Quid faceres? tuus ille erat calamus, ignarus imae, & omnium Regionum, praeter aeris & aetheris. Nec tunc quidem repere placuit, cum licuisset. Decuit ergo Sophiam Hispana lingua crepere, Suadam orare, Prudentiam praecipere, eruditionem ipsam disserere. Quid non iam maternae liceat linguae, cui tantum licuit? Procul iam abeant Graeca & La tina facundia, & verba sonantia, & personata nomina, & facunda vocabula, & in numerum casuri periodi, & obstrepera illa translationum procliuitas, quibus vtraque lingua adornatur. Nihil non concessum Hispanae, si modo a doctissimo quoque eloquatur. Subijt nunc in mentem, quam vere, quam apposite ab Horatio dictum.