Declarãtur prædicta volenti[*]bus litis conſortibus, carentibus dicto priuilegio fori Curiæ, vti eo propter participationem, & identitatem cauſæ cum priuilegiato, quia ſi nolunt, cùm ſint actores, non compelluntur ex vulgari axiomate beneficium, ſcilicèt, non conferri in inuitum, & ſi ipſe minor ex perſona ſua, vel vidua valent non vti dicto priuilegio, intentando actionem in prima inſtantia coram iudice ordinario, & non in Curia poſſent & ſic virtualiter ei renunciare, multò fortiùs qui non habent prædictam prærrogatiuam ex ſe ipſis: & hæc quæ diximus procedunt in caſibus Curiæ, quando ſunt litigantes actores, ne repugnet regul. text. in cap. quod fauore de regulis iuris lib. 6. vt tamen cum maiori claritate procedamus, omiſsis his quæ adducit Parlador. dict. cap. 9. lib. 2. quæ quidem attinẽt ad actorum accumulationem poſt cœptas cauſas. Nos autẽ agimus de actionibus propoſitis accumulandis, & declinatoriæ propoſitione, & eius valida exceptione, & quando obſtat dicta exceptio, ne continen[*]tia cauſæ diuidatur, vt caſus Curiæ incipiat, terminetur, & finiatur coram ea.