His praemissis, excipitur in or[sect. 71]dinatione prouisionis ordinariae del fuero, no siendo causa criminal, intellige hoc procedere in casu, in quo vidua, seu priuilegiatus reus sit, vel vidua accusata, denunciata, vel inquisita de aliquo crimine, quia non poterit a iurisdictione ordinaria declinare, vt contra Matthaeum Afflictis resoluit Cardin. Tusch. sub litera M. conclus. 274. num. 7. Secus vero erit si actrix sit, quia hoc non tollit enumeratio casuum Curiae, quae fit in l. 8. tit. 3. lib. 4. Recop. vbi fit prohibitio, ne quis in prima instantia coram dominis Praetoribus, qui in Curia Regia, vel Chancellarijs assistunt, euocetur, sed in proprio foro ordinario, qui cuilibet competit: & prosequitur lex: Saluo en aquellos casos que se deuen librar en la nuestra Corte y Chancilleria, que son estos segun antiguo estilo, muerte segura, muger forcada, tregua quebrantada, casa quemada, camino quebrantado, traycion aleue, riepto (qui casus iam non extat ex Concil. Triden. ses. 25. cap. 14.) pleyto de viudas, y huerfanos, y personas miserables, o contra Corregidor, o Alcalde ordinario, v otro oficial del tal lugar, y sobre caso en que pueda ser conuenido durante el tiempo de su oficio: huc vsque lex per illa verba: Pleyto de viudas y huerfanos, y personas miserables, quae vniuersalia, & indefinita sunt, vel saltem generalia, comprehenduntur lites viduarum, & pupillorum, siue sint criminales, de quibus praecipue lex agit, siue ciuiles, in quibus viduae actrices sint, siue pupilli actores, nec impedit loqui illam legem de Praetoribus, & cum eis, quia hoc magis affirmat in causis criminalibus coram eisdem, dum sint viduarum agentium, vel accusantium, locum habere casum Curiae, alias superflua esset generalitas illorum verborum, Pleito de viudas, y huerfanos, posita post[sect. 72] enumerationem aliorum casuum, qui suapte natura propter eorum grauitatem, & atrocitatem, son de Corte. Et vt saluemus stylum a Monterroso relatum de exceptione causae criminalis, en la ordinaria del fuero necessario, dicendum est, intelligi, quando vidua est rea, vel contra ipsam, vel pupillum minorem, ne patre orbatum, procedatur: secus vero erit, dum ipsa vidua, vel pupillus accusant, vel querelam proponunt criminale iniuria Regis, vel Chancellaria, vt contra Afflictum, quem Tusc. adducit d. conclus. 275. num. 7. iam resoluimus.