Capi. Capvt cxiiii. CLericos propter delicta poſ ſe capi, & in vinculis detineri, etiam ſi de crimine agatur ciuiliter, probatur apertè in capitu. Dilectis. de appellationib. & ibi norant Abb. & Philip. Francus, & Decius in j. notab. Quoties verò clericorum flagitia talia ſunt vt carcere digna iudicentur, curare debent omni ſolicitudine iudices, vt talibus miniſtris capturã eorum committant, qui ſecretè ac diligenter circa illam intendant, eámve pecuniis non redimant, aut diſsimulẽt : longè enim magis officit delictorũ correctioni, clericorũ errare capturã , quàm laicorum: nam præter id quòd ſine ea, crimina (vt expedit) puniri non poſ ſunt, temporibus iſtis infelicibus ſi ordinariorum manus effugere valet clericus flagitioſus, & ad ſedẽ ipſam Romanam accedere, facilè obtinet cõtra omnes iudices inhibitionẽ , qua non modò aliquoties criminis impunitatẽ conſequitur, ſed ſummã ſuſcipit audaciam corã iudice (qui dudum illum capi præceperat) deambulandi non minori frontis tranquillitate, quàm cæteri bonis moribus imbuti, ſolent incedere. Habeant inſuper prælati omnes ac eorũ vicarij ad capturas prædictas faciendas, fidelem ac prudentem mini ſtrum cum competenti familia, cui ſemper neceſ ſaria tribuãtur , ne egeſtate coactus pecuniis facilè corrũ patur . Qui ſanè & ſi laicus ſit, clericos poterit capere ſuorũ pręlatorum iuſ ſu ſine metu ex communicationis, vt in c. Vt famæ. de ſenten. excom. An autem per laicũ poſsit capi clericus ſine ſui ſuperioris mandato? dicendũ eſt quòd vt obuietur delicto committendo per eum, nõ eſt dubiũ , vt Abb. tenet in c. Cum nõ ab homine. de iudi. & ſequitur Decius ibi, col. iij. verſi. Secundus caſus. Et Areti. ibi, col. iij. referendo eundem Abb. in c. Si verò. de ſent. excom. poſt Inno. ibi. Poſt delictum autem commiſ ſum, vult idẽ Abb. quòd ſi eſt timor fugę, poſsit clericus per laicũ capi. Andreas Sicu. & Aret. ibi, col. iij. tenent cõtra Abb. quos refert ibi Decius col. iij. & iiij. quorũ opinionem veriorẽ aſ ſerit in puncto iuris, licet ipſe reſpondeat ad fundamenta adducta per ipſos contra Abb. Vide bonam deciſionẽ parlamenti Delphinalis, nu. lxxiij. incip. Iudex ſecularis, vbi deciditur quòd iudex ſecularis poteſt capere, vel capi facere clericũ in flagranti crimine, & incarcerare abſque metu excõ municationis , ſi ibi non eſt iudex eccleſiaſticus qui eum capiat, vel capi faciat, dummodo remittat eum ſtatim. Si tamen clericus eſt coniugatus, quàmuis cũ vnica & virgine, & non eſt in habitu & tonſura clericali, poteſt capi per iudicem ſecularem, etiã in præ ſentia eccleſiaſtici, nec tenetur remittere, niſi cognito, an debeat gaudere priuilegio vel non, vt ibi. Nota etiam in propoſito quòd epiſcopus poteſt concedere licentiam generalem poteſtati ſeculari capiendi clericum inuentum in ipſo crimine, non vt capiat diffamatum de crimine, & non deprehenſum in eo, ſecundum Areti. vbi ſuprà, in col. iij. verſicu. Nunc quæritur, poſt Ancha. in regu. Ea quæ. in xxj. quæ ſt. de reg. iur. in vj. licet aliud ſenſerit Anto.