Quinto, conducit bona resolu[sect. 9]tio, quam adducit Didac. Perez ad Seguram in l. Imperator, n. 141. ff. ad Treb. vbi inquit: Non obstante lege fori, quae est d. l. 1. tit. 20. de los adulterios, posse ex officio per Iudices puniri mulieres vxoratas, quae sunt publicae meretrices, verba Didaci Perez haec sunt. Et quia notabilia ea referre libuit, & quod istae meretrices, nuptaeque male viuunt, per Iudices puniendas esse semper existimaui, nam tales meretrices vxoratae fictae multoties contrahunt matrimonium ad cautelam, vt possint se probare vxoratas esse, & sub hac specie agni lupum gerunt, ex quibus plura damna veniunt matronis, & etiam alijs, vt in plurimum contigit, & patet 3. Regum 10. & Iudicum 16. quod etiam est singulare ad declarationem legis Regni, in qua cautum est, adulteram ab alio, quam a marito non posse accusari, vt intelligatur per praedict. argument. glossae sing. in l. fin. C. de plagiarijs, c. inter corporalia, §. sed neque de translat. Episcopi, vbi paria sunt, non habere maritum, & habere, sed vilem, & inutilem, de quo per Tiraq. l. 6. connub. n. 67. Bald. in l. 1. n. 16. C. de aedilitijs actoribus, vbi dicit: Quod statutum puniens debilitante membrum, non comprehendit debilitantem membrum inutile. Hactenus Didacus Perez, ex cuius resolutione duo notabilia in proposito infero. Primum marito existenti inutili, vel mente capto, etiam si non adsit lenocinium, potest Iudex procedere ad punitionem vxoris eius adulterae, si publice, & cum magno scandalo adulteria committat. Secundum, quod[sect. 10] maximopere conducit in his Indiarum partibus, si vxorata mulier, marito absente, vt sepissime accidit, publice se prostituat, vel sit in notorio adulterio per exilium, non obstante, quod maritus absens sit, potest expelli a populo, vel ciuitate, vbi in peccato publico est, & pariter adulter; quod maxime locum habebit, si sit vilis, vel humilis conditionis, pauperve, & iniqua, non sit spes emendae, quia antequam dicta interueniant, moneri debet. Ratio autem rationis est, quia generalis dispositio dictae legis fori non comprehendit hos casus speciales, nisi de eis specialis mentio fieret, ita in alio proposito resoluit Marc. Anton. Anguisol. cons. 1. n. 7. quem refert & sequitur Cardin. Tusch. sub lit. D. conclus. 490 num. 21. conducit lex Decuriones, C. de silentiarijs, lib. 12. vbi glos. Bartol. in l. sed & posteriores de legibus: pari modo generalitas dictae legis fori non extenditur ad praedictos casus speciales, nec ad illum de quo agimus, si[sect. 11] cum adulterio sit incestus, vel raptus, vel percussio, vel aliud crimen quod cum adulterio tendat in mortem mariti: & redeundo ad vnam ex primis illationibus, semper defendi; que auiendo muger casada de vil, o humilde condicion, que este amancebada, estando su marido ausente en parte remota, se deue proceder contra ella, y sin escriuir el nombre desterrarla, o que acuda a hazer vida con su marido, y para ello embarcarla para donde el está, y que cesse la ofensa de Dios, y escandalos en la Republica, que se siguen destos pecados publicos.