In casu trigesimosexto, sobre[sect. 216] bienes de mayorazgo, nam si actio super successione proponatur, aut est in possessorio, & in casu quem vulgo, dicimus, de tenuta, & sunt seruandae leges 9. & 10. tit. 7. lib. 5. Recop. cum alijs declarationibus, que postea sunt latae, id praecipue obseruando, quod adnotatur ex dicta lege 10. ibi: Sorbe bienes de mayorazgo, y bieues vinculados, quae bona in hoc casu a pari procedunt, cessatque opinio eorum, qui antea contrarium tenuerant, maxime Gomecij in l. 45. Tauri, num. 116. Estque contrarium verius, vt aduertit eius additionator dicto n. 116. Itaque si proponitur actio, por demanda de parte a parte de algun mayorazgo, o vinculo, aut fuit praecedente causa possessoria in Regio Consilio, super eodem maioratu, cum facultate, vel sine facultate Regia condito, & tunc est causa proprietatis competens Chancellariae ex dicta l. 9. & 10. tit. 7. lib. 5. Recop. aut proponitur absque eo quod praecesserit cognitio, & diffinitio possessoria in Supremo Consilio, & tunc contra possessorem, vel detinentem maioratum, seu vinculum, & ex predictis fundamentis, & rei qualitate, & remissione quam faciunt dictae leges, de la causa de la propiedad a la Chancilleria, crederem posse intentari, coram Iudice ordinario competenti, por primera demanda, vel in Regia Chancellaria, etiam non existente casu Curiae personali in actore, vel reo, sed subsistente tantum reali ex natura & grauitate, qualitateque eiusdem rei, super qua est litigandum, quod etiam venit intelligendum, & sublimitandum, si magnae qualitatis, & quantitatis maioratus sit ad arbitrium dominorum de Chancellaria: si[sect. 217] vero paruae quantitatis, tunc quia cessat ratio dictae legis 4. tit. 1. lib. 3. Recop. ibi: Saluo si el caso fuere de graude importancia, non est admittendus in Curia, sed remittendus Iudici ordinario.