A n clericorum delicta prae scribantur terminis in legibus praefixis, vt lapsis illis non possint accusari vel puniri? Dicendum est quod secundum canones tempore non tolluntur crimina, vt probatur ex glos. in cap. Admonere. xxxiij. q. ij. in verbo penitentia . notat Specul. in tit. de senten. ยง. quoniam . col. iiij. vers. & notat secundum cano nes. qui declarat hoc procedere in matrimonio & aliis spiritualibus in quibus periculum animae vertitur, & prae scriptio locum habere non potest: quod dictum pro singula. ponit Roma. singula. clxxxij. Tu scis. vbi hoc simpliciter sequitur. Idem notat Bal. in l. j. in xvij. col. versicu. Nota tamen. C. qui accusa. vbi dicit quod in poenis spiritualibus nulla cadit prae scriptio. Idem Ang. in l. Diuus. ff. de re iud. & secundum Abb. post Anto. in c. licet. de probationi. illud procedit generaliter in foro poenitentiali. Idem dicit Abb. in c. Cum haberet. col. j. de eo qui duxit in matrimonium. vide tamen distinctio. Abb. in c. fina. in princip. de purgatio. canoni. videlicet quod quo ad indicendam purgationem, vel quo ad procedendum contra infamatum per inquisitionem non habetur respectus ad tempora praefixa de iure ciuili: accusatio vero directa quae instituitur ad poenam infligendam restringitur ad terminos iuris ciuilis, cum contrarium non reperiatur de iure canonico: cuius distinctionem videtur sequi Decius in dicto capitulo, licet. in col. xv. versicul. postremo notandum. dum simpliciter se remittit ad suam distinctionem. Aduerte tamen quod aliter distinguit idem Abb. in c. licet. de probatio. in col. x. versic. Quo ad secundum. videlicet quod in criminibus impedientibus ordinis executionem, vel retentionem beneficij etiam post peractam poenitentiam non obstat prae scriptio temporis: quia in accusationibus talium delictorum deuiamus a regulis iuris. In aliis vero non sic impedientibus tolletur directa accusatio tempore praefixo a iure ciuili, quod sequitur ibi Felin. col. xix. vers. Et aduerte, referendo etiam Anto. & Imo. Quam etiam distinctionem refert & sequitur Stepha. Aufre. in additionibus ad decisiones Capellae Tholosanae, in quae st. clxxxviij. Incip. Item fuit quae situm . qui solum refert Siculum in d. c. licet, eam facientem .