A n clericorũ delicta præ ſcribãtur terminis in legibus præfixis, vt lapſis illis non poſsint accuſari vel puniri? Dicendũ eſt quòd ſecundũ canones tẽpore nõ tollũ tur crimina, vt probatur ex gloſ. in cap. Admonere. xxxiij. q. ij. in verbo penitẽtia . notat Specul. in tit. de ſenten. §. quoniã . col. iiij. verſ. & notat ſecũdũ cano nes. qui declarat hoc procedere in matrimonio & aliis ſpiritualibus in quibus periculum animæ vertitur, & præ ſcriptio locum habere non poteſt: quod dictum pro ſingula. ponit Roma. ſingula. clxxxij. Tu ſcis. vbi hoc ſimpliciter ſequitur. Idẽ notat Bal. in l. j. in xvij. col. verſicu. Nota tamen. C. qui accuſa. vbi dicit quòd in pœnis ſpiritualibus nulla cadit præ ſcriptio. Idẽ Ang. in l. Diuus. ff. de re iud. & ſecũ dùm Abb. poſt Anto. in c. licet. de probationi. illud procedit generaliter in foro pœnitentiali. Idem dicit Abb. in c. Cum haberet. col. j. de eo qui duxit in matrimonium. vide tamen diſtinctio. Abb. in c. fina. in princip. de purgatio. canoni. videlicet quòd quo ad indicendam purgationem, vel quo ad procedendum contra infamatum per inquiſitionem non habetur reſpectus ad tempora præfixa de iure ciuili: accuſatio verò directa quæ inſtituitur ad pœnam infligendam reſtringitur ad terminos iuris ciuilis, cùm contrarium non reperiatur de iure canonico: cuius diſtinctionem videtur ſequi Decius in dicto capitulo, licet. in col. xv. verſicul. poſtremò notandum. dum ſimpliciter ſe remittit ad ſuam diſtinctionem. Aduerte tamen quòd aliter diſtinguit idem Abb. in c. licet. de probatio. in col. x. verſic. Quo ad ſecundum. videlicet quòd in criminibus impedientibus ordinis executionem, vel retentionem beneficij etiam poſt peractam pœnitentiam nõ obſtat præ ſcriptio temporis: quia in accuſationibus talium delictorum deuiamus à regulis iuris. In aliis verò non ſic impedientibus tolletur directa accuſatio tẽ pore præfixo à iure ciuili, quod ſequitur ibi Felin. col. xix. verſ. Et aduerte, referẽdo etiã Anto. & Imo. Quam etiam diſtinctionẽ refert & ſequitur Stepha. Aufre. in additionibus ad deciſiones Capellæ Tholoſanæ, in quæ ſt. clxxxviij. Incip. Item fuit quæ ſitũ . qui ſolùm refert Siculum in d. c. licet, eam facientẽ .