Quod autem dicimus de his exceptionibus modificatiuis est intelligendum, quando non fuerunt opposite in causa principali, quia si opponantur, & nihilominus condemnatio fuit facta, opponi postea non possunt in executione, quia[sect. 119] exceptio semel reiecta, amplius opponi non potest, c. suborta de re iudic. Clemen. finali de appellation. ita Petr. Barbos. in l. maritum, ex n. 47. & 48. ff. solut. matrim. 2. tom. vltra Auend. in l. 4. tit. de las excepciones, n. 49. & est ratio, quia illa reiectio, & non admisio exceptionis parit effectum rei iudicatae, cap. cum cessante de appella. ex Barbos. vbi sup. n. 47.