# 141 In qua si defecerint vti conuictos puniri. Capvt cxli. VT autem curae sit clericis prouidere bona coram Deo & hominibus, & habere bonum testimonium ab his quae foris sunt, statuerunt canonica iura hac lege indicendam purgationem, quod si quis in illa defecerit, puniatur vt conuictus: vt probatur in c. De hoc. de simon. quod intellige secundum modum agendi qui praecessit, probat tex. & ibi notat Abb. in iij. nota. in c. Accedens . de accus. cuius bonam distinctionem vide ad intellectum huius conclusionis, licet sic deficiens dicatur interpretatiue non vere & conuictus, vt est glos. notabilis in c. Inter sollicitudines. de purgat. cano. Nota insuper in hoc proposito quod si infamatus non potest habere compurgatores, quia te stes non confidunt de eo, seu quia fides non in aliis de eo, quod tunc habetur pro conuicto & deficiente in purgatione, notat Abb. referendo Hostien. in d. c. Inter. quasi in fin. de purga. cano. Et adde alium singularem casum, in quo quis habetur pro conuicto, propter non prae stitam purgationem, videlicet quando aliquis absens est infamatus de crimine, vel vehementer suspectus, & citatur peremptorio prae fixo ad se purgandum: quia si non prae stiterit purgationem intra illum terminum, habetur pro conuicto, notat Abba. in c. Cum P. versic. & ex hoc. de purgat. cano. Rationem autem quare deficiens in purgatione puniatur vt conuictus, colligit Abba. ex glos. ibi in c. Insinuatum. de simon. quam etiam allegat ad id in d. c. Accedens. de accusa. in col. ij. videlicet quod pre sumptio probabilis orta ex infamia transit in violentam, cum reus deficit in se purgando , & violenta sufficit ad condemnationem, vt in c. Afferte. de prae sumptio. & in l. Indicia. de rei vendic. C. Sed salua tanti patrispace, haec ratio non videtur bona: quia violenta prae sumptio non sufficit ad imponendam poenam ordinariam delicti: nec hoc probant iura per eum adducta. Vnde crederem quod ratio vera est, quia conditores canonum voluerunt hunc rigorem seruare, vt clerici non minus studerent in vitanda infamia, & suspitione vehementi, quam culpa propter salutem Christiani populi, qui nimis inficitur ex pernicioso exemplo a clericis habito, considerantes quod cum poena ordinaria canonis contra conuictum legitima probatione non sit poena mortis vel mutilationis membri, non erat tanti rigoris clericum deficientem in purgatione haberi pro conuicto, & equali poena puniri. Ex qua ratione pro vera recepta, crederem vnum singulare & non paruipendendum pos se inferri, quod in delictis quibus clericus venit degradandus, & curiae seculari tradendus, si Iudex secularis videat clericum fuis se degradatum, & sibi traditum propter defectum in purgatione, quod non potest eum punire poena ordinaria, qua laicus conuictus de illo delicto puniretur, cum sit verum quod sibi traditur non vere, sed interpretatiue conuictus de delicto, & non liceat iure ciuili vel regio aliquem poena ordinaria punire, nisi claris probationibus seu confessione propria conuincatur, nisi in casu haeresis, in quo non licet Iudici seculari examinare proces sum inquisitorum , vt in c. Vt inqui sitionis. in ยง. prohibemus. de haereti. in v j. & ibi per Doct. & in c. j. de offi. ord. reprobata opinione Bar. in l. Diuus. ff. de custo. reo. vbi contrarium tenuit: licet legistae communiter teneant suam opinionem, vt testatur Imo. in c. j. de offi. ordin. & refert Praepo. in c. Statuimus. xj. quae st. j. quam etiam opinionem Bar. nititur defendere Barba. in d. c. j. in col. xvij. non pertinaciter, sed subiiciendo se ecclesiae. Et licet possit aliquis dicere quod etiam hoc procederet in crimine haeresis, ex ratione, quia licet iudici seculari non liceat examinare proces sum inquisitorum, quia non potest cognoscere, an traditus suae curiae commiserit vel non crimen haeresis, non tamen negatur sibi quin inspiciat tenorem sententiae inquisitorum: & si con stat ex ea quod aliquis sibi traditur non vere conuictus, sed interpretatiue, quia deficit in purgatione, temperet mortis poenam: cum nulla lex ciuilis nec regia dicat quod deficiens in ea puniatur poena mortis, tanquam haereticus: nec videatur sequi neces sario, relaxatur ab inquisitoribus, ergo damnandus est poe na ignis per secularem iuidicem: cum vtrique iudices tam inquisitores quam seculares debeant iura sui fori attendere & illa seruare. Sed hoc argumentum facile soluitur ex communi stylo inquisitorum, qui, vt intellexi, talis est quod ex tenore sententiae suae colligi non potest, quod aliquis damnatur eo quod in purgatione defecerit: quia sententia fertur contra deficientem, sicut contra conuictum , & solum remanet in actis proces sus qualiter in purgatione defecerit, quem cum videre non possit secularis Iudex, merito excipi debet materia haeresis ab hac mea noua inuestigatione, quam in aliis criminibus veram existimo. Hodie tamen sicut raro indicitur ab ecclesiasticis iudicibus purgatio canonica, sic raro accidit quod iuxta rigorem canonicum deficiens, vt conuictus damnetur. At quod iudices temporibus istis rarissime purgationem indicent, quamuis partim hoc referri possit ad eorum tepiditatem (quibus minima cura est purgare clericos ab infamiis & suspitionibus vehementibus , & satagere vt Christi bonus odor sint) nonnihil tamen prudentis considerationis habere videtur, si perpendunt facilitatem qua vulgus hodie infamiam suscitat & sustinet: & quam difficile hodiernis temporibus compurgatores inueniantur, hac vt existimo ratione: quia si nominati ad alios compurgandum peccatores & fragiles sunt, faciliter credunt infamatos commisis se crimina quorum inculpantur eadem fragilitate qua ipsi solent in alia vel similia labi crimina. Si vero probi viri sunt, cum videant corruptionem morum huius tempestatis, & clericalis status deformationem (eo quod sine delectu ad illam vndecunque solent venientes admitti) nisi bene notam habeant vitam purgandi clerici, compurgatorum onus refugiunt. Vnde ne antiquus ille & pius patrum zelus omnino pereat, aut si his temporibus seruetur ad vnguem, innocentes laedat, consulerem omnibus prae latis, ac eorum vicariis, quod synodali constitutione, siue publicis edictis moneant clericos suae dioecesis, vt non solum puritatis curae vacarent: sed inquantum vires sufficiant, infamiae aut suspitioni vehementi ansam non praeberent, scituri pro certo quod post monitionis tempora, in omnibus de nouo emergentibus casibus iuris ordo, & rigor seruari debebit: post quam monitionem a iuris dispositione non debent iudices recedere, dum tamen semper adsit Epicheia virtus, qua qualitatem personae purgandae, & scandali, aut suspitionis, & defectus in purgatione, & alia considerantes, rigorem antiquorum canonum temperent.