QVOD Amoenus ille scriptor aiebat, Beatos quibus concessum scribere legenda, magis facere scribenda: beatissimos quibus vtrumque. Dignum censeo quod semper ambiant, qui ad summam rerum, & posteritatis exemplum sunt nati. Fecit olim Iulius Caesar, is enim strenue pugnando, & Romanorum terminos adaugendo, tum etiam scribendo res gestas, vtramque foelicitatem adeptus est. Scripsit enim quae semper & vbique cum admiratione legentur: fecit item quae ab Oratoribus, Historicis, & Poetis scriberentur. Magna quidem, & ampla materia, Sallustio, Plutarcho, Lucano, Suetonio, & alijs. Adepti sunt & Cicero, & Seneca, & priori aeuo multi sapientes. Magnam enim nauarunt operam instituendae Reipublicae, quam merito concelebrarunt historiae. Multa etiam literis commendarunt documenta sapientiae, quae posterior aetas veneratione simul & laude prosequuta est. Et vero necesse erat germanas illas beatitudines simul & idem pectus insidere, perituram vtramque, nisi conuixerint. Qui enim fieri potest, vt magnus quisque vir, qui scriptis suis famam perennat, non etiam factis aeternet? Suspectam habeo sapientiam, quae auctorem non beat. Iam si sapiens, vt scripta demonstrant; cur non & ad actiones & officia sapientiam conuertit? Non illum tacerent historiae, qui egregie exercuisset. Sequuntur Heroas hi honores, etiam inuitos. Instar prouidentiae est, nec sine numine recte facta monumentis condecorari: quo magni post nascituri animi, eo percussi Thyrso, ament bonam mentem, & recti rationem, quibus constant virtutes. Sed num estoeta est Heroum natura? Deus meliora! te enim aetate nostra vnum edidit, quo se foecundam adhuc Beatorum peribuit. Referam tuas initiationes? nondum iuuenis, Mineruae litabas; antiquius tibi nomen Sapientis, quam viri; nempe genius ille tuus excultus a te quidem, sed factus non fuit. reserasti penetralia sapientiae; penetrasti omnes Musarum lucos, siue Suadae vitenteis, siue Sophiae opacos, seu Iurisprudentiae lubricos. Deesset quid disceres, nisi a te didicisses. Ita est, nec fallor: hoc magna ingenia habent diuinum: diserte Philon: Anima bene nata, praeceptis obuiam sese offerens, a se ipsa magis quam a Magistris adiuuatur: arreptisque rudimentis cuiuscumque scientiae, equus iuxta Prouerbium) fertur in planitiem. Ergo apprime elaboratus ad Beatitudinem illam, viam strauit scriptio. Deus bone quam elegans! Plinij inquam enodatio. Martialis item enucleatio, & Hypomnemata. Illuxisti tenebris illis plusquam Cimmerijs. Vidimus vernantem facundiam rosas spirantem, & violas. Vidimus ex alto, & pene sepulto silentio. rediuiuam antiquitatem. Quam multa, quae Scriptorum quoque aetate delitescebant, memoriae restituta, postliminio reuersa! quam multa animaduersa ex veterum scriptis! quantus vbique plausus! quantus honos auctori! Nec enim e Republica literaria visum obtrectare laudi nascenti, fauere imo, & ad coelum tollere, quo lubentius plura scriberes. Sed iam patronatus iure, ad suum obsequium prudentia iuris vocabat. Satis iuuentuti, satis indultum florentissimo ingenio: dignum esse quem asperior quoque exerceret arena, quin etiam & Patria illud ius sibi adstruebat, non tantum tibi, sed tuis etiam fuisse educatum. Nec fas vmbraticam eruditionem exhibere Iuri Ciuili, qui publicam Philologiae exhibuisses. Scripsisti itaque doctissimum librum Tesseram legum, nec restinxisti, sed inflammasti quae inceperat sitim. Ego ne tantum Interpretem tacere sinam? Et cum pulchra possim incedere, & sublimis, depressior repam, & turpior? Hunc imo tantum Sacerdotem in meorum aluo conscribam; huic me totam tradiderim excolendam. Excoluisti quam optime doctissimo, & omnifaria eruditione refertissimo quinquaginta militum Ductore, siue Pentecontarcho, tunc primum diuina & humana maritata Prudentia, & e profanis fax sacris admota. Personat en fama scriptionis vbicumque terrarum: Te Iurisperiti, te Theologi nocturna versant manu, versant diurna, te politioris literaturae alumni, te Polyhistores, & Sophi, & quicunque manum ferulae admouerant. Iam qui filus operis? quis orationis candor? quam abdita, & ex imis Musarum claustris depromta eruditio? quam crebrae, & scitae sententiae? quae dictionum lumina? quantum vbique iudicij, & acrioris spiritus? O magnum Hispaniae decus! o Patriae honos! Perge qua coepisti, nec ponas calamum. Iam placidiores te Musae ad mitiora vocabant. Non ad eruditos tantum ornandos natum ingenium: dandum aliquid aulicis, & temperandos illos eloquentiae fraenos, exarandum aliquid materna lingua; nec semper montium vertices calcandos, gradiendum aliquando per colles, amoeniores quidem, si illustres non adeo; concedendum vel amori beneficentissimi Principis, vel blando imperio. Obsecundatus Maecenati maximo, indulsisti amico. Sumsistique in manus thesaurum illum politicum Ioannis a Chokier [Jean de Chokier/gnd:10427770X] viri ornatissimi: hunc patria lingua donare, dissertationibus illustrare, & doctissimis stellare luminibus.