Decimasexta nullitas in meo[sect. 77] ordine erit in ea sententia, quantumuis sit reuisionis, quae plures sensus varios habere potest, ita vt causa propter dubitationem, & varietatem indecisa maneat: nam eo casu est ipso iure nulla, Bancius de nullitate ex defectu processus, num. 101. & 102. Maranta 2. par. vers. Iudicij definitio, a n. 32. & 33. & in 6. p. vers. Decissoria iudicij, n. 120. praxis autem receptum habet, vt petatur[sect. 78] a dominis declaratio, quae est pars sententiae ipsius, vt ex l. haeredes palam, ยง. 1. vers. Quod vero quis obscurius, ff. de testamentis, in declaratione testamenti est introductum, quando obscura vel[sect. 79] dubia verba inseruntur, nec enim declaratio est noua dispositio, vt probat iste textus, ibi: Nihil enim noui dat, sed iam datum significat, quo fit, vt Iudices qui habent declarare, non possunt nisi semel, & quilibet[sect. 80] alius, nec amplius variare possunt, vt ex glossa in l. quicquid astringendae 99. ff. de verborum obligation. resoluit Bertachi[sect. 90]nus, verbo, declaratio. Vnde etiam deducitur a declaratione, si fuerit adhibita in sententia interlocutoria, vel diffinitiua lata in gradu reuisionis, non esse locum supplicationi, quemadmodum nec ab ipsa sententia supplicari posset, quia eius pars est declaratio, vt in testamento & eius declaratione diximus ex dicto verbo, quod vero quis obscurius, l. haeredes palam iam citatae, & cum hoc remedio declarationis cessabit haec decimasexta nullitas. Si autem tam sententia, quam declaratio ambigua sint, & perplexa, ita vt plures sensus habere possit, locus erit, huic nullitati: Iudices autem[sect. 91] superiores, hoc est Regiae Chancellariae Senatores, vt in plurimum aegre ferunt, vt ab eis petatur declaratio, & cum necessaria est, non deneganda plerumque, tamen respondent, que la sentencia o auto esta claro, y no tiene necessidad de declaracion.