Magna tamen est inter scribentes Aduocatos, & Iudices contentio, & controuersia, an perdicta verba superius adducta, relataque in dict. l. 4. tit. 17. lib.[sect. 9] 4. Recop. exclusum sit benefitium restitutionis in integrum iure minoris aetatis contra sententiam latam in gradu reuisionis, & in primis glossator eiusdem legis Azeued. n. 5. & 11. in eadem[sect. 10] lege tenuit exclusum, & vltra ea quae adducit Azeued. alia pro eadem parte infra dicendus, vtramque affirmatiuam, scilicet, & negatiuam partem disputat & refert, pro vna & altera argumenta adducens Ceuallos, lib. 3. commun. opin. contra communes, quaest. 808. ex num. 37. & num. 65. residit cum affirmatiua resolutione, hoc est, restitutionem admitti in praedicto casu senten[sect. 12]tiae reuisionis, & etiam contra tres sententias conformes, Ioannes Garcia de nobilit. glos. 6. §. 2 n. vltimo in fin. secutus doctrinam Salicet. resoluit cum glos. in l. postquam liti, C. de pactis, & tenet, sublato remedio nullitatis, non censeri sublatam restitutionem, & in hac opinione, in casu, & quaestione nostra residet, dicendo, non esse credendum, nec intelligendum, correctas fuisse leges partitarum, per dictam legem tertiam, tit. 17. lib. 4. Recop. quae intelligenda est secundum titulum, sub quo est, de las sentencias y nulidades, iuxta vulgarem allegationem legis Imperatores, ff. de in diem adiectione, sed non debet intelligi, nec extendi ad restitutionis exclusionem, cum nec de ea loquatur, nec sub eius titulo sit, quibus adstipulantur, quae copiosissime tradit Thomas Sanchez de matrimonio tomo 2. quaest. 37. numer. 22. versic. Sexto, quia ex verbis quantumuis generalibus non excluditur remedium hoc extraordinarium restitutionis, communem, hanc sententiam profitens ex Molin. de primogen. lib. 3. c. 13. n. 65. Didac. Perez in l. 1. tit. 8. lib. 3. ordinamen. Sfortia Oddus de rest. 1. p. q. 15. art. 6. num. 44. & 45. Pelaez Mier. de maiorat. 1. p. q. 1. n. 25. & sequentibus, Matienco in l. 8. tit. 11. lib. 5. Recopil. glos. 12. n. 6. & 7. Caldas Pereira in l. si curatorem, verbo implorare, num. 45. Ioan. Gut. lib. 2 pract. q. 88. n. 3. & lib. 3. q. 31. num. 15. vbi melius dicit communem Sforcia Oddus vbi supra n. 44. vsque ad 48. quos omnes retuli, quia sequutus eorundem authorum sententiam, affirmatiuam partem tuetur Thomas Sanchez vbi supra, & praeter eum, & quos adducit est videndus Cardinalis Tuschus, idem comprobant sub litera R. conclus. 296. num. 6. infert Thomas Sanchez ad quinquennium, de quo in Concilio Tridentino, ses. 25. cap. 19. Eius enim lapsus impedit agi de[sect. 13] nullitate professionis, tamen restitutio admittitur, vt per totam, disputationem 37. libro secundo, iam citatam neuorse defendit idem Sanchez, in quo quia non attinet ad nostrum propositum, pro nunc non insisto, infert etiam ad poenas contumaciae, & lapsus anni, de quo in l. 3. titulo 10. Recopilatio. vt admittatur restitutio minoris, propter aetatem, ex Ioanne Garcia de nobilitate glos. 6. §. 1. num. 24. Gutierrez libro 3. pract. quaestione 34. numero 7. Azeuedo in eadem lege 3. tit. 10. libro 4. Recopil. numero 6.