# 114 Capi. Capvt cxiiii. CLericos propter delicta pos se capi, & in vinculis detineri, etiam si de crimine agatur ciuiliter, probatur aperte in capitu. Dilectis. de appellationib. & ibi norant Abb. & Philip. Francus, & Decius in j. notab. Quoties vero clericorum flagitia talia sunt vt carcere digna iudicentur, curare debent omni solicitudine iudices, vt talibus ministris capturam eorum committant, qui secrete ac diligenter circa illam intendant, eámve pecuniis non redimant, aut dissimulent : longe enim magis officit delictorum correctioni, clericorum errare capturam , quam laicorum: nam praeter id quod sine ea, crimina (vt expedit) puniri non pos sunt, temporibus istis infelicibus si ordinariorum manus effugere valet clericus flagitiosus, & ad sedem ipsam Romanam accedere, facile obtinet contra omnes iudices inhibitionem , qua non modo aliquoties criminis impunitatem consequitur, sed summam suscipit audaciam coram iudice (qui dudum illum capi praeceperat) deambulandi non minori frontis tranquillitate, quam caeteri bonis moribus imbuti, solent incedere. Habeant insuper praelati omnes ac eorum vicarij ad capturas praedictas faciendas, fidelem ac prudentem mini strum cum competenti familia, cui semper neces saria tribuantur , ne egestate coactus pecuniis facile corrumpatur . Qui sane & si laicus sit, clericos poterit capere suorum prelatorum ius su sine metu ex communicationis, vt in c. Vt famae. de senten. excom. An autem per laicum possit capi clericus sine sui superioris mandato? dicendum est quod vt obuietur delicto committendo per eum, non est dubium , vt Abb. tenet in c. Cum non ab homine. de iudi. & sequitur Decius ibi, col. iij. versi. Secundus casus. Et Areti. ibi, col. iij. referendo eundem Abb. in c. Si vero. de sent. excom. post Inno. ibi. Post delictum autem commis sum, vult idem Abb. quod si est timor fuge, possit clericus per laicum capi. Andreas Sicu. & Aret. ibi, col. iij. tenent contra Abb. quos refert ibi Decius col. iij. & iiij. quorum opinionem veriorem as serit in puncto iuris, licet ipse respondeat ad fundamenta adducta per ipsos contra Abb. Vide bonam decisionem parlamenti Delphinalis, nu. lxxiij. incip. Iudex secularis, vbi deciditur quod iudex secularis potest capere, vel capi facere clericum in flagranti crimine, & incarcerare absque metu excommunicationis , si ibi non est iudex ecclesiasticus qui eum capiat, vel capi faciat, dummodo remittat eum statim. Si tamen clericus est coniugatus, quamuis cum vnica & virgine, & non est in habitu & tonsura clericali, potest capi per iudicem secularem, etiam in prae sentia ecclesiastici, nec tenetur remittere, nisi cognito, an debeat gaudere priuilegio vel non, vt ibi. Nota etiam in proposito quod episcopus potest concedere licentiam generalem potestati seculari capiendi clericum inuentum in ipso crimine, non vt capiat diffamatum de crimine, & non deprehensum in eo, secundum Areti. vbi supra, in col. iij. versicu. Nunc quaeritur, post Ancha. in regu. Ea quae. in xxj. quae st. de reg. iur. in vj. licet aliud senserit Anto.