & viuiuificare, si pos sum: meipsum non mox teneor, etiam si possim. Commoditas praeterea ad corripiendum fratrem , non semper, & vbique parata est: idcirco, quando sese offert lex, pre cipit vt arripiatur. Commoditas autem eripiendi nos, omni tempore & loco est in promptu . Quare, noluit nos suauissimus legislator semper obligare, quotiescunque opportunitas ades set: ne nos innumeris peccatis inuolueret. Ac re vera, (vtcunque opinemur) negare non pos sumus, inter bona proximi & no stra, longum es se interuallum. Nam bouem proximi, aut ouem iacentem leuare teneor, & seruare, si pos sum: bouem meum, aut ouem non item: nisi res es set ad vitam meam conseruandam neces saria, tunc enim, sicut nec vite, ita nec illius rei, sine qua vita non degitur, liberam habeo facultatem. Sic ergo & bona spiritualia proximi mei, etiam extra mortis aeternae periculum curare teneor? mea non perinde: nisi cum articulus necessitatis propriae spiritualis occurrit: hoc est, periculum mortis aeternae. Ad testimonium vero Gregorii, quod ibi subiungitur, fateor equidem , quod, si quis periculum proximum & certum in se videret incidendi in nouum peccatum mortale, nisi antiquum aboleret, teneretur tunc temporis poenitentiam agere. Quemadmodum enim, qui ex assidua consuetudine iurandi intelligit, se in eo periculo constitutum, vt facile exeat in periurium, obligatur consuetudinem illam retractare, per quam in periculo deierandi constitutur : sic quod ex as suetudine peccandi cogno scit, se ad aliud, atque aliud peccatum trahi, nec tentationibus quotidianis sine ingenti periculo pos se resistere, videtur proculdubio teneri ad illum statum deserendum. Et hinc patet quid ad Leonis Papae verba dicendum sit. Id vero, quod ex Ecclesiastico additur, consilium saluberrimum est, non praeceptum . Consilii autem ratio redditur: ne forte subito prae occupati hora mortis, quaeramus spatium poe nitendi, & inuenire non possimus. Nam quinti argumenti concedo primum consequens, si nihil aliud ibi significetur, quam non es se peccatum poenitentiam differre: sic enim interim solemus appellare licitum , quod peccatum non est. Sed cum rursum colligis: ergo velle differre licitum est: nego consequentiam : nam talis volitio non habet bonum obiectum, vt ante diximus, non enim ij sumus, qui admittamus, aliquem actum es se licitum , qui meritorius es se nequeat: imo ne bonus quidem mortaliter: quod nonnulli libera fronte concedunt. Ergo, cum tandem obiicis. Quod licet facere, licet velle, bene dicis, si, quod dicis, attendis. At poenitentiam differre, non est facere, sed, non facere: non autem statim licet, velle non facere, quae non facere licitum est, id est, que si non feceris, non peccas verbi gratia, non leuare festucam, illicitum non est: at velle non leuare, si nullum finem honestum apponas, ociosum, ac proinde illicitum est. Item , non facere bonum , interdum licet, videlicet, cum non teneor: at, velle non facere, quod retro etiam diximus ) nulla ratione honestari potest. Ad sextum argumentum. Licet praeceptum negatiuum generale sit, ne fiamus inimici Dei per actum, quo inimititia contrahatur : at, ne simus inimici Dei secundum reatum, nullo negatiuo precepto sumus astricti. Sicut enim de amicitia habituali Dei, nullum praeceptum affirmatium est: sic, de inimicitia, quae secundum reatum est, quasi habitualis, nullum est negatiuum, omnes siquidem leges, actus, vel praecipuunt, vel prohibent, non habitus. Et cum obiicitur. Velle es se Dei inimicium secundum reatum etiam, est intrinsece malum, fateor id quidem, quia, vt volitio mala sit, satis est obiectum es se malum, siue secundum actum siue secundum reatum , nam qui positiue vult habitum habere vitij, vel etiam es se reatu malus, consentit in rem, quae rectae rationi aduer satur, imo adeo implicite consentit in culpam sine qua nec habitum vitij habere, nec reatu malus es se potest, non tamen proinde sequitur, quod sit praeceptum de non perseuerando in peccato: sed solum, ne velimus malum: quod cum recta ratione pugnat. Atque (vt vno verbo dicamus) velle Dei inimicitiam, directe charitati aduersatur, at, non velle amicitiam eo, scilicet, tempore, quo non teneor velle, charitati non repugnat. Quare, negatur consequentia. Ad vltimum. Quanuis sciam ego, Scotum & Gabr. in. 3. dist. 37. Angelum in verbo. Feriae, Nider. in suo praecepto. Florentinum parte. 2. tit. 9. as seruis se, in diebus festis, maxime dominicis teneri homines ad diligendum Deum super omnia, ac proinde, si in peccato sint, ad habendam contritionem: sed, quoniam ignoro, vnde ad hanc opinionem doctores illi venerint, libere pos sum, quod non satis explorate perceptum sit & cognitum, sine vlla dubitatione negare. Nam, sicut, es se plures mundos naturalis ratio negat, quoniam plures es se, ratio nulla naturalis probat : sic peccati mortalis obligationem rationabilissime vbique negabimus, quoties idoneis argumentis non as seritur. Nam illud imbecillum est, quod subiungitur : cum ex. D. Thomae & grauiorum autorum sententia ad finem legislatoris minime teneamur, sed ad media, quae lex, finis gratia consequendi, prae scribit. Non enim, si finis praecepti charitas est, tenemur protinus omnia praecepta legis implere ex charitate, nec, si lex iubet. Quadragesimae ieiunium, vt mens eleuetur in Deum, astrigimur proinde ex huius praecepti vigore, mentem in Deum eleuare. Quod vero dicitur, tenendam es se mentem legis non verba: sit ita sane sensum enim legis amplectimur, non sonum verborum, credimus namque , legem in eo sensu accipiendam, quem per verba legislator efficere voluit Iam, illud, quod ex Leuitico affertur, nullius est momenti. Primum, quoniam Lex vetus abolita est: nec nos obligat, nisi ea parte, qua legis naturae praecepta continebar. Deinde, quoniam lex de certo quodam die loquebatur, quod festum Propitiationis erat: vbi sacerdos semel in anno peculiariter pro peccatis populi orationem fundebat ad Deum, atque hostias offerebat: vt quod nunc Eccle sia facit semel in anno obligans ad poenitentiae sacramentum: tunc in vetere illo populo prae signatetur. Non erat autem lex, quae singulis festis & sabbatis hanc animi afflictionem prae scriberet. Ac mihi videor satis de poenitentiae virtute dis seruis se. Proximum est, vt de poe nitentiae sacramento dis seramus: videamus que iam ea, quae sequuntur. Primum, an poe nitentiae sacramentum sit ad salutem neces sarium: deinde, an de poenitentiae sacramento praeceptum sit. Haec enim ex mea partione re stant duo de quibus accuratius dis serendum puto: quoniam vtraque disputatio, & ad agnitionem sacrarum literarum pulcherrimam est, & ad componendas multas scholasticas concertationes neces saria. # 5 QVINTA PARS. QVOD igitur poenitentiae sacramentum non sit fidelibus ad salutem necessarium , primum suadetur ex eo, quod post baptismum qui in peccatum inciderit, non potest per poenitentiam reparari, vt Apostolus ad Hebr. 6. videtur affirmare, cum ait: Impos sibile est eos, qui semel sunt illuminari, & participes facti sunt spiritus sancti & prolapsi sunt, rursum renouari ad poenitentiam . & cap. 10. Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia: terribilis autem quedam expectatio iudicii, & ignis aemulatio, quae consumptura est aduersarios. Praeterea, a praeciso sacerdote non pos sumus etiam in mortis articulo hoc sacramentum { 4. dis. 19. art. 2. q 3 Et. 3. p. q. 82. atti. 7. ad. secundum. } sumere, vt D. Thom. autor est. Liceret autem si es set ad salutem neces sarium: cum ob id ab haeretico & schismatico sacramentum baptis mi licite suscipiamus. Praeterea, Deus non deficit in supernatura{ 3. de anima. text. capit. 45. } libus neces sariis: sicut nec natura in neces sariis deficit, si ergo sacramentum hoc ex diuina institutione es set medium ad salutem neces sarium, certe prouidis set Deus de ministro in articulo mortis. Quare iure diuino quilibet sacerdos quemlibet tunc temporis pos set absoluere: sicut & baptizare tunc quilibet quemlibet potest. Quo circa talem Ecclesia pote statem sacerdotibus simplicibus adimere non valeret, quod absurdum est. Praeterea. Si sine hoc sacramento non con staret salus: ergo summo pontifici via salutis non pateret, cum nullum habeat interra superiorem & iudicem. At minister huius sacramenti iudex & superior est: poenitens, inferior, ac iudicatus, non igitur est hoc sacramentum de necessitate salutis. Praeterea, Si hoc sacramentum necessarium es set, id maxime ex verbis thematis. Nisi poe nitentiam habueritis &c. Sed inde non probatur: pari enim ratione ostenderetur, sacramentum Eucharistiae es se ad salutem neces sarium: cum in eundem modum dicat Domi{ Ioan. 6. } nus, Nisi manducaueritis carnem filij hominis &c. Praeterea. D. Chrysostomus homilia in Psal. 50. secunda, Peccata tua (inquit) dicito, vt deleas illa, si confunderis alicui dicere, quia peccasti: dicito ea quotidie in anima tua, non dico, vt confitearis conseruo tuo: dicito Deo, qui curat ea. Et in oratione de beato Philogonio, Ego testificor, (ait) vt, si quisque nostrum recedens a pristinis malis ex animo vereque promittat Deo, se postea nunquam ad illa redditurum: nihil aliud Deus requirat ad satisfactionem vlteriorem. Idem in sermone De poenitentia & confessione: & homil. 20. in Genesim: & super epistolam ad Heb. homil. 31. referturque a Gratiano de poenitentia. di. 1. cap. Quis aliquando: & a Magistro in. 4. dist. 27. Igitur sacramentum confessionis , & absolutionis sacerdotalis non est ad salutem necessarium . Et confirmatur: quia Nectarius episcopus Constantinopolitanus Chrysostomi anteces sor abrogauit confessionem, quae sacerdotibus fit, (vt libro. 9. historiae tripartitae capi. 35. Sozomenus refert) non autem vir sanctus abrogaret, si sacramentum confessionis es set ad salutem neces sarium. Et confirmatur rursum: quia apud Graecos post illa tempora confessio, quae sacerdoti fit, reiecta est atque abolita, non erat ergo medium neces sarium ad salutem, alias, exinde, nullus Graecorum salutem fuis set consecutus, quippe (vt ante docuimus) in mediis ad salutem neces sariis nemini ignorantia patrocinatur: vt sine illis ae ternam salutem possit adipisci: quae est ratio glos s ae de poenitentia, d. 5. statim a principio: vbi tenet, confessionem es se institutam ex Ecclesiae traditione, potius quam ex noui testamenti authoritate. Idem tener Panor. super caput. Omnis vtriusque sexus, de poenitentiis & remissionibus. D. quoque Bonauentura dist. 17. quarti sententiarum, q. 3. art. 3. as serit, confessionem non es se institutam a Christo, sed ab Apostolis, non ergo ita grauis est error, negare confessionem sacramentalem apud sacerdotes es se ex diuino iure ad salutem neces sariam. In contrarium est. D. Thomas. 3. p. q. 84. art. 5. vbi ex verbis Thematis colligit, poenitentiae sacramentum es se ad salutem necessarium . Quemadmodum enim de baptismo instituendo dominus loquitur, cum ait, nisi quis rena{ Ioan. 3. c } tus fuerit ex aqua & spiritu sancto, &c. ita & de poenitentiae sacramento, quod erat instituturus, videtur loqui, cum dicit. Nisi poeni tentiam habueritis &c. In huius controuersie explicatione ponenda mihi sunt fundamenta quaedam ad futuram fabricam constituendam neces saria. Primum est, Poenitentiam exteriorem, in qua sacerdos poenitentem a peccatis absoluit, es se sacramentum. Hoc fundamentum primi Nouaciani euertere voluerunt , negarunt enim sacerdotes per absolutionem peccata remittere: atque ex consequenti negarunt poenitentiae sacramentum: quod vtique nullum est, si remissio peccatorum in eo non est. Aduer sus quos disputat Ambros. lib. 1. De poenitentia, cap, 2. &. 6. &. 7. Hos Vuiclephiste postea secuti sunt (vt autor est Thomas Vualdensis lib. De sacramentis, cap. 135.) negauerunt enim etiam ipsi, sacerdotes vere absoluere poenitentes . Quae tamen est aperta haeresis. Primum, ex cap. Ad abolendam, extra. De haereticis: vbi Lucius tertius, Vniuersos (inquit) qui de sacramento corporis & sanguinis domini no stri, vel de baptismate, seu de peccatorum confessione, vel reliquis ecclesiasticis sacramentis, aliter sentire, aut docere non metuunt, quam sacrosancta Romana Ecclesia praedicat & obseruat, vinculo perpetui anathematis innodamus. Deinde, ex Concilio Florent . sub Eugenio. 4. in decreto super vnione Armenorum , vbi poenitentia numeratur inter reliqua nouae legis sacramenta. Item ex Concilio Tridentino ses s. 7. Can. 1. De sacramentis in genere. Praeterea, ex capit. Firmiter: vbi definitur, quod IESVS CHRISTVS claues Ecclesiae commisit Apostolis, eorumque succes soribus, clauis autem a catholico intelligitur, potestas aperiendi regnum coelorum, ac proinde absoluendi a peccatis: per que regnum coelorum peccatoribus clauditur. Nec huius modi intelligentiam aliunde quam a Chri sto Domino accepimus: qui Matthae. 16. cum claues Petro pollicitus es set, explicans eue stigio, quidnam ipsi polliceretur. Quodcunque (inquit) solueris super terram, erit solutum & in coelis. Communis quoq; Ecclesiae consensus id confirmat , quae est columna & firmamentum veritatis: (vt dicitur. 1. ad Timoth. 3.) Credunt autem omnes fideles, cum peccata sua sacerdotibus confitentur, & ab eis percipiunt absolutionis formam, remissionem quoque peccatorum simul percipere. Merito igitur Concilio Constantiensi praesidens Martinus quintus in bulla condemnationis Ioannis Vuicleph definit, quod sacerdos potest peccatorem confessum a peccatis absoluere: & quod sacerdos, etiam malus, cum intentione faciendi, quod facit Ecclesia, vere conficit , vere absoluit &c. Suppetunt etiam sacrarum literarum testimonia ad huius rei confirmationem: vt illud (quod Ambrosius adducit) Matthae. 16. Tibi dabo claues regni coelorum : & quodcumque solueris super terram , erit solutum & in coelis. Item illud. 2. ad Corinth. 2. Si quid dona stis, & ego: nam & quod ego donaui propter vos in persona Christi. Et cum sacerdotes in baptismo abluant a peccatis, eo quod baptis mi ministerium illis commissum est, pari ratione & in poenitentia. Quid enim interest (Ambros. ait) vtrum per poenitentiam, an per lauacrum hoc ius sibi datum vendicent sacerdotes? Nempe vnum in vtroque ministerium est. Nam vt illis dictum est Matth. vltimo, Baptizate omnes gentes &c. Ita Ioannis . 20. Dominus ait: Sicut misit me pater, & ego mitto vos: accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: & quorum retinueritis, retenta sunt. Si ergo acceperunt sacerdotes potestatem remittendi peccata, & eam exercent absoluendo confitentes peccata sua, sine dubio signa illa sensibilia sunt sacramentum. Secundum fundamentum. Haeresis est negare sacramentum poenitentiae es se iudicium quoddam ex Christi institutione, hoc est, sacerdotes remittentes peccata, es se veros iudices a Christo domino constitutos. Decipiuntur enim nonnulli existimantes confes sores es se iudices arbitros, habentes, videlicet, potestatem ex electione iudicandorum. Quod profecto errant in media luce. Nam potestas remmittendi peccati sacerdoti a peccatoribus conferri non potuit, sed a solo Christo, cuius sunt iudices delegati. Praeterea. Claues non conferunt sacerdotibus ipsi peccatores: sed ipse Dominus lesus Christus contulit eas apostelis, eorumque succes soribus: vt in ca. Firmiter, De summa trinitate definitur. Potestas ergo soluendi atque ligandi peccatores a Christo domino sacerdotibus collata est. Praeterea. Manifestissime haec res ostenditur ex illis verbis iam citatis. Sicut misit me pater, & ego mitto vos, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis &c. Sunt ergo iudices a Christo constituti, a quo acceperunt potestatem peccatores iudicandi. Quod si princeps, qui haberet a Cae sare potestatem delegandi, diceret cuipiam. Sicut misit me pater, & ego mitto te. quorum remiseris delicta &c. Non dubitaremus eiusmodi hominem es se a principe filio Cae saris iudicem delegatum. Cum igitur filius Dei, homo Christus Iesus, cui omne iudicium darum est, omnisque potestas in coe lo & in terra, dixerit Apostolis, Sicut misit me pater &c. ambigi nulla ratione potest, eos es se iudices peccatorum a Christo Domino constitutos. Praeterea. Ecclesiae consuetudo apertissime indicat, poenitentiae sacramentum exerceri iudicialiter: est enim ibi reus & accusator, est sententia: est poena iniuncta. Sed haec potestas, quam exercent sacerdotes in sacramento est a Christo (vt probatum est) ergo ab eodem instituti sunt iudices. Ad hec, in Concilio Florentino definitur, quod minister huius sacramenti est sacerdos habens autoritatem absoluendi, vel ordinariam, vel ex commissione superioris. Ergo, si iurisdictionis potestas in ministro huius sacramenti requiritur: iam palam fit, sacramentum hoc es se iudiciale ex institutione Christi. Nam sicut pastores ouium Christi non sunt pastores ab ouibus, sed a Christo, Ioan. 21. Pasce oues meas: ad Ephes. 4. Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, alios pastores &c. Ita non sunt iudices ouium ob ouibus, sed a Christo, nam quibus commisit, vt oues pascerent, commisit simul, vt de ouibus iudicarent. Tertium fundamentum. Non pos sunt iudices constituti a Christo iudicare de peccatis, nisi ea cognoscant. Hoc lumine naturali manifestum est, nisi enim innotescant delicta iudicanti, ignorare neces se est, vtrum soluere debeat, an ligare: remittere, an retinere. Qua re, siue absoluat, siue retineat: vtraque sententia erit imprudens. Item, quia, vel iudex delegatus aliquam poe nam iniungit pro delicto, vel nullam, si nullam, iniquus est minister iustitiae, si aliquam, imprudentissimus est, quam libet iniungendo sine cognitione delicti. Nam & aequali poena inaequalia crimina vindicabit & aequalia inae quali. Cum igitur Christus non instituerit iudicium absurdum, & imprudentia plenum: certe, instituendo iudices, pariter instituit, vt delictorum haberent cognitionem: ne turpiter in iudiciis aberrarent. Quartum fundamentum. Omnium peccatorum tam publicorum quam occultorum, tam exteriorum, quam interiorum , sacerdotes con stituti sunt iudices. Patet ex vniuersali sermone. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis &c. Ioannis. 20. Et Matth. 16. Tibi dabo claues regni coelorum , &, Quodcunque solueris &c. Alioqui tota Ecclesia seduceretur, quae putat se accipere etiam remissionem delictorum occultorum , que sacerdotibus confitetur . Seduceretur ( inquam ) si non accepis sent potestatem remittendi cum publicis etiam occulta peccata. Praeterea. Si Christus de solis exterioribus loqueretur: ergo per absolutionem sacerdos remitteret solum exteriora peccata, & non interiora, quare dimidiatam veniam pre staret, (ait enim) Quorum remiseritis remis sa sunt, & Quorum retinueritis retenta sunt. Quintum fundamentum , Poenitentiae sacramentum tres partes habere, contritionem cordis, confessionem oris, satisfactionem operis. Quae videlicet quasi materia sunt huius sacramenti. Nam verba absolutionis sacerdotalis, forma sunt, qua hoc sacramentum perficitur. Nec me clam est, Scotum in. 4. d. 14. q 4. &. d. 16. q. 1. id negare, quod nos tanquam fundamentum iacimus, credit enim solam ab solutionem sacerdotis, es se integrum poenitentiae sacramentum , quia sola (inquit) ea significat gratiam : solaque proinde gratiam prae stat, Durand. etiam in ea dem erroris naui versatur. Qua{ 4. d. 16. q. 1. } tuor de causis dixit, contritionem & satisfactionem non es se huius sacramenti partes. Primam posuit, quod forma, id est, absolutio, non applicatur nisi confessioni: ergo sola confes sio est materia, cui, scilicet, soli forma tota adiungitur, nam & rei artificialis materia ea est integra, cui forma integra artis admouetur. Alteram, quod contritio non est signum sen sibile, res autem sensibiles sacramentorum materiae sunt. Tertiam , quod attritione sola verum , atque integrum conficitur sacramentum, quod si contritio es set huius sacramenti pars, non pos set alia loco illius subrogari. Quartam causam es se, eamque vel maximam : quod satisfactio sit posterior tempore, quam absolutio sacramentalis : ergo non est de integritate sacramenti, nec enim est totum successiuum, sed permanens: quod suas omnes partes simul habere neces se est: cuique iam existenti, si posterius tempore quicquam contingat, non est pars: sed accidens rei, & confirmatur, quia tanta potest es se contritio, vt tota poena remittatur, erit ergo tunc satisfactio superflua, quare non est pars, nunquam enim pars suo toti superuacanea est. At vero omnia haec commentitia sunt, nec pos sunt fundamentum quod iecimus infirmare, habetur enim ex Concilio Florentino, cuius autoritatem. Theologi sane tenere debemus: in Concilio siquidem Florentino definitur: omne sacramentum materia formaque constare: & postea. Quartum (inquit) sacramentum est poenitentia, cuius qua si materia sunt actus poenitentis : qui in tres di stinguntur partes, cordis contritionem, oris confessionem, operis satisfactionem, forma autem, sunt verba absolutionis: hactenus Concilium Flor. Et Concilium Thrident. sessione. 6. cap. 14. docendum est (inquit) Christiani hominis poenitentiam, (quam secundam tabulam post naufragium sancti patres apte nuncupauerunt,) non solum continere ces sationem a peccatis, & eorum detestationem, verumetiam eorundem sacramentalem con fessionem: itemque satisfactionem. Haec Synodus Tridentina. Ratio quoque in promptu est. Quia cum poenitentiae sacramentum , quoddam iudicium sit: eius integritas ex his omnibus constat, sine quibus integrum iudicium non est. Sicut & proces sus iudicialis multis actionibus continetur, videlicet, accusatione, testimoniis, confessione ipsius rei, sententia iudicis &c. Omnia haec enim ad integrum iudicium requisita sunt. Contritio itaque pars huius sacramenti est, quatenus est ratio exterioris confessionis: vt videlicet confessio non ficta sit, sed verus poe nitentiae actus. Et indicere mulctam, atque eam executioni tradere, ad integritatem iudicij pertinet. Siquidem non est perfectum iudicium, quo absoluitur reus a culpa: nisi poena, per sententiam indicta, executioni tradatur. Quapropter, satis factionem a sacerdote iniunctam, sacramenti iudicialis partem es se, negare nullo modo debemus. Ad argumentum vero Scoti, non est difficile inficiari solam absolutionem gratiam conferre . Nam, sicut in iudicio. fori exterioris, si quis per legitima testimonia & suam confes sionem absoluatur, omnia haec sunt vere cau sa illius absolutionis, licet iudicis sententiam vt praecipuam causam spectemus: ita quoque in foro conscientiae interiori princeps quidem causa absolutionis, sacerdotis sententia est, sed ratio tamen & causa concurrens, vt rite poe nitens absoluatur, testimonium illud etiam fuit, quod aduersum se poenitens dixit, (siue accusationem vocare malis) qua se accusauit. Vnde patet error glos s ae De poenitentia. d. 1. ca. 1. dicentis , nec cordis contritione, nec oris confessione peccata dimitti, sed tantum gratia Dei. Nam in omnibus aliis sacramentis, non solum forma, sed etiam materia est causa instrumentalis, qua Deus vtitur ad remittendum peccatum, aqua enim baptismi, nedum forma verborum, corpus tangit, & cor abluit, vt August. as seruit. Quod idem in caeteris sacramentis inducere pos sumus. Cum ergo tam contritio , quam confessio partes sint huius sacramenti: consequens fit, vt gratiae causa etiam existant. Ad primum vero argumentum Durandi respondetur. Non omnes partes integrales eiusdem rationis es se, etenim, (vt modo dicebamus) in iudicio prophano, aliter est pars confessio rei, aliter testimonium testium, & aliter mulcta a iudice inflicta pro culpa commis sa. Et licet per sententiam quis absoluatur a morte, & absolutio delicto applicetur, quod morte non erat dignum: si tamen iudicatur a iudice pecuniaria mulcta, illius executio spectat ad iudicii integritatem: licet absolutio non adiungatur, & ideo Diuus Thom. 3. par. quae stione. 90. articulo secundo, docuit, has tres partes, materiam appellari sacramenti: quia partes, ex quibus integratur totum, habent se, vt materia. Et Concil. Florentinum. non dixit, huius sacramenti materiam es se actus poenitentis: sed, quasi materiam. At secundum respondet D. Thomas, (est enim primum argumentum illius secundi articuli) quod contritio virtualiter pertinet ad exteriorem poenitentiam , in quantum implicat propositum confitendi & satisfaciendi. Contritio siquidem (vt recte Caietanus admonuit) non quomodocunque est pars huius sacramenti: sed quatenus refertur ad claues Ecclesiae, habet enim pars, in eo quod pars, ordinem ad totum, & ad reliquas partes. Sic ergo contritio accepta, includit voluntatem compensandi delictum ad arbitrium sacerdotis: qua con sideratione initium est & ratio exterioris poe nitentiae. Constat autem, interiores actus hoc modo ad exterius iudicium pertinere, aliter enim iudicatur offendens ex odio, aliter offendens ex ira. Compensatio item poenitentiae, nisi sponte fiat a reo, non est reconciliatiua. Quare velle compensare delictum , quod in contritione clauditur, est prima huius iudicii pars, quod est non solum vindicatiuum , sed conciliatiuum. Non igitur oportet, quamlibet partem huius sacramenti es se sensibilem, sed satis est, si sit ratio, quare aliae partes sensibiles ad hoc sacramentum & iudicium pertineant . Idque eo magis, quod hoc forum interius est, quo nihil vetat, actus etiam interiores referri. Ad tertium, primo dicitur, quod nomine contrionis in prae sentia complectimur attritionem, significamus enim dolorem de peccato cum propositio cauendi in futurum . Nec id nos somniamus, sed ipsum Concilium Florentinum ita nomen contritionis explicuit. Deinde respondetur, quod contritio ponitur pars sacramenti, quia est certa & indubitata materia. Quod autem attritio sufficiat, quanuis verum sit, non est tamen adeo certum & indubitatum, & ideo Concilium Florentinum communisque sententia, tenens certum, reliquens incertum, ponit contritionem, partem es se huius sacramenti. Ad quartum. Nego consequentiam, capilli enim & vngues partes hominis sunt: nec tamen simul cum homine nascuntur. Accusatio quoque, testimonium, sententia iudicis, solutio poenae cum non sint simul: sunt tamen de integritate iudicij. Breuiter. In omnibus, cuius partes quendam successionis ordinem habent, non oportet partes integrantes simul es se. Ad contritionem vero facile dicitur: quod cum sacramenta per homines administrentur, quibus illa grandis contritio constare nequit, an idonea sit ad integram poena remis sionem, semper opus est satisfactionem iniungi: sine qua sacramentum quidem es se potest sed sine qua tamen mancum, & imperfectum est. Quemadmodum & quodcunque aliud iudicium, in quo probatus reus sine mulcta absoluetur. Nam & homo sine digito poterit es se: sed erit tamen incommode sine digito. Nec nos as serimus, quamlibet satisfactionem es se partem huius sacramenti . Satisfactio quippe, quae ex arbitrio poenitentis proficis citur, nec est pars iudicij sacramentalis , nec habet ordinem ad Ecclesiae claues. Vnde Concilium Florentinum , Tertia (inquit) pars est satisfactio pro peccatis secundum arbitrium sacerdotis. Quintum igitur fundamentum (vt caetera omnia quae posuimus) cum firmum sit, nihil aliud superest, nisi vt quae stioni propo sitae respondeamus. Prima igitur conclusio sit. Non est neces sarium ad salutem, sacramentum poenitentie in re susceptum: hoc est, potest aliquis saluari, etiam si re ipsa non suscipiat hoc sacramentum, vbi non est facultas suscipiendi. Ac loquor etiam de eo qui peccauit mortaliter post baptismum . Id definit imprimis Leo Papa in epistola ad Theodorum Episcopum, numero. 6 9. Si autem aliquis (ait) quocunque interceptus obstaculo, a munere indulgentiae prae sentis exciderit, & priusquam ad constituta remedia peruenerit, temporalem vitam humana conditione finierit: non neces se est nobis eorum, qui sic obierint, merita discutere, cum dominus Deus, quod sacerdotale ministerium implere non potuit, suae iustitiae reseruauerit, loquitur autem de poenitentiae sacramento. Item. Baptismus non est neces sarius in re susceptus: sed satis est in voto, si haberi aliter nequit, ergo nec poenitentia. Antecedens probatur ex August. lib. 4. de Bapti. contra Donatistas ca. 22. ex Ambrosio de obitu Valentiniani ad Theodosium , ex Bernardo epistola septuagessima septima ad Hugonem , vbi id eruditissime commonstrat ex Innocentio de Baptis mo, ca. debitum & De presbitero non baptizato. cap. 2. Sed & de poenitentia. d. 1. ca. Poe nitet. & de. 6. cap. Qui vult, refertur testimonium Augustini, ex lib. De vera & falsa poe nitentia, cap. 10. &. 12. &. 26. q. 6. capit. Si aliquis: refertur in idem testimonium Concilij Epanensis. Nonnulla vero capita eiusdem cau s ae & quae stionis, quae in contrarium obiici solent, faciliora sunt, quam quibus a nobis sit respondendum. Illud vero, quod dominus ait, Quorum retinueritis, retenta sunt, Ioan . 20. eandem intelligentiam habet, quam & illud. Nisi quis renatus fuerit ex aqua &c. scilicet, quum adest facultas, nam, cum deest, sufficit votum suscipiendi huiusmodi sacramenta, quecunque dicuntur adultis ad salutem neces saria. Secunda conclusio. Sacramentum poenitentiae est medium ad salutem neces sarium peccatoribus baptizatis in hunc sensum, vt sit necessarium in re, si facultas adest: sit necessarium in voto. Hanc conclusionem probat Diuus Thomas. 3. p. q. 65. art. 4. &. q. 84. articulo. 5. Quia peccator non saluatur nisi applicetur ei pas sio Christi, vel in re, vel in voto. Non est enim aliud nomen sub coelo, in quo nos oporteat saluos fieri Actorum. 4. Passio autem Chri sti applicatur in sacramentis. In baptismo quidem, his qui ante baptismum peccauerunt : in poenitentia vero, his, qui peccauerunt post baptismum. Deinde probat. Quia aegroti, nisi per aliquod remedium salutis, sanari non pos sunt. Matth. 9. Non est opus valentibus medico, sed male habentibus. At poenitentiae sacramentum est medicina salutis: vt ante nobis demonstratum est. Tertio probat Diui Hieronymi testimonio in commentariis super. 3. caput Esaiae, & in epistola ad Demetriad. De virginitate seruanda dicentis, secundam tabulam post naufragium es se poenitentiam, nam primam tabulam baptismum vocat: patet facile legenti. Idem as serit Ambros. ad virginem laps. ca. 8. & Tertulianus in lib. De poenitentia. Confirmatque Tridentinum Concilium, sessione. 6. cap. 14. inquiens, poenitentiam, secundam tabulam post naufragium , sanctos patres apte nuncupauis se. Ne quis autem hanc es se Diui Thomae mentem possit ambigere, legat libri quarti aduersum gentes capi. 72. Eandem quoque conclusionem tenuit Thomas Vualden. lib. de sacramentalibus titulo. 8. cap. 68. citatque Originem in eandem: qui homilia. 10. supernumeros, Laicus, si peccet (inquit) ipse suum non potest au ferre peccatum: sed indiget sacerdote, vt peccatorum remissionem possit accipere: & cap. 69. docet Vualdens. Ioanem Vuicleph oppositum huius conclusionis tenuis se: quem secuti Lutherani, negant, ad salutem es se hoc sacramentum neces sarium. Quam ob rem firmiora (si pos sumus) argumenta debemus afferre, vt haere sis contraria manifestius reuincatur. Haec itaque conclusio primum certa est per definitionem Leonis Papae in epistola ad Theodorum episcopum. 69. & refertur De poeniten, d. 1. cap. Multiplex (inquit) misericordia Dei ita lapsibus subuenit humanis, vt non solum per baptismi gratiam, sed etiam per poe nitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae. Et qui regenerationis donum violas sent, proprio se iudicio condemnantes, ad remis sionem criminum peruenirent: sic diuine bonitatis prae sidiis ordinatis, vt indulgentia Dei, nisi supplicatione sacerdotum nequeat obtineri, mediator enim Dei & hominum hanc praepositis Ecclesiae tradit potestatem , vt & poe nitentibus actionem poenitentiae darent: & salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Et concludit tandem in haec verba. Neces sarium est, vt peccatorum reatus ante vltimum diem sacerdotali supplicatione soluatur. Preterea, Matth. 16. Tibi (inquit dominus) dabo claues regni coelorum: & quodcunque solueris &c. Ergo, cum per peccatum mortale a baptismo commis sum, coelum peccatori obseretur, neces se est, vt per claues Petri & succes sorum aperiatur, quod non aliter profecto fit, quam per sacramentum absolutionis, nec enim soluta erunt in coelo, quae non soluerit Petrus in terra. Praeterea, Ioannis. 20. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: & quorum retinueritis, retenta sunt, ergo quae non absoluunt sacerdotes, retenta erunt. Qua propter, neces se est, si retineri non volumus, vt a sacerdotibus absoluantur. Tertia conclusio. Non satis est ad aeternam salutem consequendam peccatoribus baptizatis, votum implicitum huius sacramenti sed explicitum, & formale requiritur. Quod ad eundem modum poenitentiae sacramentum est necessarium peccatoribus baptizatis: ad quem baptismus non baptizatis, eo quod per vtrumque virtus passionis & sanguinis Christi in peccatorum remissionem applicatur, sine qua quidem applicatione ne vnum quidem mortale peccatum remitti potest. At sine voto explicito baptismi nullus saluatur Marci vltimo, Praedicate Euangelium omni creaturae, qui crediderit, & baptizatus fuerit saluus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Vnde primum colligitur, baptismum in voto satis es se, cum re ipsa suscipi non potest. Idcirco enim non dixit. Qui non fuerit baptizatus condemnabitur : sed. Qui non crediderit. Colligitur de inde, fidem huius sacramenti, hoc est, baptis mi, es se ad salutem neces sariam, id est, quod per baptismum in nomine christi prae statur remissio peccatorum omnibus gentibus. Id enim est euangelium, quod, qui non crediderit, condemnabitur, vt Lucae vltimo declaratur. Nec hanc huius loci nos intelligentiam comminiscimur: sed etiam nobis sancti patres tradidere. Vualden. in lib. De sacramentis, cap. 130. Hugo de sancto Victore lib. 2. de sacramentis, parte. 6. capit. 7. Bernardus epi stola. 77. ad Hugonem. August. lib. 1. de Baptism. contra Donatist. cap. 8. & lib. 4. capit. 21. &. 2. libro. contra Crescon. capit. 13. Si igitur citra baptismi votum explicitum nullus omnino saluari potest, cum non adest facultas baptismum re ipsa suscipiendi: nec sine voto quidem poenitentiae explicio saluabitur, qui peccatum mortale post baptismum perpetrauit. Noluit enim Deus sine Christo, & ecclesia sua cuiquam patere salutem, ac remissionem peccatorum, Cum igitur peccatores pos sunt Christo & ecclesiae suae vniri, & reconciliari, exterius etiam, susceptis sacramentis, id Deus requisiuit. At, cum non adest facultas exterioris vnionis & conciliationis, voluntas pro facto cedit: suppleturque per interiorem exterior vnio. Confirmat etiam hanc conclusionem id quod vsu venire videmus: vt quantuncunque mors subito occurrat, poenitentiae remedia fideles offlagitent, nec sane sentiunt de salute eius, qui moriens, nec re, nec voto hoc sacramentum accepit. Ex his colligere licet, quae sunt ad salutem neces saria, ea es se in duplici differentia. Nam quaedam sunt neces saria, solum quia prae cepta: vt eruere innocentem a morte, vota reddere, iuramenta seruare, quorum necessitas videtur es se prae scripta, ibi, Si vis ad vitam ingredi, serua mandata . Alia vero sunt ad salutem neces saria, vt media: & inde in praecepto quia media neces saria: vt credere in Christum , susci{ Matth. 9. } pere baptismum , poenitentiam agere. Inter hec autem haud mediocre discrimen est. Nam , que sunt tantum, quia praecepta, ad salutem neces saria, non est opus in voto habeantur explicito ad salutem consequendam: sed satis est implicite, & in genere propositum habituale tenere implendi diuina mandata. At, quae sunt ad finem salutis media neces saria, si in re haberi nequeunt, oportet teneantur in voto: vt sacramentum baptismi, & poenitentiae, quod paulo ante docebamus. Sed est tamen quae stio non parua, an exigatur votum explicitum huius sacramenti ad remissionem peccatorum, quae post baptis mum admis sa sunt. Nam ad aeternam salutem consequendam, iam diximus, huiusmodi votum explicitum es se neces sarium. Et quidem de hac re inter viros doctos magna dis sensio est. Sunt enim qui credant, votum explicitum huius sacramenti, non es se opus ad remissionem peccatorum: vt si quis commisit adulterium post baptismum, per solam contritionem (aiunt) quae est actus virtutis, consequi poterit veniam sine proposito explicito suscipiendi hoc sacramentum. Id tenet Adrianus. q. 1. De confessione ad secundum principale. Est autem argumentum huius, quod baptismus non est neces sarius in re, vel in voto explicito ad iustificationem, vt. 3. parte. q. 69. art. 4. ad secundum Diuus Thomas as seruit. Cornelius siquidem & Eunuchus ante fidem explicitam euangelii iustificationem quidem consequi potuerunt, licet aeternam salutem potuerint adipisci. Item, quilibet se potest conuertere ad Deum in momento: & tamen notitiam baptismi habere in quolibet momento non potest, quomodo enim audiet sine praedicante? aut quomodo credet, nisi audierit? Igitur, nec sacramenti poenitentiae votum explicitum ad peccatorum remissionem neces sarium est. Nec ab hac sententia abhorret D. Thomas. 3. par. q. 86. articulo. 2. Si quis tamen contrariam sententiam tenere voluerit, habebit pro se quantum coniectura colligere licet, Magistrum sententiarum. 4. d. 17. cap. 2. &. D. Thomam. eadem dist. q. 3. art. 5. q. 1. & apertius, art. 1. q. 1. &. d. 18. q. 1. arti. 3. q. 1. & lib. 4. contra gentes. capit. 72. & tertia parte. q. 84. art. 5. Sunt quoque argumenta non leuia ad hanc oipinionem confirmandam . Primum ex Concilio Complutensi sub Alphonso Carrillo archiepiscopo Toletano: quod probatum est a Sixto quarto, in bulla, qua condemnauit Petrum Oxomensem, cuius prima conclusio ibi damnata est, in hanc formam . Peccata mortalia quanum ad culpam & poenam alterius s aeculi, delentur per solam cordis contritionem sine ordine ad claues. At, si per poenitentiam , quae est actus virtutis, peccata remituntur sine explicito voto huius sacramenti: re vera delentur peccata sine ordine ad claues. Rursum in concilio Tridentino, sessione. 6. capit. 14. definitur, quod poena aeterna cum culpa, vel sacramento, vel sacramenti voto remittimur. Item , Ioannis vltimo. Quorum retinueritis retenta sunt, ergo quando quis nec re, nec voto accepit hoc sacramentum, cum sacerdotes eius modi peccata retineant , retenta sunt. Praeterea, nulli haeretico vel schismatico remittitur culpa, nisi formaliter & explicite proponat ecclesiae vniri, atque ab ea veniam peccati implorare, ergo sola contritio , quae est actus virtutis, non satis est ad remissionem peccatorum sine ordine ad claues ecclesiae. Antecedens as serit August. libro de vera & falsa poenitentia cap. 12. Sacramentum igitur poenitentiae es se ad salutem neces sarium, hunc in modum sit difinitum . Sed enim, Cum hoc sacramentum quatuor habeat partes: neque omnes sint aeque neces sariae ad huius sacramenti constitutionem: merito poterit in quae stionem reuocari, an singulae huius sacramenti partes sint ad salutem neces sariae. Et quoniam de absolutione & contritione, post ea, quae diximus: aut parua, aut nulla controuersia est: de confessione primum quaeritur: An sit ad salutem aeternam neces saria. Nam Vuicleph impudentissime docuit, eam es se superfluam & inutilem: vt Thomas Vuladensis refert lib. De sacramentis, cap. 135 & in Concilio Constantiensi sessione. 8. inter illius errores septimus ponitur in hanc formam, Si homo debite fuerit contritus , omnis confessio exterior est ei superflua, & inutilis. Massiliani etiam negauerunt necessita{ Vide Rophens . art. 8. &. 9. } tem confessionis: vt autor est Damascenus libro De haeresibus. Deinde Iacobitae referente Guidone Carmelita in lib. etiam heresum. Hos sequuntur nostro tempore Lutherani: atque adeo Erasmus in libro De ratione verae Theologie circa finem: & in colloquio cui index, Pietas puerilis in summa, omnes qui tenuerunt confessionem nouitiam es se, & institutionis ecclesiae. In quibus fuit. B. Rhe{ In annotiationibus super libellum Tertuliani de poe nitentia. } nanus in as serenda confessione parum beatus & pius. Aduersum quos conclusionem statuimus. Confessionem exteriorem, quae sacerdoti fit, es se ad salutem neces sariam ex Christi in stitutione, confessionem (inquam) omnium mortalium, tam publicorum, quam occlutorum Probatur efficaciter. Quia peccata occulta non remittuntur, nisi remittentibus sacerdotibus: vt patet ex testimonio Ioannis citato. Quorum retinueritis, id est, non remiseritis, retenta sunt. Ex eo enim quod dixit. Quorum remiseritis, remis sa erunt: satis ostenditur , verbum ex regione additum , scilicet. Retinueritis, perinde es se, ac si dixis set Christus. Non remiseritis. Sed remittere sacerdotes non pos sunt, nisi cognoscant: (vt ostensum est) cogno scere autem nequeunt, nisi peccatores consiteantur: ergo confessio etiam occultarum culparum ex diuina institutione est ad salutem neces saria. Qui enim instituit finem neces sarium, media etiam instituit, quae es sent ad eundem finem neces saria: nisi legislatorem velimus in neces sariis defuis se. Nam eandem rationem eisdem quoque verbis resumere non piget. Praeterea, in concilio Constantiensi Martinus quintus in bulla condemnationis articulorum contra Vuicleph, Ioannis hus, & Hieron. Pragensis: condemnans errores Vuicleph, ac reliquorum discipulorum ait, Vtrum credat, quod Christianus vltra contritionem cor dis, habita copia sacerdotis idonei, soli sacerdoti de necessitate salutis confiteri teneatur, vbi licet non explicetur, an ex institutione diuina, an ex humana sit illa necessitas: sine dubio tamen est intelligen da ex diuino iure: id enim Vuicleph negabat. Praeterea, hoc manifeste determinatum est in concilio illo Complutensi, & in illa extrauaganti Sixti quarti contra Petrum Oxomensem . Nam, post illam primam damnatam conclusionem , quam ante retulimus: hoc est, peccata mortalia deleri per solam cordis contritionem sine ordine ad claues, damnatur secunda in hanc formam: Confessio de peccatis in specie fuit ex aliquo statuto vniuersalis eccle siae, non de iure diuino. Deinde damnatur tertia in haec verba: Prauae cogitationes confiteri non debent, sed sola displicentia delentur sine ordine ad claues. Praeterea, in Concilio Florentino definitum est, idque nos adeo firmiter constituimus, materiam huius sacramenti praecipuam es se confessionem. Si igitur sacramentum poenitentiae est ad salutem neces sarium: certe non forma solum & absolutio sacerdotis, sed & materia, hoc est confessio peccatorum ad salutem neces saria est, nec enim sacramentum sola forma subsistit. Cuius etiam rei definitio habetur in Concilio Tridentino. session. 6. capit. 14. vbi cum Concilium docuis set, hoc sacramentum es se secundam tabulam post naufragium, per quam fieret lapsi hominis post baptismum reparatio, subdit: Docendum est, Christiani hominis poenitentiam multo aliam es se a baptismali: eaque contineri, non modo ces sationem a peccatis, & eorum detestationem, verumetiam eorundem sacramentalem confessionem: saltem in voto, & suo tempore faciendam: & sacerdotalem absolutionem. Quibus ita constituis, manifestissime colligitur, hanc secretam confessionem de peccatis secretis (quam quidem alij auricularem vocant, alij clanculariam) institutionis diuinae es se, non humanae, hoc est, Christum instituis se, peccata secreta secreto es se confitenda. Nam publicorum, publice fieri confessio potest. Nec id Caietanus inficiatur, nam licet in commentariis super ca. Ioannis. 20. aduersari videatur: at ipse tamen mentem suam explicuit, respondens ad censuras Parisienses sedecim articulorum articulo. 5. Probatur hoc corollarium imprimis, quia confessio de peccatis occultis est neces saria, vt ex fundamentis iactis constare facile potest. Constituit enim sacerdotes dominus iudices, non solum publicorum: verumetiam occultorum . Sed rationis naturalis est, vt occul ta peccata occulta correctione purgentur: ergo cum Christus instituerit hoc iudicum fieri secundum rectam rationem : instituit ex consequenti, occulta peccata occulte es se iudicanda. Praeterea, si modus confitendi ad aurem de peccatis occultis ex ecclesiae institutione es set, in arbitrio ecclesiae etiam es set, oppositum constituere: quemadmodum potest de immersione, vel aspersione, vel infusione in baptismo, legem pro suo arbitratu, & ferre, & tollere. At non est in facultate ecclesiae prae scribere, vt cordis occulta peccata peccatores publice consiteantur. Preterea, Leo Papa epistola ad vniuersos episcopos Campaniae: numero. 57. & refertur De poenitentia dist. 1. cap. Quamuis plenitudo: illam (inquit) contra Apostolicam regulam prae sumptionem, quam nuper agnoui a quibusdam illicita vsurpatione committi , modis omnibus costituto submoueri: de poenitentia videlicet, quae a fidelibus postulatur, vt scripta professio publice recitetur: cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicare confessione secreta: & infra, Remoueatur ergo improbabilis consuetudo , ne multi a poenitentiae remediis arceantur hactenus Leo. Id ergo quod aduersatur remedio a Christo in stituto ad remissionem peccatorum , nimirum contra diuinam institutionem est: cum contra apostolicam regulam id fieri summus pontifex as serat, Ex apostolorum certe traditione secreta peccata in aurem sunt confitenda : quod vel ex eo liquet, quod in ecclesia non habetur memoria, vnde inceperit secreta confes sio. Nam & Origenes eius meminit homilia prima, & secunda in Psalm. 37. & homilia. 10. super numeros: Basilius item in libello De in stitutione monachorum, capitulo. 21. &. 98. Dionysius etiam in epistola ad Demophilum . 8. & Sozomenus lib. 9. historiae tripartitae ca. 35. Quoniam ij (inquit) qui confiteri refugiunt maius peccatorum onus acquirunt: propterea visum est antiquis pontificibus, vt velut in theatro sub testimonio ecclesiastici populi, delicta pandantur: & ad hanc causam pre sbiterum bonae conuersationis, seruantemque secretum, ac sapientem virum statuerunt, ad quem accedentes ij qui deliquerunt, delicta propria fateantur. Nota seruantem secretum nam si non es sent occulte confitenda peccata, non oporteret seruare secretum. Postremo. Sigilum confessionis non est ex humana institutione, sed ex diuina, ergo ex diuina est, quod aliqua peccata, scilicet, occulta, iudicentur oculte, & confirmatur. Quia magister Oxomensis in Concilio illo Complutensi damnatus est: quod as sereret, confessionem non debere es se secretam, & a Sixto quar to in illa extrauaganti cuius initium. Ad perpetuam rei memoriam, definitur contra eundem, neces sario exigi, vt confessio secreta sit. Quamobrem ex reuelatione & institutione Dei est, quod confessio sit secreta, alioqui non es set haeresis, ab euangelica veritate penitus aliena, as sertio contraria. Cum tamen aliena es se ibidem decernatur. Sed oritur circa ea quae diximus dubium. Si enim peccata oportet confiteri, vt innotescant sacerdoti: ergo peccata publica, quae alias sunt illi manifesta, non erit neces sarium confiteri: quippe ob hanc causam, si circun stantia manifesta est, non est opus eam explicare confessori : vt si quis sacerdos, vel maritatus: idque confes sori liqueat, non est neces se: vt, cum confitetur fornicationem, exponat se es se, vel sacerdotem, vel maritatum. At, erroneum est credere, sine confessione publicorum etiam peccatorum cuiquam patere salutem. Primum, quia delictum iudicandum in aliquo foro, debet es se notum in illo foro: sed, etiam si peccata sint publica, non sunt confes sori nota in foro sacramenti: ergo opus est vt peccator illa sacerdoti confiteatur . Et hoc est quod Diuus Thomas dist. 17. q 3. arti. 2. p. 1. ad primum, docet, inquiens . Quamuis sacerdos aliquando sciat peccatum, vt homo: non tamen scit vt Christi vicarius: sicut etiam iudex aliquando scit peccatum, vt homo: quod nescit, vt iudex. Praeterea, confessio est materia precipua huius sacramenti: ergo etiam ad absolutionem publicorum peccatorum est neces saria, nam sacramentum sine precipua materia es se non potest. Denique , si peccator publicum peccatum non confiretur, non potest innotescere iudici, an poeniteat nec ne: an proponat emendationem, an non. Quare non valet discernere, an soluere debeat, an ligare. Neces sarium est igitur, vt non modo secreta etiam peccata verum etiam publica pecccator se sacerdoti subiiciens confiteatur. Iam vero posterior illa que stio relinquitur An satisfactio, ad sacerdotis arbitrium, sit ad salutem neces saria. Sunt enim autores, qui negant, in quibus Diuus Thomas. 4. dis. 17. q. 3. art. 1. q. 1. ad primum argumentum videtur es se: Dicendum (inquit) quod post remis sam culpam, adhuc est peccator debitor poenae temporalis: sed gratiae tamen infusio suffici ad culpae remissionem, ad gratiae vero infusionem consequendam ordinata sunt gratiae sacramenta: ante quorum susceptionem, vel actu, vel propositio peccator gratiam non consequitur. Sed tamen, ex hoc quod operatur confessio ad poene remissionem , non habet, quod sit de neces sitate salutis: quia poena ista est temporalis, ad quam post culpae remissionem remanet homo ligatus. Vnde sine hoc, quod in prae senti vitae expiaretur, es set via salutis, habet igitur confessio, quod sit de necessite salutis, ex hoc quod ad remissionem culpae ordinatur, hactenus D. Tho. At, vel fallor ego, vel contrarium probabilius est. Nam, sicut ante docuimus, exterior poenitentia est ad salutem neces saria, ergo quemadmodum contritio in lege naturae & scripturae habebat annexum propositum confitendi & satisfaciendi Deo, iuxta illud, Dixi. Confitebor iniustitiam meam domino &c. ita & in lege noua habet annexum propositum confitendi sacerdoti, & satisfaciendi ad arbitrium eius, hoc est enim subiicere se clauibus, & iuditio ecclesiastico, quod est ad salutem sine dubio neces sarium. Praeterea. Concilium Tridentinum sessione. 6. cap. 14. posteaquam difiniuit, sacramentum penitentiae ad lapsi reparationem , velut secundam post naufragium tabulam, neces sarium es se: decernit protinus, hoc sacramento contineri, non modo ces sationem peccatorum, & eorundem sacramentalem confessionem, & sacerdotalem absolutionem: verumetiam satisfactionem: per ieiunia, eleemosynas, orationes, & alia pia spiritualis vitae exercitia, non quidem pro poena aeterna, sed pro poe na temporali, & de hac (inquit) poenitentia scriptum est. Memor esto, vnde excideris, & age poenitentiam , & prima opera fac, & iterum . Quae secundum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur, & rursus, poenitentiam agite, & facite fructus dignos poenitentiae. Quae omnia loca de poenitentia exteriori es se intelligenda, per quam scilicet exterior satisfactio pro peccatis fit, superius certis argumentis commostrauimus. Praeterea. Leo Papa, epi. 69. ad Theo. epi. Mediator (inquit) Dei & hominum hanc prae positis ecclesiae tradidit potestatem: vt & poenitentibus actionem poenitentiae darent & salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Igitur: nisi proponant poenitentes, se ecclesiae potestati subiicere, vt iuxta eius arbitrium peccata compensent , seruari non pos sunt. Iam enim docuerat summus Pontifex, hanc sacerdotalem autoritatem, & iudicium , es se ad salutem neces saria. Denique, cum de satisfactione ad arbitrium sacerdotis praeceptum sit, (vt nos proxime definiemus) certe satisfactio est ad salutem neces saria, nam si non es set, non es set in praecepto. Ac revera frustra fuis sent sacerdotes iudices constituti , si eorum sententiae parere non es set neces sarium. Inanis enim est autoritas iudicandi, que impune reiici potest: idque eo magis, quod iudicium hoc non est ad dirimendas lites, sed ad vindicanda scelera. Et quod iudicibus neces sarium est, scilicet, poenam in dicere reis, ne sint iudices iniqui: id nos exequi neces sario debemus, ne falsi poenitentes & inobedientes tum videamur, tum etiam simus. Nec argumentum quod in contrarium insinuamus opere pretium est nunc eludere: partim, quod facile est: partim, quod postea eluere debemus. Quapropter eadem argumenta confutanda sunt, quae a principio huius controuersiae fecimus. Ac primum quidem argumentum a plerisque sanctorum facile diluitur, nam vtrunque apostoli Pauli locum interpretantur, non de poenitentia , quae post baptismum fit: sed de poe nitentia, quae fit in baptismo. Qui videlicet semel dumtaxat percipi potest: nam poenitentiam baptismum appellari, habes apud Lucam capitulo vltimo, Oportebat (inquit) praedicari in nomine eius poenitentiam & remissionem peccatorum in omnes gentes. Vbi, quae Matthaeus de baptismo dixit, Lucas nomine poenitentiae ac remissionis peccatorum tradidit. Hanc expositionem Chrysostomus, & Theophilactus sequuntur in eadem loca. Item Ambrosius lib. 2. De poenitentia cap. 2. & August. lib. De vera & falsa poenitentia cap. 3. Colligunt autem ex multis coniecturis, hanc es se eorum testimoniorum intelligentiam. Quas ego coniecturas referrem, nisi ad metam huius disputationis festinaret oratio Potest tamen vterque locus intelligi etiam de poenitentiae sacramento: vt, videlicet, intelligamus, impossibile es se per poenitentiae sacramentum rursum renouari: id est, priorem nouitatem , quam per baptismum accepimus, iterum accipere. Vnde Gregorius Nazianzenus oratione. 3. in sanctum lauacrum. Non superest (inquit) regeneratio secunda, nec reformatio seu in pristinum statum restitutio: etiam si perquam vehementer illam lachrymis, & multis quaeramus suspiriis: ex quibus vix quidem cicatricum obductio euenit. Nec te moueat, quod apostolus ait, es se impossibile: nam per exces sum loquitur: atque hyperbolice ingentem rei difficultatem impos sibile vocat: non, vt desperent audientes : sed, vt terreantur. Idcirco enim subdit apostolus. Confidimus tamen de vobis dilectissimi meliora, & viciniora saluti: tametsi ita loquimur. Loquutus sum (inquit apostolus) ita, vt vos a peccatis retraherem , & desperationis metu facerem cautiores. Caeterum confido de vobis, & reliqua, quae sequuntur. Quae quidem huius loci interpretatio. mea non est, sed Hieronymi, lib. aduersus Iouinianu. 2. referturque a Gratiano De poenitentia , d. 2. c. Si enim. Nec modus hic loquendi a sacris literis alienus est. Nam Matth. 19. quod ante dominus dixerat, difficile es se diuitem intrare in regnum coelorum , euestigio dixit, es se impossibile, quemadmodum exposuit Hieronymus super caput Esaiae. 60. Sed & Ari stoteles. 1. libro De coelo capite. 11. inter reliquas significationes huius vocabuli, impos sibilis, eam annumerauit, vt (quod non facile, neque cito, nec benefieri potest) impossibile dicatur. Et ad eandem formam per hyperbolem capit. 10. eiusdem epistolae Apostolus locutus est: vt ostenderet, qua animaduersione pecata nostra digna sint, post acceptam notitiam veritatis, si ad iustitiae rigorem examinentur. Sed aliud tamen est quod iustitia postulat: aliud quod clementia , & misericordia suggerit. Ad secundum argumentum certe pos semus respondere, negando maiorem, sentiunt enim plures viri docti, licitum es se, ab haeretico recipere poenitentiam in articulo mortis: vt Petrus Paludens. 4. dist. 25. q. 1. Syluester in verbo Confes sor, primo. §. & Maioris. d. 17. & glos sa extra. De sponsalibus, capite. Non est vobis. Quia licet recipere baptismum ab eiusmodi praecisis, cum extrema necessitas cogit: vt Augustinus tradit, capit. Si quem forte. 24. distinctione. 1. Ergo & poenitentiae sacramentum licet ab exciso suscipere. Huic vero loco solent occurrere, negando conseq uentiam . Quia minister baptismi est institutus quilibet de iure diuino: quam ob rem ecclesia id tollere non potest. At poenitentiae minister, non est quilibet sacerdos diuino iure: sed cui ecclesia demandauerit . Quocirca sicut potest committere, cui voluerit: ita & potest auferre. Sed haec responsio non facit satis argumen . Primum, quia probabilissimum est, quemlibet sacerdotem in mortis articulo habere autoritatem absoluendi iure diuino. Idque as seruit Palu. dist. 20. q. 1. art. 2. Dur. distin. 19. q. 2. Capreolus eadem distin. arti. 3. ad quartum. Idquoque D. Thomas sentire videtur. dist. 19. q. 1. art. 3. q. 1. & dist. 20. art. 1. q. 2. Atque est pre terea, rationi consentaneum: quia Deus non deficit in neces sariis, nullus enim prouidus gubernator in neces sariis deficit ergo quemadmodum prouidit, vt in articulo mortis, quicumque pos set licite baptizare, non obstante quacunque ecclesiastica censura & prohibitione, ita etiam cauit, vt in eodem articulo quilibet sacerdos licite absolueret. Cum vtrunque sit sacramentum necessitatis: vtrunque iure diuino praeceptum. Est insuper alia ratio, qua id confirmari possit. Quod, autore Augustino quarto libro De baptismo contra Donatist. ca. 24 quod vniuersa tenet ecclesia, semperque retentum est: nec a Pontificibus, aut Conciliis tempore aliquo post apostolos diffinitum: tradi tione Christi & apostolorum rectissime creditur constitutum. At, quod, quilibet sacerdos in mortis articulo quemlibet possit absoluere, semper in ecclesia obseruatum est: nec noua aliqua hominum constitutione sancitum, a Christo igitur, & apostolis est institutum. Praeterea ecclesia non pos set hoc res cindere & abrogare, ferendo, scilicet, contrariam legem: ergo est de iure diuino. Antecedens suadetur. Quia, seclusa quacunque eccle siae lege, talis abrogatio es set contra rectam rationem: si (vt verum est) poenitentia est sacramentum ad salutem neces sarium. Sic igitur rationi maxime consentaneum est, quemcunque sacerdotem in articulo mortis poenitentiae ministrum diuino iure es se constitutum. Quo fieri, per ecclesiae censuram talem autoritatem abrogari non pos se. Quod si Christus dominus non consuluisset in mortis articulo periclitantibus, mini strum absolutionis neces sarium exhibendo: ecclesia tamen, cuius prudentiae dicitur es se commis sum, cum pia mater sit, non est credenda filiis suis in articulo mortis dees se voluis se: idque eo magis, quo exemplo Christi spon si sui facere, & potuit & debuit: quem constat in sacramento baptismi (quod neces sarium es se ad salutem voluit) nulli in articulo mortis defuis se. Praeterea. Necessitas non habet legem, vt habes in capit. quod non est, de regulis iuris, non ergo existimanda est eccle sia, legem, qua praecisum amouet a sacramentorum ministerio, ad extremum necessitatis articulum extendere voluis se. Praeterea, odio restringi, fauores conuenit ampliari: vt etiam iuris regula tradit. Quod autem quilibet sacerdos in articulo mortis quemlibet possit absoluere, gratia est & fauor populi Chri stiani. Quocirca, ampliare potius, quam stringere debemus. Quod autem praecisi sacramentorum ministerio priuantur, in odium est: restringendum itaque es se videtur: nam poenae, legum interpretatione, molliendae sunt, non exasperandae, De poenitentia. d. 1. cap. Poenae. Probabile igitur est, a praeciso sacerdote fideles pos se sacramentum absolutionis in mortis articulo recipere: videlicet, si absque periculo fidei recipi potest. Ac profecto non ambigo, quin a catholico excommunicato , etiam nominatim, in mortis articulo poenitentie possimus suscipere sacramentum : si alius desit. Quippe, non video cau sam, quare fideles in articulo mortis, presente sacerdote catholico, priuentur sacramento ex diuina institutione ad salutem neces sario. Quod vtique es set minus tolerabile, quam in mortis articulo casus reseruare: prae sertim cum homines fere, non contritionem, sed at tritionem habeant, quapropter durum es set, hominibus maiori ex parte imbecillis, in tali periculo velle dees se. Quod si haec exceptio ministri catholici, etiam per excommunicationem praecisi, iure optimo defenditur: non est absurdum, & alios praecisos excipere, tantum in mortis articulo. Quoniam extrema necessitas, siue corporalis, seu spiritualis sit, ab omni ecclesiae lege videtur excepta. Id vero, quod obiici in contrarium solet ex. 24. q. 1. cap. Audiuimus, per haec facile diluitur, cui simile est, quod Ambrosius ait, De poe nitentia, d. 1. cap. Verbum. & cap. Potest fieri: ob idque si mili ratione soluitur. Illud autem , quod opponitur ex ca. vltimo eiusdem cau s ae & quae stionis, aduersus hanc sententiam nihil penitus facit. Primum, quod ibi sermo est de Eucharistiae sacramento: quod non est sacramentum necessitatis. Deinde, quod id fecit Hermogildus, ne Arriano episcopo faueret: quem rex ob eum finem distinauerat. In quo euentu ne sacramentum quidem baptis mi ab haeretico recipiendum es set. Nam , quod in extrauaganti, Vnam sanctam de maioritate & obediencia Bonifacius docet, extra ecclesiam non es se remissionem peccatorum: & ex dictis modo, explicari facile potest, & quemadmodum intelligendum es set, in superioris ani relectione docuimus. At, siquis communem opinionem sequi velit, cuius etiam D. Tho. fuis se videtur. 4. d. 19. artic. 2. quae stione. 2. ad tertium: & distin. 17. quae stione. 3. articulo. 3. que. 1. ad secundum : &. 3. p. quae. 82. art. 7. ad secundum: respondere aliter potest, negando minorem. Nec est simile de baptismo & poenitentia, quoniam baptismus multo magis est neces sarius, quam poenitentiae sacramentum. eo quod non solum opus est, quatenus remedium peccati, sed quatenus professio est Christianae fidei, & in Chri stum incorporatio. Vnde ad tertium argumentum, iuxta duas has differentes opiniones dupliciter item re sponderi potest. Nam, difficile est de doctis simorum virorum iudicare sententiis: & in medio seniorum , iuuenes sedere arbitros. Itaque ex his duabus vtra sit opinio deligenda, prudentiorum ego & doctiorum arbitrio derelinquo. Ad quartum, vbi difficultas est, a quo nam habeat iurisdictionem, qui Summum Pontificem absoluit, communis opinio respondet , quod Summus Pontifex eligendo confes sorem, confert ei potestatem , quam tamen ipse exercere non potest, vt diaconus, electus episcopus, potest demandare absolutionem a peccatis: cum ipse tamen peccatores absoluere non queat: quae est solutio Cardinalis Turrecre mata, lib. 1. summae ecclesiasticae, capit. 98. & D. Bonauenturae. 4. d. 19. & D. Thomae, d. 16. q. 1. art. 3. q. 3. At, Paludanus eadem dist. q. 2. & Capreolus eadem distin. q. vnica, art. 3. melius sentire videntur: iurisdictionem, qua sacerdos electus a Pontifice eum absoluit, a Chri sto es se, & non ab ipso Pontifice, quia Deus non deficit in neces sariis. Quare Summo pontifici de ministro sacramenti ad salutem neces sarij prouidit. Item Summus Pontifex post peccatum mortale factus est subditus in foro interiore: nam obligatur confiteri sacerdoti, sicut & quilibet alius, qui mortaliter peccauit, iudicio huius fori sacramentalis obnoxius fit, ergo sine commissione ipsius est in eccle sia iudex, cui scilicet, confiteri teneatur. Praeterea. Licet episcopus diaconus committere alteri absolutionem possit, sed non tamen , nisi eorum, quorum est pastor, committere potest, hoc est, suorum subditorum. At. Summus Pontifex non est pastor sui ipsius, nec iudex, quam ob rem sui ipsius absolutionem committere alteri non potest. Nec me fugiunt, quae Cardinalis Caietanus vir alioqui doctis simus, scripsit quae stione vnica de ministro huius sacramenti : quae mihi non placent omnia sed ( humanorum ingeniorum ea, vel sors, vel conditio est) aliis non placebunt nostra. Equidem, quamdiu ratio melior non succurrit, non auderem as serere, confes sorem Summi Pontificis nullam habere iurisdictionis potestatem super ipsum, nec a Christo , nec ab ecclesia, nec ab ipso Summo Pontifice, quod Caietanus videtur admittere. An admittendum sit viderint alii, nam ego, principium absolutionis sacramentalis existimo, non solam es se potestatem ordinis, verumetiam iurisdictionis. Quippe, cum minister huius sacramenti (iuxta Concilium Florentinum) sit sacerdos habens autoritatem, vel ordinariam, vel ex commissio ne superioris: cumque etiam sacramentum hoc iudiciale sit, ministrum eius, nisi iudicem intelligere non valeo: iudicem autem sine iuris dictione, ne cogitatione quidem informare pos sum, eo vel maxime, quod minister huius sacramenti soluit, & ligat: ac proinde, iurisdictionis potestatem habet. Igitur, sicut Summus Pontifex propter crimen haeresis subditus fit ecclesiae in foro exteriore, idque ex diuina institutione : sic per quodlibet mortale peccatum Ecclesiae subiicitur in foro interiori, Christo instituente & obligante Pontificem Summum , vt coram sacerdote comparet : tametsi hanc illi dederit facultatem, vt eligat, quem maluerit. Quam traditionem sicut & caeteras Christi, licet scriptas non habeamus, ab apostolis accepimus. Itaque sacerdos simplex, cum initiatur, non or dinis modo potestatem , sed iurisdictionis etiam accipit, non simpliciter & quantum ad omnes sed primum , quantum ad venialia peccata. D. Tho. d. 18. art. 3. q. 1. ad tertium, & est communis opinio. Deinde, quantum ad mortalia: quibus est iam peccator a proprio sacerdote solutus: quoniam illud iudicium est penitus arbitrarium, cum nulli tenear me subdere: neque apparet vnde propius sacerdos habeat solus potestatem in illa peccata, cum non sit materia subiecta proprio sacerdoti. Praeterea, quantum ad omnia in articulo mortis: denique ad Summum Pontificem absoluendum . Atque horum omnium radix eadem est, etenim, (vt Capreolus & Durandus. d. 19. 4. diligenter annotauerunt) in vniuersum apostolis dictum est. Accipite spiritum santum: quorum remiseritis peccata &c. Restrictio autem facta ex speciali commissione facta Petro: cui, quoniam claues tanquam primo clauigero collatae sunt, id consequenter est demandatum, vt eius autoritate, quicunque alius aperit, aperiat &c. nam illa commissio de aliis a Petro facta est. Ideoque Petrus, & eius succes sores non subiacent illi restrictioni, quin possint absolui a quolibet sacerdote. Ad quintum vero argumentum , nonnulli respondent , illud verbum domini, non de corporali seu sacramentali manducatione corporis domini , sed de spirituali es se intelligendum. Qui autem per fidem Christum habet in se manentem, is spiritualiter manducat corpus, & bibit sanguinem: quia Christi membrum efficitur: ac proinde particeps ipsius, & carnis, & sanguinis. Id autem neces sarium est ad salutem, non solum adultis, verumetiam paruulis. Atque huius sententiae videtur es se D. Thomas. 3. p. q. 65. artic. 4. ad secundum: &. q. 80. arti. 9. ad tertium. Et Hieronymus in primum cap. epistolae ad Ephes. De cons. d. 2. ca. Dupliciter. 10. Imo Origenes homil. 7. in Leui. & August. lib. 3. De doctrina Christ. cap. 16. manifeste docent, hunc locum figurate es se accipiendum, vt per metaphoram, qui credit in Christum, eique incorporatur, Christum dicatur manducare. Eandemque expositionem vbique locorum Augustinus probat: vt tractatu in Ioannem. 26. &. 27. Et lib. 1. contra duas epist. Pelag. cap. 22. & lib. 1. ca. 4. De consecratione. d. 4. cap. In ecclesia: & capite sequenti : vbi & refert, Innocentium huius sententiae fuis se, acre vera fuit: vt patet in epistola eius dem Innocentii ad Concilium Cartaginensem . Et ratio quoque illis suffragatur quia, si de sacramentali manducatione dominus loqueretur, falsum es set illud. Qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem in me manet, & ego in illo, constat enim multos car nem Christi, atque eius sanguinem in sacramento accipere, & non eosdem in Christo manere. Item etiam, cum sermo vniuersalis sit: si de sacramentali manducatione intelligeretur, iam paruulis es set eucharistia neces saria, vt vitam haberent in semetipsis, quod est erroneum. Ac Laicis praeterea sumptio huius sacramenti sub vtraque specie es set ad vitam neces saria: quae est haeresis Lutherana. At vero, licet dominus ibi de spirituali manducatione sermonem faciat: non tamen excluditur sacramentalis: vt patet ex D. Augus. in Ioannem, tractatu. 26. atque ex. Thoma. 3. p. q. 80. art. 11. Vnde & eiusdem partis. q. 65. art. 4. ad secundum, ait, Illud verbum domini intelligendum es se de spirituali manducatione , & non de sola sacramentali. Non dixit. Et non de sacramentali. Quod autem de sumptione etiam sacramentali verba fiant, mihi facile persuadeo. Primum, quia de futuro loquitur dominus dicens: Panis quem ego dabo, caro mea est, nondum enim instituerat eucharistiae sacramentum . Deinde, quia discernit manducationem & potationem , inquiens. Nisi manducaueritis carnem , & biberitis &c. vbi integrum sacramentum carnis & sanguinis, quod in cibum & potum daturus erat, aperte distinxit. Accedit ad hoc, quod Ioannes Euangelista, si eo capite de eucharistiae sacramento non fecis set mentionem, omnino nullam altissimi sacramenti rationem habuis set: cum in reliquis sui Euangelii partibus, ne verbum quidem vllum de eucharistia fecerit. Adde, quod plerique sancti de eucharistiae sacramento illum locum interpretantur: vt Chrysostomus in Ioannem homil. 45. & lib. 3. De dignitate sacerdotali cap. 4. & Augusti lib. 1. de Baptis. paruu. capi. 20. Ambros. lib. 4. De sacramentis. Bernardus in sermone De resurrectione, cuius initium. Vicit Leo. Cyrillus quoque, ac Theophylactus in commentariis super Ioannem : atque alii, quos refert Gratianus De consecratione. d. 2. Certe ecclesia, cum aduer sus haereticos de eucharistiae sacramento disputat, ex eo capite, vel maxime testimonia sumit. In Concilio praeterea Constantiensi ses sione. 13. cum haereticorum argumento obiter responderetur, qui ex hoc testimonio sumebant, Laicis sub vtraque specie hoc sacramentum es se conferendum: non confugerunt patres ad spiritualem manducationem, sed crediderunt, id quod dominus dicit, Nisi manducaueritis &c. etiam a Laicis sub specie panis seruari: cum firmissime ( inquiunt ) credendum sit, sub vtraque specie integrum Christi corpus & sanguinem contineri. Et (ne longum faciam) Concilium Ephesinum in epistola ad Nestorium, hunc ipsum locum, de quo dis se rimus, de sumptione sacramenti corporis & sanguinis domini interpretatur. Atque id nos late persecuti sumus: vt vim argumenti con seruaremus: scilicet, quod difficilius est, quam vt per illam priorem intelligentiam eludi possit. Igitur, (vt ex locis citatis apud D. Thomam colligere licet) testimonium illud, licet dissimiliter, vtramque tamen expositione complectitur, & spiritualis & sacramentalis manducationis. Non enim qui corporaliter dentibus terit eucharistiae sacramentum, habet vitam aeternam: nisi & spiritualiter manducet, hoc est, credat in CHRISTVM viua fide: & Ecclesiastici corporis, cuius CHRISTVS caput est, membrum fiat. Ergo spiritualis manducatio per fidem, medium est neces sarium ad salutem & adultis, & paruulis. Suscipiturque hoc medium, cum baptismus suscipitur: vt Diuus Augustinus exponit, libro primo, De baptismo paruulorum, capite vigessimo, & locis quoque paulo ante citatis: ac, Diuus Thomas tertia parte, quae stione, septuagessima tertia, articulo tertio. Sacramentalis autem manducatio non hoc modo est de necessitate salutis, sicut baptismus: videlicet, quia Baptismus est neces sarius, non solum necessitate praecepti, verumetiam, vt medium, sine quo salus non constat. At sacramentalis eucharistiae manducatio solum est neces saria, vt praeceptum: ac proinde solis adultis: quibus duntaxat praeceptum imponitur. Quod autem haec sit mens Diui Thomae, colligere pos sumus ex tertia parte, quae stionae. 65. articulo quarto, & quae stione. 80. art. 11. Quid autem in causa sit, quamobrem similibus verbis non similis necessitas prae scribatur, non facile dicitur: nisi ad ecclesiae sensum nostras intelligentias referamus: quae sacramentalem eucharistiae sumptionem nunquam intellexit es se medium ad salutem neces sarium: poenitentiam es se intellexit, vel vtrumque sacramentum necessarium est in re vel in voto, sed aliter tamen vtrumlibet nam votum eucharistie in baptismo continetur: votum autem poenitentiae in nullo alio sacramento. Quo fit, vt votum eucharistiae satis sit implicitum, votum poenitentie requiratur explicitum. Atque id forsitan est ad. D. Thomae sensum accommodatius. Ad sextum argumentum respondetur , quod Nectarius anteces sor Chrysostomi confessionem secretam de medio sustulerat, vt illo capite Sozomenus tradit. Quamobrem, Chry sostomus Nectario succedens, de confessione hac auriculari, populo verba facere noluit quia enim nondum scandalum sedatum erat,{ Nectarius vir probus fues se videtur , quantum colligere licet ex eodem li. 9. cap. 13. } quod in ecclesia Constantinopolitana per oc casionem secrete confessionis fuerat exortum: non est ausus, eam restituere: quam, scilicet, vir probatae fidei apud Constantinopolitanos abiecerat. Nec apud Graecos confes sio quae sacerdotibus in aurem fit, tam est recepta, quam apud Latinos, vnde Sozomenus loco illo citato, apud occidentales ecclesias ritum confessionis as serit maxime & traditum & retentum. Sed & de poenitencia, d. 1. capit. finali Theodorus dicit, Grecos existimare solum Deo es se confitenda peccata. Quem admodum itaque baptismus non statim a passione Christi coepit es se medium omnibus neces sarium ad salutem, sed post sufficientem euangelij & baptismi euulgationem: ita & confessionis sacramentum ex eo tempore coepit omnibus hominibus es se neces sarium, etiam de peccatis secretis, quo sufficienter promulgatum est. Quo fit, vt Greci ante plenam inuulgationem sine peccatorum confessione occultorum saluari potuerint. Iurisconsultis vero, ac nonnullis etiam Theologis sane parcendum est, quod in quae stione perobscura, & quae eo tempore nondum erat satis explicata ac definita, ignoranter errauerint. Sed quoniam plus nimio longa facta est disputatio, iam ad partem relectionis postremam pergamus. In qua illud quaerebatur, An de poenitentiae sacramento diuinum praece ptum sit: & quoniam primam huius sacramenti partem , hoc est contritionem cordis, quemadmodum in praecepto diuino es set, ostendimus. Reliquae sunt duae, (de quibus nobis in stituenda est disputatio) confessio videlicet oris, & satisfactio operis: nam alterius praeceptum haeretici negant, alterius etiam catholici. Ad illud igitur explicandum prius aggrediamur, An confessio, quae sacerdotibus in aurem fit, euangelico iure sit precepta. Suadetur enim non es se. Primum, quia tale praeceptum diuini iuris nullo sacrarum literarum loco reperitur. Quod si ita est, vt certe videtur es se, non est cur diuini iuris preceptum es se fingamus. Dein de. Si confessio diuinae institutionis es set, eius quoque integritas ab euangelico iure proficisceretur: vnde fieret vt & poe nitens omnium peccatorum & species & numeros dicere, & confes sor solicite vtrum que interrogare deberet, quod es set re vera molestissimum. Ac praeterea non liceret ecclesie vlla ex causa confessionem partiri. At partitur: vt, cum sunt casus reseruati, absoluit Romanus pontifex ab iliis: pro aliis vero non re seruatis remittuntur poenitentes ad proprios sacerdotes. Non igitur diuinae institutionis est omnia simul peccata sacerdoti confiteri. Preterea. Si hoc praeceptum Euangelicum fuis set, tunc non obstante damno, vel pro prio, vel alieno, confiteri teneremur, sicut & baptizari. At asserunt doctores, iacturam, aut meam, aut alterius idoneam es se causam, cur ego non debeam confiteri: non est ergo diuini iuris obligatio. Praeterea. Si Christus dominus confessionem iussit, certe eam iussit quae medium est neces sarium ad salutem, scilicet, formatam. Quamobrem, qui prae staret confessionem informem, eam iterum facere teneretur, quod es set profecto durissimum. Praeterea. Si praeceptum de confessione diuinum es set, mutus hac etiam lege constringeretur. Id vero tam est absurdum , quam es set absurda confessio , que a muto proficisceretur. Item & absens per epistolam confiteri deberet absenti sacerdoti, atque adeo peccator ignotae linguae prae senti per interpretem. Ad haec. Eadem ratione Dei praeceptum es set, solis propriis sacerdotibus confiteri: cum soli sint, a Deo iudices constituti, vnde & in capit. Firmiter, De summa trinitate, claues solis apostolis, & eorum succes soribus dicuntur es se collatae. Postremo. Si mandatum hoc ex euangelio pos set haberi: id vel maxime ex illo Ioannis. 20. capite. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: & quorum retinueritis retenta sunt. At inde non habetur, pari enim ratione oporteret, venialia confiteri: cum de illis etiam ibidem sermo fit, alias confessio venialium ad hoc sacramentum non pertineret, & si de vtrisque loquitur Christus, cum ait, Quorum remiseritis peccata, ad vtraque etiam pertinet, quod dicit, Quorum retinueritis &c. Compertum igitur videtur es se, aut vtrorumque , aut neutrorum confessionem in praecepto diuino es se. In contrarium est, quod sacramentum poe nitentiae ad salutem neces sarium est, vt ante docuimus. Quod vtique sacramentum citra confessionem constare non potest: quae, videlicet, est praecipua huius sacramenti materia. Cum itaque peccata mortalia confiteri, opus sit ad salutem: efficitur manifeste, de confes sione diuinum es se praeceptum. In hac controuersia, post ea, quae in superiore definita sunt, vix quicquam superest , quod adiicere debeamus. Quippe certum & persua sum nobis es se debet, omnem exteriorem virtutis actum ad salutem ex diuina institutione neces sarium: ex eadem quoque institutione in praecepto es se. Faciamus enim hominem peccatorem contritionem habere peccati sui. Tunc quaeritur, an hic teneatur confiteri ex diuino iure, nec ne. Si tenetur id fides catholica docet. id nos in prae sentia conficere volumus. Sin non tenetur, sine peccato morta li poterit confessionem omittere. Quare per solam contritionem saluabitur: ac proinde confessionis sacramentum non est ad salutem neces sarium. Praeterea, (vt reliqua argumenta praetereamus, quae modo repetere molestum negotium es set) definitio illa Concilii Complutensis sub Reuerendissimo Archiepiscopo Tolletano Alfonso Carrillo, manifesta conuincit, non solum confessionem diuina lege ius sam es se, verumetiam id negare, haereticum es se. Prima igitur conclusio Petri Oxomensis ibidem damnata, sic habet: Peccata mortalia, quantum ad culpam, & poenam alterius s aeculi delentur per solam cordis contritionem sine ordine ad claues. Secunda conclusio. Quod confessio de peccatis in specie fuerit ex aliquo statuto vniuersalis ecclesiae, non de iure diuido, Tertia conclusio. Quod prauae cogitationes confiteri non debent, sed sola displicentia delentur sine ordine ad claues. Quarta conclusio. Quod confessio non debet es se secreta. Has omnes & singulas haereticas es se synodus definiuit. Est autem congregata autoritate Sixti quarti: & confirmata po stea ab eodem Sixto in Extrauaganti , cuius retro mentionem fecimus: vbi denuo condemnantur tanquam hereticae ille propositiones. Quo fit, vt quia asserunt hunc errorem es se temerarium , aut haeresim sapere, hanc Sixti definitionem minime viderint: quam non piguit semel atque iterum sumere, vt frequentius ob oculos posita perenni memoria teneatur. Ad primum argumentum . Iam ostendimus locum in euangelio Ioannis, vnde confessionis praeceptum ducitur. Nam quod Caietanus in commentariis super hunc locum as serit: in stitutionem sacramenti poenitentiae inde haberi, non praeceptum : certissime saluabitur. Habetur enim necessitas comparendi coram iudicibus a Christo constitutis, atque ex consequenti praeceptum confessionis: sine qua peccata nostra a sacerdotibus iuste ac prudenter dis cerni, iudicarique non pos sunt. Iam, quod he retici tradunt, Innocentium tertium fuis se confessionis auricularis autorem, imprudenter errant. Leo siquidem Papa multis annis ante Innocentium praecepit confessionem, non publice fieri, sed occulte. Quinetiam as seruit contra apostolicam regulam publicam confessionem postulari: vt patet epistola. 57. ad episcopos Campanie: &. 69. ad Theodorum episcopum. Huius etiam iudicii sacramentalis apud sacerdotes meminit Innocentius primus in epistola ad Decentium capi. 7. Sed & Clemens in. 1. epistola ad Iacobum fratrem domini, Petrum apostolum tradidis se refert, cogitationes etiam malas oportere Christianos mox ad Christum illidere, & sacerdotibus domini manifestare. Eius etiam est mentio apud Hieronymum in illud Eccclesiast. 10. Sim ordeat serpens in silentio &c. Nam quod super Psal. 84. referri solet, forsitan reiicietur, quod commentaria illa, an D. Hieronymi sint, incertum est: quemadmodum lib. 2. De visitatione infirmorum : & libellus Ad comitem, & liber De vera & falsa poenitentia, D. Augustini es se negantur. Sed est tamen in Augustino locus, quem euertere ne Erasmus quidem possit: in lib. 3. De baptismo contra Donatist. cap. 17. &. 18. vbi nititur iudicium hoc sacerdotale eodem hoc ipso Ioannis as serere testimonio: vide etiam , tractatu. 2. in Psal. 101. super illud, Vt audiret gemitus compeditorum. Cyprianus quoque sermone. 5. De lapsis, etiam eos, qui corde tantum lapsi sunt, docet, hoc ipsum, apud sacerdotes Dei dolenter debere confiteri. Poenitentiae huius insuper, quae apud sacerdotes fit, mentionem fecit Tertulianus in libro. De poenitentia. Ambrosius autem lib. 1. De poenitentia cap. 2. hanc sententiam eodem, quo & nos Ioannis testimonio confirmat. Nam alia, quae solent afferri, vt est illud Iaco. 5. Confitemini alterutrum etc. Et illud Lucae. 17. Ite ostendite vos sacerdotibus &c. non adeo firma videntur aduersus hereticos testimo nia, tametsi dici etiam facile poterat, quod licet ex sacra scriptura huiusmodi praeceptum non haberetur: habetur tamen ex traditione Christi & apostolorum: quem admodum & alia pleraque nature fidei documenta. Quod si rara apud antiquos secraetae confessionis mentio est, frequens vero publicae, vt in Concilio Niceno ca. 9. & aliis item plurimis, ad sane nihil nostrae huic definitioni aduersatur. Ostensum est si quidem, non solum ex traditione maiorum, verumetiam ex euangelico testimonio: confessionem peccatorum sacerdoti fieri debere: quod quidem est de necessitate sacramenti. Secreram vero, aut publicam confes sionem fieri, prudentiae est naturali relictum quae dictat, vt occulta peccata occulte, publica, publice iudicentur. Ad secundum argumentum, non pos sumus breuiter respondere: quoniam rei grauitas & vtilitas multa nos dicere compellunt: quae praeteriri nulla ratione debent. Primum igitur, confessionem integram es se debere, apud Theologos exploratissimum est: vt patet in. 4. distin. 16. &. 17. vbi ea de re ab scholasticis Theologis dis seritur. Habetur autem manifeste huius as sertionis definitio in Concilio Florentino: vbi, postea quam decretum est, confessionem es se huius sacramenti materiam: ad confessionem id pertinere defi nitur, vt quis omnia peccata sua, quorum memoriam habet, integre confiteatur: & concilium Lateranense, in capi. Omnis vtriusque sexus, De poenitentiis & remissionibus: Omnia (inquit) peccata sua proprio sacerdoti confiteatur. Quod etiam vsu totius ecclesiae declarari facile potest: nam, qui tacet aliquod peccatum mortale, eum communi consensu fideles damnant. Diuus quoque Tho. 4. d. 17. q. 3. artic. 4. q. 2. rationibus hoc suadere conatur . Prima, quod confessio mutila, non est confessio, sed confessionis simulatio: non enim vere vult sanari ab illis morbis, quos explicat medico, qui alios tacet: cum medicina sit eadem omnibus sanandis instituta: quae ratio sumitur ex Augusti. De vera & falsa poenitentia , cap. 15. Quidam (ait) vni coelant, quae alii manifesta con seruant. Quod est ad hypochrysim tendere, & semper carere venia, ad quam totam per frusta putant peruenire. Secunda, quod confessio fit sacerdoti vice Dei cum spe veniae consequendae: sed impium est, a Deo dimidiatam sperare veniam, De vera & falsa poenitentia cap. 9. Ergo & a confes sore impium est dimidiatam peccatorum remissionem expectare. Quae eadem est ratio Augustini in illo capi. 15. Tertia, quod sacramentum hoc ordinatur ad medicinam omnium peccatorum mortalium quibus sacerdos curationem adhibiturus est. Quod nisi cognoscat medicus aegri totam habitudinem, non potest prudenter medicinam apponere. Nam, quae vni morbo comperit , alteri affert quandoque perniciem. Quae ratio s mitur ex cap. Omnis vtriusque sexus: vbi. Sacerdos more periti medici (Innocentius ait) diligenter inquirat peccatorum circunstantias & peccati: quibus prudenter intelligat, quale debeat ei praebere consilium, & cuiusmodi remedium adhibere, diuersis experimentis vtendo ad saluandum aegrotum. Durandus tamen. d. 17. q. 15. hanc quidem rationem calumniatur, sed eam tuetur Paludanus. q. 5. eiusdem distinctionis: ac multo etiam magis Adrianus. q. 4. De confessione. Nos vero fatemur, conclusionem mathematica demonstratione plane exploratam haberi non pos se: sed fide posita, afferuntur argumenta, quae probant, consentaneum es se, ita fieri oportere. Ac revera, cum huius sacramenti finis, non tam vindicare sit, quam sanare (non enim venit filius hominis in mundum, vt iudicet mundum, sed vt saluetur mundus per ipsum, Ioannis. 3.) notitia, neces saria iudici ad hoc salutare iudicium, ex tali fine salutis depromenda est. Tantum itaque criminum poenitens confes sori debet manifestare, qua ntum opus erit ad salubre poenitentis iudicium , atque vindictam. Et quemadmodum leges considerant, quod plerumque neces se est: raros autem euentus negligere solent sic & rationes legis in ea spectant, quae plurimum accidere solent: quae vero rarenter incidunt, nec legem, nec racionem legis infirmant. Compertum sit igitur, confessionem peccatorum integram es se oportere. Sed, an id sit de iure diuino, in dubium vertitur. Cui tamen (no longas moras trahamus) breuiter respondetur, confessionis integritatem ex diuina in stitutione fuis se. Qui enim confessionem in stituit, non mancam & mutilam, sed integram instituit. Dei quippe perfecta sunt opera. Deinde, materia sacramenti ex diuina in stitutione fuit. At confessio integra, est materia huius sacramenti, vt Concilio Florentino definitur. Imo adeo, perspicum est, cum formae absolulutionis confessio mutila & dimidiata repugnet. Non enim absoluit ligatum multis funibus, qui vnum prae scindit, aliis non praecisis. Denique Ioannis. 20. Sacerdotes iudices constituuntur a domino ad remitenda peccata loco Dei. Si ergo sacerdos partem peccatorum remiteret, partem non remitteret, (quod paulo ante ratiocinabamur,) & Deus quoque partim absolueret, partim non absolueret quod impium est. Cumque omnium peccatorum mortalium sint iudices: si quibusdam cognitis, aliis neglectis, reus absolueretur : procul dubio iudicium, non solum imprudens es set verumetiam iniquum. Porro, si omnia haec argumenta defuis sent vsus Ecclesiae vsque ab apostolis receptus id satis ostendit: semper enim intellexit ecclesia, confessionem, quam a Christo accepit, integram es se debere. Veruntamen adhuc dubium est, An satis sit confiteri omnia peccata, quorum quis forte memoriam habet: an oporteat etiam adhibere diligentiam, vt peccata in memoriam reuocentur. Nam videtur, illud prius satis es se: quoniam in concilio Florentino dicitur, ad confessionem pertinere, vt omnia peccata, quorum homo memoriam habet, integre confiteatur . In contrarium est communis sententia Theologorum: atque adeo communis vsus populi Christiani. Pro huius rei explicatione, cumprimis aduertendum est, vnum, idemque praeceptum es se de confessione , de eius integritate, de examine conscientiae , ac peccatorum inquisitione. Nam , ob id tenetur homo integre confiteri, quia tenetur confiteri: & idcirco examinare conscientiam , & peccata quae fecit inquirere, quia debet integritatem in confessione seruare. Illud deinde commemorandum est, (quod alias s aepe diximus) huius iudicii sacramentalis finem, non tam punitionem, & vindicationem iustitiae es se, quam vindicationem salutarem. Ex quo fit: vt, licet in iudicio pure vindicatiuo exacta culparum cognitio requiratur, vt videlicet tanta sit poena, quanta quis per culpas meritus est: at in iudicio hoc sacramentali non exigitur exacta cognitio peccatorum: sed qualis, & quanta neces saria est ad curationem, & salutem poenitentis , haec enim huius iudicii finis est, Quae quidem doctrina habetur ex cap. Omnis, De poenitentiis, & remissionibus. Ibi, More periti medici sacerdos diligenter inquirat peccatoris circunstantias & peccati &c. Idem traditur ab eodem Innocentio, in cap. Deus qui: eodem titulo: Cum poenitentia (inquit) non tam secundum quantitatem exces sus, quam poenitentis contritionem per discreti sacerdotis arbitrium sit moderanda, pensata qualitate personarum , & con sideratis circunstantiis omnibus, pro vt saluti eorum viderit expedire. His animaduersis, prima conclusio sit. Non tenetur quis omnem operam, quam potest, dare: vt omnia peccata, que fecerit, in memoria conseruet: videlicet, vt postea tempore confessionis nullum intermittatur. Hanc conclu sionem, vel eo solo argumento amplecti de beremus, ne Christi iugum insuaue, imo adeo importabile hominibus redderetur: ne Germani merito possint obiicere (quod quidam illorum impudenter ) doctores scholasticos, homines nimium argutos, confessionem hodie talem redidis se, vt iuxta illorum aetherosin impossibile sit confiteri. Praeterea. Pauci admodum eorum, qui semel in anno confitentur, memoria tenent vniuersa peccata mortalia, omnes circunstantias , omnesque cogitationes: & tamen , si peccator simulatque peccat, scriberet peccatum, obliuioni certe frequentissimae mederetur. Non igitur quamcunque potest curam impendere homo tenetur, vt omnia peccata memoria teneat, nisi velimus ad hanc scribendi scrupulosam diligentiam homines obligare. Item. Quidnam is faciet, qui literas nescit? Num locis & signis peccata denotabit: vt eo pacto memoriae imbecillitati succurrat? Minime gentium. Age vero, quid cum rusticis agemus, si haec sententia vera non est? Nempe nihil aliud, quam eos obligare, vt non semel modo, verumetiam centies in anno confiteantur, si quicquid valent prae stare tenentur, ne vllius peccati obliuiscantur. Et, cum ex duobus iactis fundamentis haec conclusio maxime constet, non est cur nos in ea probanda amplius immoremur. Secunda conclusio. Tempore, quo quis tenetur confiteri, aliquam diligentiam adhibere debet peccatis omnibus, que commisit, inquirendis. Tenetur enim integram confessionem facere: quod nulla adhibita diligentia, est moraliter impossibile. Idem etiam patet ex fine confessionis, siue quatenus iudicium voluntarium est, siue in quantum est iudicium medicinale. Tertia propositio. Qui adhibet humanam vel mediocrem diligentiam, (qualem videlicet prae stare solent viri, mediocriter timentes Deum, quisque iuxta conditionem gradus & ordinis sui) vere implet legem de confessione integre facienda. Verbi gratia, si ego adhibui aliquam diligentiam, & per paruam vlteriorem, probabiliter existimo aliqua mortalia fore in memoriam reuocanda, teneor vlterius in quirere. Quod si puto nullum aliud peccatum venturum in mentem, nisi forsitan ingenti quadam discusione, & magni temporis inquisitione, non oportet es se solicitum, satis nempe est illa mediocris, & humana diligentia. Quarta propositio. Si quis adhibuit diligentiam & curam in examinanda conscientia, quam credit es se sufficientem, etiam si fallatur, excusari talis negligentia a peccato mortali, & potest, & debet. Non in omnibus id quidem sed in hominibus piis: qui timent Deum, atque habent mediocrem curam animae suae. Ceterum impios, quos videlicet nulla anime suae cura tangit, ego nulla ratione a peccato mortali excusarem: etiam si existiment, se diligentiam idoneam adhibuis se: cum, videlicet, omittunt, vel ignorantes, aliqua peccata, ex insufficienti discussione. Nam , cum huiuscemodi hominibus minima diligentia es se videatur maxima, cumque sint soliti adhibere mediocrem, timere sibi neces sario debent. Quod si non timent, nullam excusationem habent peccati sui. Contra, viri conscientiae sobriae & timoratae, cum adhibere diligentiam & curam soleant: si quando ex ignorantia & inconsideratione praetermittant: iure optimo, a mortali culpa saltem, excusantur. Quod si obiicias, eam diligentiam mediocrem non sufficere, ex eo quod Augustinus ait De vera & falsa poenitentia capi. 15. Ponat se omnino poenitens in iudicio sacerdotis, nihil sibi reseruans sui, paratus facere pro reparanda animae vita, quaecunque faceret prouitanda corporis morte. Item doctores as serunt, eam diligentiam facturos poenitentes, quam facerent in inquirenda pretiosa margarita. Probatissimum id est, quis negat? At, quoniam infirmis etiam oportet consulere , non prae scribimus quid faciant optimi, sed quid ad salutem neces sario facere debeant, vel imbecilles. Ex his manifeste colligitur, numerum peccatorum mortalium ad confessionis integritatem pertinere. Nam, qui commissit decem & solum exprimit nouem, coelat vnum. Quare, non confitetur omnia peccata, quae in memoria habet: fit deinde, non oportere, eos qui s aepe peccant , ad mathematicos numeros peccatorum multitudinem exate redigere. Difficilis sane propositio, sed vera: quia vix pos sibile est iis, qui semel in anno confitentur , certum peccatorum numerum recensere. Sat igitur erit, mediocri diligentia adhibita, paulo plus vel minus, numerum explicare: verbi cau sa est, qui consuetudinem habet fornicandi si maximam solicitudinem haberet, forsan certum pos set exprimere: sed non tenetur, inquam: quin satis fuerit ita dicere. Habeo con suetudinem semel, vel bis in hebdomada fornicandi: vel fere quinquaginta, aut circiter centum &c. Haec enim notitia sufficit confes sori: vt finem confessionis pre stet, siue consilium , siue remedium, seu vindictam salutarem : quemadmodum exemplo medici facile declarari potest. Colligo tandem , interim non opus es se hanc mediocrem diligentiam, ad numerum pecca torum exprimendum , etiam pingui crassaque Minerua. Sit prostibulum, (exempli causa) decem annos in lupanari, hanc (inquam) non est opus solicitam reddere, vt explicet, an centum millia peccatorum commis serit, plus, minus ve: sed sat erit ita dicere: Ego decem annos in hoc vitio fui, quoslibet homines admisi, qualibet hora parata fui, &c. Probatur, quia ex eo tantam accipit confes sor notitiam, quanta opus est ad quemcunque finem confessionis consequendum . Imo, quantam potest poenitens ei dare, etiam si exprimat, sexties milies peccauis se. Non ergo debet confes sor vexare poenitentes , punctim interrogando de numero, per anxiam & puerilem superstitionem faciens eos vel mentiri, vel certe falsum dicere. Huic & aliud corollarium adiunctum est: videlicet, non neces se es se, vt poenitens omnes actus explicet, mortales etiam, singulatim, cum in vno actu intelliguntur: vt, si volo inimicum occidere, quaero arma, equum, &c. Item, qui furatur, scalas suspendit , aperit seras, &c. Quia licet omnes illi actus sint peccata, omnes tamen ordinantur ad perficiendum actum vnum , quem confiteor: licet enim in genere entis sint vna entia, sed in mortalibus pro vno actu computantur . Haec tamen ratio calumniam habet: quia actus interior & exterior, in genere mortis, vna culpa censetur: & tamen non satis erit, actum interiorem confiteri, nisi simul aperias actum exteriorem. Nam ille actus exterior est peccatum mortale: & omne mortale confiteri, neces sum est. Ratio igitur vera huius conclusionis corollariae fuerit. Quod sacerdos in actu praecipuo explicato per meam confessionem , sufficienter intelligit actiones comitantes. Quemadmodum, qui confitetur exteriorem actum, stultus erit, si velit interiorem explicare. At, cum in interiore non intelligatur exterior explicetur oportet: vnde fit, vt si ad perfectionem peccati principalis, actus alius adiunctus interuenire non soleat, explicandus sit: vt si per internuncium solicitaui puellam, vel si ad occidendum, socium accersiui. Sed iam quae stio valde difficilis vrget: an teneamur peccatorum circunstantias confiteri , vt integra confessio sit. Qua explicanda, primum intelligatis, circunstantias es se in duplici differentia. Alias minuentes, alias vero aggrauantes. Aggrauantes rursum, bifariam partiri neces se est, quaedam enim mutant speciem, vt furtum in loco sacro: aliae non mutant, vt furtum centum aureorum, quod eadem specie continetur , ac furtum aureorum decem. Tunc sit prima propositio. Circunstantia quae ita minuit, vt ex mortali faciat veniale, omnino debet explicari: vt communicare in diuinis cum excommunicatio, veniale fit: si ex incon sideratione procedat. Quod si confitear, me cum excommunicato in diuinis communicas se, sacerdos seducitur in regraui ad iudicium pertinet. Nam intelligit, me peccas se mortaliter. Secunda propositio, si circunstantiae minunt peccati malitiam, intra latitudinem mortalis culpae: tamen non est neces sarium, illas confiteri, nisi forsitan rarus euentus contingeret, vbi tanta es set, ex circunstantia adiacente , culpae diminutio, vt dupla, vel tripla a sacerdote intelligeretur, tunc enim iudex in re graui decipitur. In vniuersum tamen, si quis animo pure & simpliciter confitendi, & non vt quaerat excusationes in peccatis, eiusmodi circunstantias explicet, consilium saluberrimum est: nos reprobare non pos sumus. Nec in hoc sensu reprobarent , aut Petrus Palud. d. 16. q. 3. aut Syluester in verbo, Confessio. 1. §. 9. Tertia propositio. Circunstantiae mutantes speciem, & ex noua specie nouam peccato mortalem malitiam adiicientes, sunt omnino explicandae: vt stuprum cum virgine Deo sacra, incestus cum consanguinea. quia vera ibi continentur plura peccata contra plura praecepta, & contra plures virtutes. Item, quia alias maior pars malitiae sacerdoti, celaretur . Quamobrem , merito precipitur sacerdoti, in. c. Omnis, de poenitentiis, vt diligenter inquirat, & peccatorum circunstantias, & peccati, &c. Quod etiam praefinitum est in decreto quodam Vuormitiensis Concilii: quod re{ In Concil . Vuormatiensi. ca. 7. id habetur, licet non omnia quae Rhenanus refert ex eodem Concilio. } fertur a Rhenano circa finem Tertuliani: oportere, scilicet, sacerdotes rei veritatem ad liquidum interrogando discutere, & studiose perscrutari diuersos poenitentis errores. Idem eleganter prae scriptum est, in. 6. synodo generali apud Trullum congregata, canone vltimo. Est quoque diligenter animaduersum ab Aug. in libro De vera & falsa poenitentia. ca. vltimo: & habetur de poenitentia distinctione. 6. cap. 1. Sed argumentantur quidam contra hoc: quia etiam si confes sor non inquirat eiusmodi circunstantias omnes, fiunt omnia que sufficiunt, vt poenitens gratiam consequatur: ergo eiusmodi confes soris scrutinium non est neces sarium. Deinde. Poenitens non tenetur maiorem diligentiam adhibere in inquirendis peccatorum circunstantiis, quam adhibuit, ergo nec confes sor. Praeterea: quia confessio ex multis huius modi interrogationibus fiet molesta nimis, tum poenitentibus, tum ac multo etiam magis confes soribus. Demum. Plurime peccatorum species, at que earum differentiae ignorantur, non ab indoctis modo, verumetiam a doctis. His argumentis priusquam ego respondeam : dico neces sarium es se confes sori, interrogare poenitentem: quando probabile est, quod poenitens ex negligentia praetermittit aliquam eiusmodi circunstantiam, quam diximus explicandam es se: tum, quia alias pecaret absoluendo ponentem obicem absolutioni: tum quia iudex non seruaret debitam fidem officio suo: tum quia medicus & negligens, & malus haberetur, si ab aegroto morbi circunstantiam , & qualitatem non exquireret. Secundo dico, quod si confes sori probabile est, poenitentem diligentiam idoneam adhibuis se in inquirendis & peccatis, & peccatorum circunstantiis, adhuc tenetur interrogare, atque disquirere, cum probabiliter credit aliquam peccati circunstantiam neces sariam, se per huiusmodi inquisitionem inuenturum. Verbigratia, sit rusticus, qui pro ruditate sua, mediocriter fuit diligens in peccatorum circunstantiis commemorandis: si confes sor probabili coniectura tenet, alicuius circunstantiae poenitentem obliuisci, tenetur sine dubio interrogare. Primo, quia medicus etiam si cognosceret ex obliuione in culpabili aegrotum tacere aliquas circunstantias morbi pestilentes, re vera teneretur inquirere. Se cundo, quia iudex infideliter ageret, si sciens testes obliuisci alicuius criminis, de quo ius habet interrogandi, omitteret tamen, ac dis simularet. Tertio, quia confessor institutus est loco Dei ad compensandas iniurias contra Deum factas, & taxandas poenas pro offen sis debitas: ergo hac etiam ex parte infidelis sequester ac mediator est: quemadmodum is cuius fidelitati ego committerem, vt rationem dati & accepti ab oeconomo meo acciperet, &c. Quarto, de illa peccati omis sa circunstantia non pos set confes sor praebere, nec consilium, nec remedium: vt poenitens in futurum caueret illam, &c. vnde in cap. Omnis, de poe nitentiis, diligenter (Innocentius ait) Inquirat peccatoris circunstantias & peccati: quibus prudenter intelligat, quale debeat praebere consilium , & cuiusmodi remedium adhibere. Ad primum igitur respondetur : quod hoc sacramentum, non solum ordinatur ad reconciliationem poenitentis cum Deo, & eccle sia, sed etiam ad compensandas iniurias Deo factas, imposita poena iuxta quantitatem, & qualitatem culparum. Alioqui, superflua es set tertia poenitentiae pars, scilicet, satisfactio. Ordinatur etiam hoc sacramentum ad medendum vulneribus vniuersis, & remedium adhibendum aegroto, debitumque consilium prestandum . ne eadem vulnera iterum accipiantur. Ad secundum negatur consequentia: alia est enim diligentia adhibenda a teste & reo in iudicio: alia a iudice: cui ex proprio munere competit inquisitio. Ad tertium. Nolo ego confes sores importunos es se, & intolerabile negocium faces se re poenitentibus. Quemadmodum ne eos quidem probo, qui imprudenter interrogando poenitentibus scandalum iniitiunt, atque adeo eos peccare docent. Qua in re confitenter etiam reprobo summas istas confessionum interrogationibus plenas, quae idiomate vulgari non solum eduntur vt in publicum prodeant, sed passim etiam mulierculis & idiotis conferuntur, vt inde discant, non confitendi , sed (vt ego sentio) peccandi rationem, & normam. Sed id nos modo as serimus, cum moraliter constat confes sori, aliqua vel peccata, vel peccatorum circunstantias ex obliuione praeteriri oportere, vel commonefacere, vel interrogare, vt res in iudicio palam fiat. Quod si mediocrem probabilitatem sacerdos habet, qua sibi persuadet poenitentem omnia peccata, & eorum circunstantias confiteri, non oportet confes sorem es se solicitum & scrupulosum, sed sane intelligere, quod Syluest. in verbo, Confes sor. 3. §. 14. &. 15. tradit. Hinc vero facile patet, quid in ea quae stione tenendum sit, quae Adrianum post quin tam quae stionem de confessione, dubio. 7. male habuit, An, cum poenitens ignorat, aliquam circunstantiam non es se peccatum, & propterea non confitetur, oporteat confes so rem interrogare, & commonere. Et quidem, cum ignorantia est vincibilis, nulla controuersia est: sed poenitentem etiam inuincibiliter ignorantem confes sor admonere tenetur illius peccati aut circunstantiae, quae ex ignorantia praeteritur, siue praeceptum diuinum sit, siue humanum : quia moralirer loquendo, vt theologos decet, confes sor tacens & absoluens penitentem errantem circa materiam peccati mortalis, suo opere probat: confirmat que poenitentis errorem. Mox etiam , quia confes sor doctor est, ad quem accedit poenitens, tanquam ad vicarium Dei, vt instruatur: vnde infideliter ageret contra magisterium sibi commissum , nisi doceret errantem , liquet enim poenitentes accedere ad confes sores, non solum vt absoluantur, sed vt instruantur. Nam etsi confes sor, quatenus confes sor est, non sit nisi aut iudex, aut medicus, at, quia proprius sacerdos & pastor, & doctor est, (ad Ephesios 4.) fit in de, vt omnes leges tam diuinas, quam humanas, que spectant ad poenitentem, eum docere teneatur: vnde in Concilio Vuomartiensi iam citato, interrogationes etiam proponuntur, quae ad poenitentis eruditionem neces sariam pertinent. Quia vero proprii sacerdotes vicarios constituunt sui muneris & officii delegatos, sentiant qui vices suscipiunt propriorum sacerdotum, id sibi negotii dari, vt non modo poenitentes & audiant , & absoluant verumetiam erroribus amotis instituant. Atque id ego intelligi volo, cum existimo me poenitenti pro futurum . Nam frustra niti, et nihil aliud quam laborando odium quaerere (vt Salustius ait) extremae dementiae est, & Augustinus De poenitentia. d. 7. ca. Si quis: Ideo (inquit) do tibi poenitentiam, quia nescio, nam si scirem nihil tibi prodes se, non tibi darem , non te admonerem. Ratio quoque perspicua est, quia nulla lex obligat ad actus inutiles & ociosos. Item, sicut correctio ad bonum illius, qui corripitur: ita confessio ad bonum poenitentis ordinatur, sed, quando scio nihil me mea admonitione pro futurum, non teneor fratrem corripere, aut delinquentem , aut ignorantem, ergo, &c. Nam, ex fine ratio mediorum est. Hinc facile discernetur, quid in multis euentis confes sor habeat facere, si prudens es se velit: vt, si mulier nupsit Petro occulte non consumato matrimonio: deinde contraxit cum Ioanne publice, & consummauit, cum quo manet bona fide. Item, si mulier contraxit cum fratre suo, aut asine quem inuicibiliter ignorat es se fratrem : &c. Nam in his omnibus si credo meum consilium pro futurum , teneor admonere: sin vero minus, teneor non admonere, siue id sit in detrimentum proximi, siue non : sit siue contra ius diuinum , siue humanum. Testimonia vero, quae Adrianus in contrarium refert ex Ambrosio sermone. 82. 83. &. 84. ex paulo apostolo Actorum. 20. ex Grego. 43. d. cap. Ephesiis: ex Innocen. 83. distin. cap. Error, de doctore publico intelligenda sunt. Cuius doctrina licet aliis sit odor mortis in mortem, debet tamen populo tradi, vt aliis sit odor vitae. Nam (vt idem Ambrosius ait sermone. 83.) Praedicatio sacerdotis in plebe, saluandis, correctio est: contestatio iudicandis. Doctrina ergo, quae ad bonum publicum ordinatur, propter, malum priuatum non est intermittenda. At, doctrina, quae bonum priuatum pro fine habet: ces sante fine, id est, priuato bono, ces sare debet. Id vero intelligendum est, si nec statim nec postea fructus admonitionis speratur. Deinde, cum verisimiliter credo, hanc ignorantiam es se duraturam. Nan si aliunde constaret, submouendam es se ab alio, videlicet, confessore , qui imprudentius medebitur illi malo, certe consultius ignorantem admonebo, praeterquam si remedium est intolerabile: vt si, exemplis propositis, addas susceptos filios ex existimato matrimonio, diutinam cohabitationem, scandalum publicum, &c. Quo euentu, nullus tam imprudens erit, qui non periculum prae sens horreat, nullus tam temerarius, qui sibi fidat. Ad quartum argumentum respondetur ex Caietano in. q. 3. de confessione, quod, cum circunstantiae specifice differentes, nullam differentiam in iudicio sacerdotali faciunt, non oportet explicentur : vt, diuinare per astra, vel per terram, specie forsitan distinguntur. Item , accedere ad bestiam, vnius vel alterius generis, &c. At, circunstantiae secundum speciem differentes, quae in iudicio salutari diuersum remedium exigant, ac medicinam, hae mediocriter doctis notae sunt: eas nos as serimus es se explicandas. Sed enim, grauissimum dubium est, An circunstantie aggrauantes intra eandem speciem , sint neces sario confitende. Suadent enim nonnulli , eiusmodi circunstantias explicari non oportere: quia alias cogetemur, intensionem , & continuationem actus explicare? quas quidem circunstantias , nec confiteri populus solet, nec prudens confes sor exiegere. Et confirmatur. Quia circunstantia non mutans speciem nunquam aggrauat in infinitum, ergo non est neces sario declaranda. Antecedens probatur: quia intendit poenam, non extendit: extensio enim est infinita sine circunstantia , & per nul lam circunstantiam crescit. Intensio vero finita est: & per nullam circunstantiam fit infinita. Quibus argumentis D. Tho. 4. d. 16. q. 3. arti. 2. q. 5. expresse tenet, solas circunstantias , quae speciem mutant, es se confitendas. Item D. Bonauentura in eadem dist. & Palud. q. 3. ac Durandus. q. 4. eiusdem distinctionis: & Syluester in verbo, Confes sor. 1. §. 9. Quamuis in fine eo quae dixerat, intertubare videatur. Adrianus tandem. q. 4. De confessione, id sequitur: licet postea contrariam opinionem probabiliorem, & securiorem videatur as serere. At contra viri quoque graues & nobiles sentiunt: Alexander. 4. parte. q. 77. membro. 3. articu. 5. Gabriel. d. 17. q. 1. & Maioris. d. 17. q. 4. Qui etiam Altisiodorensem in hanc sententiam referunt: vt omnes circunstantiae sint explicandae: quae etiam in eadem specie mortaliter aggrauant . Atque haec opinio suadetur ante omnia ex Augustino lib. De vera & fal sa poenitentia, cap. 14. & habetur De poenitentia . d. 5. cap. Consideret: qualitatem (inquit) criminis consideret in loco, in tempore , in per seuerantia, in varietate personae & quali tentatione fecerit, & inferius, Omnis ista varietas (ait) confitenda est, & deflenda, & cap. 17. Versum quidem puto, qui dolet de crimine: conuersum, qui dolet de omni eius quam exposuimus varietate: & cap. vltimo, Diligens inquisitor, cognito crimine, varietates eius non dubitat inuestigare, & locum, & tempus , & caetera, quae supra diximus in exponendo eorum qualitates. Deinde, circunstantia quae non variat speciem, maiorem malitiam nonnunquam addit, quam, quae variat: ergo si haec confitenda est, etiam illa. Nam malitiae quantitas facit ad mores: species facit ad metaphisicam. Methaphisicum itaque commentum videtur es se, compellere poenitentem: vt rerum species differentes sacerdoti manifestet, propter malitiam additam: non item cogere vt explicet circun stantiam non differentem, cum grauior ex ea iniquitas adiungatur. Praeterea, si decem horis quis odis set proximum, sic tamen, vt in fine cuiusque horae odium interrumperet, illa peccata es sent neces sario confitenda: ergo si nulla facta est interruptio, cum odium illud aeque graue sit, ac decem interrupta peccata. Praeterea, qui vult fornicari bis eadem volitione, id explicare tenetur, ergo etiam si quis vnico actu velit occidere Petrum & Paulum. Ac proinde, &, si voluit furari ducentos auros. Praeterea, si adderetur species noua, & non malitia mortalis, non tenemur explicare. Tota igitur causa neces saria explicationis, non est species differens, sed adiecta malitia ergo vbi additur malitia dupla, siue sit eiusdem speciei, siue alterius, oportebit exprimere. Equidem in re vehementer ambigua non mihi satisfacerem, si solas circunstantias, que mutant speciem explicarem. Nec cuiquam consulerem , vt in eum modum confiteretur: omnes quippe incestus (vt in. 22. Caietanus probabiliter astruit) sunt eiusdem specie: & tamen si quis cum matre coiis set, ne sibi quidem faceret satis, solum exprimendo, se incestum commisisse . Item, & peccata contra naturam non videntur specie discriminari, quod Caietanus etiam confirmat. At, non sat es set confiteri, effudi semen contra naturam: circunstantias vero illius peccati celare, aut etiam negare. Istae specierum differentiae (mihi credite) ad subtiliores disputationes potius referuntur , quam ad Christianas confessiones. Itaque omnes eas & solas circunstantias oportebit exprimere, quae addunt malitiam mortalem: dum tamen illa noua malitia circunstantiae notabilis sit: nec intelligatur a confes sore in expressione culpae principalis. Et per hoc ad primum argumentum facile responderi potest. Intensio enim actus, vel non addit notabilem malitiam, vel fere intelligitur a confes sore iuxta delicti quantitatem. Et eodem modo de continuatione re spondeo. Nam, si continuatio parua fuit, non est opus eam explicare: sin vero diu, multumque durauit, opus erit. Similiter dicendum est de interruptionibus. Nam si interruptio facta est per actum contrarium , neces se erit confiteri, quoties eiusmodi culpam renouauit. At, si interruptio fuit naturalis, qualis plerunque fit, non oportebit exprimere, sed satis erit in hunc modum confiteri, Tota die amaui Mariam, &c. sufficiens nanque notitia confes sori datur, & ad medendum, & ad iudicandum . Sed, si maior pars ipsius culpae iudici celaretur, quod iuxta contrariam opinionem fieret, tacendo, videlicet, circunstantias intra eadem speciem aggrauantes, primum quidem sententia indicens poenam, es set vehementer absurda, neces set iuxta nomen, satisfactio. Deinde, etiam si poena non es set satisfactoria, sed medicinalis: maiori tamen morbo eius dem quoque speciei, maior est adhibenda medicina. Ad confirmationem , quae Paludensem mouere potuit, tam facilis responsio est, vt postea quae diximus, non sit opus quicquam super addere. Nam D. Thomas (vt mea fert opinio) sententiam retractas set: si tertiae parti extremam manum imposuis set. Atque olim iuuenis opiniones s aepe communes sui seculi sectabatur. Multa hic de peccatorum circunstantiis ad confessionem pertinentibus Theologi solent adiicere: quae nos silentio volumus praeterire: iustum atque integrum volumen vnius diei disputatione conficiamus. Sed illud tamen paucis admonendum est, circunstantiam loci es se neces sario confitendam: primo, quando quis furatur a loco sacro: secundo, cum in loco sacro semen effundit, etiam cum vxore propria: tertio, cum sanguis humanus ibidem etiam funditur: & in genere, quando actus peccati commis sus directe aduersatur sanctitati loci, id est, ei ad quod locus est sanctificatus: vt ad immunitatem confugientium, & rerum, quae ibi sunt, vel depositae, vel collocatae, &c. At qui existens in ecclesia vult, aut furari, aut seminare, aut occidere extra ecclesiam , non tenetur explicare, se in templo id voluis se. Nec enim talis volitio est sacrilegium : imo nec aspectum, aut etiam sermonem turpem in templo factum exprimere oportet. Tametsi Syluester in verbo confessio. 1. §. 10. repugnare videatur. De circunstantia vero temporis sacri, vt cum quis in die festo fornicatur, non est neces se plebem solicitari, quoniam huius circunstantiae militia non est mortalis. Nec Aug. li. De vera & falsa poenitentia, cap. 14. solas neces sarias circunstantias docet es se, & deflendas, & confitendas: vt patet de circunstantia peccati in die ieiunii commissi : & cum de hac quae stione Syluester in Rosa aurea. q. 63. & Caietanus in opusculo. 27. q. quae stio. 10. copiose, docteque dis seruerint: non est nobis animus de ea re in prae sentiarum plura verba facere. Nec vero sumus tam, aut ineruditi, aut antiquitatis expertes, vt ignoremus, quae Orige. homil. 18. super Nume. & Ambrosi. in tertium decimum Lucae caput, & Hieron. in Esaiae cap. 56. ac. 58. & Augusti. epistola. 119. ad Ianuarium de obseruatione sabbati iuxta spiritualem intelligentiam tradidere. Quae videlicet nostrae huic sententiae non sunt aduer sa, si sensum sanctorum non verba insectemur. De recidiuo etiam, minime necessarium est poenitentes macerare. Nec D. Thom, (vt quidam illi imponit) somniauit oppositum: sed solum, cum ingratitudo recidentis in peccatum, specialis culpa est. Nam, cum est generalis ingratitudo, etiam si non explicetur, intelligitur a confes sore. Quamquam optimum consilium est, recidiuum & peccandi consuetudinem explicare sacerdoti, non ob verecundiam solum , cuius fructus in confessione maximus est: verumetiam ob remedium: aliter enim simplici febri, aliter hethicae medemur. An vero teneamur explicare circunstantiam qua explicata intelligit confes sor complicem criminis, paulo post oportunius definiemus. Caeterum ex difinitis secundum illud argumentum, satis superque confutatum est: nisi ea parte, qua de partitione confessionis per ca sus reseruatos ambigitur: In qua scilicet quae stione tot sunt sententiae, quot capita: vide Durand. in. 4. d. 17. q. 15. & Paludanensem. q. 5. & Gabriel. q. 1. & Adria. De confessione. q. 4. & Caietanum in summa verbo Confessio , conditione. 10. Post quorum tractationem, quoniam adhuc sub iudice lis est, operae pretium fuerit, quaedam fundamenta supponere. Primum, superiores praelatos licite pos se aliqua peccata reseruare, a se solum absoluenda . Hoc ponit contra Vuicleph Thomas Vualdensis in libro De Sacramentis, cap. 149. probatque testimonio Innocentii as serentis, quae dam peccata es se, quorum absolutio est Petro reseruata. Item. 33. q. 2. cap. Latorem, refertur Ratholdus Argentoratensis ecclesiae episcopus, quendam parricidam ad Nicolaum Papam misis se, vt ab illo absolueretur. Nec mihi, quae so, obiicias alia nomina haberi apud Gratianum : quoniam innumera sunt in eo libro menda, nec omnia Gratiani culpa, sed typographorum. Habes praeterea Origenem Homi. 10. super Numeros: vbi docet, laicum peccantem indigere quandoque, non solum sacerdote, sed & pontifice. Cyprianus quoque lib. 3. epistol. 16. &. 17. tradit, non es se lapsos reconciliandos nisi ab episcopo, praeterquam cum mortis periculum vrget. Vide etiam Gratianum de poenitentia d. 1. cap. in actione: &. 26. q. 6. per totam: sed maxime, cap. vlti. Praeterea, Benedictus vndecimus in extrauaganti, cuius initium est, inter cunctas, enumerat quatuor crimina episcopis reseruata. Est denique extrauagans Sixti quarti. Etsi dominici: vbi excommunicantur, qui absoluunt a casibus reseruatis Romano pontifici. Secundum fundamentum. Non solum cen surae ips e reseruantur a superioribus prelatis, sed etiam culpae, & earum absolutio: hoc videtur es se contra Durand. loco citato: & probatur ex cap. 2. De Poenitentiis in. 6. vbi dicitur, quod si episcopus conces serit subdito, vt sibi possit idoneum eligere confes sorem, electus, in casibus qui eidem episcopo specialiter reseruantur, nullam habet penitus pote statem: quod si nullam habet: nec in poenas, nec in culpas habet. Et confirmatur hoc. Quoniam aliquorum criminum absolutio reseruatur episcopis, quae non habent excommunicationem ad iunctam : vt homicidium voluntarium: & alia pro quibus est imponenda poenitentia publica. Nec valet dicere, homicidium habere irregularitatem annexam. Tum, quia irregularitas impedit, non poenitentiae, sed ordinis sacramentum: tum quia episcopus a culpa homicidii voluntarii absoluere potest: irregularitatem tollere non potest. Non ergo reseruantur culpae propter annexas censuras : sed absolute propter ipsas culpas. Praeterea, idem ostenditur ex extrauaganti, Inter cunctas: vbi Benedictus ait, fratres priuilegiatos non debere recipere confessiones criminum, pro quibus solennis est poenitentia indicenda: quod inconueniens sit, vt a peccato absoluat, qui poenitentiam debitam imponere non potest. Id postremo manifestatur ex vsu ecclesia stico. Nam praelati religiosi reseruant sibi aliqua peccata, nulli censurae subiecta: vt votorum transgressionem. Nec vsui ratio deest. Nam in omni iudicio & foro, superior potest sibi reseruare aliquas causas, prae sertim grauissimas, idque principes in repub. facere solent: ergo & Summus Pontifex, cum habeat supremam iurisdictionem: non solum in exteriori foro quantum ad poenas, verumetiam in interiori, quantum ad culpas. Tertium fundamentum. Non potest quis absolui a iudice inferiori de crimine reseruato sine facultate superioris. Quod si tentet inferior ab eiusmodi absoluere, nihil facit. Quia non habet iurisdictionem circa illa peccata excepta a superiore, qui non commisit absolutionem eiusmodi peccatorum. His iactis fundamentis , sit prima conclu sio. Si iudex superior & inferior sint prae sentes, non potest inferior absoluere a non re seruatis, nisi prius petatur facultas absoluendi a reseruatis. Probatur, quia integritas confessionis est de iure diuino, ergo, cum ille poenitens habeat copiam confes soris, cui potest integre confiteri, non potest inferior diuidere absolutionem, antecedens probatur: quia vel superior potest integram absolutionem prae stare, cum prae sto sit: vel inferior, habita facultate superioris. Probatur etiam haec propositio ex vsu probatissimo religiosorum, qui nunquam absoluunt a non reseruatis, nisi prius petita facultate, vt etiam absoluant a reseruatis. Et idem est si parochus & episcopus sint prae sentes: & cum patet faciles aditus ad superiorem. Sed quid si superior nolit dare facultatem sed velit ipse audire confessionem? Respondeo, quod inferior non debet absoluere ab aliquibus peccatis: sed remittere ad superio rem, & poenitens tenetur id pati, quia quando potest integram confessionem facere confes sori idoneo, violatius diuinum de integritate confessionis, accipiendo absolutionem ab eo, qui dimidiatam absolutionem praebet. Secunda conclusio. Si superior audiat confessionem priusquam inferior, tenetur totam confessionem audire, & non solum peccatorum reseruatorum , si velit sacramentalem absolutionem impendere. Haec est Adriani & Durandi contra Caietanum, & suadetur: quia integritas confessionis, est de iure diuino, ergo episcopus, vel praelatus alius superior, illicite diuidit confessionem , & absolutionem , cum pos sit facile integritatem seruare, & confirmatur, quia materia sacramenti est confessio integra, ergo illa dimidiata confessio non est materia sacramenti potest enim commode , (vt diximus) peccator, omnia superior confiteri. Deinde, sit Romani poenitentiarii partiri absolutionem pos sunt, parochus, nedum episcopus, etiam pos set suos parochianos ab vno peccato solum absoluere: pro caeteris vero dare facultatem eligendi confessorem . Abbas quoque , vel Prior absoluere monachum ab vna culpa reseruata, & pro reliquis poenitentem ad alios confessores mittere: & sic pro suo arbitratu, confessionem , atque absolutionem, tum etiam partiri, cum commodissime fieri integra potest. Praeterea, cum sacerdos ille superior soluat vice Dei: & possit omnia soluere, si dimidiatam prae staret veniam, quaedam soluendo, alia non soluendo, cum omnia tamen pos set, certe significaret, Deum etiam, cuius minister est, dimidiatam prae stare veniam: & poenitens quoque ad talem superiorem accedens, dimidiam a Deo veniam speraret: quod impium est. Sed arguit tamen Caietanus ex Romanae Ecclesie vsu nam poenitentiarii Summi Pontificis non audiunt, nisi a reseruatis, &c. & tamen illa absolutio est sacramentalis: alias eluderentur poenitentes: nec poenitentiarii tenerentur confessionis seruare sigillum. Adhoc cum Durando & Adriano, nego equidem talem absolutionem es se sacramentalem. Sed poenitens accedens ad Romanos confessores , a cen suris excommunicationis absoluitur. Nullum enim crimen est Pontifici Summo reseruatum, quod non habeat excommunicationem annexam. Vnde ex consequenti sit ei copia, ut inferiori omnia peccata sua fateatur: quo eo ipso, reseruatio tollitur, & facultas inferiori datur, vt possit ab omnibus ab soluere. Quod si poenitentiarii intendant ab sollutionem sacramentalem impartiri, errant inquit Adrianus. Nec is Ecclesiae Romanae vsus erit, sed impietas sacerdotum, qui existimant, quae stum es se pietatem. Cum vero obiicitur, quod poenitentes deluderentur: nego id certe: quia iudex superior, cum ab eo casus reseruatus petitur, tenetur sigillum confessionis seruare. Verbi gratia. Si confes sor accedat ad Abbatem, vel priorem, petiturus facultatem absoluendi, debet seruare secretum , eodem vinculo, ac si sacramentaliter ipse absolueret. Et si rursum obiicias, neminem obligari ad aperiendum peccatum suum secretum extra confessionem sacramentalem, ergo male faceret Summus Pontifex si poenitentes cogeret, vt extra confessionem sacramentalem peccata Romanis poenitentiariis aperirent. Ad hoc primo responderi potest, ex cap. Ea nos citur, de sententia excommunicationis : & cap. Eos qui, lib. 6. eodem titulo. Quod si quis in articulo mortis absoluatur ab excommunicatione Summo pontifici reseruata: tenetur si euadat, sistere se Romano Pontifici, atque consequenter aperire peccatum, pro quo in excommunicationem inciderat. Et tamen certum est iam es se ab illo peccato absolutum. Secundo etiam respondetur, illam confes sionem quodammodo es se sacramentalem, quemadmodum, cum peto facultatem a superiore, vt absolui possim a culpis reseruatis, censetur es se confessio sacramentalis: quoniam id totum ordinatur ad sacramentalem absolutionem. Ideoque tenetur superior seruare sigillum. Secunda conclusio Contra Durandum & Adrianum . Si non pateat aditus ad superiorem : videlicet, quia episcopus est absens, & instat necessitas celebrandi : vel si quis religiosus iter agat sine facultate recipiendi absolutionem a casibus reseruatis: tunc inferior potest ab soluere a non reseruatis: & pro reliquis peccator expectare absolutionem superioris, In quo euentu D. Tho. loquitur in. 4. dist. 17. q. 3. art. 4. q. 2. ad quartum. Haec conclusio probatur, quia, & confessio integra est, & absolutio: cum ille sacerdos absoluat ab omnibus, a quibus potest: &, quantum ad reseruata, poe nitens non habeat copiam confessoris . Quemadmodum , si poenitens tacet aliquod peccatum , ex cau sa rationabili tacendum : quamuis sacerdos id cognoscat, debet absoluere, & est tum confes sio, tum absolutio integra: hoc est de omnibus quae ad illud iudicium spectabant, Hanc propositionem intelligo, nisi excommunicatio peccato sit adiuncta: vt sunt omnia, quae reseruantur Summo Pontifici in bulla coenae Domini. Tunc enim male faceret inferior absoluendo a non reseruatis: cum poenitens sit excommunicatus: & prius habeat tolli vinculum excommunicationis , quam absolutio sacramentalis impendi. At vero circa hanc tertiam conclusionem graue dubium exoritur, an poenitens tenatur omnia peccata, etiam reseruata, inferiori iudici confiteri, quando non adest facilis aditus ad superiorem. Et suadetur pars negatiua. Quia in tali euentu non requiritur vnitas absolutionis: cum inferior a non reseruatis, superior postea a reseruatis absoluat: ergo nec requiritur vnitas confessionis. Ideo enim confessio debet es se integra: vt absolutio sit integra. Quocirca si diuisionem sacramenti forma recipit, materiam quoque recipere neces se est. Deinde, si sacerdos nullam haberet pote statem absoluendi, nullam culpam teneretur poenitens confiteri: ergo non potest a re seruatis absoluere, ea poenitens inferiori iudici confiteri non debet. Confirmat autem hoc vel maxime, quod superius ostendebamur necessitatem confessionis: quia neces sarium erat, peccata a sacerdote remitti, ergo si peccatum aliquod sacerdos nullo modo remittere potest, non tenetur poenitens illud sacerdoti confiteri. Ostensum est autem, iudicem inferiorem reseruatam culpam remittere non pos se. Itaque non tenemur culpam eiusmodi, illi sacedoti confiteri . Nisi (quod absurdum est) ecclesia cogat, vt idem peccatum bis confiteamur : semel inferiori, a quo non absoluimur: iterum superiori, vt ab illo absoluamur. Pro parte vero affirmatiua, primum est Innocentius in capi. Omnis vtriusque sexus, De poenitentiis, inquiens, Omnia sua peccata semel in anno sacerdoti suo confiteatur: non dixit Sacerdotibus. Deinde. Diuinum praeceptum est, vt homo omnia peccata suo sacerdoti confiteatur , vt deinceps ostendemus: ergo praelati, reseruando culpas, hanc obligationem tollere non queunt. In hac quae stione D. Thomas loco citato as serit, omnia peccata es se inferiori reseranda. Quem sequuntur fere doctores Theologi. Imo Durandus ait, as sertionem oppositam , quippe quae communem doctrinam sit, periculosam es se: quoniam iuxta eam diuiditur licite, tam confessio quam absolutio. Quod videtur erroneum, inquit. At Gersoni non videtur erroneum: nam (vt proxime nobis confirmandum est) nihil vetat ex causa rationabili confessionem partiri, id est, quaedam peccata tacere, alteri confitenda: quae est diuisio confessionis mathematica, cum poenitens integram moraliter faciat, explicans omnia, quae videlicet explicare tenetur. Nondum autem ostendit Durandus, obligari peccatorem ad ea peccata confitendum, que sacerdos remittere non potest. Et, sicut praelati reseruando culpas, licite faciunt vt quandoque absolutio diuidatur: ita non est poenitus absurdum, si proinde fiat, vt poenitentes diuidant confessionem : cuius & neces sitas & integritas ex absolutione, tanquam ex fine, sumitur. Nec mihi facit satis, quod nonnulli as seuerant, confessionem integram es se iniunctam peccatoribus: absolutionem integram sacerdotibus non item. Nam (vt s aepe resumpsimus) confessio integra, materia sacramentalis est: quoniam confessio mutila, cum forma sacramentali pugnat. Non igitur minus iniuncta est absolutionis integritas sacerdotibus quam confessionis integritas poenitentibus. Alioqui liceret sine sacrilegio confessori , a quibusdam poenitentem absoluere: & quorundam peccatorum absolutionem in alium diem reseruare. Sed quoniam Theologis non licet, sine graui causa, noua placita cudere, communem sententiam nos sequamur: ea potissimum ratione, quod lex non in id spectat, quod raro paucis euenire potest, sed quod plerunque hominibus vsu venit. Est autem neces sarium fere populo, vt omnia crimina sacerdoti proprio confiteatur, vel reseruata. Tum, quia fere populus ignorat, quae peccata sint reseruata, quae contra non sint. Qua de re a sacerdote proprio instituatur oportet. Tum etiam, quia me dicus ad eos morbos curandos, quorum ad se pertinet medicatio, vt plurimum neces se est, reliquos graueis morbos intelligat: vt & consilium aptum, & remedium opportunum impendat aegroto. Quod si quis obijciat, pos se doctum es se peccatorem, atque instructum : peccataque vsque ad eo se iuncta, atque diuer sa, vt vel consilium, vel medicina vni applicata, alteri nec obsint, nec prosint. Iam nos huic obiectioni respondimus, eiusmodi priuatos euentus legibus non obsistere, quominus in vniuersum obligent: quae videlicet id considerant, quod maiori ex parte populo neces sarium est. Verum adhuc Adrianus instat aduersus hanc tertiam conclusionem. Quia forma sacramentalis, cum ex vi sacramenti conferat gratiam, vel nulla mortalia, vel omnia peccata remittit, &c. Et confirmat hoc: quia, sicut sacramenta, quae pluribus formis conficiuntur, vnica forma confici nequeunt: ita sacramentum , quod vna forma conficitur, pluribus confici non valet. Confirmat deinde: quia absolutio, iure diuino debet es se integra. Superiores ergo prae lati eam partiri non pos sunt: vt videlicet inferiores absoluant a non reseruatis: superiores a reseruatis. Ad primum, idem argumentum fieret, cum ex causa rationabili tacetur aliquod peccatum idem etiam de peccatis oblitis, cui tamen nos euestigio respondebimus. Ad secundum. Nos minime as serimus, vnicum es se sacramentum, si quis absolutus a non reseruatis, postea confiteatur superiori reseruata. Quemadmodum , si peccata oblita memoriae occurrant post priorem absolutionem, illorum confessio & absolutio est verissimum sacramentum : habetque integram materiam & formam , & illud prius, in quo homo confes sus est omnia peccata, quorum recordabatur. Atque idem omnino sentio, si quis ex iusta causa peccatum aliquod in priori confessione celauerit, reciperet quidem verum sacramentum & gratiam. Cumque rursum illud, quod tacuit, alteri postmodum confitetur, verum quoque sacramentum suscipere, nouumque proinde & gratiae & virtutis augmentum . Quod si vnum es set, idemque sacramentum & collatio gratiae ad posteriore reseruaretur absolutionem (quod nonnulli perperam imaginantur) tunc certe, si poenitens es set attritus, per primam absolutionem non iustificaretur. Nec illud signum exterius adhibitum, es set sanctificatiuum: quandoquidem, non ponenti obicem, gratiam minime largiretur. Ad tertium. Nihil vetat, vt absolutio, que iure diuino, per se quidem integra es se debet, per accidens tamen mutiletur: vt propter obliuionem alicuius peccati, vel propter periculum, quod vrget, si exprimatur. Quare, si ex reseruatione quorundam peccatorum quae legitime in Ecclesia fit, & simul ex absentia praelati superioris per accidens eueniat, vt confessor prae sens soluere omnia nequeat, non exinde integritas absolutionis tollitur, iure diuino instituta. Quae tunc, scilicet, tolleretur, cum confes sor habens autoritatem absoluendi ab omnibus, partim remitteret, partim retineret. Id vero (quod s aepe in huius argumenti explicationem diximus) inferiorem a reseruatis absoluere non pos se, intellectum cupimus, donec superior ab eis non absoluerit. Quod si iam soluit, ratio reseruationis ces sauit. Quae cum quodammodo poenalis sit & odiosa, re stringi non debet, sed ampliari. Imo as serit Adrianus & bene, quod si praemis sa sufficienti discussione, confes sus est quis habenti facultatem absoluendi a culpis reseruatis, & oblitus est forte vnam ex illis, as serit ( inquam ) quod non tenetur adire superiorem. Cum autem memoriae occurrerit, poterit confiteri quicunque, qui semel habuit facultatem. Adrianus dicit, cuicunque simplici sacerdo ti: quod equidem nulla ratione probarim: quoniam (vt supponimus) absolutio requirit iurisdictionem in absoluendo. Simplex autem sacerdos, iurisdictionem nunquam habuit, &c. Quemadmodum, si ego oblitus sum confiteri aliquod peccatum mortale proprio meo sacerdoti, non pos sum deinde, cum in mentem venerit, confiteri cuilibet sacerdoti, sed solum habenti facultatem , ac iurisdictionem. In tertio principali argumento, inter doctores scholasticos magna dissensio est, an cum iactura sequitur, vel propria, vel aliena a pre cepto confessionis, & ipsius integritate liberemur. Et, ne in opinionibus aut recensendis, aut confutandis, longa texatur oratio, sit prima propositio. Si ex confessione alicuius peccati sequitur scandalum, vel meum, vel confes soris, ego pos sum tacere tale peccatum, reliqua confitendo, & ratio est. Quia, quantum ad illud, non habeo copiam confes soris: cui videlicet recte, atque honeste confiteri possim eiusmodi peccatum. Item (iuxta Bernardum, libro de praecepto, & praecepti dispensatione) Quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare. Confessio autem instituta est in remedium poenitentis. Quocirca, si scandalum ipsi ex confessione alicuius peccati accidit, poterit idem licite reticere. De vitando autem scandalo confes soris, iuris naturalis praeceptum est. Praeceptum ergo diuinae legis positiuum, illius obligationem non abolet. lex enim gratiae, legem naturae non de struxit, sed perfecit. Loquimur autem de scandalo convessoris infirmi: nam si ex malitia paratus sit ad ruinam , vtilius scandalum nasci permittitur, quam Dei praecepta relinqui. Exempla vero huius conclusionis non adhibemus, quoniam cuique erunt in promptu. Secunda propositio, quae communis etiam theologorum est. Si ex confessione mea sequatur aut mors, aut infamia vel mea, vel aliena excusor ab obligatione confitendi tale peccatum : & ratio est, quia diuina praecepta positiua non obligant cum iactura vitae, aut publicae fame. Verbi gratia, si confes sor crederetur reuelaturus confessionem, &c. Item , praeceptum de vitanda morte, vel infamia proximi, est naturale: ergo per preceptum positiuum adueniens, de confessionis integritate, non abrogatur. Quod si excusor a confessione peccati, ex qua sequitur mors, vel infamia publica proximi: excusabor etiam , si inde sequatur, siue mors, seu infamia mea publica. Sed obiicies tamen , quia illa argumenta probant quidem es se ces sandum a confessione , non autem confessionem es se diuidendam. Nam , diuidere confessionem, sacrilegium est. Tum, quia impium fuerit, a Deo dimidiam expectare veniam: tum, quia talis diuisa confessio formae sacramentali repugnat. Et augetur difficultas, si capiamus poenitentem attritum, qui habeat duo peccata mortalia: quorum alterum nos as serimus pos se reticeri ex causa probabili, tunc confessor absoluit ab vno peccato, ab altero non absoluit, ergo & Deus absolutionem ipsam partitur, quod ab surdum est. Pro quorum argumentorum solutione, commemorandum est, confessionis integritatem , non oportere mathematicam es se: sed moralem : vnde non neces se est, omnia peccata contineat sed que in memoria sint, adhibita humana diligentia . Inde etiam fit, vt si poenitens coeperit peccata dicere: & ex morbo, vel alia causa linguae vsum amiserit: confessionem quidem faciat integram , non omnium absolute peccatorum: sed eorum tamen , quae & debet, & potest confiteri. Ex qua etiam radice, illud colligimus, non es se necessarium , hominem confiteri omnia peccata, quae memoria tenet: sed illa que confessori rationabiliter exprimentur. Lex enim Christi de moribus ad moralem integritatem obligat, id est, rationi consentaneam . Nam, quod a ratione dis sonat, non praecipit. Peccatum itaque quod rationabiliter tacetur, irrationabiliter explicatur, non est materia confessionis a Christo instituta. Dimidiare igitur confes sionem a Christo domino praeceptam, hoc est, aliquod mortale peccatum tacere, quod Christus instituit es se in illa confessione aperiendum: id sacrilegium est, &c. Nec sacerdos dimidiatam absolutionem praebet: nam absolutio limitatur etiam ad confessionem institutam a Christo, sicut forma per materiam limitatur. Ad omnibus ergo absoluit sacerdos, quae ad suum iudicium spectant ex Christi institutione. Illud vero peccatum, quod causa vrgente tacetur, non pertinet tunc ad illius sacerdotis iurisdictionem , reliqua vero pertinent, vnde poenitens alia confiteri tenetur, sicut qui non potest ieiunare vno die quadragesimae, a reliquorum ieiunio non absoluitur. Ad id vero, quod tandem obiiciebatur, respondeo: sacerdotem quidem, immediate & directe remittere, quae audiuit in confessione peccata: sed ex consequenti, & indirecte, remittere omnia, etiam quae non audiuit. Quia enim effectus sacramentorum , gratia est, quae omnia peccata tollit: inde fit, vt omnia sacramenta suos effectus immediatos producendo, consequenter omnes mortales culpas remittant. Ac per hunc modum peccata oblita per absolutionem remittuntur: non directe, ex vique absolutionis: sed secundario, & consequenter. Sed enim, quoniam leue detrimentum es se videtur, quod confes sor sciat peccatum proximi mei: hinc grauis autorum concertatio est, an teneamur explicare circunstantiam : qua explicata confessor intelligit complicem criminis: vt exempli causa: si confiteor, me commisis se incestum cum sorore: nec habeo plures, &c. Quo quidem loco, nec est quae stio, cum ego habeo copiam confes soris, cui pos sum confiteri sine reuelatione alieni peccati, tunc enim iniquum erit, illi confiteri, qui ex mea confessione crimen alienum intelligit. Sed est quae stio, cum confes sor non adest, nisi parochus, qui & me & sororem cognoscit, vt in pagis & oppidulis frequenter solet accidere. Igitur communis sententia tenet, non es se desistendum ab illius peccati confessione propter paruum illud proximi nocumentum. Quemadmodum ex parua iactura famae meae, quam facio ex eo, quod confes sor meum peccatum intelligit, confitendi obligatio non ces sat. Hanc sententiam D. Tho. amplectitur. 4. d. 16. q. 3. art. 2. q. 5. ad quintum. Duran. eadem. d. q. 4. D. Bonauen . dist. 21. in secunda parte distin. arti. 1. Petrus Palud. d. 17. q. 2. art. 1. & Gabri. q. 1. conclu sione quinta: & Adria. q. 1. de Confessione, ad quartum argumentum & Syluester, verbo Confes sor. 1. §. 24. Causa vero horum est, quod potius debet poenitens prouidere con scientiae suae, quam alienae famae. Item, quod praeceptum de integritate confessionis diuinum est, nec debet omitti, vt bona opinio alterius apud confes sorem seruetur. At Caietanus in Summa, in verbo Confessio, conditione. 3. vbi multa adhibuit remedia, quibus peccatum alienum in confes sione celaretur: tandem subiicit, quod si nullum remedium est, & diferri non potest confessio , quia oportet, aut celebrare, aut eucharistiam sumere debet illam circunstantiam tacere poenitens: quia confessio non debet es se cum aliena iactura. Damnum siquidem propriae famae, confessionis & absolutionis vtilitatis pensatur. Damnum vero famae alienae, non pensatur aliqua commoditate ipsius, qui patitur in commodum : & ideo non videntur nostra commoda proximorum nostrorum in commodis comparanda. Praeterea. Si ego non pos sum confiteri , ni si per interpretem: confiteri non teneor: ergo si cum iactura aliqua famae meae praeceptum confessionis non obligat, nec cum iactura quidem alienae famae obligauit. Praeterea. Si ego cognoscerem, confes so rem reuelaturum es se socium criminis cuiquam alteri, non deberem explicare: ergo nec ipsi debeo socii crimen aperire. Quia etiam apud ipsum confessorem bona opinio proximi mei, vel infirmatur, vel penitus interit: eo vel maxime quod illius poenitentiam non videt meam videt. Nec naturae lex solum obligat, ne graue damnum proximo demus, verum etiam ne mediocre demus. Vt igitur hoc dissidium componamus, sit tertia propositio. Si habita ratione confes soris & complicis, vir prudens iudicauerit es se iacturam, licet non grauem, mediocrem tamen: tunc eiusmodi peccatum: aut circunstantia taceri potest. Atque hanc mihi videntur probare argumenta, que fecimus pro Caietano. Quarta propositio. Si habita ratione vtriusque , & confes soris & complicis, vel nulla iactura sit, vel minima, ex eo quod sacerdos intelligat socium criminis: videtur es se neces sarium circunstantiam explicare. Vltima propositio. In articulo mortis, non obstante illa fame iactura, quae plerunque apud confes sorem fit, tenetur poenitens circunstantiam explicare: quia & ipse socius criminis debet subire tale dispendium pro salute poenitentis . Secus: vbi iactura es set grauis & magna vt si mors, vel infamia publica sequeretur. In quarto argumento principali multa varie a doctoribus scholasticis dis seruntur in. 4. d. 17. Sed ego, quanta maxima breuitate potero, ea in hac disputatione tractabo, quae & neces saria sunt, & digna quae a vobis magnopere animaduertantur. Dupliciter itaque confessio informis est: aut ex parte confitentis, aut ex parte absoluentis. Ex parte quidem poenitentis, quia non erat in gratia quando eam fecit: siue quia carebat contritione, siue quia eius confessio non erat integra, vel ex verecundia, vel ex negligentia, &c. Ex parte vero absoluentis, quia vel non impendit absolutionem, quae est forma huius sacramenti: vel, si impendit, non erat sacerdos habens iurisdictionem ad absoluendum: ergo si confessioni deest charitas, quae est forma virtutum, vel absolutio vera, quae est forma sacramentalis confessionis, talis confessio appellatur informis. Et (vt certa ab incertis separamus) Primum , in quo conueniunt viri docti, est: confessionem informem ex defectu absolutionis es se a poenitente repetendam. Nam (vt retro docuimus ex Ioannis testimonio) neces se est vt peccata a sacerdotibus remittantur. Igitur, qui non percepit absolutionem a peccatis, quam libet millies ea fuerit confes sus, eo vs que tenetur peccata fateri, quousque veram absolutionem accipiat. Aliud quoque in haec materia certum est, aliquam confessionem ex parte poenitentis es se repetendam. Nam, qui dedita opera, non faciunt integram confessionem mortalium sed ex verecundia vnum aliquod mortale tacent: ii sine dubio iuxta omnium doctorum communem sententiam tenentur iterum confiteri : quia confessio non integra sacramenti poenitentiae materia non est: cum ex propria ratione formae sacramenti repugnat: vnde in Concil. Floren. definitur, ad confessionem, quae est huius sacramenti materia, pertinere, vt omnia peccata mortalia, quorum homo memoriam habet, suo sacerdoti integre confiteatur. Tertium, me quidem iudice, certum est, non omnes confessiones informes, es se resumendas. Nam (vt. D. Thomas argumentatur. d. 17. art. 4. q. 1.) si opus es set omnem talem confessionem repetere, nullus tranquillitatis locus relinqueretur, cum enim viri pii de propiciato peccato non debeant es se sine metu, Ecclesi. 5. omis confessio de qua verentur , an fuerit informis, an legitima, es set illis identidem repetenda. Quod omnino alienum est a prudentissimorum hominum consuetudine . Praeterea, cum sacramentum extremae vnctionis, atque matrimonii, & item in vniuer sum reliqua, ex informitate non sic inualidentur , vt iterum sumenda sint: cur vnum hoc ex sola informitate quas sabitur? eo vel maxime, quod etiam sine contritione, neces sariam & materiam & formam huius sacramenti constare pos se, certis argumentis astruximus. Non igitur ex informitate, sed aliunde sumendum est, quando sit confessio repetenda . Illud denique compertum & exploratum est, confessionem sacramentalem , hoc est, ex qua cum absolutione verum poenitentiae sacramentum consistit, eam non es se faciendam. Sed si sit aliqua confessio, ex qua non est constitutum verum poenitentiae sacramentum: ea videlicet resumenda est. Prior huius fundamenti pars, vel ex eo constat , quod si semel accepimus veram aliquarum culparum absolutionem , veram ( inquam ) & validam: non oportet peccata: a quibus sumus vere absoluti, iterum confiteri. Quippe (vt Benedictus vndecimus, in extrauaganti inter cunctas, eleganter docet) absurdum est, vt liberatus debitor adhuc ad soluendum maneat obligatus. Atque inde posterior pars eiusdem fundamenti constabilitur: si enim mea confessio fuit talis, vt ex ea cum absolutione sacramentum poenitentiae non est confectum : illa nimirum peccata, quae confessus sum, non sunt per sacerdo tem remis sa. Qua propter debeo iterum confiteri , vt clauium autoritate soluantur. Ex quo quidem quarto fundamento, manifeste colligitur confessionem, que sine culpa poenitentis non est integra, iterum facere non oportere: vt si propter, scandalum, aut proprium, aut ipsius confes soris euitandum aliquod peccatum tacerem: vel si diligentiam adhibui sufficientem, & tamen adhuc alicuius peccari sum oblitus. Nam in moralibus ex fine voluntario res denominatur. Qui igitur voluit omnia sua peccata confiteri : & idoneam adhibere diligentiam: eius confessio, si moraliter loquamur, est integra. Quod & ex Concil. Florent. & ex aliis multis capitibus , & causis ante nos liquido comprobauimus. Colligitur deinde, quod si peccator negligentiam affectatam, aut omnino cras sam in facienda integra confessione habuit, ita vt ex eiusmodi negligentia peccatum aliquod mortale praetermiserit: talis debet confessionem repetere, ac si data opera mutilaretur. Verbi gratia: qui sine aliquo examine conscientiae suae post transactum annum accedit ad confessionem: semper enim in peccatorum obliuionem neces se est incidere. Quare non aliter vult confessionem mutilare, atque , qui venenum homini porrigit, vult occidere: & qui ignem subiicit, domum comburere . Qui igitur ad eum modum imparatus accedit: re vera vult confessionem mutilam facere, qui volens prudensque ita se gerit, ac si facere ex profes so mutilam velit. Colligitur tertio, quod, si peccator nullum dolorem habeat, nec contritionem, nec attritionem, talis confessio est repetenda. Non enim est confessio, quae sit materia sacramenti poenitentiae, cum a nulla poenitentia profi scatur. Imo vero, cum nec confessio quidem sit, sed pura confessionis simulatio: vt Capreolus. d. 17. q. 2. & Durandus eadem di stinctione. q. 13. & Caietanus. q. 5. additionum & in summa sua: & fere autores scholastici tradiderunt. Colligitur postremo (id quod etiam paulo ante insinuauimus) quod, si quis habeat attritionem: ex qua virtute sacramenti attritus, fiat contritus, gratiam, scilicet, consequendo : eius confessio non est resumenda, suscipit enim verum poenitentiae sacramentum, gratiamque, ac remissionem peccatorum per absolutionem sacramentalem. Haec omnia, (nisi ego caecus sum) in controuersiam vertere non debemus. Sed illud primum in hac materia, tanquam incertum in dubium vocari merito potest. An confessio ex negligentia mutila & manca, non quidem penitus cras sa & supina, sed culpabili tamen, sit a poenitente iterum facienda: vt, si quis peccata praeterita quaerat, & diligentiam nonnullam adhibeat, quam es se idoneam arbitratur: cum tamen non sit. Huic vero quae stioni, respondetur ex sententia Caietani, talem confessionem non es se repetendam: sed si postea in memoriam peccatum illud negligenter omis sum venerit: sat erit illud confiteri, & negligentiam in conscientia examinanda, ac proinde sacrilegium illud, quod in suscipiendo sacramento commis sum est. Haec vero sententia non potest (fateor) per spicue ac lucide demonstrari . Sed in rebus que ad mores pertinent, non sunt (mihi credite) scientiae moralis dogmata ad viuum resecanda . Suadetur itaque primum: quia moraliter loquendo talis confessio est integra: cum intendat poenitens omnia confiteri, quorum memoriam habet. Item, quia alias, nimium anxios rederemus scrupulosos: imo piorum etiam animos turbaremus perpetua iterandae confessionis solicitudine: verentur enim plurimum non scrupulosi modo, verumetiam mediocriter liberi, atque cordati, sese in examine conscientiae negligentes extitis se. Sed obiicet fortas se quisquam, quod talis confessio ex parte poenitentis non est in tegra peccat enim non adhibendo diligentiam debitam, atque ex consequenti poenitens, confessionem, volens, mutilam facit. Ad hoc primum dico, omissionem illam diligentiae debitae, aliquando es se solum venialem, scilicet, ex in consideratione, culpabili quidem proficiscens, sed non mortali tamen. Quoniam poenitens is est, qui alias diligentiam debitam adhibere solet. Atque in hoc euentu, non sacramentum modo, sed etiam fructus sacramenti recipitur. Nec hoc loco (vt reor ipse) Theologus quisquam nobis erit aduersus: nisi plane velit, & confessionis iugum importabile facere: & sine idonea ratione, mortalis culpae reatum inducere, ni si confessio venialiter tantum culpabilis re sumatur. Dico secundo, quod, etiam si negligentia mortalis sit, (non sit modo adeo supina & cras sa, vt perinde habeatur, atque ex industria res fieret) quia confessio tamen ex intentione formali poenitentis est integra: non est cogendus eiusmodi confessionem iterare. Nam , quando salua pietate id facere pos sumus, confessionis iugum mollefaciendum est, nec iniiciendi laquei, eo prae sertim loco, qui in id paratus est, vt ab omnibus laqueis liberemur. Ac forsitan, qui in concertatione schola stica nobis conantur obsistere: si ad rem ipsam conferantur, non aliter facient, quam nos in prae sentia consulimus: verbi causa: si quis ex ignorantia vincibili existimet periurium proseruanda vita hominis es se licitum: vnde non confitetur illud peccatum, quia non putat se peccas se. Item, si quis mercator aliquem contractum licere credebat, vel muliercula aliquam superstitionem censebat es se religionem ex culpabili quadam ignorantia: non arbitror equidem tam criticos ac seueros iudices es se futuros, vt omnes horum ante actas confessiones, iubeant iterari. Intrepide igitur cum Caietano tenere pos sumus, eiusmodi confessiones repeti non oportere. Alterum quoque verti in quae stionem potest: an cum quis attritionem habuit tam imperfectam , vt virtute sacramenti non fiat ex attrito contritus, quin potius sacrilegus sit in eo, quod irreuerenter suscipit poenitentiae sacramentum , an huius ( inquam ) confessio sit iteranda. Et quidem D. Thomas loco ante citato manifeste docet, quod, sicut fictus sine debita dispositione & dolore potest verum sacramentum baptismi suscipere: ita etiam & confessionem sacramentalem facere, ac veram absolutionem percipere. Contrariam sententiam tenet Maioris. d. 17. quae. 9. & Adrianus. quae. 4. de Confes sione ad tertium argumentum: & dubio. 5. eorum quae de confessione proponit. Est autem primum argumentum contra D. Thomam . Quod si ibi es set verum sacramentum , peccator ille fictus es set vere a sacerdote absolutus. Consequens est falsum ergo & antecedens. Maior probatur, quia si quis verum sacramentum baptismi, vel confirmationis accepit: vere manet baptizatus, & confirmatus : consequentis vero falsitas ostenditur, quia tunc vere etiam es set absolutus a deo quaecunque soluunt sacerdotes in terra, soluuntur in coelo, & tamen non est ille absolutus in coelo, cum maneat eisdem peccatis obligatus, & nouam insuper addiderit sacrilegii culpam. Et confirmatur. Quia illi non sunt a Deo remis sa peccata: ergo non est absolutus a sacerdote, patet consequentia ex illo. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Confirmatur deinde: quia sacramenta gratiae, sacramenta veritatis sunt, non falsitatis: forma autem illa, qua confes sor vtitur, cum fictum absoluit, falsa est, scilicet. Ego te ab soluo a peccatis tuis. Nec valet dicere, formae sensum es se. Ego te absoluo, quantum in me est: quia licet ex parte sua confes sor vere conetur absoluere: non tamen ideo vere soluit: cum poenitens impedimentum obiiciat absolutioni. Quamlibet enim quis ianuam nitatur a perire : non tamen vere aperit, si qui intus est obicem ponat Praeterea, vel ille qui non contritus confitur , & accipit absolutionem , habet aliquam displicentiam de peccato, vel nullam : si nullam : ergo non est vera confessio, sed simulata enuntiatio peccati, sin habet aliquam, illa erit attritio. Quare, adueniente absolutione, confertur gratia iuxta D. Thomam, qui tenet sacramentum poenitentiae attrito conferre gratiam, sicut & sacramentum baptismi. Praeterea vel ille talis cognoscit se habere dolorem sufficientem: vel credit potius ex ignorantia, se satis dolere, cum tamen non doleat satis. Si primum, est illi absolutio deneganda: si illam fictionem confitetur, sin vero non confitetur, confessio de composito non est integra: ac proinde irrita est, ac nullius prorsus momenti censenda. Si secundum , iam virtute sacramenti conferetur gratia, cum ille non ponat obstaculum. Haec tamen argumenta mouere non debet, vt D. Thomae sententiam relinquamus, quae multo quidem probabilior est. Primum quoniam nullus certo cognoscit, se sufficientem dolorem habere cum confitetur. Quocirca semper oporteret, homines es se solicitos de eadem confessione iterum atque iterum repetenda: probabiliter enim timemus, no stras confessiones non fuis se formatas. Praeterea, (vt etiam paulo ante argumen tabamur ) caetera sacramenta recipiuntur a fictis: ergo & hoc sacramentum a ficto recipi potest. Negabis forte consequentiam : quia contritio est pars huius sacramenti: (vt Conci. Florent definitur) non est autem pars aliorum : & ideo alia sacramenta non contritis etiam conferuntur: hoc vero sacramentum non nisi a contrito recipitur. Contra, quia contritio non est pars es sentialis huius sacramenti: sed integralis. non autem quaelibet integralis pars ades se totius neces saria est: vt patet de satisfactione, sine qua verum sacramentum consistit. Deinde, quia licet contritio es set prima huius sacramenti pars, non est tamen ordo neces sarius, vt oporteat es se priorem confessionem . Nam si post confessionem hominis attriti iam completam : sequatur contritio tempore quo quis absoluitur: sine dubio suscipitur verum sacramentum . Et tamen confessio tota fuit informis. Rursum etiam nos ante constituimus, attritionem es se idoneam huius sacramenti materiam. Quod si non es set: nec claues eccle siae culpam remitterent, nec poenitentiae sacramentum gratiam conferret. Denique, si dolor interior assignatur pars huius sacramenti, ideo est, vt confessio vocalis ad iudicium sacerdotale neces saria, sit confessio, & non simulatio: aut figura confessionis: sed sola attritio satis est, vt homo vere confiteatur, & accuset se coram sacerdote quemadmodum . D. Thomas ad tertium argumentum illius articuli docet: ergo, &c. Non enim huius modi appellamus fictam, fictione contraria sacramento: sed fictione contraria effectui sacramenti: adhibet quippe materiam necessariam sacramento, dispositionem vero necessariam effectui sacramenti non adhibet. Quod si ita est, vt certe videtur es se, confessionem informem es se veram materiam sacramentalis absolutionis: impertinens fuerit per illam dari gratiam, vel non dari ponenti obicem. Nam , si extrema vnctio veram materiam & formam habet, verumque ministrum si suscipiens impedimentum apponit effectui sacramenti, non inde sacramentum irritum est: idem in matrimonio videre licet, atque in reliquis sacramentis. Et cum in superiori dubitatione docuerimus confessionem ex culpabili negligentia mutilam, si tamen formaliter & ex intentione fuis set integra, non es se repetendam: tenere compellimur, fuis se verum sacramentum quanuis a ficto susciperetur sine prae senti fructu sacramenti. Ad primum argumentum, concedo poenitentem illum es se vera sacramentali solutione ab solutum, & cum obiicitur, illum fore absolutum a Deo, concedo item . Sed cum rursum instatur illum manere eisdem peccatis obligatum, di stingo. Nam ex parte sacerdotis, & Dei absoluentis, absolutus quidem manet: sed ex parte poenitentis ponentis obstaculum, absolutio sacerdotis prae sentem non habet effectum . Quemadmodum , qui in peccato mortali sus cepit baptismum: vere baptizatus est a mini stro: sed baptismi non recepit effectum propter obicem, quem opposuit. Et per hoc ad priorem confirmationem respondetur , quod remissio peccatorum dupliciter intelligitur. Altera quae habet annexam iustificationem, atque effectum remissionis peccatorum: & sic qui peccata remittit, semper gratiam confert, per quam remissio peccatorum efficitur. Altera peccatorum remissio, iudicialis est: qua nihil aliud continetur, quam sententia, cuius virtute quis soluitur a peccatis in tali iudicio peccatorum remissiuo. In quem sen sum sacerdos semper peccata remittit. Ad posteriorem confirmationem respondetur : quod idem argumentum fieri pos set de sacramento baptismi, cum recipitur a ficto. Nam verbum , Baptizo in forma baptismi, non solum ablutionem corporis, sed ablutionem quoque mentis significat: sacerdos ergo non abluit interius sacrilegum, qui ficte baptizatur: nihilominus verum sacramentum baptismi confert , quia veram materiam , veramque formam subministrat: ex quibus, nisi ponatur obex, ablutio interior consequatur . Idem in confirmatione videre est. Qui enim in peccato mortali confirmatur, cordis firmitatem, quae significatur in forma non recipit, &c. Sic ergo sacerdos absoluens fictum, verum absolutionis sacramentum impendit: & quantum in se est veram formam apponit: cuius effectus tunc quidem impeditur per in dispositionem recipientis. Nec sensus formae sacramentalis est. Ego te absoluo, id est, do absolutionem, quae nunc effectum suum habeat remissionis peccatorum: sed sensus est: ego iudicialem absolutionem impendo, quae vi sua potens sit te absoluere, si tu velis fructum eius obtinere. Quemadmodum, si absolutionis sententiam proferret iudex, qua liberareris a carcere, in quo postea tu voluntate tua manere vis: & si ego extrinsecus claue ianuae seram aperirem, & tu volens intus obicem opponeres, ego vere ianuam aperui. Ad secundum principale respondetur, illum de quo loquimur in conclusione , displicentiam aliquam habere de peccatis, hoc est attritionem. At non quaelibet attritio sufficit, vt accedens ad sacramentum poenitentiae, gratiam consequatur, potest enim dolor es se tam imperfectus, qui satis sit ad confessionem faciendam: non item, vt ex vi il lius dispositionis homo etiam per sacramentum iustificetur. Nam primo, cum quis habet attritionem conditionatam , id est, quae oritur ex veleitate, qua homo vellet placere deo, & ipsi reconciliari : tunc non fit ex attrito contritus sacramento suscepto, recipit tamen verum sacramentum, si tristatur, quia caret dolore inefficaci: & accusat se etiam huius indispositionis. Haec est autem communis attritio meretricum, vsurariorum, concubinariorum , &c. quos omnes si iterare confessiones cogeremus, immensi es set operis & laboris. Nec tamen quisquam erit adeo remis sus in rigore disciplinae Christianae, qui eiusmodi homines excuset a sacrilegio. Altera quoque attritio est, ex qua cum sacramento poenitens non iu stificatur. v. g. quae ex timore infamiae proficitur , vel cuiusque mali temporalis : vt qui detestatur peccatum , & proponit confiteri , ne eiiciatur ab ecclesia, vel ne mulctetur pecunia, &c. siue enim discutiat conscientiam suam , & imperfectionem doloris, siue ex negligentia omittat examen necessarium , homo sic attritus: non fit etiam virtute sacramenti , contritus , id est, non accipit gratiam . Sic enim hoc loco intelligi volumus ex attrito fieri contritum . i. gratiam & iustificationem consequi virtute sacramenti , perinde ac si vere fuis set contritus . Et, si quaeras, quando ex attrito fiat contritus virtute sacramenti. Respondeo , id primum euenire, quocumque attritionis genere homo sit attritus, si existimat sese prestitisse quod necessarium erat: ignoratque inuincibiliter, se non habere sufficientem dispositionem , quia is non ponit obicem : sed bona fide accedit ad sacramentum , sacramentum autem in non ponente obicem suum semper habet effectum . Quo fit, vt omnia sacramenta ex huiusmodi attrito, contritum faciant . Quod D. Tho. lucide tradit. 3. p. q. 79. ar. 3. & in commentariis super Ioannem . ca. 11. in illud, soluite eum . Deinde etiam , attritio efficax ex timore poenarum supernaturalium idonea dispositio est ad sacramentorum baptismi & poenitentiae gratiam percipiendam : vt, cum quis detestatur omnia peccata mortalia, & propterea confitetur , ne per peccatum excludatur a gloria, vel ne in infernum ignem coniiciatur. Qui etiam , si cognoscat, se non habere contritionem , sed solam attritionem : licite accedit ad baptismi & poenitentiae sacramenta suspicienda . Quod (nisi me coniectura fallit) sentit D. Tho. 3. p. q. 79. arti. 3. ad secundum : & q. 80. ar. 4. ad secundum : &. 4. sententiarum . d. 24. q. 1. arti. 3. q. 1. ad tertium. Ratio vero D. Thomae non est contemnenda: quia sacramentum baptismi & poenitentiae per se ordinantur ad prae standum vitam mortuis. Quare licite sumi pos sunt ab his qui habent conscientiam peccati mortalis, modo ha beant attritionem, qua tollitur obex, & complacentia in peccatum commis sum. Est quoque altera eiusdem ratio, quia cum haec duo sacramenta sint medicinae directe paratae contra morbos animae: absurdum est, vt nullus qui se aegrum es se cognoscit, pos sit iuste haec sumere sacramenta. Quemadmodum res es set penitus absurda, quod medicinas corporales a natura potissimum institutas ad sanandos corporis morbos, non pos set sumere nisi sanus: aut qui se iam es se sanum existimaret, vnde: & Innocentius. 1. q. 1. cap. Ventum est, vbi vulnus (inquit) infixum est, medicina est adhibenda, qua possit recipere sanitatem, atque vbi poenitentiae remedium neces sarium est, ordinationis honorem locum habere non pos se decernimus, &c. quae inferius adiiciuntur. Tertio etiam. Attritio, quae procedit ab amore naturali Dei super omnia, forsitan di spositio est idonea, vt virtute sacramenti baptismi & poenitentie gratia conferatur: quia talis etiam attritio tollere videtur complacentiam in peccato, & obicem sacramenti: & per hoc patet tertium argumentum. Sed quae stio parua se offert circa ea quae dicta sunt. Nam, si peccator intelligit imperfectionem doloris, qui videlicet non est sufficiens vt virtute sacramenti gratia confera tur, sed committit sacrilegium sacramento irreuerenter suscipiendo: tunc aut confitetur talem indispositionem & fictionem, aut non: si confitetur, sacerdos non absoluet, ne sit sacrilegus impendendo absolutionem, sicut peccator ipse petendo sacrilegus est. Confessio igitur erit irrita, & absolutio per nouam confessionem denuo quaerenda. Sin vero non confitetur illam indispositionem, confessio non erit integra: itaque erit repetenda . Ad hoc respondetur, quod sine dubio sacrilegus erit sacerdos, si certo cognoscens poe nitentem es se indispositum, illum absoluit. Cuius rei exemplum habes, de poenitentiis, capit. Quod quidam. Nec te moueat, quod ibi Alexander praecipit, talem confessionem recipere: eorum videlicet, qui, quamuis confiteri velint: se tamen as serunt, abstinere non pos se. Recipienda enim est talis confessio, quod ad ecclesiae praeceptum pertinet, quod vere implet qui in illum modum confitetur vt alio loco forsan, vberius ostenderetur. Sed non est tamen recipienda, vt absolutionem sacerdos impartiatur: cum ibidem Alexander as serat, huiusmodi poenitentiam non es se veram: ficte autem poenitentem absoluere, sacrilegium est. Nec te rursum moueat, quod talis confessio videtur es se sacrilega, cum sit sacram entalis , & ficte facta in peccato mortali. Quoniam tunc confessio ficta sacrilegium est, cum a poenitente fit, animo recipiendi absolutio nem. At, cum quis confitetur, vt praecepto ecclesiae pareat, & consilium salutare a sacerdote recipiat: vt si forte, vel inter confitendum, vel confessione facta, animus permutetur, absolutionem a sacerdote recipiat, eiusmodi confessio licita est: licet quodammodo pars sacramenti sit, non actu, sed potentia: quod satis est, vt sacerdos ad sigillum secreti reneatur. Illud vero quod ibidem dicitur, eiusmodi hominibus poenitentiam es se in dicendam , non de satisfactione sacramentaliter iniungenda intelligendum est, sed de poenitentia, quae sit in peccatoris remedium &c. Non est igitur ille talis absoluendus: sed si absoluatur tamen vel ex ignorantia, vel ex affectu & passione sacerdotis, absolutio valida erit: si tamen illam fictionem peccator confiteatur, quam habuit antequam suscipere absolutionem, videlicet negligentiam & indispositionem prae cedentem, animumque recipiendi sacramentum &c. Nam fictio illa exterior, hoc est, sacrilegium quod peccator commisit recipiendo exterius absolutionem, post confitenda est: vt D. Tho. illo articulo tradit: nam ante explicari non poterat. Sequitur quae st. alia per difficilis, an sacramentum poenitentiae recedente fictione, suum effectum sortiatur. Et quidem Adrianus de confessione. Dubio. 5. & Gabriel. 4. d. 17. q. 1. art. 3. dubio. 2. atque alii nonnulli negatiuam sententiam tenent . Primo, quia si quis in peccato mortali eucharistiam recipit, non recipit effectum recedente fictione: cum iuxta apostolum prioris ad Corinth. 11. qui indigne manducat corpus domini, non ad vtilitatem, sed ad iudicium manducat. Igitur, ne poenitentiae quidem sacramentum suum, recedente fictione, habet effectum. Deinde. Causa quae non est, nihil agit: effectus enim supponit existentiam caus ae, sed recedente fictione iam transiit absolutio, nec quicquam illius manet: ergo, &c. Nec potest dici, quod licet non maneat absolutio, manet tamen ornatus quidam , veluti gratiae futurae semen. Quoniam superiori relectione, multis eisdemque firmis argumentis, hunc ornatum ex medio sustulimus. Sed enim opinio D. Thome articulo illo iam s aepe citato contraria est: atque ea quidem multo magis rationi consentanea , si id teneamus, quod iam ostendimus, sacramentum receptum a ficto, es se verissimum sacramentum . Probatur sic. Ille talis non tenetur rursum confiteri peccata, quae semel confessus est, ergo recedente fictione consequitur effectum sacramenti. Antecedens patet, quia si sententia in aliquo foro semel fuit valida, non est opus eam iterum ferri: nec qui semel absolutus est sacramentaliter, tenetur confessionem repetere. Iam vero consequentia probatur. Quia illi homini est apertum regnum coelorum, quod erat clausum per eiusmodi peccata. Ergo virtute clauium est illi apertum: nam sacerdotibus claues regni coelorum datae sunt: nec aliter peccatoribus, nisi per claues, regnum clausum aperiri potest. Confirmatur ex illo Ioannis. 20. Quorum retinueritis peccata, retenta sunt, ergo si illa peccata non sunt remis sa virtute absolutionis, semper erunt retenta. Quare oportebit eadem iterum confiteri. Nec alia ratio D. Augustinum mouit, vt as sereret, baptismum, recedente fictione, effectum suum consequi, nisi haec. Nam, si postea peccator ficte baptizatus conteratur: & as seras gratiam illi conferri ex contritione, non ex vi baptismi ante suscepti: tunc eiusmodi non es set renatus ex aqua & spiritu sancto. Quare (iuxta domini sententiam) non intraret in regnum coelorum. Cum igitur poenitentiae sacramentum sit neces sarium ad salutem peccatoribus baptizatis, si cui ex vi solius contritionis peccata remitterentur , illi tali sine remissione sa cramentali peccata condonarentur , cum tamen scriptum sit: quorum retinueritis retenta sunt. Ad primum argumentum , multi negant antecedens, in vniuersum existimantes sacramenta omnia, recedente fictione, suum effectum habere. Cuius sententiae est Caietanus in additionibus tertiae partis. q. 5. De confes sione: suadetque id peculiariter de extrema vnctione. Nam si quis vngatur in peccato mortali, non iterabitur extrema vnctio in eodem morbo, vt ecclesia statuit, ergo si ille conteratur post vnctionem, recipiet fructum illius: alias ecclesia non negaret illi vnctionem, repetitam, &c. Et D. Thomas huius videtur es se sententiae, cum ait, & sic etiam est in aliis sacramentis, vnde iuxta hanc opinionem respondetur, quod idem potuit dicere Paulus de eo, qui ficte baptizatur: sed iudicium & condemnationem accepis se ex sacrilego baptismo. Nec tamen inde licet inferre, baptismum illum etiam, recedente fictione, nullius fore vtilitatis. Ego tamen non inuenio causam, quae me cogat, vt id quod tribuimus baptismo & poe nitentiae, caeteris quoque sacramentis tribuamus, sunt enim haec duo sacramenta neces saria ad salutem , quorum proprius effectus est, aperire ianuam regni coelorum peccatoribus occlusam. Vnde, si quis semel acceperit vere haec duo sacramenta: consequens fit, vt virtute horum sacramentorum regnum coe lorum consequatur. Alias (vt arguebamus) sine his sacramentis, & vi illorum es set apertio ianuae regni coelestis, quod sacris literis aduersatur. Hoc autem argumentum pro reliquis sacramentis non militat: ignoramus enim an fructum eucharistiae perceptae, si quis per sacrilegium impedierit, postea, recedente tali sacrilegio, consequatur. Nec habemus rationem consentaneam, qua id confirmare possimus. Equidem facilius id admitterem in sacramento confirmationis & ordinis: non quod imprimant characterem , vel non imprimant ( non enim me haec ratio mouet) sed quod cum repeti non possint, & fructus illorum sacramentorum confirmatis & ordinatis sit perneces sarius: vero simile est, diuinam materiam, fructu horum sacramentorum, actione abscendente, conferre: ne perpetuo eius modi fructu priuentur: & hoc satis est seruandam literam D. Thomae inquientis. Et sic etiam est in aliis sacramentis: non enim dixit in omnibus: licet referri possit ad hoc, quod alia sacramenta recipiuntur a fictis. Ad secundum argumentum , facile dicitur, causam quidem naturalem, quaeque agit admodum naturae, oportere simul es se cum effectu vel aliquid relinquere loco sui, quod simul re effecta sit: at morales causas non est opus cum effectis es se: sed satis est fuis se, miles enim strenuus, per rem praeclare ac fortiter in bello gestam , causa est futuri honoris, atque coronae apud Cae sarem: nec tamen aliquid relinquit, etiam opere transacto, quod sit, veluti semen futurae mercedis, sic etiam cum sacramentum poe nitentiae causa moralis sit remissionis peccatorum per applicationem sanguinis Christi, & meriti ipsius: non est neces se, vt comittetur effectum: sed sat est, vt preces serit, maneatque vis eius in diuina acceptatione: quae non acceptauit opus meum sacrilegum & fictum, sed opus Christi & meritum, mihi per sacramentum applicatum. His ita constitutis, nihil aliud superest, quam vt quarto argumento principali explicatius respondeamus. Nam Adrianus post quintam quae stionem de confessione dubio. 4. in vniuersum tenet, nullum hominem per actum culpabilem praecepto siue Dei, siue ecclesiae satisfacere: quia praeceptum est de actu saltem moraliter bono, ergo per peccatum praeceptum impleri non potest. Item, de regulis iuris, ca. 8. Qui ex timore facit praeceptum, aliter quam debeat facit: & ideo iam non facit, vnde glo. colligit, quod non dicitur factum, quod legitime non fit. Praeterea. Deus non praecipit confessionem sacrilegam, sed idoneam, ad absolutionem percipiendam. Ergo qui ficte confitetur, Dei praecepto non facit satis. Et cum ecclesia non praecipiat immediate confessionem, sed praeceptum a Deo limitet ad certum tempus: certe qui confessionem iure diuino debitam non facit, ecclesiae mandatum de confitendo semel in anno non implet, vnde in cap. Omnis vtriusque sexus, omnia sua peccata (Innocentius inquit) fideliter confiteatur proprio sacerdoti, & iniunctam sibi poenitentiam propriis viribus studeat adimplere: suscipiens reuerenter in pascha Eucharistiae sacramentum. Inde colligit Adrianus, sumentem eucharistiam in peccato mortali, non satisfacere praecepto, nec Dei, nec ecclesiae. Item & illud, largientem pauperi eleemosynam in extrema necessitate ob vanam gloriam, praeceptum de eleemosyna non implere. Sed quoniam alterius loci est, accuratius id expendere : nos cum communi opinione in prae sentia teneamus, non es se transgres sorem praecepti, qui actui bono ex genere suo, quem lex praecipiebat, apponit aliquam malam circunstantiam, & per hoc patet ad primum argum entum Adriani. Lex enim est de actu moraliter bono secundum se. Ad secundum . Quaedam praecepta sunt, quae sine charitate non implentur: vt de contritione, de actu charitatis: huiusmodi autem per timorem satisfieri non potest. At, praecepta de actibus exterioribus, cum ex timore seruili fiant, in utiliter quidem fiunt: & propterea censentur non fieri, sed non inde per nouam culpam violantur. Ad tertium, iam patet, confessionem fictam, aliquam es se idoneam ad percipiendam veram absolutionem, per quam, scilicet prae ceptum impletur, tum Dei, tum ecclesiae, cum poenitens sacramentaliter absoluitur. Imo crediderim ego, quod cum peccator se sistit sacerdoti, iuxta prae scriptum illius capituli, quod quidam, de poenitentiis, etiam si non recipiat absolutionem implet praeceptum ecclesiae, ex quadam eiusdem ecclesiae pia & clementi dispensatione. Nec aliud intelligo, cum pontifex ait, talem confessionem es se recipiendam. Quare censurae, si quae fulminentur aduersus eos, qui eo anno non sunt confessi, huiusmodi peccatores impoenitentes non tangunt. Per nullam tamen confessionem impletur diuinum praeceptum, nisi absolutio sacramentalis superaddatur, sine qua sacramentum poenitentiae non est. In quinto principali argumento, id primum quaeritur, an mutus confiteri diuino praecepto teneatur: vbi ego non dubito: mutum ad confessionem obligari, siue per natus, si habeat copiam sacerdotis qui nutus intelligat, siue per scriptum, si scribere didicerit D. Tho. d. 17. q. 3. art. 4. q. 3. ad secundum. Scotus eadem dist. in solutione argumentorum , Gabri. & Maioris eadem dist. q. 1. Imo tandem Caietanus in summa. Probatur vero ex illo Ioan. 20. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, & quorum retinueritis, retenta sunt. Si ergo mutus peccata aliqua ex primere potest sacerdotibus, illa non remittentur, nisi sacerdotes remittant . Nec etiam video causam, cur a praecepto illius cap. Omnis vtriusque sexus exipciantur. Nam si nutibus confessio fieri possit, & forum secretissimum erit, & decentissimum , si seruetur forma, quam Caietanus tradit in summa. Sin autem scribere mutus sciat, commodissime fict, per scriptum confessio: nam scriptum manu tenere potest, & lancinare: nam dicere scripturam suapte natura publicam es se, ac proinde non conuenire poe nitentiae, metaphysicum commentum videtur es se: sic enim pos ses as serere, & nutus suapte natura publicos es se, atque adeo verba. Aut ergo as seramus, mutos confiteri non pos se, aut si pos sunt, eos teneri fateamur. Sed oritur dubium, an, si mutus non pos sit quidem explicare species peccatorum & circunstantias, sed nutibus duntaxat ostendere , se offendis se Deum, an (inquam) possit absolui: & eadem quae stio est, si aegrotus linguae vsum amiserit, adueniente sacerdote. Et suadetur pars affirmatiua: quia, si quis confiteretur generaliter venialia, scilicet, faciendo confessionem generalem, pos set absolui sacramentaliter, cum non teneatur species & circunstantias venialium explicare, ergo si quis non possit species mortalium exprimere, satis erit, generaliter confiteri. Deinde Ioannis. 20. data est potestas apo stolis remittendi peccata quorumcunque, ergo si mutus nesciat exprimere peccatorum species, ecclesia habebit potestatem remittendi illi peccata. Nec enim credendum est eiusmodi hominibus, legislatorem in neces sariis defuis se. Praeterea, cum non pos sum commode explicare speciem peccati, vt si sequatur inde periculum, tunc satis est confiteri peccati genus, ergo satis erit generaliter confiteri, ad confessionem sacramentalem. Si enim genus peccati subalternum ad sacramentum sufficit, non est, cur generalissimum non sufficiat. Praeterea, Arausicanum Concilium, cap. 12. Subito (inquit) obmutescens, & baptizari & poenitentiam accipere potest, si voluntatis praeteritae testimonium aliorum verbis habet, vel prae sentis in suo nutu, & tertium Concilium Carthaginense. ca. 34. Si aegrotantes (ait) pro se respondere nequeunt, cum voluntatis eorum testimonium sui dixerint, baptizantur, & manus etiam poenitentibus imponatur, referturque de consecratio. d. 4. capit. Aegrotantes. Item apertius Concilium Carthaginense quartum , ca. 77. & habetur. 26. q. 6. cap. is qui, hunc in modum scribit. Is qui in infirmitate poenitentiam petit, si casu, dum ad eum sacerdos venit, oppres sus infirmitate obmutuerit, dent testimonium, qui eum audierunt, & accipiat poenitentiam : & si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, & fundatur ori eius euchari stia. Idem habes in epistola. 69. Leonis Pape ad Theodorum, in haec verba: his qui in periculi vrgentis instantia prae sidium poenitentiae, & mox reconciliationis implorant: nec actio illis poenitentiae , nec communionis gratia de negetur, si eam, etiam amis so vocis officio, per iudicium integri sensus quaerere comprobentur: quod si aliqua egritudine ita fuerint aggrauati, vt quod paulo ante poscebant, sub prae sentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium circun stantium prodes se debebunt, vt simul & poe nitentiae, & reconciliationis beneficium consequantur . In hac quae stione Abulensis sup. 16. capi. Matth. quae stione. 79. tenet, quod, si quis in articulo necessitatis voce confiteri non potest, quanuis signa contritionis ostendat, ab solui non debet. Est enim (inquit) contra formam absolutionis, in qua dicitur absoluo te de peccatis confessis & oblitis, ille autem nulla peccata confitetur. Quae quidem ratio nihil me mouet: tum quia illa forma non mihi magnopere probatur, (ne attrocius verbum dicam) pos sem enim, cum Concilium. Flor. aliam , hac neglecta, pre scripserit, hoc est, ego te absoluo. Deinde, quoniam ille, de quo dis serimus, nutibus confitetur, licet ore non pos sit. Sed dicet forsan, non confitetur peccatorum species fateor id quidem, ad id nunc in controuersia est, an confessio generalis sufficiat, cum specialis fieri non potest: vbi magnopere vellem audire potius, quam docere. Nam D. Tho. ni hil explicite tradidit, vnde hanc quae stionem definire possimus. Distinctione si quidem. 21. quarti sententiarium . q. 2. art. 1. ad primum, dicit: quod quandoque confessio generalis est sacramentalis, & quandoque non. Sacramentalis quidem est, quandoquis in secreto sacerdoti confitetur, quaedam quae meminit, & alia venialia in generali, & ad secundum. Erat quippe argumentum huiusmodi. Post confessionem generalem, ita remanent occulta peccata poenitentis confes sori, sicut & prius: quia in his quae generaliter dicuntur, non est aliquis qui non peccet, &c. Huic igitur argumento respondet, quod procedit de confessione sacramentali, quae iudicium sacerdotale expectat, & ideo requiritur aliqualis peccatorum manifestatio. Hactenus D. Tho. At art. 2. as serit, confessionem generalem sacramentalem operari ad remissionem poenae debite, propter peccatum oblitum, idque ex vi clauium. Atque idem sequitur Petrus Palud. d. 21. q. 2. art. 2. vbi etiam docet, materiam absolutionis es se peccata confes sa, vel in episcopali, vel in generali, alias frustra adderemus in confessione de his & de aliis quorum non sum memor, &c. Quod si peccata oblita: generaliter ostensa sacerdoti, vera sunt materia absolutionis: non est cur definiamus, generalem confessionem, cum specialis fieri nequit, sacramenti huius idoneam materiam non es se. Quam ob rem vt antea dixi, quae stio multo obscurior est, quam vt a me valeat illustrari. At inhaerendo ecclesiastico vsui, quo hu iusmodi peccatores in genere poenitentes absolui sacramentaliter non solent: teneamus interim (id quod tutius est) confessionem, in qua nullum peccatum explicatur, non es se sacramentalem. Nam, praeter eccle siae consuetudinem, quae in huiusmodi rebus magnum momentum habere debet, rationes illae duae, quas D. Thom. insinuauit non sunt omnino leues. Altera, quod hoc sacramentum est iudiciale: iudicis autem sententia apta es se non potest, nisi iudex crimen aliquod in specie conoscat. Altera, quod non plus innotescit mihi conscientia illius peccatoris per talem confessionem, quam ante illam: cum vir etiam santissimus pos set ita generaliter confiteri. Ad primum , nego antecedens. Nam licet non teneatur explicare species venialium, sicut nec venialia confiteri, si tamen vult ab solutionem sacramentalem recipere, confes sio specialis opus est, vt iuxta qualitatem & quantitatem delicti sententia ipsa feratur. Ad secundum, eodem modo respondetur, quod apostoli acceperunt potestatem, tanquam iudices: iudicium vero ineptum est, nisi delicta a iudice cognoscantur. Nec opus est, legislatorem priuatis & accidentariis euentis prouidis se, vt in baptismo paruulorum manifestum est. Sunt enim paruuli, qui baptizari interdum non pos sunt. Ad tertium respondeo, quod, cum explicatur genus peccati subalternum, vt luxuria aut incestus: iam cognoscitur & substantia, & aliqua delicti qualitas iudicandi, &c. Ad quartum dupliciter responderi potest. Prius, quod illi publice poenitentes, olim habebantur excommunicati: vnde manum impositio, seu reconciliatio, quae iubebatur impendi, non erat sacramentalis, sed quasi quae dam absolutio ab excommunicatione, tali enim signo solebat olim ecclesia in communionem admittere, quos communione priuarat. & ideo eiusmodi manuum impositio non solum presbytero, sed diacono etiam permittebatur: quemadmodum videre licet apud Cyprianum. 3. epist. lib. epistola. 17. po sterius respondetur, quod, cum omnibus illis locis sermo sit de publice poenitentibus, intelligere debemus, quod illorum peccata, iam per confessionem publicam sacramentalem, in die cinerum innotuerant sacerdoti. Sed quoniam absolutio ad diem coene dominicae iuxta antiquum morem proferebatur, id etiam a maioribus cautum est, vt si interim periculum mortis vrgeret, impenderetur absolutio, siue nutibus eam peterent istiusmodi poenitentes, siue constaret petiis se. Est autem imprudentia non mediocris, ea quae more maiorum in poenitentia publica prae scripta sunt, ad hanc nostram secretam penitus accommodare. Quod si quis eiusmodi aegrotis generaliter confitentibus sacramentalem absolutionem impendere voluerit, non equidem valde repugno: sed, me autore, non faciet: expectabit autem in renoua vir prudens & modestus, aut episcoporum, aut Summi Pontificis autoritatem, quam ego hoc sane loco desidero. Tametsi. Augusti. eius modi hominibus absolutionem forte prae staret. Cuius in lib. 1. de Adulterinis coniungiis capi. vltimo, haec sunt verba. Ego non solum alios catechumenos, verumetiam ipsos qui viuentium coniungiis copulari retinent adulterina consortia, cum saluos corpore in his permanentes non admittamus ad baptis mum, tamen si desperati & intra se poenitens iacuerint, nec pro se respondere potuerint, baptizandos puto, vt etiam hoc peccatum cum caeteris lauacro regenerationis abluetur. Quis enim nouit vtrum fortassis adulterinae carnis illecebra vsque ad baptismum statuerant detineri? Si autem ab illa desperatione recreati potuerint viuere, aut faciet quod statuerant: aut edocti obtemperabunt, aut de contemptoribus fiet, quod fieri etiam de baptizatis talibus debet. Quae autem baptis matis, haec reconciliationis est causa, si forte poenitentem finiendae vitae periculum prae occupauerit. Nec ipsos enim ex hoc vita sine arra suae pacis exire velle debet mater ecclesia haec Augustinus. Alterum, quod in eodem quinto argumento quae stionem habet, est, an confessio sacramentalis, vel per nuncium, vel per epistolam absenti confes sor fieri possit. Nam, pos se fieri suadetur ex cap. Qualis. 30. q. 5. vbi Leo Papa tradit, poenitentiam per scripturam, es se recipiendam. Deinde, suadetur ex Cypriano, lib. 3. epistola. 17. vbi dicitur, quod lapsi per literas petierunt a Cypriano reconciliationem & pacem. Tertio item ex eo, quod matrimonium, quia materia eius actibus nostris constat , per epistolam, vel paranimphum fieri potest, ergo & poenitentia. In contrarium est. quod August. libro de Vera poeni. cap. 10. tradit, & habetur de poe nitentia. d. 1. cap. Quem poenitet, in haec verba. Praecipit dominus mundatis, vt ostenderent se sacerdotibus, docens, corporali prae sentia consitenda peccata, non per nuncium , non per scriptum manifestanda. In hoc dubio Petrus Palud. 4. dist. 17. q. 2. videtur tenere, confessionem & absolutionem factam literis per absentes, es se sacramentalem : idem tenet expressius Adrianus. q. 1. De confessione, ad tertium. Estque argumentum praecipium: quia absolutio sententia quaedam est in foro iudiciali: de ratione autem sententiae , non est quod vocalis sit, aut prae sente reo feratur. Mihi autem haec opinio probari nunquam potuit: quamuis argumenta, quibus confutari solet, non sint magnopere vehementia. Certe, quae Caietanus in Summa sua nobis tradit, nullius videntur es se momenti: praeter illud vnum , quod re vera graue est, videlicet confes sionem & absolutionem actiones sacramentales es se, ac proinde personales, ideoque per internuncios aut literas administrari non pos se. Argumentor itaque primum in hunc modum. Absolutio, & quaelibet forma sacramentalis confert gratiam: ergo non operatur in absentem: alioqui, si absens dormiret tempore absolutionis, ab ignorante sacerdote iustificaretur. Praetera, absens non confitetur internuncio, nec internuncius sacerdoti: ergo nulla est ibi confessio sacramentalis. Item, sacerdos absens, ignorat an poenitens post literas mutauerit voluntatem recipiendi absolutionem : ignorat etiam, an poenitens tempore quo absolutio impenditur, sit di spositus: rursum quoque, an commiserit aliquod peccatum mortale post literas mis sas: quocirca, semper se exponit manifesto periculo sacrilegii. Est denique illud grauissimum argumentum, quod non insolitum modo, verumetiam inauditum est in ecclesia, iudicium sacramentale inter absentes exteriori: aut absolutionem peccatorum a confessione absente, per literas vel internuncium dari. Ad primum argumentum, respondet primum glos sa: quod permittitur mulieri simplici & verecundae, dum tamen prae sens sit, peccata scripta confes sori offerre: erat enim olim vsus, vt de peccatis publicis a poenitente libellus offerretur, in quo eiusmodi peccata continerentur scripta: vt patet ex epistola Leonis. 57. ad episcopos Campaniae. Atque adeo ex epistola Cypriani iam citata. Respondet quoque Gabriel, ibidem es se sermonem de confessione adulterae in foro exteriori: recipiebatur enim scripto, vt constaret eccle siae, eam es se legitime a viro suo repudiatam . Ad secundum argumentum facile dicitur, nostram sententiam, potius ex Cypriano confirmari: ait enim. Qui libellos a martyribus acceperunt, si infirmatis periculo occupati fuerint, non expectent praesentiam no stram: quin, apud prae sbyterum quemcunque prae sentem exomologesim delicti sui facere possint, vt manu eis in poenitentiam im posita, ad dominum veniant cum pace, quam dari literis ad nos factis, desiderauerunt. Ad tertium respondetur, quod sententia sacerdotis & iudicialis, nec alterum ab altero potest separari: matrimonium autem, & contractus est naturalis & sacramentalis: sed aliquando alterum sine altero est: matrimonium enim, quod per procuratores contrahitur, non est sacramentum : vt Caietanus erudite confirmauit. Ad postremum de ratione sententiae, fateor, non es se iudicis, reique prae sentiam: sed est tamen de ratione sententiae sacramentalis: quae gratiam confert. Nisi enim sacramentum prae senti subiecto applicetur, vt per inductionem patet, iustificare ratio potest: quererem nanque libenter ab huiuscemodi autoribus, an episcopus possit absenti sacramentum ordinis conferre: & cum negauerint, propter vsum ecclesiae perpetuo repugnantem, eodem ego argumento probabo, sacramentum absolutionis conferri absenti non pos se. At existit hinc paruum illud dubium, an poenitens coram sacerdote per scripturam confiteri possit, vt mutus, vel puella uerecunda . Ad hoc respondet D. Thomas quodlibeto. 1. arti. 10. quod, cum de es sentia confessionis sacramentalis non sit vocalis confessio , iis qui verbo confiteri nequeunt , sat est scripta conf essio . Atque haec quidem propositio communis est omnium doctorum , quos equidem legerim. Sed addit D. Tho. huic alteram, quae non perinde certa est: nempe, ex institutione ecclesiae teneri hominem, qui potest, voce confiteri: quoniam in omnibus sacramentis accipit id ecclesia, cuius est communior vsus: verborum autem vsum, & communem es se, & ad confessionem accomodatum , negari non potest. Et quamuis hoc praeceptum non inueniatur expres sum, satis est tamen consuetudo, quae videlicet habenda pro lege est. Nullus enim sacerdos confessionem admittit, nisi poenitens peccata voce proferat. Ac certe, fictus videtur es se, qui ore tacet, cum ore accusare se possit: tutissima rectissimaque via haec est: quis negat? Sed, si quando contingat , (quod tamen rarum erit) vt puella verecundie plena voces aedere non queat, cum hac sacet dotis prudentia dispensabit . Item etiam, si aegrotus per gutturis angorem confiteri quidem voce possit, sed vix tamen & aegre possit: non erit eiusmodi compellendus. scribere facile peccata valet, vt vocalem confessionem exhibeat. In eodem quinto principali argumento id postremum quaeritur, an cum poenitens ignorat idioma sacerdotis, atque ex diuerso poenitentis idioma sacerdos, oporteat confessionem fie ri per interpretem , & quidem communis sententia tenet, huiusmodi poenitentem non obligari ad eam confessionem: quia nemo tenetur reuelare secreta peccata, nisi sacerdotibus: hic autem reuelaret etiam interpreti, qui non est sacerdos. As sumpta vero priore loco propo sitio patet ex Leone epistola. 57. vbi ait: Reatus conscientiarum sufficere solis sacerdotibus in dicare confessione secreta: & August. De vera poenitentia, cap. 11. Si peccatum (inquit) occultum est, sufficiat referre in notitiam sacerdotis. Sed & Innocentius in capit. omnis vtriusque sexus de poenitentiis, prudenter limitauit praeceptum : inquiens , Omnia sua solus peccata confiteatur proprio sacerdoti: videlicet, insinuans, quod si solus confiteri nequit, confiteri non tenetur. Hanc ego communem doctorum sententiam , quoad praeceptum ecclesiae de quotanni confessione pertinet, libentissime recipio Sed in articulo mortis non auderem omittere confessionem, si haberem interpretem: iactura enim illa parua est, vt praetermittam sacramentum, quod est neces sarium ad salutem: quemadmodum retro dicebamus, in articulo mortis hominem obligari ad explicandum peccatum, etiam cum aliquo famae alienae detrimento, & in hoc euentu intelligitur Diuus Thomas. 4. distinctione. 17. q. 3. art. 4. q. 3. ad secundum , cum vtitur illis verbis Exigitur, Debemus: quae quidem verba obligationem prae se ferunt: in reliquis vero cuentus, etiam quum iure diuino confessio est in precepto, credere sine periculo pos sumus neminem obligari ad confessionem peccatorum per interpraetum. Quae autem sint haec euenta, siue tempora, in quibus praeceptum diuinum , etiam praeter mortis articulum, ad confessionem obligat, paulo post expediemus. Ad sextum principale argumentum priusquam respondeamus, & neces se est explicare, quisnam proprius sacerdos appelletur. Nam Petrus Palu. 4. d. 17. q. 3. & Syluester in verbo confes sor primo, docent, nomen propii sacerdotis dupliciter accipi: vno modo, pro quocunque habente potestatem absoluendi, siue ordinariam, siue delegatam , & sic capitur (aiunt) in cap. Omnis vtriusque sexus, ab Innocentio ibi, Omnia sua peccata semel confiteatur in anno proprio sacerdoti. Alias non impleret illud praeceptum, qui confiteretur fratribus mendicantibus: non enim sunt proprii sacerdotes nisi in hac significatione. Alio modo (inquiunt) capitur, sacerdos proprius, pro sacerdote habente iurisdictionem ordinariam absoluendi, qualis est, vel parochus, vel episcopus, vel Summus Pontifex. Quem in modum accipitur in eodem capi te, Omnis, cum subiungitur, Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet, & obtineat a proprio sacerdote. Sed re vera sine causa admittitur aequiuocatio in eadem oratione apud Innocentium. Nam illud suum praeceptum ipse idem explicuit, exceptionem addens, nisi de licentia proprii sacerdotis. Et quod in illo capite, Proprius sacerdos, parochus intelligatur, manifeste liquet ex quadam extrauaganti Martini Quinti, quam refert Adrianus. q. 5. De confessione. Sic etiam accipit nomen proprii sacerdotis Diuus Thomas. d. 17. quest. 3. arti. 3. quae st. 5. Itaque sacerdos proprius, vel intelligendus est parochialis sacerdos, vt Martinus Quintus intellexit, & vt re vera Innocentius accepis se videtur iuxta planam illius decretalis intelligentiam, vel intelligendus est sacerdos habens ordinariam potestatem & iurisdictionem . Ei in priori quidem significatione, sacerdos proprius vocatur, & vt distinguitur contra alienum, & vt distinguitur contra communem . Contra alienum quidem, vt quilibet parochianus intelligat, suo proprio parocho, non alterius parochiae sacerdoti debere confiteri. Contra communem autem, quia supponebat Innocentius, episcopus & Summum Ponti ficem , qui sacerdotes communes dici pos sunt, non habere consuetudinem audiendi confessiones . Quare spectans in communem vsum (quod leges facere solent) praecepit, vt parochiani suis parochis confiterentur. Nec obiectio illa mouere nos debet, quod, si in illo capite proprius sacerdos sic acciperetur, qui confessionem faceret vel episcopo, vel Summo Pontifici, praeceptum illius capitis non impleret. Nam , cum parochus iurisdictionem habeat ab episcopo, episcopus a Summo Pont. pro comperto relinquitur, vt poenitens, qui priuatis suis sacerdotibus confiteri solet, si ad episcopum, vel Summum Pont . recurrat, eisque confiteatur, multo etiam magis precepto confes sionis satisfaciat. At, si quis contendere velit, & episcopum & Summum Pontificem appellari proprios sacerdotes, dicat, ideo proprios appellari, quia propriam habent iurisdictionem absoluendi: quam, scilicet, sibi proprie vendicant ex officio ordinario pascendi oues. In hunc igitur posteriorem sensum dubium est, an ex diuino iure sit necessarium confiteri proprio sacerdoti. Nam Armacanus lib. 11. De quae stionibus Armenorum, cap. 4. ex solo iure humano id existimat neces sarium: cum quilibet sacerdos in ordinatione sua acceperit potestatem remittendi peccata quo rumcunq;. Idem quoque videtur insinuare D. Thomas. d. 17. q. 3. art. 3. q. 4. ad quintum: si literae tantum superficies spectetur. Duran . etiam. 4. d. 19. q. 2. hanc Armacani opinionem as serit es se probabilem: hoc est, seclusa eccle siae lege, quemlibet sacerdotem quemcunque peccatorem absoluere pos se: hanc tenuit Vuicleph, hanc demum nunc temporis Lutherani. At, haec sententia defendi nulla ratione potest: quin exploratum haberi debet, praeceptum de confitendo proprio sacerdoti, diuinum es se. Primum, ex Concilio Florentino, vbi minister huius sacramenti definitur sacerdos habens autoritatem absoluendi, vel ordinariam, vel ex commissione superioris. Quapropter, sine huiusmodi commissione sacerdos alienus non est huius sacramenti mini stet: atque proinde iure diuino tenemur proprio sacerdoti confiteri. Nam, confessio, quae fit alteri ex facultate proprii sacerdotis, proprio sacerdoti fieri censetur. Praeterea, capite, Si episcopus de poenitentiis & remissionibus lib. 6. Bonifacius tradidit nulla consuetudine introduci pos se, vt aliquis, praeter sui superioris licentiam , confessorem sibi eligere valeat, qui eum possit soluere, vel ligare. Et tamen , si es set solum de iure po sitiuo, aliqua consuetudo pos set praeualere: vt patet in decimis soluendis: in comedendis ouis tempore quadragesimae, & aliis eiusmodi ecclesiasticis legibus, quae per consuetudinem contrariam abrogari pos sunt. Praeterea, hoc videtur etiam definiri, in illo cap. Omnis, de poenitentiis: vbi Innocentius, Licentiam (inquit) prius postulet & obtineat a proprio sacerdote: quum aliter illum alienus non pos set absoluere, vel ligare. Ratioque id manifeste docet. Nam potestas iurisdictionis non habetur, nisi ab his qui subditos habent. At, non quilibet sacerdos ex iure diuino subditos habet, sed solum pastores ecclesiae, quibus oues Christi commis se sunt: ergo solus ille, cui ex officio est annexa cura animarum ex diuina institutione, iudex est, atque ex consequenti ad eum solum iudicialis sacramenti administratio pertinet. Erroneum igitur est hac tempestate , as serere, sacerdotem simplicem iurisdictionem habere, potestatemque soluendi : vnde & Martinus Quintus in concilio Constatiensi circa finem inter reliquas interrogationes ponit hanc: vtrum credat, autoritatem iurisdictionis Papae & episcopi es se maiorem in soluendo ligandoque autoritate simplicis sacerdotis, etiam habentis curam, animarum . Vide Caietanum in additionibus . 3. partis, que stione vnica, de ministro sacramenti poenitentie: Turrecremata lib. 1. cap. 96. &. 97. &. 98. Nam in hanc sententiam conueniunt omnes scholastici autores: atque adeo D. Thomas. d. 19. q. 1. articu. 3. q. 1. &. dist. 17. q. 3. arti. 3. quae st. 4. Argumentum vero illud potissimum, quod opponitur ex ordinatione sacerdotum , quibus dicitur, accipite spiritum sanctum , &c. quoniam eisdem verbis dominus apostolis dedit potestatem iurisdictionis Ioannis. 20. cum ibi fecerit eos iudices, & instituerit sacramentum confessionis, cuius eos quoque ministros effecit: respondetur, quod eisdem quidem verbis ecclesia nunc pos set tradere potestatem iurisdictionis omnibus initiatis: at re vera non tradit, sed solam potestatem ordinis neces sariam ad absolutionem sacramentalem. Nam ille actus sacramentalis duplicem potestatem exigit: alteram ordinis, alteram iurisdictionis: neutraque sine altera satis est. Nam episcopus diaconus subditos quidem habet: sed, si tentet absoluere, nihil facit. Simplex quoque sacerdos ordinis pote statem habet: sed, quia caret iurisdictione, nihil facit absoluendo. Accipit itaque sacerdos quisque, cum initiatur, per illa verba. Quorum remiseritis, &c. potestatem ordinis, quae neces saria est, ad remittenda peccata: tametsi (vt retro diximus) iurisdictionem quoque accipiat ad remittenda venialia, &c. Quod si quaeras, vnde constare possit, ecclesiam ordinatis solam potestatem ordinis conferre velle: certe, ecclesiae vsu constat, intentioneque praelatorum ordinantium. Non enim intendunt episcopi tradere iurisdictionis potestatem. Nam, & episcopus titularis cum ordinat, eisdem verbis id facit: cum tamen nullos habeat subditos, &c. At vero, circa ea quae dicta sunt, oriuntur aliqua dubia indigna prorsus, quae a nobis praetereantur. Primum est: an, quando non est tutum confiteri peccata proprio sacerdoti, quia timetur, scilicet, vel scandalum , vel reuelatio confessionis , possit homo confiteri cui voluerit sacerdoti, si proprius negat facultatem alteri confitendi . Ad hoc, doctores graues as serunt, quod, si, nec sacerdos proprius, nec episcopus volunt dare facultatem , tunc potest peccator confiteri cui maluerit. Id tenet Hostiensis in cap. Omnis vtriusque sexus, id videtur sentire magister. d. 21. ca. postremo: & Gratianus de poe nitentia. d. 6. circa finem: id Syluester in verbo confes sor. 1. §. 6. & Ricardus. d. 17. ar. 3. q. 7. & Palud. eadem. d. q. 3. art. 3. & Adrianus. q. 5. de confessio dubio. 3. Id vero probant ex cap. vltimo, de poenitentia. d. 6. vbi Vrbanus Papa, placuit (inquit) vt deinceps nul li sacerdotum liceat, quemlibet commis sum alteri sacerdoti, ad poenitentiam suscipere, ni si pro ignorantia illius, cui poenitens prius confessus est. Est igitur argumentum , pro ignorantia proprij sacerdotis, licet adire ad alium sacerdotem, etiam sine proprij consensu: vt hic textus manifeste dicit, & glos sa item eodem loco: ergo multo magis pro malitia, & caetera. Deinde confirmant hoc autoritate Augu stini, lib. de vera poenitentia, cap. 10. & refertur de poenitentia. dis. 6. cap. 1. vbi Augustinus, & qui vult (inquit) confiteri peccata sua quaerat sacerdotem, qui sciat ligare & soluere, ne ambo in foueam cadant, quam stultus euitare noluit. Praeterea, sacerdos proprius in tali euentu tenetur dare facultatem: ergo, neget, satis fuerit petiis se: argumento capit. Licet, extra de regularibus. Nam (vt ibidem dicitur) prae latus indiscrete negans facultatem iuste petitam, priuilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate. Praeterea, legislator non deficit in neces sariis. Sed, quando sacerdos proprius est ineptus ad audiendam confessionem, vel ex ignorantia, vel ex malitia: confessionis necessitas instat, sicut & communionis: ergo in tali euentu iam legislator de confessione prouidit , vt etiam in articulo mortis quilibet sacerdos pos set absoluere. His tamen argumentis praeceptor meus bonae memorie, commoueri non potuit, quin crederet, hanc opinionem es se, & minus tutam & irrationabilem. Idem tenuit Caietanus in Summa in verbo Absolutio ex parte absoluentis. Atque D. Thom. idem sentire videtur. d. 17. q. 3. arti. 3. q. 4. ad tertium: vbi dicit, quod electio discreti sacerdotis non est nobis commis sa, vt nostro arbitrio facienda sed de licentia superioris, si forte proprius sacerdos es set minus idoneus ad apponendum peccato salutare remedium. Et ad quintum argumentum, expresse docet, quod in quibus euentis probabiliter timet poenitens periculum sibi, vel sacerdoti ex confessione : debet recurrere ad superiorem. vel ab eodem petere licentiam alteri confitendi: quod si licentiam (ait) habere non possit, idem est iudicium ac de illo, qui non habet copiam sacerdotis. Nec. d. 21. in expositione litere huic sententiae aduersatur. Nam, prius ex sententia propria as seruerat, quod cum poenitens habet sacerdotem ignorantem, ex facultate ip sius sacerdotis, vel superioris, debet alium petere prudentiorem. Cum autem posterius subdit per coniunctionem aduersatiuam, quique tamen casus ponuntur, quibus licet confiteri alij, quam proprio sacerdoti, sine eius licentia, &c. refert quidem aliorum opinionem: quam tamen ipse non probauit. Et certe eam nos reprobare debemus. Primum ex cap. Omnis vtriusque sexus, vbi dicitur, quod si quis alieno sacerdoti voluerit iuxta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet, & obtineat a proprio sacerdote, cum aliter illum non possit soluere vel ligare. Ad hoc respondet Adrianus, quod cum Innocentius dicit, licentiam postulet & obtineat a proprio sacerdote, subintelligendum est, vel a iure. In casu autem de quo loquimur, poenitens habet a iure facultatem obtentam, scilicet, ex illo cap. vltimo de poenitentia. d. 6. At, haec solutio non est idonea, tum, quia ius illius capituli antiquius erat Concilio Lateranensi, cum Vrbanus secundus sub quo illud decretum est multis annis praeces serit Innocentium tertium, qui illius capitis, Omnis vtriusque sexus fuit autor: tum, quia cum supponit Innocentius iustam causam in petendo, & addat, licentiam petat, & obtineat: consequenter insinuat, licentiam petitam & negatam in causa iusta, non sat es se, vt alius possit absoluere, quamuis iu ste petita male negatur. Tum, quia haec facultas, per quam fit exceptio a decreto Concilij generalis, nusquam habetur in iure: vt ex argumentorum solutione patebit. Tum demum, quia per hanc exceptionem aperitur ianua multis incommodis, eisdemque absurdissimis. Nam, & vnusquisque facile sibi per suaderet, suum parochum es se ignorantem , indeque eligeret facultate iuris confes sorem: & idem quoque in casibus reseruatis fieri eadem ratione pos set, vt videlicet, quando nollet prae latus vel ex ignorantia, vel malitia, iuste petitam concedere facultatem, hanc sibi ex concessione iuris poenitens as sumeret. Quibus profecto qui non mouetur, hunc nihil horum reputauis se certo scio. Praeterea, mortuo proprio sacerdote, non potest ille de quo loquimur, cui maluerit confiteri: ergo nec viuente, & facultatem negante. Praeterea, si proprius sacerdos nominatim excommunicaretur, vel es set percus sor clerici manifestus, non liceret parochianis cuilibet confiteri , sed solum illi, quem episcopus, vel Papa prouiderit. Fac denique (id quod vsu venire potest) vt proprius sacerdos ex malitia, vel animi perturbatione, nolit confessionem cuiusquam audire: tunc quaero, an parochianus possit alieno sacerdoti pro suo arbitratu confiteri. Ac pos se quidem nullus, nisi indoctus & temerarius admittet. Quod si non potest, certe nec poterit, propter ignorantiam vel scandalum proprij sacerdotis alieno sine superioris facultate confiteri. Ad primum argumentum, quod Vrbanus loquitur de poenitentia publica iniuncta a sacerdote, cui poenitens prius confessus est, vt ipse etiam textus expressit. Docet autem Summus Pontifex, poenitentiam publicam iniunctam a parocho, in propria ecclesia es se faciendam, non in aliena parochia. Ac praeterea docet, alium sacerdotem poenitentiam iniunctam a priore confes sore, non debere aut commutare, aut relaxare, nisi prior sacerdos adeo fuerit imprudens & ignarus, vt poenitentiam indiscretam indixerit: tum enim si imprudentia fuerit manifesta, sacerdos secundus poterit poenitentiam suo consilio moderari. Imo, in ecclesia olim, vbi erant plures sacerdotes, qui aeque poterant populi confessiones audire, si quis poenitens vni illorum sacerdotum se commissiset , crediderim equidem iure optimo cautum es se, vt postea quam illi peccata sua fuerat confes sus, atque illius consilio poenitentiam salutarem acceperar, ab alio sacerdote non susciperetur ad poenitentiam, nisi forsitan prior fuis set ineptus, & imprudens. Erat autem ea lex iusta: primum, ne identidem mutatis animorum medicis salus ipsa spiritualis poenitentium prepediretur: deinde, ne poenitens seueritatem iustam prioris iudicis, cui se commiserat, veritus apud iudicem alium, remissionem quaereret: quod nostra hac tempestate quidam facientes, dum pre pudore sacerdotes graues & probos, quibus se permiserant, fugiunt, nouosque quae runt, vel incognitos, experimento suo discere pos sunt, quam parum in salute spirituali prouehantur. Reliqua omnia faciliora sunt quam quae nos morari debeant, qui ad alia grauiora properamus. Aliud quoque dubium est, idque grauis simum, an habens facultatem a proprio sacerdote eligendi confes sorem, possit eligere quemlibet sacerdotem, etiam alias non probatum, nec expositum. Ad hoc Gabriel. d. 17. q. 2. articu. 3. tenet partem affirmatiuam: idem tenet Syluester, in verbo confes sor. 1. §. 5. Idem quoque Adrianus post quintam quae stionem de confessione, dub. 1. Referunt que in hoc Hostiensem de poenitentiis, cap. Omnis & Panormit. Clement. 1. De priuilegiis: breuiter, haec est communis opinio iuniorum: quam suadent imprimis ex capi. finali de poenitentiis, vbi dicitur: Permittimus episcopis, & aliis superioribus, nec non minoribus praelatis exemptis, vt etiam prae ter sui superioris licentiam, prouidum & di scretum sibi possint eligere confes sorem. At ex vi huius priuilegij non oportet eum, qui alias est probatus confes sor eligere: ergo nec qui a Summo Ponti. vel episcopo facultatem habet eligendi confes sorem, tenetur eligere alias probatum & examinatum. Praeterea, simplex sacerdos ab ordinatione sua habet potestatem absoluendi: sed quia deest illi materia, circa quam pos set illam exercere, idcirco non absoluit. At, poenitens qui habet facultatem a proprio sacerdote, prae stat se subditum confes sori, quem eligit. Talis igitur absolutio, cum habeat materiam, erit valida. Tertio. Summus Pontifex, per hoc solum quod voluntarie subiicit se simplici sacerdoti , eo ipso dat materiam conuenientem absolutioni sacramentali: ergo & quilibet Christianus, qui habet facultarem a proprio sacerdote, vbi primum se voluntarie subdit sacerdoti simplici, &c. Quarto. Quia alias diploma Pontificium nihil daret: nam eligere confes sores iam expositos, videlicet fratres prae sentatos episcopis, & ab ipsis probatos sine diplomate fideles poterant: ergo per tale priuilegium conceditur eis facultas eligendi alias non probatos . Contrariam sententiam tenet glos sa super illud caput, Omnis vtriusque sexus: & super Clementinam primam De priuilegiis. Et certe haec opinio glos s ae, non est contemnenda . Nam, vt in cap. 2. De poenitentiis in sexto dicitur, in generali concessione illa non veniunt, que non es set quis verisimiliter in specie conces surus: sed inter sacerdotes simplices, non examinatos, sunt multi ignorantis simi & perditissimi, quibus si exprimerentur in specie: non fit verisimile, superiorem talem facultatem conces surum: ergo, &c. Et confirmatur: nam, si Summus Pontifex institueret iudices in foro interiori omnes sacerdotes simplices sine aliquo examine & probatione, peccaret mortaliter, quod non est existimandum de Summo Ponti. in generali & publica concessione: & tamen re vera, si daret facultatem eligendi quemlibet sacerdotem, eo ipso facit vniuersos sacerdotes, etiam stultissimos, iudices in foro interiori: quod, nisi praelatis pestilentissimis tribuere, indignissimum est. Confirmatur vltimo. Quia Summus Pontifex in diplomate semper notat, se concedere facultatem eligendi confes sorem idoneum. Idoneus autem in iure appellatur, qui habet publicam iuris sufficientiam. Verbi gratia. Religiosus prae sentatus episcopo iuxta normam Clementinae, Dudum, de sepulturis. Item clericus examinatus, & probatus ab episcopo, licet alias non habeat iu risdictionem, per probationem tamen factus est idoneus, &c. Propter haec argumenta, quae videlicet mihi magnam faciunt fidem, ego tenui semper, teneoque , quod si sacerdos alias est probatus, ab episcopo, vel eius vicario, iuxta morem, quem episcopi seruant bene instituti, tum, per facultatem eligendi confes sorem, siue a parocho, siue ab episcopo, siue a Pont. Summo concessum , potest eligi, etiam si alias nullos subditos haberet, nullam ve penitus iurisdictionem . At, si quis sit reprobatus ab epi scopo, vel a visitatore reiectus, tanquam stultus & ineptus: eiusmodi non potest eligi per clausulam eligendi confessorem . Atque idem omnino de illo sentio, qui non est examinatus, & probatus a prelato, iuxta formam prae scriptam vel lege, vel consuetudine . Quia sententia contraria , vt minimum, ianuam facit potentissimam ad perniciem populi Christiani, dum indiscriminatim eliguntur ab ignorante plebe sacerdotes ignorantissimi: atque vtinam, qui illam opinionem inuexerunt, prudentiore consilio incommoda, & sacrilegia quae exinde consequuta sunt, consideras sent. Praeterea, ridiculus es set, imo nefarius Summus Pontifex, si examen & probationem idonei confes soris, relinqueret arbitrio cuius libet popularis, non minus quam, si examen iudicis ecclesiastici in foro exteriori, aut sutoribus, aut sartoribus committeret. At, per illam opinionem, quam refellere conamur, quilibet idiota, & vulgaris homuncio pro suo arbitratu potest vt eligere confes sorem, ita quoque expendere ac probare. Atqui, quanto satius est, ratione Christiana duce, credere, duo es se praecepta neces saria: alterum, ne quis alieno sacerdoti confiteatur: alterum ne quis sacerdos non examinatus confessiones audiat. Nempe, si haec praecepta duo, vt neceslum est, admittimus, per facultatem eligendi confes sorem, soluitur poenitens ab obligatione confitendi proprio sacerdoti: quod primo praecepto iubebatur. At, non soluitur sacerdos a praecepto, quo videlicet astringitur ne confessiones audiat non examinatus. Quare, semper peccabit mortaliter contra illud secundum praeceptum , si audierit confessiones non probatus. Non est autem verisimile, eius modi sacerdotibus iurisdictionem es se collatam: qui, quoniam iure optimo, audire confessiones inhibentur, si audiant , mortalis peccati rei efficiuntur. Praeterea, si Summus Pontifex, omnes tales constituit iudices: non pos set episcopus condere legem, vt illi non audiant confessiones , nisi prius examinati. Atque adeo ne pos set quidem stulto sacerdoti confes soris officium prohibete: es set: enim perinde ac si pretor iuberet, ne delegatus a principe iudicaret. Et item, praelati religionum , qua autoritate pos sent punire religiosos non expositos & examinatos, cum per haec diplomata eliguntur in confes sores. Nam, si generalis ordinis, aut prouincialis faceret me iudicem alterius religiosi, non intelligo quo pacto inferior pos sit prohibere. Quemadmodum, si daret mihi prouincialis facultatem coenandi, aut constitueret me vicarium monasterij: ignoro pror sus qua autoritate prior illud impediret. Et tamen fatentur omnes, eiusmodi leges, ab episcopis vel praelatis monasteriorum ferri optime pos se, quippe vt neces sarias ad rectam & populi Christiani, & monachorum institutionem. Denique (vt semel finiam) rogo eos, qui oppositam opinionem defendere volunt, an sacerdos depositus auto ritate publica, ac degradatus, possit eligi per generalem conces sionem eligendi quemlibet sacerdotem . Quod si neges (ne theologus insanus habeare, iam quae ro rursum, quis possit eligi, cum detur in diplomate facultas eligendi quemlibet sacerdotem? Dices forsan, excipitur depositus, & degradatus: quemadmodum & excommunicatus nominatim, & percus sor clerici manife stus, quoniam eiusmodi sacerdotes legibus ecclesiae peculiaribus, a sacramentorum administratione reiecti sunt: beneuolo: hoc enim tuo te gladio iugulare pos sum: nam, & sacerdotes non probati, seu reprobati ab episcopis, atque eorum visitatoribus legibus certis arcentur a sacramenti huius administratione. Ad argumentum itaque primum, concedo antecedens: supponitur enim episcopos & praelatos electuros es se confes sores peritos: nam ad illos iure pertinet examen, & probatio confes sorum. Nego tamen consequentiam : quoniam ad populares non spectat, sua electione idoneos facere confessores & iudices, sed ex iam probatis vnum quemlibet eligere. Imo ex illo cap. potest fieri argumentum pro nostra sententia: Prouidum (inquit) & discretum sibi possint eligere confes sorem. Quod si episcopi ex illo priuilegio, improuidum & indiscretum diligere nequeunt, cur concedamus hominibus vulgi, vt si elegerint ineptissimum & improuidissimum sacerdotem, quod absurdissimum est, id ex priuilegio Summi Pontificis consequatur. Ad secundum, iam respondimus, sacerdotem non habere potestatem iurisdictionis ad ordinatione sua. Nec ad hanc potestatem satis est, quod peccator se praebeat materiam, & subditum sacerdoti: hoc enim verum es set si autoritas absoluendi es set iudicis arbitri: qui, scilicet, per voluntariam subiectionem reorum, iudicandi acciperet potestatem. At retro nos ostendimus, sacerdotes autoritatem iudicandi non a populo, sed a Deo accepis se nec hanc ex iure diuino quoslibet sacerdotes habere: sed solos pastores: vel eos qui a pastoribus fuerint delegati. Ad tertium , nego antecedens: sed, sicut ante diximus, sacerdos electus a Papa, a Chri sto immedirae accipit iurisdictionem, &c. Ad quartum: nego consequentiam: nam, non omnis examinatus & probatus, iudex meus erat constitutus. Sunt enim in ciuitate & alij parochi praeter meum, & alij quoque probati ab episcopo: qui per probationem facti sunt idonei, vt eligi possint in iudices. Datur ergo facultas eligendi ex examinatis quemcunque ego voluero: id enim rationabiliter concedi poterat sed eo amplius, non nisi irrationabiliter. Quod autem additur, etiam de ordine mendicantium, mirum est, si nos torqueat, velimusque in apicibus diplomatum es se mysteria: pari enim argumento crederemus irregularitatem es se mentalem . Magis nos terret consuetudo recepta, quae cum tot autorum grauissimorum sententia confirmetur, probabili ignorantia excusari potest. Sed, an haec consuetudo ius absoluendi conferat, incertum est. Sola nanque ea ius hoc prae stat, quam praelati vident, & tacent: vt episcopi videntes sacerdotes simplices mutuo se absoluere, interpretatiue & implicite concedunt huius modi iurisdictionem. Sed, quod Summus Pontifex hanc consuetudinem sciat, quae videlicet apud Hispanos maxime inualuit, me profecto fugit. Quamobrem, in sacramento adeo neces sario, non existimo tutum, huic nos periculo committere, vt eligamus sacerdotem, cui forsitan Summus Pontifex autoritatem absoluendi minime conces serit. Iam, si hinc colligere velis, ne viros quidem peritissimos eligi pos se, si non fuerint ab epi scopo probati , etiam si theologiae sint profes sores: huic ego respondeo, eiusmodi viros in theologia magistros, autoritate publica haberi probatos : non enim solent ab episcopis examinari. Si quis vero sit quamlibet doctus, nec autoritare publica gradus theologici conprobatus , nec ab episcopo, implicite saltem permissus confessiones audire: hunc non probatum , nec examinatum eligere equidem non auderem . Satago enim per certa media certa facere, & vocationem , & salutem meam . Atque in sexti principalis argumenti. explicationem haec satis dicta sint. Septimum vero id quaerit, an venialia peccata teneamur confiteri. At, certissimum est minime teneri. Primum ex communi omnium theologorum consensu: deinde, ex communi ecclesiae consuetudine: qua post confessionem mortalium, nullus Chri stianus solicitus est de confitendis venialibus. Item, ex D. Augustini testimonio in Enchiridio. ca. 71. & refertur de poenitentia. d. 3. cap. de quotidianis. habeturque idem in lib. de ecclesiasticis dogmatibus capi. 53. Praeterea, qua ratione iure diuino teneremur aliqua venialia confiteri , pariter & omnia: quod non modo grauissimum es set, verumetiam impossibile. Et, cum dolore de venialibus non sit neces sarius: ne confessio quidem venialium neces saria est. Ad argumentum igitur respondet Adrianus. q. 4. de confessione, art. 1. ad quartam confirmationem: quod testimonium illud Ioannis, solum procedit de peccatis mortalibus. Et quantum ego sentio: de his directe & primario dominus loquitur, quae videlicet sicut sacerdotes absoluendo remittunt, ita non absoluendo retinent. Non est enim verosimile, aequiuoce accipi peccati nomen in illo eodem contextu, vt videlicet in ordine ad verbum, Remiseritis, capiatur pro mortalibus & venialibus: in ordine vero ad verbum retinueritis pro solis mortalibus. Et cum potestas remittendi, & retinendi huic conces sa sit potestas clauium ad apariendum, & claudendum regnum coel orum , non comprehendit directe venialia per quae regnum coelorum non clauditur. Sed cum obiicitur, peccata venialia non es se materiam huius sacramenti: quia Chri stus hic non loquitur de venialibus, vbi tamen instituit huius sacramenti materiam , ita fieri vt confessio venalium non es set sacramentalis contra Magistrum, atque omnes doctores scholasticos. Imo contra ecclesiae sensum credunt enim fideles accipere absolutionem sacramentalem, cum venialia sacerdotibus confitentur : nec sacerdotes vsurparent sibi potestatem iudicandi de venialibus, nisi eam a Christo domino accepis sent. Ad hanc ( inquam ) obiectionem, respondetur , quod qui concedit maius, ex consequenti concedit & minus. Nam, si princeps committit mihi remissionem grauissimorum scelerum , sine dubio intelligitur concessis se remissionem leuiorum . Nec est eadem ratio de potestate remittendi: quoniam si maiora peccata retineri dicuntur, non exinde censentur retineri minora: quae videlicet multis aliis modis remitti pos sunt. Sed oritur tamen dubium, an saltem ex prae cepto ecclesiae teneantur homines venialia confiteri. Nam , in cap. Omnis vtriusque sexus, De poenitentiis, confiteatur (inquit Innocentius , omnia peccata sua semel in anno: omnia inquit: & cum constitutio illa obliget omnes, nullo excepto, sequererur, ecclesiam in hac lege supponere, omnes fideles singulis annis peccare mortaliter, si sola mortalia praecepit confitenda. Et confirmatur ex eo enim quod dicit Decretalis, Omnis vtriusque sexus, &c. vniuersi obligantur ad preceptum communionis in paschate, siue mortaliter peccauerint, siue non: ergo, & ad praeceptum confessionis: vnde, in Clementina. 1. De statu monachorum, confessio venialium monachis pre cipitur semel in mense. Omnibus igitur fidelibus semel in anno praecipitur: vt & Diuus Thomas videtur insinuare. d. 17. quae stione. 3. art. 1. q. 3. At vero huic quae stioni respondet egregie Caietanus. 3. parte. q. 65. art. 2. ad quartum : & in additionibus. 3. partis. q. 1. De confessione, statutum ecclesiae non obligare eos, qui solum habent venialia peccata. Primo, quia lex illa de confessione semel in anno facienda, limitatio est diuini praecepti, quantum ad tempus: sed praeceptum diuinum non comprehendebat habentes venialia peccata, &c. Secundo quia, vt D. Tho. argumentatur articulo illo proxime citato ad tertium argumentum, decretalis illa dicit omnia peccata, quod de venialibus intelligi non valet: nemo enim omnia venialia potest confiteri . De morta libus itaque solum intelligitur, sicut & illud concilii Florentini definientis, ad integritatem confessionis pertinere, vt peccator omnia peccata, quorum memoriam habet, confiteatur. Tertio ex eo quod dicit, proprio sacerdoti: peccata autem venialia non exigunt proprium sacerdotem. Postremo quia ecclesia confessionem voluntariam ocultorum praecipere non potest es set enim grauissimum onus, sine causa neces saria, cum aliis multis modis veniale peccatum remitti possit. Atque haec est communis theologorum doctrina. Nam argumenta contraria facile soluuntur: praeter illud vltimum: cui respondetur, eam Clementinam obligare quidem monachos ad menstruam confessionem venalium , non tamen sub mortali, vt patet ex poena subiuncta, quae non adeo grauis est. Ac, de confessionis praecepto quidem quoniam fuse varieque dis seruimus dictum poterat videri satis, nisi illa quae stio consequenter occurreret, de tempore, quo, iure diuino confiteri tenemur. Quam ego quae stionem si nunc omitterem, in iustas multorum reprehensiones incurrerem. Et quidem, nonnulli existimant, satis es se (quod ad diuinum ius attinet) semel in vita peccata confiteri: quia non est (inquiunt) maior ratio, quare obligemur magis in vno tempore , quam in alio: ex lege quippe Dei, nec post horam, nec post diem, nec post men sem, nec post annum, confessionis vinculo astringimur. Nam, quod Innocentius quartus, super caput, Omnis vtriusque sexus, & Archidiaconus super caput, Ille rex, de poenitentia . d. 3. tenuerunt: obligari, scilicet, homines ad statim confitendum: vno theologorum consensu explosum est: & a D. Thom. d. 17. q. 3. art. 1. q. 4. duobus irrefragabilibus argumentis refeliltur. Quorum alterum sumitur ex sacramento baptismi multo magis neces sario, ad quem tamen illico suscipere non tenemur. Alterum, ex natura praecepti affir matiui, quod non protinus obligat. Ius ita que diuinum nullum certum tempus confitendi prae scribit. Haec differunt ab his, qui confessionem semel in vita faciendam definire volunt. Ad falluntur tamen. Nam, semel in vita de omnibus peccatis confiteri, est impossibile: magna enim ex parte obliuione delerentur. Quam ob rem lex de integritate confessionis, plurimum fraudaretur: ad quam pertinet, omnia peccata mortalia confiteri. Quocirca dicendum est, Christum domi non tulis se leges aliquas communes, quas ecclesia postea ad tempus aut etiam locum, pe culiariter determinaret. Praecepit enim Chri stus dominus, in ecclesia sua episcopos es se, sed non reliquit pro singulis dioecesibus definitos. De Dei cultu, festisque seruandis diuinum praecetum est, sed certum tempus euangelium non prae scripsit. Eiusmodi itaque prae cepta commode seruari non pos sent, nisi ecclesia quaedam vel loca, vel tempora praefiniret. Nan, (vt posterius hoc exemplum persequamur ridiculus es set, qui praeceptum de Dei cultu sese arbitraretur imples se, semel in vita ab opere seruili quiescendo. Sic ergo, prae cepta de sumenda eucharistia & confessione reliquit Christus, nec re vera potest determinari ex solo diuino iure, pro quo tempore haec praecepta nos obligent. Siue dicamus semel in vita, seu potius in mortis articulo, nihil dicimus prorsus: sed tunc obligamur, quando ecclesia definierit. At, hoc est (inquies) de iure positiuo, semel videlicet in anno confiteri : fateor: sed citra ius hoc humanum quoad certum tempus confessio limitatur, diuina de confessione lex incommode seruaretur. Sed sunt tamen aliqui casus, in quibus ius ipsum diuinum obligat ad confitendum. Primus est, in periculo mortis. Secundus , cum quis voluerit eucharistiam sumere, si reus est peccati mortalis: tunc enim habet precedere confessio iuxta Christi institutionem . Tertius est, ratione periculi carendi confes sore, quem nunc habeo: non habiturus tempore neces sario. Nam quartus de confessione quotanni, non solius diuini precepti est, sed diuini limitati ac definiti per humanum: ita vtriusque iuris violatio vnicum peccatum est: quoniam ambo illa praecepta vnicum actum iniungunt, & alterum est alterius determinatio. Quintum vero, quem Durandus adiecit. d. 17. q. 10. & Palud. eadem distinctione: quem Adrianus quoque refert. q. 3. De confessione: sed ratione conscientiae scrupulos ae nos exi stimamus superuacaneum . Non enim obligat praeceptum de confessione in tali euentu : sed ipse habens erroneam conscientiam sese ligat, quamdiu non deponit talem errorem. Quemadmodum ergo in caeteris praeceptis affirmatiuis, cum quaerimus, quo tempore obligent vanum forsitan es set: duo tempora prescribere, alterum ex necessitate, alterum ex errore conscientiae: ita quoque, cum euenta & casus enumeramus, quibus praeceptum de confessione ligat: is qui recensetur ex errore conscientiae, superuacuus videtur es se, imo, re vera, falsus, si naturam & obligationem huius praecepti, de quo dis serimus, con sideremus. Quatuor igitur illi nobis explicandi sunt, idque quam maxima breuitate. Circa primum casum, diligenter aduertendum est, non idem es se hoc sane loco, periculum mortis, & articulus mortis. Est namque periculum mortis in his duntaxat, vnde mors frequenter solet accidere: etenim in ha starum ludo, in agitatione taurorum, in nauigatione placidi maris, quamuis interim mors sequatur, non est tamen periculum mortis: sed in bello, in mari vehementer turbato, in partu foeminae, de cuius morte probabiliter propter causas naturales timeretur, periculum mortis agnoscimus: quod certe viri prudentis arbitrio, magis quam disputatione theologica definiendum est: vt quis morbus periculosus sit & laetatis prudentis medici finiat arbitrium. At articulus mortis, si nominis vim, & proprium vsum spectes, non idem est. Cum enim conceduntur per diplomata casus reseruati in mortis articulo, non intelliguntur concedi in quocunque periculo, sed quum regulariter certa mors est, aut a morbo vel vulnere, aut ab exteriori vi: vt cum quis mortis poena damnatur. Idem intelligo cum doctores as serunt in mortis articulo, quem libet sacerdotem pos se absoluere ab omnibus quemcunque peccatorem. Non enim qnemcunque aut nauigaturum, aut congres surum cum inimicis: quilibet sacerdos potest absoluere, etiam vbi periculum est. Quod si haec sententia scru pulosa es se videatur, parati sumus eam retractare, cum aduersarius (si quis erit) idoneas causas contrariae opinionis reddiderit. In secundo vero casu Caietanum habemus repugnantem . 3. p. q. 80. arti. 4. & in summa, in verbo communio . 1. ad Corint. 11. in illa verba, probet autem se ipsum homo, &c. Imo cum huius erroris es set ab academia Parisien si notatus, respondit, non ex suo capite id as serere, sed ex Pauli testimonio, atque sententia. Nec huius opinionis primus autor Caietanus fuit: sed eam prius Ricardus tenuit in. 4. d. 17. art. 3. q. 6. Petrus quoque Palud. eadem d. q. 2. sentire videtur, non es se mortale peccatum sine confessione ad eucharistiam accedere, si homo alias contritus est. Idem etiam sequitur Adrianus. q. 3. de confessione : & Abbas in cap. De homine in celebra. mis sa. Suadetur autem hec opinio primum ex eo apostoli testimonio, prioris ad Corin. 11. probet autem seipsum homo, & sic de pane illo edat. In quae verba Cris. homil. 18. Non iubet (inquit) vt alter alteri probetur, sed ipse sibi, non publicum faciens iudicium, & sine teste argumentum. Eadem fere Theophilactus in eundem Iocum. Neminem (inquit) tibi ipsi iudicem proposuerim, ipse te proba, & sic de pane illo ede, &c, Praeterea, si diuinum praeceptum es set, id ex sacris literis colligeretur: non enim nobis licet diuina praecepta pro nostro arbitratu fingere. Cum ergo nusquam huiusmodi lex reperiatur, certe qua facilitate inuehitur, eadem quoque reiicitur. Praeterea, sunt euenta quaedam, in quibus licet sine praeuia confessione eucharistiam sumere: primum villulis, vbi non est copia confessoris . Deinde, vbi homo se infamaret, si non perficeret rem diuinam : vt si sacerdos post sacrificium inceptum recordaretur alicuius mortalis peccati, &c. es set enim infamia tum vocare confes sorem. Tertio etiam , propter reuerentiam sacramenti: vt si post consecrationem , solus es set cum alio sacerdote, & post consecrationem calicis, aliquod mortale veniret in mentem : ne sacrificium rumpatur, poterit sacerdos sine confessione eucharistiam sumere, vt communis theologorum opinio credit: haec autem non licerent, si iure diuino confiteri ante eucharistiam teneremur. Praeterea praecepta affirmatiua obligant in casu necessitatis, iuxta commune theologorum prouerbium . At quando sanus sumit euchari stiae sacramentum , videlicet, ex consilio , & deuotione, non est casus necessitatis: ergo in tali euentu preceptum de confessione non obligat. Adhaec si homo tenetur ante eucharistiam confiteri , id, ob eam rationem maxime, quod purus & gratus Deo debet ad hoc sacramentum accedere. At, exinde pari argumento ratiocinaremur, ministraturum aliquod sacramentum debere prius confiteri, si quod peccatum mortale commiserit. Nam sacramentorum administratores mundos, Deoque acceptos es se oportet, nisi velint es se sacrilegi. Praeterea ad alia sacramenta suscipienda, vt confirmationem , ordinem, matrimonium, nullo diuino praecepto prius confiteri tenemur: ergo nec ad sumendum eucharistiae sacramentum : par enim causa, aut in omnibus, aut in nullis sacramentis obligabit. Denique in ca. Omnis vtriusque sexus de poe nitentiis Innocentius iubet, vt omnis Chri stianus semel quidem in anno confiteatur omnia peccata sua, eucharistiam autem sumat in paschate. Quod si haec duo sacramenta connexa es sent, essetque neces sarium ante eucharistiam confessionem facere, non dixis set Concilium, semel in anno confiteatur: sed, ante pascha confiteatur: vt id temporis percipiat eucharistiae sacramentum. Haec dicuntur ab his, qui nobiscum, in hoc secundo casu pugnare volunt. Quem tamen plerique Theologi omni vi & ratione astruere conati sunt: idque adeo effecerunt, vt nostra hac tempestate Caietani placitum vnanimi consensu doctorum & piorum fue rit explosum. Ac re vera, non existimo huiusmodi Caietani sententiam inter opiniones probabiles es se reponendam: sed qua tamen nota inuri a theologis iure possit, alii doctiores iudicabunt. Nam , Caietano tantum schola debet, homini alioqui de repub. Christiana maxime merito, vt quoad fieri per pietatem licet, parcere ei iure optimo, summisque rationibus debeamus. Nostra igitur eademque communis theologorum sententia primum ostenditur ex eo, quod D. August. principium sumit. 4. lib. de baptismo contra Donatistas, capi. 24. in haec verba. Si quisquam in haec re autoritatem diuinam quaerat, quod vniuersa tenet eccle sia, nec Conciliis institutum, sed semper retentum est, non nisi apostolica authoritate traditum , rectissime creditur . Ex hoc itaque principio fit argumentum. Nam viri pii ab ineunte ecclesia confessionem eucharistiae praemittendam censerunt . Nec id ab aliquo, aut Concilio , aut Pontifice praeceptum est. Apostolica igitur authoritate traditum retinemus, vt & alia nonnulla, quae non, nisi verbo tenus, apostoli a Christo receperunt: nobisque tanquam viuae vocis oracula tradidere seruanda . Quod vero consuetudinem hanc confitendi ante eucharistiam, quam modo eccle sia seruat, a patribus acceperit, atque adeo a postolis, quae sequuntur testimonia manifestant. Eusebius im primis. 6. historiae ecclesiasticae ca. 25. de Philippo (inquit) imperatore traditum nobis est, quod cum in die paschae communicare mysteriis voluis set: ab episcopo loci non prius est permis sus, nisi confiteretur peccata sua, & inter poenitentes staret: nec vllo modo copiam sibi mysteriorum futuram, nisi prius per poenitentiam culpas diluis set, ferunt igitur, libenter eum, quodam sacerdote imperatum fuerat suscepis se diuinum sibi in es se metum, &c. Nec huic loco potest occurri, ex eo quod Eusebius de publica confessione sermonem facit. Nam quae ratio est de confessione publica in ordine ad peccata publica, eadem prorsus est de confessione secreta in ordine ad peccata secreta. Quod enim, vel publice vel oculte confessio fiat, qualitas sacramenti est, non substantia. Et sicut ante diximus, Christus quidem, confessionis legem tulit: eam vero, vel secretam, vel publicam fieri, rationi ac prudentie naturali dereliquit . Sozomenus deinde, li. 9. historiae tripartite cap. 35. hanc consuetudinem ab antiquissimis temporibus Romanos Pontifices conseruas se, testis est. Idemque testatur Nectarium episcopum, quibusdam suadentibus, vt singulos ad communicandum iudicio conscientiae suae relinqueret, illam antiquitatis consuetudinem substulis se. Autor item libri de ecclesiasticis dogmatibus cap 53. Quem mortalia (inquit) crimina post baptismum commissa premunt, hortor prius sacerdotis iudicio reconciliatum, communioni sociari, si vult non ad iudicium & condemnationem sui eucharistiam percipere. Circunfertur praererca inter Augustini opera libellus quidam ad Comitem de saluatribus documentis: quem quidem librum Eras mus licet D. Augustini neget es set, non negat tamen es se hominis pii. In huius itaque capite. 33. haec verba sunt. Quando corpus Chri sti accipere debemus, antea ad confessionem debemus recurrere, si peccata obnoxia in nobis senserimus, ne cum Iuda proditore, diabolum intra nos celantes, pereamus. Augustinus in super in epistola. 118 ad Ianuarium non reprobat, quod ex ore disputantis dicitur, si tanta est plaga peccati, autoritate antistitis debet quisque ab altari remoueri, ad agendam poenitentiam, & eadem autoritate reconciliari : hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat, quo debet agere poe nitentiam: non vt arbitrio suo, cum libet, vel auferat se communioni, vel reddat. Cyprianus vero multis locis huius rei te stis est. Nam in epistola. 54. tertii libri, quae scribitur praesbyteris & diaconis, Cum in minoribus (inquit) peccatis agant peccatores poenitentiam iusto tempore, & secundum disciplinae ordinem ad exomologesim veniant & per manus impositionem episcopi & cleri, ius communicationis accipiant, nunc crudo tempore nondum restituta ecclesiae ipsius pace, ad communicationem admittuntur : & nondum poenitentia facta, nondum exomologesi finita, nondum manu eis ab epi scopo, aut clero imposita, eucharistia illis datur, cum scriptum sit, Qui ederit panem, aut biberit calicem domini indigne, reus erit corporis & sanguinis domini. Sed nunc illi rei non sunt, qui minus scripturae legem nouerunt: erunt autem rei, qui prae sunt, & haec fratribus non suggerunt, vt faciant omnia cum Dei timore, & cum data ab eo & prae scripta obseruatione: hactenus Cyprianus, Et paulo post, de his qui hanc traditionem non seruant: Contempta (ait) domini lege & obseruatione, quam iidem martyres & confes sores tenendam mandant, ante reditum nostrum communicant cum lapsis & eucharistiam tradunt. Ea dem fere refert epistola. 18. eiusdem libri: in sermone autem. 5. De lapsis, Contra Euangelii vigorem (inquit) contra domini ac Dei legem, temeritate quorundam laxatur incautis communicatio , irrita & falsa, periculosa dantibus, & nihil acci pientibus profunda. Et inferius, Ante expiata delicta, ante ex omologesim factam criminis, ante purgatam conscientiam manu sacerdotis, pacem putant es se, quamquidam verbis fallacibus venditant. Et infra de peccatis, & confessione secreta, (Nequis existimet solum de publicis es se sermonem ) ita dis serit. Qui quamuis nullo sacrificii, aut libelli facinore constricti , quoniam tamen de hoc vel cogitauerunt, hoc ipsum apud sacerdotes Dei, dolenter & simpliciter confitentur, exomologesim concientiae faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam paruis, licet, & medicis vulneribus exquirunt , scientes scriptum es se, Deus non irridetur: & multa alia, quae gratia breuitatis omittimus. Preterea leo Papa in epistola. 69. ad Theodorum episcopum, foro Iuliensem: referturque de poenitentia. d. 1. ca. Multiplex: Mediator (inquit) Dei & hominum hanc praepositis ecclesiae tradidit potestatem, vt confitentibus poenitentiae satisfactionem darent, & eadem salubri satisfactione purgatos, ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent . Hugo etiam de sancto Victo. in libro de ecclesiastica potestate ligandi , atque soluendi , ( quem refert Gabriel lect. 7. cano) Audacter, inquit, dico, si ante sacerdotis absolutionem ad communionem corporis Chri sti quis acces serit, pro certo sibi iudicium manducat & bibit, etiam si vehementer doleat & ingemiscat. Praeterea, praeceptum de ieiunio quadragesimali (iuxta Gaietani sententiam) non est scriptum: & tamen non licet in dubium vertere, an ieiunij ecclesiastici violatio, peccatum mortale sit: eo quod Christiani etiam sine scripta lege ita ieiunant , vt reos grauis mortalisque peccati se existiment, si ieiunium soluant. At, viri sancti, actimentes Deum, cum homo habet in promptu idoneum sacerdotem, eiusmodi condemnant , si accedat ad eucharistiam sine praeuia confessione. Nec quisquam inter fideles vir bonus & sapiens ausus est vnquam post mortale peccatum ad eucharistiam sine preuia confessione venire. In mente igitur cuiusque fidelis scriptum est, & in animo quasi insculptum de confessione ante eucharistiam facienda praeceptum. Praeterea suadetur id, ex eo quod habetur Matthaei. 5. Si offers munus tuum ad altare, & ibi recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare, & vade prius reconciliare fratri tuo. Inde itaque sic argumentor. Chri stiani non habemus, nisi vnicum munus, quod offeramus ad altare: ergo prius debemus fratri reconciliari si quem offendimus, quam hoc munus de altari aut manu sacerdotis accipiamus. Multo igitur magis, qui ecclesiam offendit per peccatum mortale, ecclesiae debet reconciliari per confessionem quam reconciliationis sacramentum ob id antiqui appellauere. Praeterea, ad ministros ecclesiae pertinet, ad hoc conuiuium dignos admittere, indignosque repellere iuxta parabolam Matth. capit. 22. de eo, qui inuentus est in conuiuio non habens vestem nuptialem. At, dignos admittere, indignos repellere nisi per confessionem non queunt, &c. Et profecto, si constaret ecclesiae, quemquam peccas se mortaliter, non exciperet ad hanc amicorum mensam, Dei inimicum, nisi prius per sacramentum confessionis Deo sibique concilaret. Ad primum igitur argumentum respondetur, testimonium apostoli, nec confessionem prae scribere, nec excludere, tantum enim iubet, vt homo expendat vitam suam, examinetque conscientiam, vt si iustum se inuenerit securus accedat, sin vero iniustum , videat quid facto opus sit, vt digne corpus domini cum accipiat: verbi causa, si inimicitias habuit, probet seipsum, non vt sua probatione contentus, suoque interiori dolore sacramentum eucharistiae sumat: sed vt examinatus atque probatus inimici gratiam querat, cui iniuriam fecit, & veniam petens inimicitiam priorem aboleat, non interius modo, sed etiam exterius: in hunc modum, si publice fuerit homo, aut concubinarius, aut vsurarius, sumpturus eucharistiae sacramentum probet seipsum: non in eum sensum, vt post contritionem secretam de pane illo edat, & de calice bibat, sed vt iuxta criminis qualitatem, post examen & probationem, publicas peccati occa siones abiiciat: pecunias quas iuste rapuerat, reddat, scandalo populi satisfaciat, &c. In hunc etiam modum post quodcunque peccatum probet seipsum homo. Et si veniale fuis se repererit, nihil opus est vt de confessione solicitetur: sed si dolorem interiorem habeat, de pane illo edat, & de calice bibat: sin vero mortale fuerit, quod commisit , ad sancta sanctorum non, nisi per ianuam reconciliationis introeat. Pro nobis itaque facit testimonium Pauli, non contra nos, si recte intelligatur. Nam, Chrysost. adnotauit, sui temporis intelligentia fuit: in quo Nectarius episcopus peccatores suo iudicio reliquerat, & confessionem sacramentalem abiecerat: vt retro nobis ostensum est. Theophylactus autem nihil aliud fuit, quam breuiator simiaque Chrysostomi. Ad secundum, iam ex dictis facile patet, non enim omnia praecepta siue Christi, siue ecclesiae habentur scripta: sed quedam ex traditione, moreque seruantur. Certe consuetudinem hanc grauiter in ecclesia, diuque seruatam vinculo peccati mortalis astringere qui negauerit, pari confidentia negare poterit consuetudinem ieiunandi certis diebus olim ab ecclesia seruatam peccati mortalis obligationem in ducere. Quamobrem, prae ceptum es se peccatori, vt ante eucharistiam confiteatur, inficiare non pos sumus. An vero ius hoc ab ecclesia, an a Christo domino extiterit, id verti in que stionem potest. Nos diuinum praeceptum es se arbitramur: quod per manus a Christo ad apostolos, ab apostolis ad nos venit. Ad tertium non est difficile respondere, si quae superius diximus, teneamus: simili enim argumento probaretur, confessionis integritatem non es se iure diuino praescriptam , quoniam licet vel propter incommodum, vel propter scandalum euitandum, peccatum aliquod mortale in confessione retinere. Leges itaque Christi seruatoris nostri suauiter disponunt omnia, salua semper & naturae aequitate, & prudentiae ratione. Nam, & arbitrio boni, prudentisque viri decernendum est, quanta locorum intercapedo neces saria sit, vt confes sor absens es se credatur, censeat que poenitens non habere copiam confessoris . Porro, si confessor intra ciuitatem sit, quamlibet longo interuallo distet, debet poenitens ad ipsum accedere: si tamen poenitens sit in oppidulo, quod a ciuitate tribus milliaribus distet, tunc ego non censerem huiusmodi poe nitentem copiam confes soris habere. Ad quartum respondetur, praecepta dupliciter obligare: per se & per accidens : vt poe nitentia, per se quidem obligat in periculo mortis, per accidens autem, cum quis vult sacramentum aliquod vel suscipere, vel administrare. Quod igitur de poenitentiae lege idem de confessionis praecepto dicere, con sentaneum est: vt per se in articulo necessitatis confiteri teneamur, per accidens autem , vt digne suscipiamus eucharistiae sacramentum, cui digne suscipiendo peculiarem di spositionem & poenitentiam lex diuina prae scripsit. Ad quintum, non propter animi puritatem solum & Dei gratiam neces sariam, sed propter Christi peculiare praeceptum confiteri ante eucharistiam debemus. Administraturi autem sacramenta, nulla aut Christi, aut ecclesiae lege, confiteri tenentur sed solum animi munditiem habere, quae sola interiori penitentia comparatur. Ad sextum non es set penitus absurdum si diceremus, ad reliqua etiam sacramenta sumenda, confessionem praeuiam es se peccatori neces sariam: vt sicut baptismus ianua omnium sacramentorum est, sic secunda post naufragium tabula recidenti post baptismum immortale peccatum, sit aliorum quoque ianua sacramentorum. Id autem Leo Papa in epistola iam citata docere videtur, inquiens, ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Non ait, ad communionem eucharistiae sacramenti, sed ad communionem sacramentorum. Praeterea, de consecratione. d. 5. capi. Vt ieiuni, Concilium Aurelianense iubet, vt, qui ad confirmationem veniunt, moneantur confessionem facere prius, vt mundi donum spiritus sancti valeant accipere. Praeterea, si ecclesiae constaret quenquam fuis se publicum peccatorem, non ei administraret ordinis siue confirmationis, aut matrimonij sacramentum: nisi prius sacerdotis autoritate Christo domino, atque ip si eidem ecclesiae fuis set reconciliatus. In dignum enim es set, vt qui ecclesiam offendit, munus ecclesiae & ministerium sine praeuia conciliatione recipiat. Vnde D. Thomas, in. 4. d. 24. q. 1. arti. 3. q. 1. ad tertium: Aliquae (inquit) medicinae sunt, quasi exigunt robur naturae alias cum periculo mortis as sumuntur, & aliae sunt, quae debilibus dari pos sunt: ita etiam in spiritualibus quedam sacramenta sunt ordinata ad remedium peccati, & talia peccatoribus sunt exhibenda, sicut baptismus & poenitentia: illa vero quae perfectionem gratiae conferunt, requirunt hominem per gratiam confortatum: & talia, (supple) non sunt peccatoribus exhibenda. Quo loco certum est, peccatores a D. Tho. vocari, qui mortaliter ante peccauerunt: etiam si dolorem habeant de peccato, animumque in futurum recte ac iuste viuendi. Nam, si peccatores appellaret, quibus interior poenitentia non est: profecto nulla sacramenta es set peccatoribus ministranda. Videtur ergo D. Thomas sentire, ecclesiam his qui ante peccauerunt , si habeant tamen interiorem de peccato dolorem , sacramenta baptis mi & poenitentiae administrare debere. At, reliqua sacramenta non, nisi per sacramentum aliquod eorum iustificatis, quae directe ad iustificationem ordinantur : vt baptismus & poenitentia. Atque id etiam definis se videtur Innocentius primus in epistola ad Ruffum & Eusebium capit. 4. his verbis: at dicitur legitimi sacerdotis benedictio auferre omne vitium ergo si ita est, applicentur ad ordines sacrilegi, adulteri, atque omnium criminum rei. Quia in ordinatione criminali vitia putantur auferri, nullus sit poenitentiae locus, quia id potest prae stare ordinatio, quod longa satisfactio prae stare consueuit. Sed quoniam huiusmodi argumenta retundi pos sunt, & praeceptum eiusmodi non ratiocinatione, sed traditione maiorum constare debet: dicamus sane, non es se eandem causam, quoniam alterum nobis traditum est, alterum non item. Ad vltimum D. Tho. in. 4. d. 17. q. 3. art. 1. q. 4. ob eam rationem tenere videtur, quod obligatio, qua ecclesia obligat ad confessionem semel in anno faciendam, sumitur ex eo, quod ligat semel in anno, ad eucharistiae sumptionem . Ait enim: Ad eucharistiam nullus post peccatum mortale, nisi confes sus debet accedere, copia sacerdotis oblata: & inde venit obligatio, qua ecclesia omnes obligat ad semel in anno confitendum, quia in stituit, vt semel in anno scilicet in pascha, omnes sacram communionem accipiant: & ideo ante tempus illud confiteri tenentur: hactenus ille: & iuxta hanc sententiam connexa sunt etiam in ecclesiae praecepto haec duo sacramenta. Id autem etiam suadetur ex Concilio Agathen. quod refertur distin. 50. in capite: & ex poenitentiali Romano, vbi dicitur, quod hebdomada priore ante initium quadragesime, tum primum confitentibus peccata, sacerdotes poenitentiam dent. Citat quoque B. Rhenanus in fine annotationum super Tertulianum, decretum alterius Synodi, quo prae scribitur vt feria. 4. ante quadragesimam peccatores confiteantur. Ac revera, publice poenitentes in die cinerum ex more antiquo peccata sua confitebantur. Imo adeo nunc etiam, qui in quadragesima non confitentur, existimant se illius praecepti praeuaricatores. Praelati quoque excommunicant illos qui in quadragesima non fuerint confessi. Praeceptum igitur de confessione iure etiam ecclesiastico eucharistiae praecepto adiunctum est. Nam, & Sixtus quartus in quadam extrauag. de tregua & pace: cuius initium , vices illius, iubet vt mendicantes desistant predicare , parochianos non obligatos, saltem in paschate, proprio confiteri sacerdoti. Verum enimuero, cum in illo capi. Omnis vtriusque sexus, Innocentius dedita opera, limitas se videatur praeceptum communionis ad paschale tempus , non item praeceptum confessionis, dixit enim, confiteatur saltem semel in anno, suspiciens ad minus in pascha eucharistiae sacramentum non video ego, cur ex eo percepto fideles astrin gamus ad confitendum in quadragesima. Praeterea, si quis peccauerit mortaliter diu ante quadragesimam , & statim confiteatur peccatum suum proprio sacerdoti, quaero an ille impleat praeceptum illius capitis necne: si implet, vincimus: si non implet: ergo etiam si non peccas set mortaliter vsque ad pascha post priorem confessionem , teneretur iterum eadem peccata confiteri , a quibus semel absolutus est. Praeterea, si homo habeat legitimum impedimentum ad communionem accipiendam , vt frequentem vomitum , vel quia detinetur in carcere, vel quia non habet aetatem idoneam ad eucharistiam percipiendam , rogo, an praecepto de semel in anno confitendo satisfaciat, cum ante quadragesimam confitetur : quod negare quoniam impudentia est, teneamus, praeceptum communionis ad certum anni tempus constringere : praeceptum vero confessionis, non item. Verum est itaque ante eucharistiam oportere confiteri , quotiescunque illam homo percipiat: sed non ex illo praecepto Concilij Lateranensis : sed ex diuina lege, vt prius nobis ostensum est. Nec intentio praecipientis obligat, sed forma praecepti: vnde, quamuis Summus Pontifex prae ciperet confessionem , eo fine, vt eucharistiae prae mitteretur, non tamen suo ad id praecepto obligauit. Iam enim erat ius diuinum , quo huiusmodi confessio semper erat permittenda , siue in paschate, seu quocunque alio tempore eucharistia sumeretur . Circa tertium casum, dubium oritur: eadem enim ratione, homo sanus in principio diei, si timeret febrim superuenturam, teneretur diuinum totius diei officium praeuenire. Imo etiam teneretur praeuenire ieiunium praeceptum ab ecclesia, si probabiliter crederet, se prae scripto die non habiturum ieiunandi facultatem. Item, si in paschate crederem me habiturum legitimum impedimentum eucharistiam suscipiendi, deberem quoque prius sumere, cum ades set opportunitas. Ad hoc respondetur , non es se simile. Nam quae dam praecepta sunt homini ad certum & determinatum tempus implenda: vt de ieiunio quadragesimae, aut vigiliae alicuius festi: & eiusmodi non est neces se preuenire, etiam si existimamus impedimentum legitimum nos habituros tempore quo es sent implenda . Alia vero praecepta sunt sine determinatione temporis , quae videlicet nos obligant , vt aliquando impleantur , saltem semel in vita: vt sunt media ad salutem neces saria, atque precepta , que de huiuscemodi feruntur anteuertere neces sum est: vt de baptismo. Imo, quis nunquam in vita eucharistiam suscepit, credens futurum periculum mortis, nec habitutum se eucharistiae copiam , praeuenire debet, cum habet copiam : nam tenetur saltem semel in vita illud praeceptum implere. Hinc nauigaturus periculoso tempore , si non habet in naui confessorem , tenetur periculum preuenire . Hinc Christianus, qui tenetur semel in anno confiteri ex ecclesiastica lege, si credat, se non habiturum copiam confessoris in duobus postremis mensibus anni, obligatur ad confessionem faciendam , intra decem menses priores illius anni. v. g. si habeat quis prolixa maria transfretare, etiam si alias nullum nauigationis periculum es set. Sed, quid illi primo argumento respondebimus ? nam reliqua faciliora sunt, nempe , distinguendum est impedimentum legitimum postea futurum . Nam , si voluntarium est, teneor profecto diuinum officium ante soluere, cum reliqui temporis impedimentum quamlibet legitimum & necessarium ego libere praestem . Quod si impedimentum a natura, aut violentia extiterit: vbi ab ingruente morbo, tunc ego non astringerem , nisi ad id officij per soluendum , quod pro tempore prae senti atque praeterito debetur. Facultas autem quae datur ab eccle sia, aut anteuertendi , aut postponendi diuinum officium, intra diem tamen naturalem , priuilegium fauoris est, non vinculum necessitatis: hoc est, praeuenire pos sumus, non tenemur. In quatro casu. Durandus. 17. quarti. q. 14. in dubium vocat, an statutum illud ecclesiae de confessione semel in anno facienda, sit preceptum , an potius exhortatio ad confessionem . Suadet autem non es se praeceptum, quod nullum sit ibi verbum , vnde vis precepti colligi possit: habet enim textus in hunc modum : Omnis vtriusque sexus, postquam ad annos discretionis peruenerit , omnia sua solus peccata, saltem semel in anno confiteatur proprio sacerdoti, & iniunctam sibi poenitentiam propriis viribus studeat adimplere, suscipiens reuerenter ad minus in pascha eucharistiae sacramentum , quod si dicas, verbum , confiteatur, vim habere praecepti, idque colligas ex poena subiuncta, alioqui & viuens ab ecclesiae ingres su arceatur, & moriens Christiana careat sepultura. Contra , Durandus argumentatur, quia illa clausula & poena non refertur ad transgressionem legis de confessione: sed ad transgressionem prae cepti de eucharistia. Non enim ecclesia legem fert, cuius transgressionem poena legis punire non potest: frustra siquidem lex eiusmodi poe nalis a legislatore ferretur. At ecclesia non potest punire violatorem legis de confessione, quia non potest ecclesiae constare, quis nam sit illius legis transgres sor: primo, propter peccata occulta: secundo, quia non potest cognoscere, an omnia mortalia confiteatur, quod tamen lex praecipit: tertio, quia solus soli sacerdoti confiteri debet, iuxta illam legem: & sacerdos tenetur seruare secretum, etiam si nullum peccatum peccator confiteatur. Quamobrem incas sum poena illa transgressori legis de confitendo, praefiniretur. At vero, communis omnium & theol ogorum , & iurisperitorum sententia certis argumentis astruit, legem illam confessionis ad mortale peccatum obligare, non enim fideles existimant , cum in quadragesima confitentur ex consilio se confiteri , & non ex praecepto. Quod si quis negligeret toto anno confiteri, male dubio procul apud fideles audiret, & mortaliter peccare crederetur . Et confirmatur , quia prelati in eos, qui non fuerint eo anno confessi , excommunicationis sententia animaduertere solent , supponunt igitur peccas se mortaliter. Praeterea, vt ante docebamus, diuinum de confessione praeceptum per humanam legem ad certum tempus limitatur . Nam citra huiusmodi limitationem diuinum illud praeceptum commode seruari non pos set. Non est ergo exhortatio, & consilium , sed praeceptum : quippe, si consilium es set, vix vnus aut alter in quadragesima confiteretur nec in implendo consilio tanta solicitudine, timore, ac diligentia plebs vniuersa concurreret. Ita, licet ecclesia non possit confessionem interiorum peccatorum percipere , nec pro transgressione poenam inferre, preceptum a Deo tamen , potest ad certum tempus limitare, transgressores limitate legis excommunicatione plectere. Illa vero pena decretalis huius de qua dis serimus, locum habet, cum transgressio praecepti manifesta est. v. g. si non habet scedulam confes soris. Illud tamen vere verti in questionem potest, an ante quartum decimum anni pueri confiteri ex hac lege concilij teneantur . Dicit enim concilium , cum ad annos discretionis peruenerit , &c. sed anni di scretionis dicuntur , cum homo tertium decimum, vel quartum decimum attigerit: igitur vsque ad id etatis , non tenentur homines confiteri . Quod autem anni discretionis in eum modum sint intelligendi , probatur , quia non obligamus paruulos ad sumendam eucharistiam ante illam aetatem . At, simul vtrumque prae scribitur & quod omnis homo, cum ad annos discretionis peruenerit, confiteatur, & qui suscipiat eucharistiae sacramentum. Huic quae stioni respondetur , vsum rationis non simul circa omnia paruulis contingere : nam sunt pueri, qui peccata grauia discernere a leuibus pos sunt, distinguere cibum sacrum a prophano non pos sunt. Puer ergo, vbi primum habet vsum rationis ad peccandum mortaliter, huius legis obligatione constringitur : teneturque iam semel in anno confiteri: sed eucharistiam percipere non tenetur, nisi talem ac tantum vsum habeat rationis, quo congruenter sacrum Christi corpus sumere, & diuinitatem possit reuereri latentem, proptereaque dixit Innocentius, reuerenter suscipiens, &c. Illud quoque scholastici autores vocare in quaestionem solent , an ecclesia possit in diuino de confessione praecepto cum aliquo dispensare . Nam in eo, quod humanum est de quotenni peccatorum confessione dispensare per ecclesiam pos se, minime controuertitur . At illud controuersiam habere merito potest. Nam reddere vota, iuramenta seruare: iuris est & diuini & naturalis, habet autem ecclesia facultatem & dispen sandi in votis, & relaxandi iuramenta: ergo, licet confessio iure diuino prae scripta sit, ecclesia tamen poterit dispensare. Et confirmatur ex eo, quod Matth. 16. Petro dicitur. Quodcunque solueris super terram solutum & in coelis: ergo si quem Petrus absoluerit ab obligatione confessionis, ille erit coram Deo re vera solutus. Huic ego quae stioni, quoniam alio loco opportunius dis seretur, solum dabo quod ad praesentem locum satis est: negando primi argumenti consequentiam . Nec enim est similis ratio de prae cepto confessionis & baptismi: ac de praecepto reddendi vota, & seruandi iuramenta , quia baptizari, aut confiteri , salutis impedimentum afferre nemini potest, cum in his sacramentis tota hominis salus consistat: sunt quippe ad salutem neces saria. Qua propter non expediebat, vt relinqueretur Ecclesiae facultas in huiusmodi praeceptis dispensandi. At vota & iuramenta prae stare, nonnunquam vergit in salutis dispendium: eo quod homines sunt ad iurandum , atque vouendum faciles, non habita ratione future incommoditatis. Quamobrem neces sarium erat, vt ecclesia Christi potestatem haberet in voto & iuramento dispensandi: quae scilicet, vincula subinde maioribus bonis poterant es se impedimento. Et per hoc ad testimonium ex Matthaeo respondetur . Nam , quia potestas ibi promis sa pote stas clauium est ad aperiendum regnum dignis, claudendum vero indignis: & per sacramenta baptis mi & confessionis regnum coelorum suscipientibus aperitur: non est Petro collata potestas, vt dispensaret in his sacramentis , ne suam videlicet destrueret potestatem, ea sacramenta tollendo , quibus administrandis regnum coelorum habebat fidelibus aperire: sed enim, vota & iuramenta seruare, poterat es se fidelibus regni coelorum impedimentum . Quocirca, sicut potestas clauium limitatur ex ordine ad finem s. apertionem regni coelestis, quapropter non potest ecclesia sacramenta tollere: ita etiam ex eodem fine amplificatur ad omnia ea tollenda , quae apertionem regni coelorum impediunt : qualia interim sunt vota & iuramenta . Et certe, illius testimonii intelligentiam , ecclesiae vsu magis quam ratiocinatione colligere pos sumus: quotus enim quisque per rationem humanam consequetur , qualis quantaque potestas per illa generalia uerba. Quaecunque ligaueris, quaecunque solueris, fuerit Petro promis sa. Accepit quidem potestatem ad aedificationem & non ad destructionem , vt. 2. ad Corint. 10. Apostolus tradit vnde in his quae sunt de necessitate dispensauit nunquam : nempe, non poterat, quod in destructionem es set. In votis autem & iuramentis dispensauit. Ac poterat quidem, quod erat in aedificationem. Vnde D. Thomas. d. 17. q. 3. arti. 1. q. 5. In necessitate huius sacramenti fundauit, quod in eo dispensari non possit. Quamuis in solutione ad primum expresse doceat, Summum Pontificem in iure diuino positiuo dispensare non pos se. Ita discipuli D. Thomae, vt hanc sententiam tueantur, aiunt prelatos ecclesiae, cum dispensant in voto, non dispensare in praecepto iuris naturalis, vel diuini: sed in eo quod humani iuris est Nam uinculum voti mei, lex mea priuata est, ita humanum est non diuinum : habent autem D. Thomam a se. 22. q. 88. art. 10. ad secundum sed in hac tamen philosophandi ratione duae difficultates existunt. Prima quod ea, quae sunt de iure po sitiuo, potest Summus pontifex etiam sine causa tollere, & abrogare: vt quamuis malefaciat, factum tamen validum sit. At in voto absque rationabile causa dispensare nequit: & si dispen set, irritum est quod facit: seruare igitur votum non humani iuris solum est, sed diuini. Altera autem difficultas est, quod si vinculum uoti & iuramenti humanae facultatis es set, ante diuinam legem nouam & veterem, per humanam potestatem dis solui pos set: quod si non poterat, certe plusquam humanum erat hoc vinculum naturale siquidem est, vt omnis obligatio, per quascunque causas nascitur, per easdem dis soluatur, Si igitur votorum & iuramentorum obligatio per iuris humani arbitrium solum extitit, per idem etiam arbitrium dis solueretur. Quo fieret, vt qui, aut voti, aut iuramenti vinculum induxis set, idem haberet eiusdem soluendi facultatem. Quemadmodum princeps qui legem dicit publicam, eam soluere potest & abrogare. Quamobrem, si vobis non fuerit ingratum, priorem nostram responsionem interim teneamus, faciamusque hic tractatui de confes sionis praecepto finem, cuius prolixitatem postrema de satisfactione disputatio compensabit . Erit enim quam breuissima. De tertia igitur poenitentiae parte, hoc est satisfactione, inter fideles etiam ambigitur an diuinum praeceptum sit. Nam Scotus. d. 18. et 19. circa finem, as serit, nullum poenitentem obligari ad acceptandum poenitentiam, quam sacerdos iniungit. As serit rursum, quod, si satisfactionem iniunctam acceptat, tenetur implere sub poena peccati mortalis. Idem sequitur Gabriel. d. 16. quarti. q. 2. Quoniam ad satisfactionem pro poe na duo remedia sunt: alterum in hac vita, alterum in purgatorio: potest ergo poenitens suo fauori cedere, quo ex misericordia Dei satisfactio prae sens acceptatur pro futura poena. atque proinde, eligere poterit satisfactionem futuri s aeculi. At haec opinio nulla ratione nititur: si enim sacerdos obligare ad mortale non potest, mea acceptatio non inducit peccati mortalis obligationem : quippe non aliter poenitens implere vult poenitentiam iniunctam , quam sacerdos obligare potest. Non itaque cohaerent ambae illae as sertiones. Quamobrem acutius multo Caietanus in. q. 2. de satisfactione ad secundum argumentum rerum consequentiam & connexionem intuitus, existimauit quod poenitens, nec acceptare tenetur poenitentiam iniunctam subpoena peccati mortalis, nec acceptam implere. At vero D. Thomas longe diuersam opinionem sequutus est in. 4. d. 18. q. 1. art. 3. q. 3. & d. 20 art. 2. q. 2. ad secundum : sed & d. 16. in expositione textus aperte dicit, Ioannem quidem fuis se denunciatorem praecepti de satisfactione: Christum autem institutorem sacramenti , & partium eius: &. 3. p q. 84. art. 8. dicit quod poenitentia exterior, qua iuxta arbitrium sacerdotis peccator satisfacit, oportet duret vsque ad determinatum tempus secundum mensuram peccati. Durandus etiam D. Thomae subscripsit. d. 17. q. 3. ad secundum & Syluest. in verbo Confessio prim. §. 26. Atque hanc nos sententiam tenere debemus, si rectam Theologiae rationem sequi volumus . Primum quia sacrilegiuim est, sacramentum aliquod, mancum & imperfectum voluntarie relin quere. At, si satisfactio praetermittitur, tertia poenitentiae pars, mancum & imperfectum conficitur sacramentum. Sacrilegum igitur fuerit, satisfactionem a sacerdote iniunctam, vel non accipere, vel non explere. Deinde in foro contentioso iudex habet potestatem poenam pro delictis imponendi : quam etiam reus subire tenetur: ergo & iudex ecclesiasticus in foro conscientie hanc habebit potestatem . Non enim potestas apostolis in foro interiore a Christo domino collata, imbecillior est, quam in foro exteriori. Praeterea potestas, quae non habet vim coercendi , ridicula est, & in nullos futura vsus: vt, inter asserendum praeceptum de confessione docuimus. Si ergo iudices a Christo instituti, non haberent vim, autoritatemque ligandi ad poenam rationabilem & iustam pro qualitate, & quantitate delicti, profecto eorum iurisdictio & pote stas de culpis iudicandi, merito rideretur. Praeterea, Clauis potestas est non solum soluendi , sed & ligandi , vt patet ex definitione clauis, quam & Ioannes . 22. in extrauagan . Quia quorundam , de verborum significatione, & communis probat theologorum consensus . Imo adeo Dominus Matth. 16 . nam cum dixis set. Tibi dabo claues regni coelorum , explicaturus quid nomine clauium intelligeret, euestigio subdit, & quodcunque solueris super terram , erit solutum & in coelis & quodcunque ligaueris, erit ligatum . Quod si aequam habent sacerdotes absoluendi & ligandi potestatem , certe sicut absoluunt vice Dei, cum formam sacramenti proferunt , ita ligant vice Dei, cum mulctam pro culpis indicunt . Poenam autem diuina sententia in sacramento taxatam subire nolle, sine dubio graue peccatum est. Et confirmatur . Nam , si princeps con stitueret aliquem delegatum ad id iudicandum in rep. de criminibus, nimirum intelligeremus illius reip. ciues sententiis iudicis instituti obligari ad parendum . Cum ergo Christus sic instituerit vicarios suos, vt Ioannis. 20. dicitur. Non est dubitandum, quin eorum sententiae & in absoluendo, & in ligando, eandem habeant vim, ac si a Christo latae fuis sent. Quamobrem , eiusmodi sententiis obtemperare fuerit omnino neces sarium. Praeterea, (quod retro docuimus) exterior satisfactio in praecepto est, cum sit ad salutem neces saria: ergo qui ad aliam vitam remittit satisfactionem, reus peccati mortalis efficitur. Nec aliud intelligendum est (quod alias s aepe commemorauimus ) in lege noua factum es se, nisi vt quam poenitentiam tenebatur peccator in delicti compensationem Deo prae stare, eam prae stet sacerdoti Dei vices habenti. Quo fieri, vt, si in naturae lege, vel scripta, homines exteriorem satisfactionem exhibere pro peccatis tenebantur, teneantur etiam in lege euangelica eandem exhibere ad sacerdotum arbitrium, qui bus Deus huiusmodi iudicium delegauit. Age vero, quem dolorem de peccatis, quem animum emendandi vitam ille habet, qui poenitentiam iustam & aequam iniunctam a iudice, Dei locum habente , nec vult acceptare, nec implere? Qua rur sum humilitate accedit iudicandus , qui iudicis sententiam iustitia aequitateque plenam negligere non veretur? Cumque etiam vel iudicis arbitri, quem tua voluntate delegeris, iustae sententiae nolle parere iniquum sit, ac iudici quoque arbitro iniurium quid ni sit iniquum pariter & iniurium iudici non arbitro, sed diuina autoritate substituto nolle obedire, cum iustam sententiam profert? Praeterea etiam, vt sacramentum hoc medicinale es set, non item iudiciale: vel etiam tunc absurdum es set, libere pronunciare, non obligari poenitentem ad parendum sacerdoti in remediis curationis: quod perinde es set, atque diceretur, non oportere aegrotum medico obtemperare salubriter praecipienti. At, satisfactio sacramentalis sicut est in compensationem iniuriae factae deo ita etiam in medicinam spiritualis aegritudinis. Quocirca: intollerabilis opinio est quae peccatorem ab obligatione satisfactionis sacramentalis absoluit. Nos autem admirari satis non pos sumus, quid caus ae fuerit hominibus doctis, vt non rem modo, verum etiam nomen satisfactionis excluserint, satisfactio enim nomen iustitiae est, atque hoc loco sane iustitiae eius qua Deo pro culpis poenas debitas soluimus. Quod si iure iusta atque debita, Christi & vicariorum eius iudicia non amplectimur, impuneque licet eorum sententias reiicere: profecto (vt diximus) satis factionis & res, & nomen aboletur: aboleturque proinde omnis obligatio, quae ad standum parendumque iudiciis humana ratione constituitur. Illud vero, quod nobis obiiciunt contrariae opinionis as sertores, indignum est vt a nobis refellatur: & tempus postulat vt finem iam dicendi faciamus: nam elatus studio res multas atque magnas explicandi, longior quidem fui, non inficior, sed erat tamen difficile, argumentum tantum, tamque praeclarum inchoatum relinquere. Quod si pro dignitate vestra mihi tractatum non est, veniam obsecro detis viri humanissimi: sin autem aliqua ex parte dignitati vestrae fecimus satis, id omnes Deo optimo maximo acceptum referemus. In cuius gloriam, poenitentiam siue virtutem, seu sacramentum & ad salutis finem & ex praecepto quoque Dei peculiari neces sariam es se, hactenus dictum sit. FINIS.