Peccatores qui ſibi confeßi ſunt ſignis aut verbis prodentes. Capvt cii. S icvt enim mortalibus cunctis immortalem illam vitam amantibus expedit, vt quæ non puduit committere ſcelera, fateri nõ erubeſcant ſacerdotibus, vti veris animarũ medicis, & quibus ſolis illis mederi cõ ceſ ſum eſt. Sic enim ſummè cernitur neceſ ſarium ſacerdotibus ipſis, reuelatorum ſibi ſcelerum, ſecretum indicere, vt tantò apertius ſua pandant facinora perpetrantes, quantò ſecurius illa propalare cognouerint: pauci quidem animæ ſuæ ſalutem (cum famæ, rerum ac vitæ diſpendio) quærerent. Hinc eſt quòd eadem cura qua in ſacris canonibus confeſsio peccatorum fieri præcipitur, reuelari prohibetur, ac vltra prohibitionem contrarium fa cientibus, cõdigna pœna conſcribitur. Vnde Gregor, ſtatuit quòd peccata ſibi cõfeſ ſa reuelãs deponatur, & quòd omnibus diebus vitæ ſuæ peregrinando pergat, vt in c. Sacerdos. de pœni. diſtin. vj. Eadem etiam depoſitionis pœna impoſita fuit per concilium generale: & vltra id fuit additum quòd propter hoc depoſitus in arctum monaſterium ad agendã perpetuã pœnitẽtiã detrudatur, vt in ca. Omnis vtriuſq; de pœni. & remiſ. & ſi timetur de fuga, poſ ſet detrudi in ſtrictũ carcerẽ , vt nontat ibi Abb. in. ij. col. vij. notabi. allegando text. in cap. Vt famæ. de ſentent. excom. {quod ſecutus bonus ille præ ſul Veronen ſis Io. Matthæus in ſuis Cõ ſtitutionibus tit. ix. c. iij. Clericum hoc facinus perpetrantem beneficiis offi ciſque eo ipſo ſuſpenſum, priuatum, perpetuíſque addictum vinculis voluit, ac declarauit.} Et nota quòd ad celandũ cõfeſsionem nõ ſolùm tenetur qui illam audiuit, verùm etiam interpres, & ille qui caſu illam audiuit, & is cui de licentia confitentis ſacerdos reuelauit, & qui fingit ſe cõfeſ ſorem eſ ſe, & qui latenter abſconditus confeſsionẽ audit. Item ſacerdos qui dimidiam confeſsionem audiuit, vel qui aliâs poſt auditam confeſsionem non abſoluit, vt notat Florentin. referendo Petrum de Palude in iij. parte titu. xvij. capitu. xxij. in §. j. in fi. & in §. ij. {Et Silueſt. in ſumma, verbo confeſsio. lo iij. §. j.} Vnde bene crederem quòd ſi aliquis prædictorum, qui clericus eſ ſet, reuelaret peccata ſic audita, puniendus eſ ſet prædicta ordinaria pœna: quia omnes illi verè dicuntur audire confeſsionem, licet interpreti & illi qui caſu audit, vel cui de licentia reuelata eſt confeſsio, vel qui abſconditus audiuit, non poſ ſet dici quòd verè fuit pœnitens confeſ ſus. Sufficit enim quòd verum eſt illos audiſ ſe peccata in confeſsione dicta, & quæ ſoli Deo in præ ſentia hominis dicebantur: quàmuis bene verum ſit quòd non omnium prædictorum par ſit culpa vel dolus in reuelando, quod operabitur vt in detruſione monaſterij vel carceris mitius ſe habeat Index cum vno, quàm cum alio. Et aduerte quòd dicitur ſacerdos reuelare confeſsionem, ſi diceret quòd talis habet peccata (nominando eum) à quibus ipſe non poteſt eum abſoluere, vt notat Florentin. in dicto §. j. referendo Petrum de Palude, qui etiam addit quòd idem eſt ſi ſacerdos dicat, ego audiui talem (nominando etiam eum) in confeſsione, & non abſolui illum. Crederem tamẽ quod in his duobus caſibus ſacerdos nõ eſ ſet puniẽdus dicta pœna ordinaria: quia nõ poteſt verè dici quòd reuelauerit peccata cõfitẽ tis , licet ſit verũ reuelaſ ſe confeſsionẽ : & iura in d. c. Sacerdos. & in c. Omnis. imponunt pœnam reuelanti peccata, non verò reuelanti cõfeſsionem , vt patet ex eis: quàmuis bene crederè ipſum aliâs bene puniẽ dum iuxta qualitatem delicti. Sacerdoti verò bonæ famæ, & honeſtæ vitæ dicenti ſe habuiſ ſe licentiam pœnitentis ad reuelandum confeſsionem credi debet: cùm talis actus licentiæ ſecretò fieri ſoleat, & nullo interueniente teſte, ad hoc ſaltem vt trãsferat onus probandi in aſ ſerentem ſine licentia reuelaſ ſe. ita placuit Lapo in allegatione. xciiij. incipien. Quidam presbyter. in col. ij. qui dicit hoc præ ſertim procedere, quãdo tertius accuſat ſacerdotem de reuelatione. Quando verò idem qui peccata confeſ ſus eſt, tunc fortè dicit ſecus eſ ſe: quem vide declarantẽ quomodo poſsit contra ſacerdotem probari quòd ſine licentia reuelauerit confeſsionem. Et vide etiam eundem aſ ſerentem poſt Hoſtien. quòd ſi ſacerdos affirmet ſe aliter ſciuiſ ſe illud quàm per confeſsionem, quòd vt puniatur pœna d. c. Omnis. oportet vt probetur quòd per confeſsionem illud ſciuerit. & vide Abb. in d. c. Omnis. in vltima quæ ſt. vbi referendo Hoſtienſ. dicit quòd niſi ſacerdos doceat aliunde illud habuiſ ſe, præ ſumendum eſt illud habuiſ ſe in confeſsione, non tamen punitur pœna ordinaria illius text.ſed pœna arbitraria, quia apertè non conuincitur de delicto. Et illud dictũ Hoſt. dicit ſing. Barba. in ij. volu. conſi. lxx. incip. Sapienter non fallor. in col. vij. in princi. Et ſic ad euitandam pœnam arbitrariam tenebitur ſacerdos probare quòd aliunde ſciuerit: quod videtur procedere in proprio ſacerdote, vt text. ibi loquitur, & Docto. Si verò confeſ ſor ſit vigore ſpecialis priuilegij aſ ſumptus, vel de licentia proprij ſacerdotis, non eſ ſet præ ſumptio contra eum, niſi peccatum diceretur commiſ ſum eo anno quo extraneus ſacerdos inculpatus confeſsionem audiuit. Sed in hoc tandem non poteſt dari certa doctrina: hanc enim præ ſumptionem qualitas peccati, confeſ ſoris, & pœnitentis augebit aut minuet.