Ne forsan insurgat aliquis,[sect. 39] declara primo, praedicta non procedere data in capacitate fori in possessorio, & petitorio, vt iam vidi, & saepe habui consulere, per textum in cap. finali de iudicijs, cuius decisionem extende, non solum praedicto casu, sed in alio quolibet, in quo subsistat diuersitas, & incapacitas fori, de qua in dicto cap. finali, secundum eius verum intellectum. Secundo declara & limita praecedencia de non diuidenda continentia causae, vt non procedat in causis & litibus executiuis, quia etiam[sect. 40] pendente lite, & ea coepta coram vno iudice, potest coram alio intentari, non obstante exceptione litispendentiae, quod sub dubio tenuit Ias. in dict. l. nulli, numero 8. sed decisiue idem Ias. consilio 28. numero 3. libro 2. tenet in executiuis non habere locum dictam regulam, ne continentia causae diuidatur, quam communem opinionem firmat Thusc. conclus. 976. num. 4. ex Bonacosa lib. 1. commun. fol. 439. & Castrensi consilio 87. libro primo, numero 3. ex nostratibus ita tenet Paz in praxi 4. part. capite secundo, numero quarto, licet contrarium teneat Parladorus cap. finali, 5. part. §. 11. numero 21. vtrumque refert Ioannes de Euia secunda part. §. 1. Curiae, numero 3. eos & alios Amador Rodriguez de via executiua, capite sexto, ex numero 19. Opinio autem Gundisalui Suarez de Paz est vera, praxique obseruatam semper vidi. Quae quidem resolutio venit[sect. 41] declaranda, & sublimitanda, vt licet non obstante exceptione litispendentiae, possit causa eadem executiua coepta coram vno iudice, coram alio intentari, quousque solutio fiat: non tamen permittitur, vt ambas easdem causas sub diuersis iudicibus vno eodem tempore actor prosequatur: quia inconueniens est, tum propter diuersitatem quae esse posset in sententijs: tum etiam, quia duo specialia in vno casu concurrere non possunt, ex l. prima, C. de dotis promissione, essetque si omissa prima lite executiua, alia coram alio iudice inchoaretur super eadem re, & quantitate, quod permittitur ob fauorem breuioris solutionis. Altera esset specialitas, si[sect. 42] vtriusque causae primae & secundae prosecutio, coram diuersis iudicibus admitteretur, quod non est permittendum, quia ex eo prouenirent plura inconuenientia, & dubium concursus de duabus solutionibus, de vna eademque quantitate contra bonam fidem prohibentem bis exigere, & diuersae forsan sententiae latae a duobus iudicibus de eadem re eodem tempore, quod est notandum. Cum vero in vna parte bona non subessent, vel esset aliud impedimentum, tunc in alia incipere potest actor causam executiuam quousque sibi solutio fiat, etsi non fit, ad alium iudicem, & alia bona de nouo recurrere cum exhibitione testimonij de bonis incertis, vel de solutione non facta, vel integre non recepta: quod adnota, quia quotidianum, & a nostris Regnicolis, quos viderim, non ta[sect. 43]ctum. Praxis autem erit pro iunioribus, que si el acrecdor tiene escritura publica, executoria, confession, o conocimiento reconocido, sentencia arbitraria, o parecer de terceros confirmado, auiendo por virtud de quaelquiera de las dichas cosas, pedido mandamiento de execucion, y fechose, y trauadose ante vn juez ordinario, podria vsar hasta ser pagado de la misma escritura ante otro juez que lo sea competente, para pedir ante el execucion conforme a la distincion de casos, y fueros executiuos que declara la ley final, tit. 21. lib. 4. Recopilat. que es la que llaman la pragmatica de las sumissiones.