Trigesimusquartus casus Cu[sect. 207]riae, seu Rege Consilij est super interpretatione priuilegij a Rege concessi, quod est declarandum ab ipsomet Rege, si aliqua superueniat dubitatio circa illud: nam solus Princeps, qui priuilegium dedit, de eo cognoscere, & iudicare poterit, text. in cap. cum venissent de iudicijs, glos. ibidem, in verbo, iudicari, cap. 1. de lege Conrradi, in vsibus feudorum, Baldus in praeludio feudorum, num. 18. facit lex cum de nouo, C. de legibus, quo fit, esse litigandum in his dubijs, & violatione priuilegij a Rege concessi, vel eius obseruantia, apud illud Regium Consilium, cuius voto fuit expeditum, quod insinuat Gail dicta obseruatione 1. num. 7. vbi inquit: Cameram Imperialem (quae est [sect. 208] eadem, quae in Regno Castellae Consilium Regium) quoad contentiosam iurisdictionem Regem repraesentare, vnde super redditibus annuis a Rege venditis, & impositis, & eorum dubitatione, si qua est, recurrendum al Real Consejo de hazienda, y en los demas priuilegios y mercedes a los Reales Consejos, con quien su Magestad los despacho, ex dicto cap. cum venissent de iudicijs, & eius ratione.