Declarantur praedicta volenti[sect. 31]bus litis consortibus, carentibus dicto priuilegio fori Curiae, vti eo propter participationem, & identitatem causae cum priuilegiato, quia si nolunt, cum sint actores, non compelluntur ex vulgari axiomate beneficium, scilicet, non conferri in inuitum, & si ipse minor ex persona sua, vel vidua valent non vti dicto priuilegio, intentando actionem in prima instantia coram iudice ordinario, & non in Curia possent & sic virtualiter ei renunciare, multo fortius qui non habent praedictam praerrogatiuam ex se ipsis: & haec quae diximus procedunt in casibus Curiae, quando sunt litigantes actores, ne repugnet regul. text. in cap. quod fauore de regulis iuris lib. 6. vt tamen cum maiori claritate procedamus, omissis his quae adducit Parlador. dict. cap. 9. lib. 2. quae quidem attinent ad actorum accumulationem post coeptas causas. Nos autem agimus de actionibus propositis accumulandis, & declinatoriae propositione, & eius valida exceptione, & quando obstat dicta exceptio, ne continen[sect. 32]tia causae diuidatur, vt casus Curiae incipiat, terminetur, & finiatur coram ea.