Nec per praedictum rescriptum[sect. 178] Regium est aliquid innouatum in legibus pracmaticis, & ordinationibus loquentibus de interpositione secundae supplicationis, & quantitate ad eam requisita, & qualitate, que se empiece en la Audiencia por nueua demanda, solummodo actum & prouissum fuit, vt quomodocunque causa ad Consilium Indiarum deferatur, sint partes citatae ex Regali Chancellariae praecepto, vt comparere possint, & si sit causa in qua habeat locum secunda supplicatio sit citatio facta, & euitentur plures, & longae dilationes, sin vero non sit, & Rex velit audire ex gratia, sint etiam partes citatae: tum etiam quia recursus ad superiorem nunquam[sect. 179] tollitur, & est sicut appellatio, Menochius post alios de arbitrarijs, quaest. 67. numero 14. & melius quaest. 70. n. 19. & quando non est locus appellationi, nec supplicationi, habere potest locum hic recursus; quia semper auctoritas superioris cense[sect. 180]tur excepta, l. vltima, ff. qui satisd. cogan. cum adductis per text. ibi in dict. authen. quae supplicatio, C. de precibus Imper. offer. Menoch. dict. num. 14. & 29. dixi si velit audire, quia licet hoc, vt constitui, & patet ex d. l. 4. tit. 24. part. 3. possit dominus Rex, quia tamen per leges nouiores nouae Recopilationis est data forma, & summa decla[sect. 181]rata in Castellae, & Legionis Regnis, & apud nos, de los 6 qs. pesos de oro, y de ay arriba, y que las causas se empiecen en las Chancillerias, si contra hoc dispensauerit Princeps ex sua suprema potestate, quia parti, quae sententiam reuisionis habuit pro se, est ius acquisitum per eam, lisque finita, & fit dispensatio contra praedictas leges, & contra legem, causas, vel lites, C. de transactionib. & vniuersum fere titulum, ff. de re iudicata, &[sect. 182] effectu sententiarum, & cap. sententiam rescindi non posse, & adducta late per Ias. in l. iustitia, ex num. 11. ff. de iustitia & iure, & ex exteris videndus est Tuschus sub litera R. conclusione 314. tomo 7. qui Iate & bene ad hanc reuisionis materiam attinentia adducit, & Docto[sect. 183]res, sed in proposito nostro, quia leges plures obstant, consulto omitto adducta per Menochium casu 52. numero decimo de arbitrarijs, & plura quae refert compluresque, quos citat Tuschus vbi proxime, neque extant apud exteros prohibitiones, quas nos habemus, & sic requiritur magna causa ad dictam dispensationem contra tot, & tantas leges, tum maxime, quia lex[sect. 184] partitae 4. titulo 24. part. 3. & totus titulus, C. ne liceat tertio prouocare, maxime lex finalis, contra quas dispensatur, sunt omnia praedicta redacta ad leges primam & septimam, titulo 20. libro quarto Recopilation, atque ideo, si sine causa sufficienti, vel probabili, & verosimili dominus Rex concesserit, vt finita lis secundum leges Regni, iterum suscitetur, erit culpae mortalis reus, vel vt melius dicam, peccabunt mortaliter domini, qui de hoc consilium ei praestiterint; nam negari non potest, per hanc reuisionem causae concessam derogari legibus dictis primae & septimae, titulo 20 libro 4. & caeteris, quas retulimus, in quo requiritur causa sufficiens, quando ius relaxatur, alias Princeps, siue Ecclesiasticus, siue saecularis peccat, quan[sect. 185]do derogat sine causa iuri positiuo, Abbas & Decius in c. quae in Ecclesiarum de constitutionibus, in quo si in alicuius praeiudicium fiat, nulla prorsus est dubitatio, vt ex his quae erudite tradit Fortunius Garcia in l. Gallus, §. & quid si tantum, numero 295. ff. de liberis & posthumis, ponderat bene dominus Franciscus Sarmiento, libro 1. selecta[sect. 186]rum interpretationum, cap. 8. numero 16. nam quod dicitur, Principem, ea quae iuris ciuilis sint, tollere posse, & mutare, vt in §. sed naturalia, instit. de iure naturali, iuncto §. sed & quod Principi eiusdem tituli, eo pertinet, vt lex ciuilis per aliam legem generalem tolli possit, & mutari Principis voluntate, vel in fauorem alicuius, sine praeiudicio alterius, dixi latius capit. sexto, §. quarto de conces[sect. 187]sione decimarum, ex numero tertio, nec oberit, si replices, leges Castellae, per dictam legem quartam, titulo 24. part. 3. esse intelligendas, & limitandas in casu speciali, in dicta l. partitae prouisum & reseruatum, de quando el Rey como senor quisiesse hazer merced, quod est idem quod dicere, audire ex gratia, quia iam hoc remedium est sublatum iure ordinario, & nouiori, quod decisum est in praedictis legibus Recopilationis prima, & septima, titulo 20. libro quarto, & melius per legem tertiam, titulo 17. eodem libro, ibi: Y que por las dichas sentencias se entiendan ser fenecidos y acabados los pleytos, para que no se puedan boluer a tratar, ni suscitar en manera alguna, conducunt enim quae iam diximus in numeris praecedentibus, maxime num. 173. & sequentibus, praecipue numero 181.