D. LAVRENTIO RAMIREZ de Prado, Viro clarissimo, a Consilijs Philippo Quarto, Hispaniarum Regi Catholico, in supremo Indiarum Senatu, D. FRANCISCVS DE BARRED A. I. C. QVOD Amoenus ille scriptor aiebat, Beatos quibus concessum scribere legenda, magis facere scribenda: beatissimos quibus vtrumque. Dignum censeo quod semper ambiant, qui ad summam rerum, & posteritatis exemplum sunt nati. Fecit olim Iulius Caesar, is enim strenue pugnando, & Romanorum terminos adaugendo, tum etiam scribendo res gestas, vtramque foelicitatem adeptus est. Scripsit enim quae semper & vbique cum admiratione legentur: fecit item quae ab Oratoribus, Historicis, & Poetis scriberentur. Magna quidem, & ampla materia, Sallustio, Plutarcho, Lucano, Suetonio, & alijs. Adepti sunt & Cicero, & Seneca, & priori aeuo multi sapientes. Magnam enim nauarunt operam instituendae Reipublicae, quam merito concelebrarunt historiae. Multa etiam literis commendarunt documenta sapientiae, quae posterior aetas veneratione simul & laude prosequuta est. Et vero necesse erat germanas illas beatitudines simul & idem pectus insidere, perituram vtramque, nisi conuixerint. Qui enim fieri potest, vt magnus quisque vir, qui scriptis suis famam perennat, non etiam factis aeternet? Suspectam habeo sapientiam, quae auctorem non beat. Iam si sapiens, vt scripta demonstrant; cur non & ad actiones & officia sapientiam conuertit? Non illum tacerent historiae, qui egregie exercuisset. Sequuntur Heroas hi honores, etiam inuitos. Instar prouidentiae est, nec sine numine recte facta monumentis condecorari: quo magni post nascituri animi, eo percussi Thyrso, ament bonam mentem, & recti rationem, quibus constant virtutes. Sed num estoeta est Heroum natura? Deus meliora! te enim aetate nostra vnum edidit, quo se foecundam adhuc Beatorum peribuit. Referam tuas initiationes? nondum iuuenis, Mineruae litabas; antiquius tibi nomen Sapientis, quam viri; nempe genius ille tuus excultus a te quidem, sed factus non fuit. reserasti penetralia sapientiae; penetrasti omnes Musarum lucos, siue Suadae vitenteis, siue Sophiae opacos, seu Iurisprudentiae lubricos. Deesset quid disceres, nisi a te didicisses. Ita est, nec fallor: hoc magna ingenia habent diuinum: diserte Philon: Anima bene nata, praeceptis obuiam sese offerens, a se ipsa magis quam a Magistris adiuuatur: arreptisque rudimentis cuiuscumque scientiae, equus iuxta Prouerbium) fertur in planitiem. Ergo apprime elaboratus ad Beatitudinem illam, viam strauit scriptio. Deus bone quam elegans! Plinij inquam enodatio. Martialis item enucleatio, & Hypomnemata. Illuxisti tenebris illis plusquam Cimmerijs. Vidimus vernantem facundiam rosas spirantem, & violas. Vidimus ex alto, & pene sepulto silentio. rediuiuam antiquitatem. Quam multa, quae Scriptorum quoque aetate delitescebant, memoriae restituta, postliminio reuersa! quam multa animaduersa ex veterum scriptis! quantus vbique plausus! quantus honos auctori! Nec enim e Republica literaria visum obtrectare laudi nascenti, fauere imo, & ad coelum tollere, quo lubentius plura scriberes. Sed iam patronatus iure, ad suum obsequium prudentia iuris vocabat. Satis iuuentuti, satis indultum florentissimo ingenio: dignum esse quem asperior quoque exerceret arena, quin etiam & Patria illud ius sibi adstruebat, non tantum tibi, sed tuis etiam fuisse educatum. Nec fas vmbraticam eruditionem exhibere Iuri Ciuili, qui publicam Philologiae exhibuisses. Scripsisti itaque doctissimum librum Tesseram legum, nec restinxisti, sed inflammasti quae inceperat sitim. Ego ne tantum Interpretem tacere sinam? Et cum pulchra possim incedere, & sublimis, depressior repam, & turpior? Hunc imo tantum Sacerdotem in meorum aluo conscribam; huic me totam tradiderim excolendam. Excoluisti quam optime doctissimo, & omnifaria eruditione refertissimo quinquaginta militum Ductore, siue Pentecontarcho, tunc primum diuina & humana maritata Prudentia, & e profanis fax sacris admota. Personat en fama scriptionis vbicumque terrarum: Te Iurisperiti, te Theologi nocturna versant manu, versant diurna, te politioris literaturae alumni, te Polyhistores, & Sophi, & quicunque manum ferulae admouerant. Iam qui filus operis? quis orationis candor? quam abdita, & ex imis Musarum claustris depromta eruditio? quam crebrae, & scitae sententiae? quae dictionum lumina? quantum vbique iudicij, & acrioris spiritus? O magnum Hispaniae decus! o Patriae honos! Perge qua coepisti, nec ponas calamum. Iam placidiores te Musae ad mitiora vocabant. Non ad eruditos tantum ornandos natum ingenium: dandum aliquid aulicis, & temperandos illos eloquentiae fraenos, exarandum aliquid materna lingua; nec semper montium vertices calcandos, gradiendum aliquando per colles, amoeniores quidem, si illustres non adeo; concedendum vel amori beneficentissimi Principis, vel blando imperio. Obsecundatus Maecenati maximo, indulsisti amico. Sumsistique in manus thesaurum illum politicum Ioannis a Chokier [Jean de Chokier/gnd:10427770X] viri ornatissimi: hunc patria lingua donare, dissertationibus illustrare, & doctissimis stellare luminibus. In tenui labor, at non tenuis gloria, si quem Numina laeua sinunt, auditque vocatus Apollo. Quid faceres? tuus ille erat calamus, ignarus imae, & omnium Regionum, praeter aeris & aetheris. Nec tunc quidem repere placuit, cum licuisset. Decuit ergo Sophiam Hispana lingua crepere, Suadam orare, Prudentiam praecipere, eruditionem ipsam disserere. Quid non iam maternae liceat linguae, cui tantum licuit? Procul iam abeant Graeca & La tina facundia, & verba sonantia, & personata nomina, & facunda vocabula, & in numerum casuri periodi, & obstrepera illa translationum procliuitas, quibus vtraque lingua adornatur. Nihil non concessum Hispanae, si modo a doctissimo quoque eloquatur. Subijt nunc in mentem, quam vere, quam apposite ab Horatio dictum. Scribendi recte sapere est & principium, & fons. Elegans est, & disertus quicunque Sapiens, non maternae imputandum linguae, sed tuae, o qui abnormis amusius, barbarus, perstrepis, non loqueris; deles, non scribis. Sed non is infectandi locus, praecipue qui apud te verba agam, cuius modestia & benignitas ad omnem detractionem impatienti quadam nausea agitantur: cuius os in honore semper, & admiratione exterarum virtutum, elogia meditans, & encomia. Nulli liuidus, omnibus fautor, praesidium & decus. O dignum, cui omnes laudes rependant, non laudent! Quotus enim quisque est, cuius beneuolentiam non praecurreris? cuius laudes non praeoccupaueris? Longe aliter quam illi verae gloriae ignari, qui nisi detrahant, laudem desperant, & ex inustis vbicunque notis gloriam sibi despondent. Nec ponam inter tuas vigilias, quae adhuc sub scrinio premuntur Decisiones tui olim Senatus. Varia item Commentaria ad prudentiae cultum, & eloquentiae, suus his status dies; sinamus illas sub Aristophanis, id est, tua lucerna, & multa sub incude; satis pro commendatione, a te exaratas, elucubratas: leget olim vtraque sapientia, plaudet, mirabitur. Et haec sunt quidem quae scribis, haec quae tua leguntur. Quae vero aliena in lucem promis iure eandem laudem sortientur. Tu longa obliuione oberitum Iulianum Petri, e magna illa, & omni iuga Bibliotheca Oliuarensi, in publicam lucem misisti (& alios nunc paras mittere) virum disertissimum natione Hispanum, facundia Latinum, sapientia Graecum, qui res Hispanas a prioribus petitas temporibus chronicis decorauit. Hunc etiam tuum vocabo liberum, non natum, sed adoptiuum. Est quoque sua adoptioni gloria, praecipue cum Adoptio (Iaboleno docente) in his personis tantum locum habeat, in quibus natura etiam potest habere. Non adoptares Scriptores doctissimos, nisi Scriptor doctissimus. Quid quod patrem te naturalem adseuerant, a quo vitam acceperint, & cognatae lucis vsuram? Viuent aeternum, ergo & viues, & quocunque magna illa nomina accesserint, accedet magnum & tuum. Sed iam me remorantem, & transversum reuocat maior illa foelicitas, Facere scribenda. O quis mihi Sthentoris vocem, Musarum sonos, Gratiarum lubentias! Ego ne profanus adhuc, nec mysta, tua contrectabo facinora? reserabo res gestas? nempe sublime candens solis iubar nullos despicit oculos, siue aquilae rutilos, siue lyncei acreis, siue talpae obnubilos. Igitur a paterno cinere incipiam, an & hoc faustum? Decebat tuas virtutes, decebat studia, ne potentiae paternae adscriberetur, quidquid muneris impleuisses circundabant adhuc & puluis & fragor conquassatae fortunae: quidquid calcabas, ancipitia erant, & abrupta ruinae. Animos alter deijceret; tu immotus, & impauidus ad constantiam accinctus, meliora sperare, animum erigere, ad artes sapientiae & virtutis accedere; hunc asylum calamitatum, hunc tranquillitatis & salutis templum, & aduersus Decumanos illos fluctus portum tutissimum. Te virum, te fortem casus ille parauit. Quotidie caderes, nisi cecidisses. Nolo fortunam semper blandientem, quidquid honori superimponit, animo detrahit: Habet has vices conditio mortalium, vt aduersa ex secundis, ex aduersis secunda nascantur: occultat vtrorumque semina Deus, & plerumque bonorum, malorumque causae, sub diuersa specie latent. Dicerem interfuisse modestiae tuae, nisi expertus essem natalem. Languent aliquando virtutes, quas ratio commendat. Quae nobis innata, nisi nobiscum non pereunt Quid quod Consiliario futuro meditanda erat aduersa fortuna. Siue quod Difficile sit vir tutes eum reuereri, qui secunda semper fortuna sit vsus. Siue quod aduersitatis exercitatione prudentes efficimur. Per hunc quoque gradum ascensurus eras, vt nullum omitteres. Siue enim intuear insita bona, siue quaesita, quibus idea constat optimi Consiliarij, omnes illos numeros impleuisti. Insita, genium multiscium, flexibile, & moderandis rebus aptissimum. Generis splendor, & a maioribus quoque petita nobilitas. Forma item, & vultus decor, maiestatis insignia. Non sine numine Magistratus leguntur. Si recte internoscas, commendati sunt a natura qui digni censentur. Apum examini Principem dedit forma praestantem: cur non & hominum? num horum abiectior conditio? AEtas tantummodo desiderabatur: praeuerterat praecox prudentia, & cani iam sensus. Acqvisita. Imbutus es Philosophia, & Philosophiae alumnis Eloquentia, Iurisprudentia, linguarum peritia, historiarum notione, si quis alius in terrarum ambitu. Dixi Eloqventia? O aureum os! & vt Pilius ille Homericus, Eloquio comis experimentis cautus, cui animus prudentia viget, verba dulcedine affluunt. Laudabo eloquentiae nitorem in tuis scriptis? multi ea laude censentur. Quid non concinnet Cleantis vigilia, & repetita saepius spongia? Ego, nisi extemporaneam non laudo facundiam; nec facundia, quae non improuisa. Pariter enim, vt qui haerediolum sterilem, & agrum scruposum meras rupinas, & senticeta miseri colunt, quoniam nullus in tesquis suis fructus est, nec vllam illic aliam frugem vident, sed Infoelix lolium, & steriles dominantur auenae, Suis frugibus indigent, aliena furatum eunt, & vicinorum flores decerpunt, scilicet vt eos flores carduis suis misceant. Ad eundem modum, qui natiuae eloquentiae steriles sunt, centones consarcinant, qui suos semper prodant dominos, versicolores nempe, & nullibi similes. Hoc modo & psittacus, & coruus, humanam edunt loquelam, & si elegantior Magister accedat, maxime excultam. Tu vero extempore, & vt res postulat, siue quid deliberandum, siue decernendum, siue decreto imperandum, orationem in Senatu habes, concinnam, disertam, appositissimam. Video quantum arti praestet natura, quam longe item emineant, si rite iungantur. alterius sic Altera poscit opem res, & coniurat amice. Proponebatur facti quaestio, quae Theseum exquireret? Extemplo aderat luculentissima oratio, aderat & multa eruditio Iurium, Doctorum. Num tumultuaria, & cruda adhuc, & nondum in cellas digesta? Putaret quispiam singulis periodis, singulos inuigilasse Demosthenas, singulos Tullios. Ivrisprvdentia. Maiores nostri circa iuris scientiam magnopere quidem versati; sed oscitanter, & impolite. Magnum peperere decus, vel Consulti responsum ad negotia vrbana accommodatum: vel Accursij glossemmata recensita, vel Doctorum commentaria perlecta. Tu leges, & iura intima notione pertractas. Magnum quidem honorem Scriptoribus defers; sed salua mentis reuerentia. Ad hanc amussim commentarios examinas: nisi conueniant, abnuis, nec quid velint Interpretes quaeris; sed quid iura: & si detorserint, corrigis. Decorat maximam tuam eruditionem memoriae foelicitas, siue quod saepius repetita fidelius inhaereant: siue quod acerrime intenta mentis acies, & circa semet agitata, promit illas quas accepit imagines. Hinc appositissima topica, & ex tempore, & numerosissimi Scriptorum exercitus, & integra legum capita, & multa fragmenta, quibus ornas dissertationes. Nec inter laudes commemoranda comitas, vrbanitas, beneuolentia, quibus litigatores faues, & candidatos, accedunt ad iudicem, & censorem? Socium inueniunt, securi te & hilares cum commodum est conuenimus, nec salutationes tuas supercilium, aut fatigatio interrumpit, sed sua cuique modestia. Et quod pluris facimus, non intra solos priuatos parietes benignitatem claudis, & mansuetudinem, ad Senatum quoque defers, quoties te ipsum. Gaudet quoque tua clementia seuerius puluinar, non tantum ad expianda crimina fastigiatum; sed ad condonanda quoque, vel coniuenda. Ignoras nigros calculos, vbi licet, salua Religione iustitiae. Testatur sententiarum subscriptio cum salutari signo, iure & merito a te vsurpato. Gangem & Danubium, non flumina, sed aquarum procellas, si cum Oceano conferas, nihilo inuenies sequiora, siue classium intuearis patientiam, siue piscium luxuriam, siue vndarum tumores, siue ventorum mugitus. Hi rapidissimo amne praecipitati, agros deuastant, pontes irrumpunt, syluis syluas inuoluunt, ripae ignari, atque aluei: caeterum foecunditas nulla. Gleba enim onerata seminibus, antequam adolescant, vndarum volutata furore, maturandis impotens est. Nilus vero lene fluens, nec murmure quidem testatus praesentiam AEgyptum foelicitat. Nulla Regio messium foecundior, animalium feracior, fructuum fertilior. Vsque adeo lenis potentia, truculenta vtilior & efferata. Macte tali virtute Magistratuum exemplar! & quod flumina a Nilo saturandis messibus, hoc a te iudic es discant seruandis hominibus. Multi forsan eandem professi mansuetudinem, sed extortam, tu benignitatem atque beneuolentiam, gratiarum sorores agnoscis, nec nisi a gratijs impartiendas: Nec aliud tibi sententiae tuae pretium, quam bene iudicasse. Non efficta narro, sed publica, & ipso Principi maxime nota, cui magis quam illi, qui Deum in terris agens, hoc quoque habet Prouidentiae Diuinae, cuncta inspexisse. Hinc tot in te honores, tot munera. Adlectus eras ad Senatum Neapolitanum! ad rei Dominicae Senatum euectus. Haec vt sarta tectaque esset tua integritas, sapientia, & sollicitudo, maxime in causa fuere. Sed ne otiosa, & supervacanea hebesceret tua benignitas, ad Supremum Indiarum Senatum adsciuit te Indorum tutela. Genuina erat, & seruando latissime patenti Imperio apprime salutaris. Nec intra terminos Iuris Consult, continentur tua munera. Quid continerentur dispendio Reipublicae, cum te non Iuris. Consult. tantum, verum omnigena indole, virtute, prudentia, ornatum viderit? Adlectus ideo ad legationem in Gallias, in qua quantus fueris, quam splendidus, quam elegans, quam supra humanam sortem, dicere supersedeo. Testetur vterque Princeps, & qui misit, & cui missus. Illi gratus, ab hoc benigne receptus. Maiora haec sunt quam ab homine, non contrectari modo, verum nec adspici, vel possint, vel debeant. Digna quidem, vt caetera, quae decus ornet Historiae. Oratoriae sublimitas, Poetices nitor. Non tantum quia magna, sed quia tua. Cui enim iucundius inuigilent bonae hae artes, quam tibi, Cui sanguinem debent & patriam? Ibit in posteros nomen Laurenti, ibunt facinora. Hoc quoque tibi feret acceptum humana foelicitas, quod geminam illam Beatitudinem, in vno, atque eodem viro coniungi posse, exemplo docueris, qui & Legenda scripseris, & feceris Scribenda, vtrumque foeliciter. Atque hoc idem in causa, quod te tutelarem vouent, qui in publicum edunt vigilias. Vouit olim D. Ioannes Carrascus del Saz, in Panamensi Praetorio egregius Senator, qui cum scripsisset tractatum hunc, De casibus Curiae, opus quidem, vt practicum, ita mixime necessarium, te vnum Maecenatem adscire in votis habebat: sed morte praeuentus, testari quidem animum potuit, nuncupare non potuit. Horum conscij D. Franciscus Carrascus del Saz & Iosephus filij, qui typis mandauerant, sub tuo patrocinio in publicam lucem mitti precantur. Praesto en ego absentium obsequia lubens, qui sciam tuum nomen in immortalitatem futurum nomini Auctoris, & vel hoc etiam Theones, & Misanthropos euasurum, quod tantum Patronum elegerit. Vale. ?