P oena clericorum in hoc delinquentiũ eſt vt ſuo priuentur officio, ad quod nũ quàm reſtituantur abſque indulto ſed is Apoſtolicæ ſpeciali, vt in cap. excõmunicamus . in §. Credentes. verſ. Sanè clerici. de hæret. Quæ pœna procedit etiam in clericis regularibus, quibus & alia adiungitur, videlicet vt ſua ſibi priuilegia non obſeruentur in illa diœceſi in qua talia præ ſumpſerint perpetrare, vt ibi. Et notat Hoſtienſ. in ſumma de hæret. in §. Quæ pœna. in fi. verſ. Tales etiam. Intellige tamen hoc quòd dictis priuilegiis ſolùm delinquentes in hoc ſpoliãtur , non verò tota religio ſecundùm Anto. ibi, quem refert & ſequitur Ana. ibi, pen. col. licet alij doctores aliter hoc intellexerint ſecundùm eum. Item nota quòd licet text. in d. §. Credentes, imponat pœnas de quibus ibi, credentibus, receptatoribus, & cæteris ſi ſatisfacere contempſerint intra annum. Clerici tamen in caſu huius noſtri capitu. debent abſtinere ab exhibitione ſacramentorum, & traditione ſepulturæ & receptione eleemoſynarum, poſtquàm tales credentes, receptatores, & cæteri fuerint denunciati, etiam intra terminum illius anni qui datur ad alias pœnas incurrendas. ita videtur intelligere verſi. Sane cleri ci, prædictũ Hoſt. vbi ſuprà. licet tex. hoc nõ dicat, qui fortè ex eo ad hoc motus fuit, Quia poſtquã ſunt denunciati excommunicati propter tale crimen, deneganda ſunt eccleſiaſtica ſacrementa, & ſepultura. Itẽ aduerte, quòd tales non ſolũ nõ in eccleſia, ſed nec in cœmeterio, nec alibi ad modũ chriſtianorũ ſunt tumulandi, ſed ſunt iactandi in ſignum damnationis ſecundùm Ana. ibi, penult. col. in princ. Ex quo videtur quòd clerici incurrerent prædictam pœ nam quomodocunque intereſ ſent ſepulturæ prædictorum: quia text. ibi dicit, nec eos chriſtianæ præ ſumant tradere ſepulturæ. pro quo etiam facit quod ſuprà diximus, in verbo raptorum & c. prope fin.