Decimusquartus caſus Curiæ[*] eſt, contra algun poderoſo de que no pudieſſe tambien alcançar derecho, vt comprobat præcitat a lex 5. tit. 3. p. 3. Hic eſt caſus frequens, quotidianus, & in quo merito domini de Conſilio Regio Senatu, & Chancellaria ſumma cum ratione brachium, & Regis domini poteſtatem, & iuriſdictionem exercent. Solent communiter practici noſtri temporis ad iuſtificationem praxis, & immemorialis conſuetudinis, qua obtentum eſt, poſſe à Rege cognoſci per viam violentiæ, in cauſis Eccleſiaſticis allegari, text. in c. Regum officium eſt, & in cap. adminiſtratores, & in cap. Princeps ſæculi 23. quæſt. 5. de quorum iurium interpretatione, & vera praxi, dixi in cap. 6. §. 3. num. 19. & 20. & adducunt in theorica alij plures quos citaui, tamen applicãdo Diui Hieronymi dicta in dict. cap. Regum, ad rationem, & deciſionem dict. l. 5. tit. 3. p. 3. eſt congrua & propria allegatio, vt proceſſus à Rege fiat, contra algun poderoſo. Sed in primis ſupponendum cũ Bald.[*] conſ. 151. in prin. lib. 1. in conſpectu Principis nõ eſſe potentiorem vnum altero, quia non eſt in Principe Supremo conſideratio perſonarum, ita Tuſc. concl. 463. ſub lit. P. num. 18. Et quod de perſona Principis dicemus,[*] extendendum eſt ad Supremum eius Senatum, & Regias Chancellarias, quia eius vicem gerũt, & repræſentant, vt cõcludit benè Parlador. lib. 3. differen. 10. num. 21. & 22.