Fuit itaque adeo controuer[sect. 14]sa dubia, & difficilis interpretatio ad dictam legem quartam, in praedictis verbis, & an eorum ius extenderetur ad restitutionem in integrum, vel non, vt obligaret Procuratores ciuitatum vniuersi Regni nomine, ad petendam declarationem a Rege, quia in varias itum fuerat sententias, & cum Regis responso absoluta est quaestio, tametsi bre[sect. 15]uissimum, & confusum fere responsum dictum fuit, vt patet ex petitione data in Comicijs publicatis anno 1610. cap. 22. verba haec sunt: