Elegans est, & disertus quicunque Sapiens, non maternae imputandum linguae, sed tuae, o qui abnormis amusius, barbarus, perstrepis, non loqueris; deles, non scribis. Sed non is infectandi locus, praecipue qui apud te verba agam, cuius modestia & benignitas ad omnem detractionem impatienti quadam nausea agitantur: cuius os in honore semper, & admiratione exterarum virtutum, elogia meditans, & encomia. Nulli liuidus, omnibus fautor, praesidium & decus. O dignum, cui omnes laudes rependant, non laudent! Quotus enim quisque est, cuius beneuolentiam non praecurreris? cuius laudes non praeoccupaueris? Longe aliter quam illi verae gloriae ignari, qui nisi detrahant, laudem desperant, & ex inustis vbicunque notis gloriam sibi despondent. Nec ponam inter tuas vigilias, quae adhuc sub scrinio premuntur Decisiones tui olim Senatus. Varia item Commentaria ad prudentiae cultum, & eloquentiae, suus his status dies; sinamus illas sub Aristophanis, id est, tua lucerna, & multa sub incude; satis pro commendatione, a te exaratas, elucubratas: leget olim vtraque sapientia, plaudet, mirabitur. Et haec sunt quidem quae scribis, haec quae tua leguntur. Quae vero aliena in lucem promis iure eandem laudem sortientur. Tu longa obliuione oberitum Iulianum Petri, e magna illa, & omni iuga Bibliotheca Oliuarensi, in publicam lucem misisti (& alios nunc paras mittere) virum disertissimum natione Hispanum, facundia Latinum, sapientia Graecum, qui res Hispanas a prioribus petitas temporibus chronicis decorauit. Hunc etiam tuum vocabo liberum, non natum, sed adoptiuum. Est quoque sua adoptioni gloria, praecipue cum Adoptio (Iaboleno docente) in his personis tantum locum habeat, in quibus natura etiam potest habere. Non adoptares Scriptores doctissimos, nisi Scriptor doctissimus. Quid quod patrem te naturalem adseuerant, a quo vitam acceperint, & cognatae lucis vsuram? Viuent aeternum, ergo & viues, & quocunque magna illa nomina accesserint, accedet magnum & tuum. Sed iam me remorantem, & transversum reuocat maior illa foelicitas, Facere scribenda. O quis mihi Sthentoris vocem, Musarum sonos, Gratiarum lubentias! Ego ne profanus adhuc, nec mysta, tua contrectabo facinora? reserabo res gestas? nempe sublime candens solis iubar nullos despicit oculos, siue aquilae rutilos, siue lyncei acreis, siue talpae obnubilos. Igitur a paterno cinere incipiam, an & hoc faustum? Decebat tuas virtutes, decebat studia, ne potentiae paternae adscriberetur, quidquid muneris impleuisses circundabant adhuc & puluis & fragor conquassatae fortunae: quidquid calcabas, ancipitia erant, & abrupta ruinae. Animos alter deijceret; tu immotus, & impauidus ad constantiam accinctus, meliora sperare, animum erigere, ad artes sapientiae & virtutis accedere; hunc asylum calamitatum, hunc tranquillitatis & salutis templum, & aduersus Decumanos illos fluctus portum tutissimum. Te virum, te fortem casus ille parauit. Quotidie caderes, nisi cecidisses. Nolo fortunam semper blandientem, quidquid honori superimponit, animo detrahit: Habet has vices conditio mortalium, vt aduersa ex secundis, ex aduersis secunda nascantur: occultat vtrorumque semina Deus, & plerumque bonorum, malorumque causae, sub diuersa specie latent. Dicerem interfuisse modestiae tuae, nisi expertus essem natalem. Languent aliquando virtutes, quas ratio commendat. Quae nobis innata, nisi nobiscum non pereunt Quid quod Consiliario futuro meditanda erat aduersa fortuna. Siue quod Difficile sit vir tutes eum reuereri, qui secunda semper fortuna sit vsus. Siue quod aduersitatis exercitatione prudentes efficimur. Per hunc quoque gradum ascensurus eras, vt nullum omitteres. Siue enim intuear insita bona, siue quaesita, quibus idea constat optimi Consiliarij, omnes illos numeros impleuisti. Insita, genium multiscium, flexibile, & moderandis rebus aptissimum. Generis splendor, & a maioribus quoque petita nobilitas. Forma item, & vultus decor, maiestatis insignia. Non sine numine Magistratus leguntur. Si recte internoscas, commendati sunt a natura qui digni censentur. Apum examini Principem dedit forma praestantem: cur non & hominum? num horum abiectior conditio? AEtas tantummodo desiderabatur: praeuerterat praecox prudentia, & cani iam sensus. Acqvisita. Imbutus es Philosophia, & Philosophiae alumnis Eloquentia, Iurisprudentia, linguarum peritia, historiarum notione, si quis alius in terrarum ambitu. Dixi Eloqventia? O aureum os! & vt Pilius ille Homericus, Eloquio comis experimentis cautus, cui animus prudentia viget, verba dulcedine affluunt. Laudabo eloquentiae nitorem in tuis scriptis? multi ea laude censentur. Quid non concinnet Cleantis vigilia, & repetita saepius spongia? Ego, nisi extemporaneam non laudo facundiam; nec facundia, quae non improuisa. Pariter enim, vt qui haerediolum sterilem, & agrum scruposum meras rupinas, & senticeta miseri colunt, quoniam nullus in tesquis suis fructus est, nec vllam illic aliam frugem vident, sed