# 102 Peccatores qui sibi confessi sunt signis aut verbis prodentes. Capvt cii. S icvt enim mortalibus cunctis immortalem illam vitam amantibus expedit, vt quae non puduit committere scelera, fateri non erubescant sacerdotibus, vti veris animarum medicis, & quibus solis illis mederi concessum est. Sic enim summe cernitur neces sarium sacerdotibus ipsis, reuelatorum sibi scelerum, secretum indicere, vt tanto apertius sua pandant facinora perpetrantes, quanto securius illa propalare cognouerint: pauci quidem animae suae salutem (cum famae, rerum ac vitae dispendio) quaererent. Hinc est quod eadem cura qua in sacris canonibus confessio peccatorum fieri praecipitur, reuelari prohibetur, ac vltra prohibitionem contrarium fa cientibus, condigna poena conscribitur. Vnde Gregor, statuit quod peccata sibi confes sa reuelans deponatur, & quod omnibus diebus vitae suae peregrinando pergat, vt in c. Sacerdos. de poeni. distin. vj. Eadem etiam depositionis poena imposita fuit per concilium generale: & vltra id fuit additum quod propter hoc depositus in arctum monasterium ad agendam perpetuam poenitentiam detrudatur, vt in ca. Omnis vtriusque de poeni. & remis. & si timetur de fuga, pos set detrudi in strictum carcerem , vt nontat ibi Abb. in. ij. col. vij. notabi. allegando text. in cap. Vt famae. de sentent. excom. {quod secutus bonus ille prae sul Veronen sis Io. Matthaeus in suis Constitutionibus tit. ix. c. iij. Clericum hoc facinus perpetrantem beneficiis offi cisque eo ipso suspensum, priuatum, perpetuísque addictum vinculis voluit, ac declarauit.} Et nota quod ad celandum confessionem non solum tenetur qui illam audiuit, verum etiam interpres, & ille qui casu illam audiuit, & is cui de licentia confitentis sacerdos reuelauit, & qui fingit se confes sorem es se, & qui latenter absconditus confessionem audit. Item sacerdos qui dimidiam confessionem audiuit, vel qui alias post auditam confessionem non absoluit, vt notat Florentin. referendo Petrum de Palude in iij. parte titu. xvij. capitu. xxij. in §. j. in fi. & in §. ij. {Et Siluest. in summa, verbo confessio. lo iij. §. j.} Vnde bene crederem quod si aliquis praedictorum, qui clericus es set, reuelaret peccata sic audita, puniendus es set praedicta ordinaria poena: quia omnes illi vere dicuntur audire confessionem, licet interpreti & illi qui casu audit, vel cui de licentia reuelata est confessio, vel qui absconditus audiuit, non pos set dici quod vere fuit poenitens confes sus. Sufficit enim quod verum est illos audis se peccata in confessione dicta, & quae soli Deo in prae sentia hominis dicebantur: quamuis bene verum sit quod non omnium praedictorum par sit culpa vel dolus in reuelando, quod operabitur vt in detrusione monasterij vel carceris mitius se habeat Index cum vno, quam cum alio. Et aduerte quod dicitur sacerdos reuelare confessionem, si diceret quod talis habet peccata (nominando eum) a quibus ipse non potest eum absoluere, vt notat Florentin. in dicto §. j. referendo Petrum de Palude, qui etiam addit quod idem est si sacerdos dicat, ego audiui talem (nominando etiam eum) in confessione, & non absolui illum. Crederem tamen quod in his duobus casibus sacerdos non es set puniendus dicta poena ordinaria: quia non potest vere dici quod reuelauerit peccata confitentis , licet sit verum reuelas se confessionem : & iura in d. c. Sacerdos. & in c. Omnis. imponunt poenam reuelanti peccata, non vero reuelanti confessionem , vt patet ex eis: quamuis bene credere ipsum alias bene puniendum iuxta qualitatem delicti. Sacerdoti vero bonae famae, & honestae vitae dicenti se habuis se licentiam poenitentis ad reuelandum confessionem credi debet: cum talis actus licentiae secreto fieri soleat, & nullo interueniente teste, ad hoc saltem vt transferat onus probandi in as serentem sine licentia reuelas se. ita placuit Lapo in allegatione. xciiij. incipien. Quidam presbyter. in col. ij. qui dicit hoc prae sertim procedere, quando tertius accusat sacerdotem de reuelatione. Quando vero idem qui peccata confes sus est, tunc forte dicit secus es se: quem vide declarantem quomodo possit contra sacerdotem probari quod sine licentia reuelauerit confessionem. Et vide etiam eundem as serentem post Hostien. quod si sacerdos affirmet se aliter sciuis se illud quam per confessionem, quod vt puniatur poena d. c. Omnis. oportet vt probetur quod per confessionem illud sciuerit. & vide Abb. in d. c. Omnis. in vltima quae st. vbi referendo Hostiens. dicit quod nisi sacerdos doceat aliunde illud habuis se, prae sumendum est illud habuis se in confessione, non tamen punitur poena ordinaria illius text.sed poena arbitraria, quia aperte non conuincitur de delicto. Et illud dictum Host. dicit sing. Barba. in ij. volu. consi. lxx. incip. Sapienter non fallor. in col. vij. in princi. Et sic ad euitandam poenam arbitrariam tenebitur sacerdos probare quod aliunde sciuerit: quod videtur procedere in proprio sacerdote, vt text. ibi loquitur, & Docto. Si vero confes sor sit vigore specialis priuilegij as sumptus, vel de licentia proprij sacerdotis, non es set prae sumptio contra eum, nisi peccatum diceretur commis sum eo anno quo extraneus sacerdos inculpatus confessionem audiuit. Sed in hoc tandem non potest dari certa doctrina: hanc enim prae sumptionem qualitas peccati, confes soris, & poenitentis augebit aut minuet.