In qua ſi defecerint vti conuictos puniri. Capvt cxli. VT autem curæ ſit clericis prouidere bona coram Deo & hominibus, & habere bonũ teſtimoniũ ab his quæ foris sunt, ſtatuerũt canonica iura hac lege indicẽ dam purgationem, quòd ſi quis in illa defecerit, puniatur vt conuictus: vt probatur in c. De hoc. de ſimon. quod intellige ſecundùm modum agendi qui præceſsit, probat tex. & ibi notat Abb. in iij. nota. in c. Accedẽs . de accuſ. cuius bonam diſtinctionem vide ad intellectum huius concluſionis, licet ſic deficiens dicatur interpretatiuè non verè & conuictus, vt eſt gloſ. notabilis in c. Inter ſollicitudines. de purgat. cano. Nota inſuper in hoc propoſito quòd ſi infamatus non poteſt habere compurgatores, quia te ſtes non confidunt de eo, ſeu quia fides non in aliis de eo, quòd tunc habetur pro conuicto & deficiente in purgatione, notat Abb. referendo Hoſtien. in d. c. Inter. quaſi in fin. de purga. cano. Et adde alium ſingularem caſum, in quo quis habetur pro conuicto, propter non præ ſtitam purgationem, videlicet quando aliquis abſens eſt infamatus de crimine, vel vehementer ſuſpectus, & citatur peremptorio præ fixo ad ſe purgandum: quia ſi non præ ſtiterit purgationem intra illum terminum, habetur pro conuicto, notat Abba. in c. Cum P. verſic. & ex hoc. de purgat. cano. Rationem autem quare deficiens in purgatione puniatur vt conuictus, colligit Abba. ex gloſ. ibi in c. Inſinuatum. de ſimon. quam etiam allegat ad id in d. c. Accedens. de accuſa. in col. ij. videlicet quòd prę ſumptio probabilis orta ex infamia tranſit in violentam, cùm reus deficit in ſe purgãdo , & violenta ſufficit ad condemnationem, vt in c. Afferte. de præ ſumptio. & in l. Indicia. de rei vendic. C. Sed ſalua tanti patrispace, hæc ratio non videtur bona: quia violenta præ ſumptio non ſufficit ad imponendam pœnam ordinariam delicti: nec hoc probãt iura per eum adducta. Vnde crederem quòd ratio vera eſt, quia conditores canonum voluerunt hunc rigorẽ ſeruare, vt clerici non minus ſtuderent in vitanda infamia, & ſuſpitione vehementi, quàm culpa propter ſalutem Chriſtiani populi, qui nimis inficitur ex pernicioſo exemplo à clericis habito, conſiderantes quòd cùm pœna ordinaria canonis contra conuictum legitima probatione non ſit pœna mortis vel mutilationis membri, non erat tanti rigoris clericum deficientem in purgatione haberi pro conuicto, & ęquali pœna puniri. Ex qua ratione pro vera recepta, crederem vnum ſingulare & nõ paruipendendum poſ ſe inferri, quòd in delictis quibus clericus venit degradandus, & curiæ ſeculari tradendus, ſi Iudex ſecularis videat clericum fuiſ ſe degradatum, & ſibi traditum propter defectum in purgatione, quòd non poteſt eum punire pœna ordinaria, qua laicus cõuictus de illo delicto puniretur, cùm ſit verum quòd ſibi traditur non verè, ſed interpretatiuè conuictus de delicto, & non liceat iure ciuili vel regio aliquem pœna ordinaria punire, niſi claris probationibus ſeu confeſsione propria conuincatur, niſi in caſu hæreſis, in quo non licet Iudici ſeculari examinare proceſ ſum inquiſitorũ , vt in c. Vt inqui ſitionis. in §. prohibemus. de hæreti. in v j. & ibi per Doct. & in c. j. de offi. ord. reprobata opinione Bar. in l. Diuus. ff. de cuſto. reo. vbi contrarium tenuit: licet legiſtæ communiter teneant ſuam opinionem, vt teſtatur Imo. in c. j. de offi. ordin. & refert Præpo. in c. Statuimus. xj. quæ ſt. j. quam etiam opinionem Bar. nititur defendere Barba. in d. c. j. in col. xvij. nõ pertinaciter, ſed ſubiiciẽdo ſe eccleſiæ. Et licet poſsit aliquis dicere quòd etiam hoc procederet in crimine hæreſis, ex ratione, quia licet iudici ſeculari non liceat examinare proceſ ſum inquiſitorum, quia nõ poteſt cognoſcere, an traditus ſuæ curiæ commiſerit vel non crimen hæreſis, non tamen negatur ſibi quin inſpiciat tenorem ſententiæ inquiſitorum: & ſi con ſtat ex ea quòd aliquis ſibi traditur non verè conuictus, ſed interpretatiuè, quia deficit in purgatione, temperet mortis pœnam: cùm nulla lex ciuilis nec regia dicat quòd deficiens in ea puniatur pœna mortis, tanquã hæreticus: nec videatur ſequi neceſ ſariò, relaxatur ab inquiſitoribus, ergo damnandus eſt pœ na ignis per ſecularem iuidicem: cùm vtriq; iudices tam inquiſitores quàm ſeculares debeant iura ſui fori attendere & illa ſeruare. Sed hoc argumentum facilè ſoluitur ex cõmuni ſtylo inquiſitorum, qui, vt intellexi, talis eſt quòd ex tenore ſententiæ ſuæ colligi non poteſt, quòd aliquis dãnatur eo quòd in purgatione defecerit: quia ſententia fertur contra deficientem, ſicut contra conuictũ , & ſolùm remanet in actis proceſ ſus qualiter in purgatione defecerit, quẽ cùm videre nõ poſsit ſecularis Iudex, meritò excipi debet materia hæreſis ab hac mea noua inueſtigatione, quam in aliis criminibus veram exiſtimo. Hodie tamen ſicut rarò indicitur ab eccleſiaſticis iudicibus purgatio canonica, ſic rarò accidit quòd iuxta rigorem canonicũ deficiens, vt conuictus damnetur. At quòd iudices temporibus iſtis rariſsimè purgationem indicent, quàmuis partim hoc referri poſsit ad eorum tepiditatẽ (quibus minima cura eſt purgare clericos ab infamiis & ſuſpitionibus vehemẽtibus , & ſatagere vt Chriſti bonus odor ſint) nonnihil tamen prudentis cõ ſiderationis habere videtur, ſi perpendunt facilitatẽ qua vulgus hodie infamiã ſuſcitat & ſuſtinet: & quàm difficilè hodiernis temporibus compurgatores inueniantur, hac vt exiſtimo ratione: quia ſi nominati ad alios compurgandum peccatores & fragiles ſunt, faciliter credunt infamatos commiſiſ ſe crimina quorum inculpantur eadem fragilitate qua ipſi ſolent in alia vel ſimilia labi crimina. Si verò probi viri ſunt, cùm videant corruptionem morũ huius tempeſtatis, & clericalis ſtatus deformationẽ (eo quòd ſine delectu ad illam vndecũ que ſolent venientes admitti) niſi bene notam habeant vitam purgãdi clerici, compurgatorum onus refugiunt. Vnde ne antiquus ille & pius patrũ zelus omnino pereat, aut ſi his tẽporibus ſeruetur ad vnguem, innocentes lædat, conſulerem omnibus præ latis, ac eorum vicariis, quòd ſynodali conſtitutione, ſiue publicis edictis moneant clericos ſuæ diœceſis, vt non ſolùm puritatis curæ vacarent: ſed inquantum vires ſufficiant, infamiæ aut ſuſpitioni vehementi anſam non præberent, ſcituri pro certo quòd poſt monitionis tempora, in omnibus de nouo emergentibus caſibus iuris ordo, & rigor ſeruari debebit: poſt quam monitionem à iuris diſpoſitione non debent iudices recedere, dum tamẽ ſemper adſit Epicheia virtus, qua qualitatem perſonæ purgandæ, & ſcandali, aut ſuſpitionis, & defectus in purgatione, & alia conſiderantes, rigorem antiquorum canonum temperent.