Octauo, quia sic expedit Rei[sect. 15]publicae, ne delicta maneant impunita, maxime atrocia, & quae aliam qualitatem aggrauantem continent: & miror qualiter Alphonsus de Azeued. vbi supra, reprobet praxim, quam testatur obseruasse aliquos Iudices Ecclesiasticos, cognoscentes de incestu, tametsi cum coniugata, & vxorata commissum, & illud punientes, quia hoc est iustum, & conueniens, nec repugnat dicta lex fori, alias faciemus maritos, Iudices non solum adulterij, sed etiam incestus a suis vxoribus commissi, quod est dissonum a iustitia Christiano & recto zelo, vt per poenam euitentur delicta, & a veritate, & ratione, & sic tenenda est praedicta resolutio, quod vbi cum adulterio miscetur incestus, raptus, vel percussio, propter illud Iudices ordinarij procedere, condemnare, & punire delinquentes possunt, non obstante dicta lege fori, quae est 1. tit. 20. lib. 8. Recop. etiam si maritus non accuset, vel repugnet cognitionem causae, quia lex fori ei tribuit traditionem adulterij, & adulterae, vt de illis faciat, quod voluerit, non vero ei praestat facultatem hanc in incestuosis, vel raptoribus, & raptis mulieribus, vel si mors, seu percussio ex his facinoribus, & criminibus procedat.