Nec per prædictum reſcriptũ[*] Regium eſt aliquid innouatum in legibus pracmaticis, & ordinationibus loquentibus de interpoſitione ſecundæ ſupplicationis, & quantitate ad eam requiſita, & qualitate, que ſe empiece en la Audiencia por nueua demanda, ſolummodo actum & prouiſsũ fuit, vt quomodocunquè cauſa ad Conſilium Indiarum deferatur, ſint partes citatæ ex Regali Chancellariæ præcepto, vt comparere poſsint, & ſi ſit cauſa in qua habeat locum ſecunda ſupplicatio ſit citatio facta, & euitentur plures, & longæ dilationes, ſin verò non ſit, & Rex velit audire ex gratia, ſint etiam partes citatæ: tum etiam quia recurſus ad ſuperiorem nunquã[*] tollitur, & eſt ſicut appellatio, Menochius poſt alios de arbitrarijs, quæſt. 67. numero 14. & melius quæſt. 70. n. 19. & quando non eſt locus appellationi, nec ſupplicationi, habere poteſt locum hic recurſus; quia ſemper auctoritas ſuperioris cenſe[*]tur excepta, l. vltima, ff. qui ſatiſd. cogan. cum adductis per text. ibi in dict. authen. quæ ſupplicatio, C. de precibus Imper. offer. Menoch. dict. num. 14. & 29. dixi ſi velit audire, quia licèt hoc, vt conſtitui, & patet ex d. l. 4. tit. 24. part. 3. poſsit dominus Rex, quia tamen per leges nouiores nouæ Recopilationis eſt data forma, & ſumma decla[*]rata in Caſtellæ, & Legionis Regnis, & apud nos, de los 6 qs. peſos de oro, y de ay arriba, y que las cauſas ſe empiecẽ en las Chãcillerias, ſi cõtra hoc diſpenſauerit Princeps ex ſua ſuprema poteſtate, quia parti, quæ ſententiam reuiſionis habuit pro ſe, eſt ius acquiſitũ per eam, lisquè finita, & fit diſpenſatio contra prædictas leges, & contra legem, cauſas, vel lites, C. de tranſactionib. & vniuerſum fere titulum, ff. de re iudicata, &[*] effectu ſententiarum, & cap. ſententiam reſcindi non poſſe, & adducta latè per Iaſ. in l. iuſtitia, ex num. 11. ff. de iuſtitia & iure, & ex exteris videndus eſt Tuſchus ſub litera R. concluſione 314. tomo 7. qui Iatè & bene ad hanc reuiſionis materiam attinentia adducit, & Docto[*]res, ſed in propoſito noſtro, quia leges plures obſtant, conſulto omitto adducta per Menochiũ caſu 52. numero decimo de arbitrarijs, & plura quæ refert complureſquè, quos citat Tuſchus vbi proximè, neque extant apud exteros prohibitiones, quas nos habemus, & ſic requiritur magna cauſa ad dictam diſpenſationem contra tot, & tantas leges, tum maximè, quia lex[*] partitæ 4. titulo 24. part. 3. & totus titulus, C. ne liceat tertio prouocare, maximè lex finalis, contra quas diſpenſatur, ſunt omnia prædicta redacta ad leges primam & ſeptimam, titulo 20. libro quarto Recopilation, atquè ideò, ſi ſine cauſa ſufficienti, vel probabili, & veroſimili dominus Rex conceſſerit, vt finita lis ſecundùm leges Regni, iterum ſuſcitetur, erit culpæ mortalis reus, vel vt melius dicam, peccabunt mortaliter domini, qui de hoc conſilium ei præſtiterint; nam negari non poteſt, per hanc reuiſionem cauſæ conceſſam derogari legibus dictis primæ & ſeptimæ, titulo 20 libro 4. & cæteris, quas retulimus, in quo requiritur cauſa ſufficiens, quando ius relaxatur, aliàs Princeps, ſiue Eccleſiaſticus, ſiue ſæcularis peccat, quan[*]do derogat ſine cauſa iuri poſitiuo, Abbas & Decius in c. quæ in Eccleſiarum de conſtitutionibus, in quo ſi in alicuius præiudicium fiat, nulla prorſus eſt dubitatio, vt ex his quæ eruditè tradit Fortunius Garcia in l. Gallus, §. & quid ſi tantum, numero 295. ff. de liberis & poſthumis, ponderat bene dominus Franciſcus Sarmiento, libro 1. ſelecta[*]rum interpretationum, cap. 8. numero 16. nam quod dicitur, Principem, ea quæ iuris ciuilis ſint, tollere poſſe, & mutare, vt in §. ſed naturalia, inſtit. de iure naturali, iuncto §. ſed & quod Principi eiuſdem tituli, eò pertinet, vt lex ciuilis per aliam legem generalem tolli poſsit, & mutari Principis voluntate, vel in fauorem alicuius, ſine præiudicio alterius, dixi latius capit. ſexto, §. quarto de conceſ[*]ſione decimarum, ex numero tertio, nec oberit, ſi replices, leges Caſtellæ, per dictam legem quartam, titulo 24. part. 3. eſſe intelligendas, & limitandas in caſu ſpeciali, in dicta l. partitæ prouiſum & reſeruatum, de quando el Rey como ſeñor quiſieſſe hazer merced, quod eſt idem quod dicere, audire ex gratia, quia iam hoc remedium eſt ſublatum iure ordinario, & nouiori, quod deciſum eſt in prædictis legibus Recopilationis prima, & ſeptima, titulo 20. libro quarto, & melius per legem tertiam, titulo 17. eodem libro, ibi: Y que por las dichas ſentencias ſe entiendan ſer fenecidos y acabados los pleytos, para que no ſe puedan boluer a tratar, ni ſuſcitar en manera alguna, conducunt enim quæ iam diximus in numeris præcedentibus, maximè num. 173. & ſequentibus, præcipuè numero 181.