Non tamen ex omnibus his,[sect. 118] quae diximus, est intelligendum, exceptiones modificatiuas exclusas esse: nam exceptio modificans sententiam potest post eam opponi, siue fecerit rem iudicatam, vel sit reuisionis, per quam lis finita fuit, vt est exceptio compensationis, l. Nesenius 41. ยง. fin. ff. de re iudic. l. 2. C. de compensat. & ratio est, quia haec modificatiua exceptio non arguit sententiam de iniustitia, quia non permitteretur, l. post rem iudicatam, ff. de re iud. & ex l. nostra 4. tit. 17. lib. 4. Recop. in verbis saepe praecitatis, sed modificatur condemnatio.