Octauò, quia ſic expedit Rei[*]publicæ, ne delicta maneãt impunita, maximè atrocia, & quæ aliam qualitatem aggrauantem continent: & miror qualiter Alphonſus de Azeued. vbi ſuprà, reprobet praxim, quam teſtatur obſeruaſſe aliquos Iudices Eccleſiaſticos, cognoſcentes de inceſtu, tametſi cum coniugata, & vxorata commiſſum, & illud punientes, quia hoc eſt iuſtum, & conueniens, nec repugnat dicta lex fori, aliàs faciemus maritos, Iudices non ſolum adulterij, ſed etiam inceſtus à ſuis vxoribus cõmiſsi, quod eſt diſſonum à iuſtitia Chriſtiano & recto zelo, vt per pœnam euitentur delicta, & à veritate, & ratione, & ſic tenẽda eſt prædicta reſolutio, quod vbi cum adulterio miſcetur inceſtus, raptus, vel percuſsio, propter illud Iudices ordinarij procedere, condemnare, & punire delinquentes poſſunt, nõ obſtante dicta lege fori, quæ eſt 1. tit. 20. lib. 8. Recop. etiã ſi maritus non accuſet, vel repugnet cognitionem cauſæ, quia lex fori ei tribuit traditionem adulterij, & adulteræ, vt de illis faciat, quod voluerit, non verò ei præſtat facultatem hãc in inceſtuoſis, vel raptoribus, & raptis mulieribus, vel ſi mors, ſeu percuſſio ex his facinoribus, & criminibus procedat.