Quod autẽ dicimus de his exceptionibus modificatiuis eſt intelligẽdũ, quãdo nõ fuerũt oppoſitę in cauſa principali, quia ſi opponãtur, & nihilominus cõdemnatio fuit facta, opponi poſtea nõ poſsũt in executione, quia[*] exceptio ſemel reiecta, amplius opponi non poteſt, c. ſuborta de re iudic. Clemen. finali de appellation. ita Petr. Barboſ. in l. maritum, ex n. 47. & 48. ff. ſolut. matrim. 2. tom. vltra Auend. in l. 4. tit. de las excepciones, n. 49. & eſt ratio, quia illa reiectio, & nõ admiſio exceptionis parit effectũ rei iudicatæ, cap. cũ ceſſante de appella. ex Barboſ. vbi ſup. n. 47.