Quid faceres? tuus ille erat calamus, ignarus imæ, & omniũ Regionũ, præter aeris & ætheris. Nec tũc quidem repere placuit, cùm licuiſſet. Decuit ergo Sophiã Hiſpana lingua crepere, Suadam orare, Prudẽtiã præcipere, eruditionẽ ipſam diſſerere. Quid nõ iã maternæ liceat linguæ, cui tantum licuit? Procul iam abeant Græca & La tina facundia, & verba ſonantia, & perſonata nomina, & facunda vocabula, & in numerũ caſuri periodi, & obſtrepera illa translationum procliuitas, quibus vtraque lingua adornatur. Nihil non conceſſum Hiſpanæ, ſi modò à doctiſsimo quoque eloquatur. Subijt nunc in mentem, quàm verè, quàm appoſitè ab Horatio dictum.