De alijs tabellionibus nume[sect. 134]rarijs, qui vulgo dicuntur, publicos, y del numero, qui quidem non sunt tabelliones Concilij ciuitatis, est distinguendum, quia aut sunt eius qualitatis, & conditionis, vt contra eos iustitiam petere perhorrescat, & eam assequi, sit difficile coram ordinarijs iudicibus, vel quia eis fauent, vel sunt diuites, vel litigiosi nimis, & tunc habita aliquali informatione de praedictis, vel de qualibet re, & causa alterutra, ex his quas retulimus, & tunc conueniri possunt apud Curiam Chancellariae in prima instantia, quod ex eo procedit, quia dominus Rex est fons iurisdictionum, vt adduximus ex Auend de exequen. mandat. cap. 1. lib. 1. n. 2. Ac propterea ex iusta causa, non obstante prohibitione nostrarum legum, quatenus impediunt, nequis conueniatur nisi in suo foro, redimus ad ius commune, & res, dicta causa existente, reuertitur facile ad sui naturam, quia scilicet dominus Rex, non solum est ordinarius Iudex inter omnes, sed superior omnium, caputque & fons vniuersarum temporalium iurisdictionum in suo Regno.