Quid autem erit de nobili, Doctore, Aduocato, muliere, quae non inhoneste vixerit, Communitate, seu Republica, Collegio, vel Cathedrali, seu Parrochiali Ecclesia, minorive viginti quinque annis, quae sic seruemus, opinionem relatam a Manuel. Suarez, verbo, minor annis, de quo est videndus Afflict. cum distinctione loquens, decision. 283. n. 1. & 4. Roland. consil. 63. numero 23. libro primo, Paris. consil. 94. numero 4. volum. 1. pro ciuili debito carcerari non possunt, nec pater, socer, vel patronus, an non existente carceratione, ex natura rei, hoc est, ex priuilegio personae quae carcerari non debet, audiendus sit contra sententiam addictionis, vulgo, de trance y remate, quoad effectum deuolutiuum, certe quidem hunc articulum volebam relinquere cogitandum, ne tamen materiam vtilem, quotidianam, praxique frequentem, quam saepissime sum expertus, indecisam omittam, nec qui semper in consulendo, & nunc iudicando cum resolutione processerim, dubiam, & perplexam omittam: resoluo in hac parte seruandam esse conclusionem tenentium, deuolutiuum effectum in casu, de quo agimus, appellationem habere, ita vt ex eisdem actis, vel alijs audiatur debitor, contra quem lata est dicta sententia de remate, hoc tamen adhibito, vt bona eius libere veneant, vel insolutum creditori tradantur, non inuento emptore ad satisfactionem debiti, vt ex dicta resolutione 169. Capicij resoluitur, ex Doctoribus antiquis, quos refert, & ex nostratibus Parladorus libro 2. cap. finali, part. 6. ยง. 17. num. 22. & seqq.