Non tamen ex omnibus his,[*] quæ diximus, eſt intelligendum, exceptiones modificatiuas excluſas eſſe: nam exceptio modificans ſententiam poteſt poſt eã opponi, ſiue fecerit rẽ iudicatã, vel ſit reuiſionis, per quam lis finita fuit, vt eſt exceptio cõpenſationis, l. Neſenius 41. §. fin. ff. de re iudic. l. 2. C. de compenſat. & ratio eſt, quia hæc modificatiua exceptio non arguit ſententiam de iniuſtitia, quia non permitteretur, l. poſt rẽ iudicatã, ff. de re iud. & ex l. noſtra 4. tit. 17. lib. 4. Recop. in verbis ſæpè præcitatis, ſed modificatur condemnatio.