Quintò, cõducit bona reſolu[*]tio, quã adducit Didac. Perez ad Seguram in l. Imperator, n. 141. ff. ad Treb. vbi inquit: Non obſtãte lege fori, quæ eſt d. l. 1. tit. 20. de los adulterios, poſſe ex officio per Iudices puniri mulieres vxoratas, quæ ſunt publicæ meretrices, verba Didaci Perez hæc ſunt. Et quia notabilia ea referre libuit, & quod iſtæ meretrices, nuptæq; male viuũt, per Iudices puniendas eſſe ſemper exiſtimaui, nã tales meretrices vxoratæ fictæ multoties contrahunt matrimonium ad cautelam, vt poſſint ſe probare vxoratas eſſe, & ſub hac ſpecie agni lupũ gerunt, ex quibus plura damna veniunt matronis, & etiam alijs, vt in plurimũ contigit, & patet 3. Regũ 10. & Iudicum 16. quod etiã eſt ſingulare ad declarationem legis Regni, in qua cautum eſt, adulteram ab alio, quàm à marito non poſſe accuſari, vt intelligatur per prædict. argument. gloſſæ ſing. in l. fin. C. de plagiarijs, c. inter corporalia, §. ſed neq; de tranſlat. Epiſcopi, vbi paria ſunt, non habere maritum, & habere, ſed vilẽ, & inutilem, de quo per Tiraq. l. 6. connub. n. 67. Bald. in l. 1. n. 16. C. de ædilitijs actoribus, vbi dicit: Quòd ſtatutũ puniens debilitante mẽbrũ, non comprehendit debilitantem membrũ inutile. Hactenus Didacus Perez, ex cuius reſolutione duo notabilia in propoſito infero. Primum marito exiſtẽti inutili, vel mente capto, etiam ſi nõ adſit lenocinium, poteſt Iudex procedere ad punitionẽ vxoris eius adulteræ, ſi publicè, & cum magno ſcandalo adulteria committat. Secundum, quod[*] maximopere conducit in his Indiarum partibus, ſi vxorata mulier, marito abſente, vt ſępiſsimè accidit, publicè ſe proſtituat, vel ſit in notorio adulterio per exilium, non obſtante, quod maritus abſens ſit, poteſt expelli à populo, vel ciuitate, vbi in peccato publico eſt, & pariter adulter; quod maximè locum habebit, ſi ſit vilis, vel humilis conditionis, paupervè, & iniqua, nõ ſit ſpes emendæ, quia antequam dicta interueniãt, moneri debet. Ratio autẽ rationis eſt, quia generalis diſpoſitio dictæ legis fori nõ cõprehẽdit hos caſus ſpeciales, niſi de eis ſpecialis mẽtio fieret, ita in alio propoſito reſoluit Marc. Anton. Anguiſol. cõſ. 1. n. 7. quẽ refert & ſequitur Cardin. Tuſch. ſub lit. D. cõcluſ. 490 num. 21. conducit lex Decuriones, C. de ſilentiarijs, lib. 12. vbi gloſ. Bartol. in l. ſed & poſteriores de legibus: pari modo generalitas dictæ legis fori non extẽditur ad prædictos caſus ſpeciales, nec ad illũ de quo agimus, ſi[*] cũ adulterio ſit inceſtus, vel raptus, vel percuſsio, vel aliud crimen quod cũ adulterio tẽdat in mortẽ mariti: & redeũdo ad vnã ex primis illationibus, ſẽper defẽdi; q̃ auiẽdo muger caſada de vil, ò humilde condicion, que eſtè amancebada, eſtando ſu marido auſente en parte remota, ſe deue proceder contra ella, y ſin eſcriuir el nõbre deſterrarla, ò que acuda a hazer vida con ſu marido, y para ello embarcarla para donde el eſtá, y que ceſſe la ofenſa de Dios, y eſcandalos en la Republica, que ſe ſiguen deſtos pecados publicos.