Vndecimus Curiæ caſus ex d. l. 5. tit. 3. p. 3. eſt, o muy cuytado,[*] qui deducitur ex l. 1. C. quando Imperator inter pupillos & viduas, ibi: Si pupilli vel viduæ aliquæ fortunæ iniuriæ miſerabiles iudiciũ noſtræ ſerenitatis optauerint, præſertim cũ alicuius potẽtiã perhorreſcũt, cogantur eorũ aduerſarijs examini noſtro, ſeu copiã facere, cui concors eſt l. 20. tit. 23. p. 3. & eſt ſpeciale in cauſis pupillorũ, viduarũ, & miſerabiliũ perſonarũ, vt poſsint relicto iudice ordinario huiuſmodi perſonæ adire Principẽ, vel eius Senatũ, qui eũ repræſentat, Bart. in l. AEmilius, in fi. ff de minorib. & probatur in d. l. vnica, C. quãdo Imperator inter pupillos & viduas, quia vt dicit ibi Bald. Princeps eſt mediatus protector huiuſmodi miſerabilium perſonarũ. Sub hoc tamẽ verb. ò[*] ome cuitado, cõprehẽdũtur ſequẽtes, ſenes decrepiti, & diuturno morbo fatigati, & debiles, & omnes hi, de quibus natura mouetur ad miſerẽdũ, ex ratione d. l. 2 tit. 23. p. 3. Afflict. deciſ. 257. n. 1. & hoc per textum in dict. l. vnica, reſoluit Rolan. à Valle, conſil. 76. libr. 1. num. 44. Andreas Gail obſeruat. 1. lib. 1. n. 39. nec exempla arctant regulam circa has cauſas miſerabilium perſonarum, & quæ dicantur. Etenim[*] iudicio meo ille dicetur miſera[*]bilis, qui omnibus eius bonis, ſiue maioratu, per ſentẽtiã fuit priuatus, & reſtituere coactus, ex d. l. 20. ibi: q̃ sõ muy deſcaìdos del eſtado en q̃ ſoliã ſer. Itẽ cui aliquod [*]incẽdiũ, vel naufragiũ ſuperuenit, ex quo perdiderit omnia bona ſua, vel maiorẽ partẽ eorũ, quia ij omnes, & eis ſimiles, ſunt, de quibus natura ipſa mouetur ad miſerẽdũ, vt ex Afflict. Roland. & Andræa Gail prædiximus.