P raemisso prius quod est triplex species Apostasiae, vt per glo. in c. j. de apo sta. & ibi Inno. & per Hostien. in summa eiusdem tit. in §. Quot species scilicet perfidiae, inobedientiae, & irregularitatis. Omis sa prima specie quia magis videtur pertinere ad materiam haeresis. {Quae fuerit poena antiquorum canonum illius qui religionis professionem apostatauit, pofuit Concilium Arelatense secundum, Canone finali, in haec verba: Si qui post sanctam religionis professionem apostatant , & ad seculum redeunt, & post modum poenitentiae remedia non requirunt , sine poenitentia communionem poenitus non accipiant, quos etiam iubemus ad clericatus officium non admitti, & quicunque ille sit, post poenitentiam secularem habitum non prae sumat, quod si prae sumpserit, ab ecclesia alienus habeatur.} Poena clerici apostatae in secunda specie scilicet inobedientiae est quod infamis efficitur durante Apostasia, & a testimonio repellitur & excommunicatur: vt notat Host. vbi supra, in §. Qualiter puniantur . per text. in c. Si quis a vero. iij. quae st. iiij. Et in c. Si autem vobis. xj. quae st. iij. Et si non re sipuerit, degradatur secundum eum . Vide tamen Abb. in dict. cap. j. vbi aliter distinguit, videlicet quod si quis non vult obedire Papae seu eius canonibus, credendo eum non habere potestatem, punitur vt hae reticus. Si vero hoc facit ex contemptu , debet deponi: & si fuerit incorrigibilis, traditur curiae seculari, & poterit excommunicari. Si autem inobediens est ex aliqua concupiscentia, tunc mitius punitur. Poena insuper apostatae in tertia specie irregularitatis quae fit multis modis secundum Innoc. in d. c. j. post glos. ibi, scilicet quando quis recedit ab ordine suo, siue sumptae religionis dimittendo tonsuram vel coronam, vel accipiendo vxorem, vel abiiciendo religionis vestem, vel clericalem, redeundo ad seculum, est quod illa durante repellitur ab accusatione & testimonio, & est infamis ipso iure, vt in cap. Alieni. ij. quae st. vij. & in cap. Beatus. iij. quae st. iiij. secundum Hostien. vbi supra. Nec potest ad dignitatem eligi, vt in cap. Legi. xvj. quae stio. j. & clericus admonitus si se non correxerit, deponendus est, vt in cap. Sine ornatu. & in c. Praecipimus. xxj. q. iiij. & in cap. Sin autem, cum duob.seq. xvj. quae st. iij. se eundum eum ibi. Item quod caret priuilegio clericali, vt in c. j. eod. tit. vbi text. dicit quod clerici qui relicto ordine clericali, & habitu suo in apostasia tanquam laici conuersantur, si in criminibus comprehensi teneantur, non liberantur per censuram eccle siasticam. Quae poenae procedunt quando constat de Apostasia. Si vero de illa fuerint grauiter infamati, deficiente probatione compelluntur per ecclesiasticam districtionem ad se purgandum, vt in c. Tuae. eo. tit. Quando autem clericus non potest induci ad resumendum male dimis sum habitum , tunc potest incarcerari sub graui custodia, ita quod solum sibi vita mi sera reseruetur, donec a sue pre sumption is nequitia resipiscat, vt sunt verba text. in cap. A nobis. eod. tit.