De alijs tabellionibus nume[*]rarijs, qui vulgo dicuntur, publicos, y del numero, qui quidem non ſunt tabelliones Concilij ciuitatis, eſt diſtinguendum, quia aut ſunt eius qualitatis, & conditionis, vt contra eos iuſtitiam petere perhorreſcat, & eam aſſequi, ſit difficilè coram ordinarijs iudicibus, vel quia eis fauent, vel ſunt diuites, vel litigioſi nimis, & tunc habita aliquali informatione de prædictis, vel de qualibet re, & cauſa alterutra, ex his quas retulimus, & tunc conueniri poſſunt apud Curiam Chancellariæ in prima inſtantia, quod ex eo procedit, quia dominus Rex eſt fons iuriſdictionum, vt adduximus ex Auend de exequen. mandat. cap. 1. lib. 1. n. 2. Ac proptereà ex iuſta cauſa, nõ obſtante prohibitione noſtrarum legũ, quatenus impediunt, nequis conueniatur niſi in ſuo foro, redimus ad ius cõmune, & res, dicta cauſa exiſtente, reuertitur facile ad ſui naturam, quia ſcilicèt dominus Rex, non ſolum eſt ordinarius Iudex inter omnes, ſed ſuperior omniũ, caputque & fons vniuerſarum temporalium iuriſdictionum in ſuo Regno.