B lasphemiae scelus temporibus istis ex hoc (vt pie credendum est) tot calamitatibus plenis satis in vsu est. Cúmque hoc magis quam alia crimina ipsum Deum creatorem omnium offendat, ac ad illud perpetrandum nullus alliciat carnalis appetitus, nec auaritiae sitis vlla commoueat, nulla denique in stiget astrorum influentia, mitiori plectitur poena. Saeuiunt humanae leges communes ac regiae in fal sam monetam fabricantes, extra regna res vetitas deferentes, ín que latrunculorum aures, consuetudinaria poena consurgit: mutilantur manibus ac pedibus ob leuiora s aepius homines. Sola blasphemantium lingua peccat impune, quos Iudaeis deteriores vocat Hostiens. in summa, de excessibus praelator. §. clericus. quia frustratim decidunt membra illius, qui eos proprio sanguine redemit, cuius corpus saltem Iudaei integrum reseruarunt. Qui in lege veteri blasphemabat nomen domini lapidibus opprimebatur ab vniuerso populo: quae poena ab ipso omnipotente Deo imposita est, quo tempore nondum Deus talia ac tanta conces serat hominibus dona. Nunc autem quando Deus homo factus (vt hominibus amis sum redderet honorem) vitam & sanguinem prae stitit, blasphemiis passim ab eisdem hominibus inhonoratur: nec qui blasphemat poenam , sed qui reprehendit periculum subiit: &, quod deterius est, audientes qui ad vindictam, seu ad correctionem saltem moueri deberent, prouocantur ad risum. Iustinianus ille, & si non inter omnes Christianos principes sanctior vltimo supplicio blasphemos damnari censuit , pares eos nefandi criminis reis iudicando, & iuste quidem. Quid enim magis nefarium , quid enim naturae ipsi magis aduersum, quam vt creatura in suum inuebatur creatorem? Quid a brutis ipsis alienius quorum nullum quauis innata feritate vigeat, suum offendit benefactorem, nec in offendendo solum se gratum ostendere credit, nisi defendat opportunitate conces sa, ac membris fere omnibus sui corporis se debitorem fateri conetur. Cúm que lingua id fari natura non dederit, eadem saltem benefactoris pedes lambendo fatetur. O s aeculum infelix, o aetas iam omnino lutea, o homines Christianorum nomen vsurpantes ad maiorem in die iudicij confusionem, & in gehenna poenam. Insurgit quisque vestrum ac furit si principem suum terrenum, si dominum, amicum, famulum, si denique seruum iniuria afficere audit. Si creatorem ac redemptorem vestrum, & prae sentis vitae huius, (quae vobis tam dulcis est, quia futuram timetis amaram) largitorem & auctorem, ac futu rum iudicem asperrimum blasphemare auditis, obmutescitis? Vbi fides? vbi religio? Quid prodest Christiani sanguinis antiqui iactantia, quae vobis solum ad neophitorum improbatum seruit contemptum? Dedecus ac infamiae notam censetis, si quorum cibis ad tempus nutrimini (etiam cum vitae iactura) iniuriam linquitis inultam. Nonne maiorem ignominiam oporteret iudicare illius per quem estis quicquid estis, blasphemiam patienter audire, ac tepide reprehendere, & blasphemantium s aepius coetibus admisceri, ac quo blasphemi conueniant fouere ludos? O nobiles (quos s aepius non parentum virtus, sed rapinae, violentiae, aliíque ignobiles actus ad diuitias primum, ac inde ad nobilitatem euexerunt) qui inimicos amicorum vsque ad necem ex lege quadam nobilitatis persequimini, & inimicos Dei & creatoris vestri intra familiam alitis, defenditis, sustinetísque. In quo fiduciam caelestis regni possidendi ponitis, si inimicos vestros, quos Deus diligere praecipit, odio habetis, suos autem suum nomen blasphemantes diligitis? O ignaui, ac infelices iudices, qui potestate diuina in terris vtimini, quorum iussis ob id caeteri homines natura pares, & meritis s aepius meliores obtemperant, quo negociorum maiori deceret versari sollicitudine, quam vt diuini nominis blasphemos insequeremini, captos nullo personarum discrimine, nulla legalis poe nae dispensatione puniretis? O summa pietas qui solus bonus es, & cuius solius omnia opera bona sunt: non pos sum nisi cum Dauid sciscitari, Vsquequo Domine improperabit inimicus, irritabit aduersarius nomen tuum, ac cum eo deprecari, Vt exurgas Deus & iudices causam tuam, & memor sis improperiorum tuorum, eorum quae ab insipientibus fiunt tota die. Maior quidem erit pietas, si tanti criminis perpetratores viuentes paterno affligas amore, vt re sipiscant, quam si mortuos eos cruciari iubeas in aeternum, vt loquelam damnatorum , quam viui fari coeperent , perpetuo luctu nunquam fari praetermittant, non in tuae gloriae diminutionem , sed in suae potius miseriae calamitatisque augmentum . His igitur in demonstrationem huius criminis grauitatis, sic prae libatis ad poenam clericis illud committentibus infligendam veniamus, quae quidem tanto grauior in eis es se deberet, quanto ab ipsis grauius quam a laicis in hoc delinquitur, ea potissimum ratione. Nam praeter id quod sicut & caeteri hominum manu ipsius Dei teneantur, eius stipendiis, vnigeniti filij sui Domini nostri patrimonio particulariter aluntur. Et text. in c. Si quis per capillum. xxij. q. j. contra clericum statuit in haec verba. Si quis per capillum Dei vel caput iurauerit, vel alio modo contra Deum blasphemia vsus fuerit, si in aliquo ordine ecclesiastico est, deponatur: cuius canonis antiqui poenam tanquam vetustate collapsam ces sare censuit Hostien. in summa, de male. in §. blasphemantes. vers. grauior etiam. & hodie arbitraria poena censuit puniendum clericum blasphemantem : cuius sententiae videtur adhaerere Ioan. And. {Ancha. Anto. & Card. in c. ij. de maledi. vbi Abb. dicit quod ita communiter dicitur, Quamuis contrarium scripserit Bonifacius de Vitelinis in suo tract. maleficiorum fol. xiij. in rubr. de poenis blasphemantium Deum & Santos, neminem pro sua opinione referens .} Cum autem clericus rebellis fuerit, vel s ae pius hoc delictum commiserit , tunc degradandum eum iuxta dispositionem dicti canonis scripsit Host. vbi supra, {de quo meminit Guiliel. benedicti, in iij. parte repet. c. Rainutius, in q. de homic. nu. xxxix. col. xvj. fol. xlviij.} ex quo videtur velle solum data incorrigibilitate vel consuetudine blasphemandi clericum es se deponendum pro isto crimine: cuius in hoc sententiae adhae sit Alexan. in consil. lxxij. in j. vol. col. iiij. versic. Praeterea. dum referendo Hosti. vbi supra dicit quod clericus propter hoc non potest deponi, nisi s aepius sit consuetus: qui plus audet affirmare, quod non sufficeret probare quod bis vel ter blasphemauit ad hoc vt dicatur consuetus blasphemare, pro quo allegat Cinum in l. ij. C. de re. credi. & quod talis consuetudo blasphemandi debet probari per te stes non singulares. pro quo refert Cinum , Ioan. And. Paul. de Elea. & Anto. in variis locis. Panor. autem in d. c. ij. de male. dicit, quod ita graue potest es se delictum, quod fieret depositio: & allegat text. in d. c. Si quis per capillum, & de consuetudine blasphemandi nihil dicit: ex quo videtur tenere quod quando grauis es set blasphemia, tunc habeat locum poena canonis antiqui de quo supra. Poenam vero in d. c. ij. de maledi. descriptam clericos non subire Hostien. in summa illius tit. & Ioan. And. & Panor. ibi. eo. c. ij. licet Alexan. in d. consil. referat Hostien. aliter tenere & corrupte, quia oppositum tenuit eius ad quod allegatur ab Alexan. Hodie vero in Concilio Lateranensi sub Leone x. celebrato clericis blasphemantibus poena decreta est sub his verbis. Quicunque Deo palam seu publice maledixerit, contumeliosisque atque obscoenis verbis Dominum nostrum Iesum Christum, vel gloriosam virginem Mariam eius genitricem expresse blasphemauerit, si clericus vel sacerdos fuerit, eo ipso quod de delicto huiusmodi fuerit conuictus, etiam beneficiorum quaecunque habuerit fructibus (applicando vt infra) vnius anni mulctetur: & hoc sit pro prima vice, pro secunda vero si ita deliquerit, & conuictus, vt praefertur, fuerit, si vnicum habuerit beneficium , eo priuetur, si autem plura, quod ordinarius maluerit id amittere cogatur. Quod si tertio eius sceleris arguatur & conuincatur, dignitatibus & beneficiis omnibus quaecunque habuerit eo ipso priuatus existat, ad eáque vlterius retinenda inhabilis reddatur, eáque libere impetrari, & conferri possint. Distributio vero prae dictorum fructuum (vt ex dicto c. Concilij. colligi potest, in alio casu quo etiam amissionem fructuum imponit) in fabricas beneficiorum huiusmodi, vel pauperum eleemosynas facienda est.