Ne forſan inſurgat aliquis,[*] declara primò, prædicta non procedere data in capacitate fori in poſſeſſorio, & petitorio, vt iam vidi, & ſæpe habui conſulere, per textum in cap. finali de iudicijs, cuius deciſionem extende, non ſolùm prædicto caſu, ſed in alio quolibet, in quo ſubſiſtat diuerſitas, & incapacitas fori, de qua in dicto cap. finali, ſecundum eius verum intellectum. Secundò declara & limita præcedencia de non diuidenda continentia cauſæ, vt non procedat in cauſis & litibus executiuis, quia etiam[*] pendente lite, & ea cœpta coram vno iudice, poteſt coram alio intentari, non obſtante exceptione litiſpendentiæ, quod ſub dubio tenuit Iaſ. in dict. l. nulli, numero 8. ſed deciſiue idem Iaſ. conſilio 28. numero 3. libro 2. tenet in executiuis non habere locum dictam regulam, ne continentia cauſæ diuidatur, quam communem opinionem firmat Thuſc. concluſ. 976. num. 4. ex Bonacoſa lib. 1. cõmun. fol. 439. & Caſtrenſi conſilio 87. libro primo, numero 3. ex noſtratibus ita tenet Paz in praxi 4. part. capite ſecundo, numero quarto, licèt contrarium teneat Parladorus cap. finali, 5. part. §. 11. numero 21. vtrumq́ue refert Ioannes de Euia ſecunda pàrt. §. 1. Curiæ, numero 3. eos & alios Amador Rodriguez de via executiua, capite ſexto, ex numero 19. Opinio autem Gundiſalui Suarez de Paz eſt vera, praxique obſeruatam ſemper vidi. Quæ quidem reſolutio venit[*] declaranda, & ſublimitanda, vt licèt non obſtante exceptione litiſpendentiæ, poſsit cauſa eadem executiua cœpta coram vno iudice, coram alio intentari, quouſque ſolutio fiat: non tamen permittitur, vt ambas eaſdem cauſas ſub diuerſis iudicibus vno eodem tempore actor proſequatur: quia inconueniens eſt, tùm propter diuerſitatem quæ eſſe poſſet in ſententijs: tum etiam, quia duo ſpecialia in vno caſu concurrere non poſſunt, ex l. prima, C. de dotis promiſsione, eſſetque ſi omiſſa prima lite executiua, alia coram alio iudice inchoaretur ſuper eadem re, & quantitate, quod permittitur ob fauorem breuioris ſolutionis. Altera eſſet ſpecialitas, ſi[*] vtriuſque cauſæ primæ & ſecundæ proſecutio, coram diuerſis iudicibus admitteretur, quod non eſt permittendum, quia ex eo prouenirent plura inconuenientia, & dubium concurſus de duabus ſolutionibus, de vna eademque quantitate contra bonam fidem prohibentem bis exigere, & diuerſæ forſan ſententiæ latæ à duobus iudicibus de eadem re eodem tempore, quod eſt notandum. Cùm verò in vna parte bona non ſubeſſent, vel eſſet aliud impedimentum, tunc in alia incipere poteſt actor cauſam executiuam quouſque ſibi ſolutio fiat, etſi non fit, ad alium iudicem, & alia bona de nouo recurrere cum exhibitione teſtimonij de bonis incertis, vel de ſolutione non facta, vel integrè non recepta: quod adnota, quia quotidianum, & à noſtris Regnicolis, quos viderim, non ta[*]ctum. Praxis autem erit pro iunioribus, que ſi el acrecdor tiene eſcritura publica, executoria, confeſsion, ò conocimiento reconocido, ſentencia arbitraria, ò parecer de terceros confirmado, auiendo por virtud de quælquiera de las dichas coſas, pedido mandamiento de execucion, y fechoſe, y trauadoſe ante vn juez ordinario, podria vſar haſta ſer pagado de la miſma eſcritura ante otro juez que lo ſea competente, para pedir ante el execucion conforme a la diſtincion de caſos, y fueros executiuos que declara la ley final, tit. 21. lib. 4. Recopilat. que es la que llaman la pragmatica de las ſumiſsiones.