QVOD Amœnus ille ſcriptor aiebat, Beatos quibus cõceſſum ſcribere legenda, magis facere ſcribenda: beatiſsimos quibus vtrumque. Dignum cenſeo quod ſemper ambiant, qui ad ſummam rerum, & poſteritatis exẽplũ ſunt nati. Fecit olim Iulius Cæſar, is enim ſtrenuè pugnãdo, & Romanorũ terminos adaugendo, tum etiam ſcribẽdo res geſtas, vtramquè fœlicitatem adeptus eſt. Scripſit enim quæ ſemper & vbique cum admiratione legentur: fecit item quæ ab Oratoribus, Hiſtoricis, & Poëtis ſcriberẽtur. Magna quidẽ, & ampla materia, Salluſtio, Plutarcho, Lucano, Suetonio, & alijs. Adepti ſunt & Cicero, & Seneca, & priori æuo multi ſapientes. Magnam enim nauarunt operam inſtituendæ Reipublicæ, quam meritò concelebrarunt hiſtoriæ. Multa etiam literis commendarunt documenta ſapientiæ, quæ poſterior ætas veneratione ſimul & laude proſequuta eſt. Et verò neceſſe erat germanas illas beatitudines ſimul & idem pectus inſidere, perituram vtramquè, niſi conuixerint. Quî enim fieri poteſt, vt magnus quiſque vir, qui ſcriptis ſuis famam perennat, non etiã factis æternet? Suſpectam habeo ſapientiam, quæ auctorem non beat. Iam ſi ſapiens, vt ſcripta demonſtrãt; cur non & ad actiones & officia ſapientiam conuertit? Non illum tacerent hiſtoriæ, qui egregiè exercuiſſet. Sequuntur Heroas hi honores, etiam inuitos. Inſtar prouidentiæ eſt, nec ſine numine rectè facta monumentis condecorari: quò magni poſt naſcituri animi, eo percuſsi Thyrſo, ament bonam mentem, & recti rationem, quibus conſtant virtutes. Sed num eſtœta eſt Heroum natura? Deus meliora! te enim ætate noſtra vnum edidit, quo ſe fœcundam adhuc Beatorum peribuit. Referam tuas initiationes? nondum iuuenis, Mineruæ litabas; antiquius tibi nomen Sapientis, quàm viri; nempè genius ille tuus excultus à te quidem, ſed factus non fuit. reſeraſti penetralia ſapientiæ; penetraſti omnes Muſarum lucos, ſiue Suadæ vitenteis, ſiue Sophiæ opacos, ſeu Iuriſprudentiæ lubricos. Deeſſet quid diſceres, niſi à te didiciſſes. Ita eſt, nec fallor: hoc magna ingenia habent diuinum: diſertè Philon: Anima benè nata, præceptis obuiam ſeſe offerens, à ſe ipſa magis quàm à Magiſtris adiuuatur: arreptiſquè rudimentis cuiuſcumquè ſcientiæ, equus iuxta Prouerbium) fertur in planitiem. Ergò apprimè elaboratus ad Beatitudinem illam, viam ſtrauit ſcriptio. Deus bone quàm elegans! Plinij inquam enodatio. Martialis item enucleatio, & Hypomnemata. Illuxiſti tenebris illis pluſquam Cimmerijs. Vidimus vernantem facundiam roſas ſpirantem, & violas. Vidimus ex alto, & penè ſepulto ſilentio. rediuiuam antiquitatem. Quàm multa, quæ Scriptorum quoque ætate deliteſcebant, memoriæ reſtituta, poſtliminio reuerſa! quàm multa animaduerſa ex veterum ſcriptis! quantus vbique plauſus! quantus honos auctori! Nec enim è Republica literaria viſum obtrectare laudi naſcenti, fauere imò, & ad cœlum tollere, quò lubentiùs plura ſcriberes. Sed iam patronatus iure, ad ſuum obſequium prudentia iuris vocabat. Satis iuuentuti, ſatis indultum florentiſsimo ingenio: dignum eſſe quem aſperior quoque exerceret arena, quin etiam & Patria illud ius ſibi adſtruebat, non tantùm tibi, ſed tuis etiam fuiſſe educatum. Nec fas vmbraticam eruditionem exhibere Iuri Ciuili, qui publicam Philologiæ exhibuiſſes. Scripſiſti itaquè doctiſsimum librum Teſſeram legum, nec reſtinxiſti, ſed inflammaſti quæ inceperat ſitim. Ego ne tantum Interpretem tacere ſinam? Et cùm pulchra poſsim incedere, & ſublimis, depreſsior repam, & turpior? Hunc imò tantum Sacerdotem in meorum aluo conſcribam; huic me totam tradiderim excolendam. Excoluiſti quàm optimè doctiſsimo, & omnifaria eruditione refertiſsimo quinquaginta militũ Ductore, ſiue Pentecontarcho, tunc primùm diuina & humana maritata Prudentia, & è profanis fax ſacris admota. Perſonat en fama ſcriptionis vbicumque terrarum: Te Iuriſperiti, te Theologi nocturna verſant manu, verſant diurna, te politioris literaturæ alumni, te Polyhiſtores, & Sophi, & quicunque manum ferulæ admouerant. Iam qui filus operis? quis orationis candor? quàm abdita, & ex imis Muſarum clauſtris depromta eruditio? quàm crebræ, & ſcitæ ſententiæ? quæ dictionum lumina? quãtum vbique iudicij, & acrioris ſpiritus? O magnum Hiſpaniæ decus! ò Patriæ honos! Perge qua cœpiſti, nec ponas calamum. Iam placidiores te Muſæ ad mitiora vocabant. Non ad eruditos tantùm ornandos natum ingenium: dandum aliquid aulicis, & temperandos illos eloquentiæ frænos, exarandũ aliquid materna lingua; nec ſemper montium vertices calcãdos, gradiendum aliquando per colles, amœniores quidẽ, ſi illuſtres non adeò; concedendum vel amori beneficentiſsimi Principis, vel blando imperio. Obſecũdatus Mæcenati maximo, indulſiſti amico. Sumſiſtiquè in manus theſaurum illum politicum Ioannis à Chokier viri ornatiſsimi: hunc patria lingua donare, diſſertationibus illuſtrare, & doctiſsimis ſtellare luminibus.