Decimaſexta nullitas in meo[*] ordine erit in ea ſententia, quãtumuis ſit reuiſionis, quæ plures ſenſus varios habere poteſt, ita vt cauſa propter dubitationem, & varietatem indeciſa maneat: nam eo caſu eſt ipſo iure nulla, Bancius de nullitate ex defectu proceſſus, num. 101. & 102. Maranta 2. par. verſ. Iudicij definitio, à n. 32. & 33. & in 6. p. verſ. Deciſſoria iudicij, n. 120. praxis autẽ receptũ habet, vt petatur[*] à dominis declaratio, quæ eſt pars ſententiæ ipſius, vt ex l. hæredes palã, §. 1. verſ. Quod verò quis obſcurius, ff. de teſtamẽtis, in declaratione teſtamenti eſt introductũ, quando obſcura vel[*] dubia verba inſeruntur, nec enim declaratio eſt noua diſpoſitio, vt probat iſte textus, ibi: Nihil enim noui dat, ſed iam datum ſignificat, quo fit, vt Iudices qui habent declarare, non poſſunt niſi ſemel, & quilibet[*] alius, nec amplius variare poſſunt, vt ex gloſſa in l. quicquid aſtringendæ 99. ff. de verborum obligation. reſoluit Bertachi[*]nus, verbo, declaratio. Vnde etiam deducitur à declaratione, ſi fuerit adhibita in ſententia interlocutoria, vel diffinitiua lata in gradu reuiſionis, non eſſe locum ſupplicationi, quemadmodum nec ab ipſa ſententia ſupplicari poſſet, quia eius pars eſt declaratio, vt in teſtamento & eius declaratione diximus ex dicto verbo, quod verò quis obſcurius, l. hæredes palam iam citatæ, & cum hoc remedio declarationis ceſſabit hæc decimaſexta nullitas. Si autem tam ſententia, quam declaratio ambigua ſint, & perplexa, ita vt plures ſenſus habere poſsit, locus erit, huic nullitati: Iudices autem[*] ſuperiores, hoc eſt Regiæ Chancellariæ Senatores, vt in plurimum ægrè ferunt, vt ab eis petatur declaratio, & cum neceſſaria eſt, non deneganda plerumquè, tamen reſpondent, que la ſentencia ò auto eſtà claro, y no tiene neceſsidad de declaracion.