Decimusquartus casus Curiae[sect. 94] est, contra algun poderoso de que no pudiesse tambien alcancar derecho, vt comprobat praecitat a lex 5. tit. 3. p. 3. Hic est casus frequens, quotidianus, & in quo merito domini de Consilio Regio Senatu, & Chancellaria summa cum ratione brachium, & Regis domini potestatem, & iurisdictionem exercent. Solent communiter practici nostri temporis ad iustificationem praxis, & immemorialis consuetudinis, qua obtentum est, posse a Rege cognosci per viam violentiae, in causis Ecclesiasticis allegari, text. in c. Regum officium est, & in cap. administratores, & in cap. Princeps saeculi 23. quaest. 5. de quorum iurium interpretatione, & vera praxi, dixi in cap. 6. ยง. 3. num. 19. & 20. & adducunt in theorica alij plures quos citaui, tamen applicando Diui Hieronymi dicta in dict. cap. Regum, ad rationem, & decisionem dict. l. 5. tit. 3. p. 3. est congrua & propria allegatio, vt processus a Rege fiat, contra algun poderoso. Sed in primis supponendum cum Bald.[sect. 95] cons. 151. in prin. lib. 1. in conspectu Principis non esse potentiorem vnum altero, quia non est in Principe Supremo consideratio personarum, ita Tusc. concl. 463. sub lit. P. num. 18. Et quod de persona Principis dicemus,[sect. 96] extendendum est ad Supremum eius Senatum, & Regias Chancellarias, quia eius vicem gerunt, & repraesentant, vt concludit bene Parlador. lib. 3. differen. 10. num. 21. & 22.