# 109 Conspiratores. Capvt cix. C lerici conspirantes aut conspiratores, aut iniurias ponentes episcopis aut clericis e gradu suo proprio penitus abiiciantur, vt in c. Si qui clerici. & in c. Si clerici. xj. quae stio. j. Et in cap. Coniurationum. ca. cau. & quae stio. {& habetur ille text. in concilio Calcedonense in canone xviij.} qui contra fidem homagij negat episcopum suum dominum es se, vel in foro seculari disponit contra eum de rebus spiritualibus quae stionem, aut qui inuasori suo & sociis cau sam & consilium prae stat, ab officio & beneficio deponitur, vt in c. Grauen . de exces. praela. & vide text. in c. Si quis sacerdotum . xj. quae st. j. qui clericum suo epi scopo inobedientem , aut ei insidias parantem, aut contumeliam, calumniam , seu conuicia inferentem, deponi iubet, & curiae tradi. Sed aduerte quod ille tex. de incorrigibili intelligitur, vt concludit Abb. in c. At si clerici. de iudi. col. xiij. sequendo glo. in c. Cum non ab homine. de iud. & in c. Si quis. & in c. Si que sunt. ij. quae st. vij. & in c. Nouimus. de verbo. signi. & dicit quod ista opinio tanquam mitior communiter approbatur per Docto. in cap. fina. de testi. cogen. & in cap. Cum non ab homine. de iudi. quem refert & sequitur Decius ibi, col. xxj. ver. Tertius casus. qui respondet ad verbum mox, positum in d. c. Si quis. quod quandoque intelligitur cum interuallo, vt l. Sed & si conditione. §. Seruus. ff. de haered. insti. & in c. ij. vbi glo. xx. quae st. ij. & tradit Alexan. in l. j. §. qui prae sens. ff. de verb. obliga. & eam dicit communem sententiam Areti. in d. c. Cum non ab homine. de iudi. col. ij. versicu. Tertius casus. & vide Praepo. in c. Clericus. iij. quae st. iiij. qui post Archi. notat glo. ibi, ad hoc quod clericus conspirationem faciens contra proprium episcopum non traditur curiae seculari, nisi sit incorrigibilis. & vide eundem in cap. Hi qui. ea. cau. & quae st. vbi notat ibi text. pro illa glos. dum text. disponit quod clericus persecutor episcopi fit infamis, & traditur exilio, non tamen praecipit illum curiae tradi. Et vide l. lx. titu. vj. parti. j. vbi ponit istum casum inter eos quibus clericus traditur curiae seculari: & videtur lex illa ex pluribus cafibus disiunctiue positis in dicto cap. Si quis sacerdotum, solum ad duos casus poenam illam reducere. Primo quando el clerigo deshonestase a su obispo, y no le quisiese obedecer. Secundo si le acechase en qualquier manere para le matar. & illa l. nihil dicit de incorrigibilitate, quasi velit in illis duobus casibus seruare dispositionem illius cap. Si quis sacerdotum, quae quidem interpretatio legalis videtur in Hispania seruanda, quum sicut doctorum expositionibus ac consuetudine temperatur rigor antiquorum canonum, multo melius videtur hoc faciendum ex lege principis magna deliberatione promulgata: & tunc pos set merito dubitari qua poena es set clericus puniendus, qui propter tale facinus traderetur curiae seculari.